QUÆSTIO LXXIX.
De paradiso.
Consequenter quæritur de habitaculo hominis. Et quia secundum statum animalis vitæ habitaculum est duplex, scilicet paradisus et mundus, quæretur de utroque.
Et primo de paradiso, de quo quæruntur quatuor, scilicet an sit?
Secundo, Quid sit?
Tertio, Ad quid sit?
Et quarto, De lignis paradisi, etc.
ARTICULUS I.
An sit paradisus 1 ?
Circa primum proceditur sic : 1. Dicit Beda, quod paradisus est locus amencissimus longo maris et terrae tractu a nostro habitabili secretus, adeo altus
ut usque ad lunarem globum attingat. Sed impossibile est aliquid terrenum usque ad lunarem globum attingere. Ergo terrenus paradisus non est.
- Præterea, Philosophi dicunt, quod ignis tangit undique cameram cœli lunæ : sed nihil potest subsistere in igne : ergo videtur, quod non attingit paradisus usque ad lunam, si terrestris est. 3. Præterea, Dicit Damascenus, quod paradisus formæ sensibilis intelligentiam est excedens : sed quidquid excedit for-
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. XVII, Art. 4. Tom. XXVII hujusce novæ editionis. Cf. etiam II™ Part.
Summæ theologiæ, Quæst. 79. Tom. XXXIII ejusdem editionis.
<--- Page Split --->
mae sensibilis intelligentiam, non est sensibile : ergo non videtur esse aliquis paradisus sensibilis, vel terrestris.
Præterea, Glossa super Genesim et Magister Historiarum dicunt, quod per fontem qui ascendebat, irrigantem superficiem paradisi 1, intelligitur abyssus matrix omnium aquarum. Et secundum hoc videtur paradisus esse totus mundus.
Præterea, Damascenus dicit, quod fons ille est Oceanus. Oceanum autem mare vocat quod a Philosophis dicitur Amphitrites cingens terram : et sic iterum videtur paradisus esse totus mundus, et non aliquis locus specialis a nostro habitabili secretus.
Præterea, Hoc videtur de ratione. Dicunt enim Sancti, quod si homo non peccasset, tempestates in aere non fuissent. Similiter terra omnia ad usum pertintentia protulisset. Et sic videtur totus mundus proprietates paradisi habere ante peccatum.
Præterea, Ad quid fuisset terra, nisi homo habitaret in ea ? Secundum naturam enim idem est locus generationis et habitationis. Cum ergo homo de terra hujusmodi factus sit, videtur quod hic mundus secundum naturam fuerit habitatio ejus : et sic iterum totus mundus fuerit paradisus.
Præterea, In apocryphis Esdræ quærit Esdras ab Uriele Angelo, quare non omnes homines facti sunt simul? Et respondet Angelus, quod terra non sustinuisset habitationem eorum 2. Ergo videtur, quod terra proprium habitaculum sit hominum. Hæc autem verba sunt in Esdra : Interroga matricem mulieris, et dices ad eam : Et si paris, quare per tempus? Roga ergo eam, ut det decem in unum. Et respondet Esdras : Non utique poterit, sed secundum tempus. Et dixit Angelus ad me : Et ego dedi
matricem terræ his qui seminati sunt super eam per tempus.
- Præterea, In Ecclesiaste dicitur, quod generatio præterit, et generatio advenit : terra autem in æternum stat 3. Et per hoc videtur quod terra sit habitatio generationis.
SED CONTRA :
Habitaculum respondere debet habitanti : sed alius est status innocentiae, et alius status peccati. Cum ergo iste mundus sit locus ejus qui est in statu peccati, alius debuit esse locus ejus qui est in statu innocentiae.
Præterea, Secundum leges hujus mundi peccantes mittuntur in exsilium : ergo et secundum justitiam Dei homo post peccatum missus est in exsilium : sed missus est in mundum istum : ergo mundus iste est exsilium : ergo alium locum habet patriæ.
Item, Animalitas hominis et brutorum in statu innocentiae differunt : eo quod homo fuit incorruptibilis et secundum imaginem Dei factus : ergo et locus habitationis ejus debuit differre. Cum igitur hic mundus locus sit habitationis brutorum, locus hominis debuit esse separatus ab hoc mundo.
Hoc etiam per infinitas auctoritates Sanctorum probatur. Dicitur enim in Genesi : Tulit Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis 4. Et sic innuitur per modum loquendi, quod a loco formationis tulit eum in alium. Dicit autem locus formationis fuisse a Gregorio et Damasceno. Alius autem locus est paradisus. Et similiter. Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio 5. Et similiter Sancti distinguunt triplicem paradisum, scilicet corporalem in eodem, id est, in voluptate et deliciis a principio in Oriente factum, qui erat habitatio Adæ in statu innocentiae. Et paradisum spiritualem,
<--- Page Split --->
qui erat regio spirituum, scilicet coelum empyreum : et quod in Ezechiele dicitur de diabolo : Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia et perfectus decore : in deliciis paradisi Dei fuisti 1. Et in epistola II ad Corinth. xii, 4, de Paulo, quomodo raptus est in paradisum. Tertius paradisus est præsens Ecclesia habens lignum vitæ Christum, et lignum scientiæ boni et mali, experimentum tribulationum.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod paradisus terrestris est, sicut dicit Beda, a nostro habitabili secretus longo maris et terrae tractu. Et sine præjudicio loquendo credo, quod ultra æquinoctialem in Oriente versus Meridiem. Et hoc probatur tribus signis : quorum unum est, quod lineæ quæ accipiuntur secundum divisionem horarum nostrae habitationis, et ponuntur a Ptolemaeo in Almagesti 2 sunt æque distantes : et prima est sub æquinoctiali circulo, cujus dies longior est duodecim horarum. Secunda vero est distans ab æquinoctiali per partes quatuor, et per quartam partis, id est, gradus : et ejus dies longior est duodecim horarum, et quarta pars horæ. Tertia est distans ab æquinoctialiocto gradus, et viginti quinque minuta : et ejus dies longior est duodecim horarum et medietas horæ. Et sic distinxit Ptolemaeus viginti quinque lineas, ita quod una addit supra alteram, quartam partem horæ. Item, Ultimæ lineæ distantia ab æquinoctiali circulo est quinquaginta et octo partes : et longitudo diei longioris est decem et octo horæ : et sunt omnes parallelæ distinctæ ab æquinoctiali circulo versus Aquilonem super nostram habitationem. Et dicit Ptolemaeus, quod de habitantibus ultra æquinoctialem, vel utrum habitetur locus ille, non possumus habere nisi æstimationem, sed scientiam non comprehendimus : quomodo aliquis non pervenit ad partes illas ex his qui
habitant in nostris regionibus habitantibus : et propter hoc videtur cum complexio illius terrae bona sit valde secundum rationem, et longo terrae tractu separata a nostro habitabili sit ad Aquilonem, quod paradisus sit ad Meridiem vel æquinoctialem, præcipue cum nullus umquam ex posteris Adæ ad paradisum pervenerit, nisi duo rapti, scilicet Henoch et Elias, qui per miraculum illuc sunt translati. Secundum signum sumitur ex verbo Bedæ, qui dicit, quod longo maris tractu separatus sit locus ille. Quidam autem Philosophi dicunt, quod sub æquinoctiali circulo quoddam sit mare salissimum et propter terrorem salis non commeabile a nobis. Tertium signum est, quod secundus fluvius qui egreditur a paradiso et a Moyse in Genesi, ii, 13, dicitur Gehon, et a Sanctis dicitur esse Nilus, qui fluit in Ægypto et determinato tempore inundat sine pluviis quæ videantur a nostro habitabili. Inundat autem totam terram sole existente in Cancro, cum apud nos est solstitium æstivale. Illo tempore sol remotissimum est a partibus meridianis ultra æquinoctialem existentibus. Cum ergo remotio solis inducat hiemem, in aqua elevantur vapores multi, sed non consumuntur, et illo tempore ultra æquinoctialem tempus pluviosum multum, a quibus pluviis Nilus ultra æquinoctialem veniens accipit inundationem aquarum in Ægypto in nostro habitabili. Alia autem causa inundationis Nili cum sol est in Cancro, cum potius deberet diminui, non potest rationabiliter assignari. Cum autem Nilus sit fluvius paradisi, oportet paradisum esse in eodem loco.
Si forte objiciatur, quod tunc similiter alia flumina paradisi, scilicet Tigris et Euphrates deberent illo tempore inundare sicut Nilus. Respondentum est, quod secundum Sanctos non continuo fluxu flaunt sicut Nilus : sed quando dividuntur in partes, absorbentur a terra,
<--- Page Split --->
et iterum mole quorumdam montium expressi vel in parte vel in toto, oriuntur in radicibus illorum montium. Nilus autem continuo fluxu fluit de ultra æquinoctialem fluens per Æthiopiam veniens in Ægyptum. Notissimum autem est et per nigredinem Æthiopum probant Æthiopes habitare versus æquinoctialem juxta torridam zonam quæ sola prohibet transitum habitantium in nostro habitabili ultra æquinoctialem.
compleretur universum, et quia præscius erat futuri casus hominis : et licet idem locus sit habitationis et generationis secundum naturam, tamen secundum gratiam innocentiæ debebatur homini alius locus, sicut probant objectiones in contrarium adductæ.
1 1 et 2. DICENDUM ergo ad primum, quod in veritate secundum altitudinem spatii vix possibile est paradisum usque ad lunarem globum attingere : sed secundum altitudinem dignitatis est hoc possibile, scilicet quod luna crescit et decrescit in lumine per accessum, sed incorruptibilis est in substantia. Et similiter habitantes in paradiso incrementum luminis habuissent in corpore immortali si stetissent, donec tandem ad plenum lumen fuissent assumpti, et fulgerent sicut sol in regno Patris eorum.
ARTICULUS II.
Quid sit paradisus ?
Secundo quæritur, Quid sit paradisus ?
Et ponatur diffinitio Damasceni in libro II de Fide orthodoxa, ubi dicit sic : « Divinus paradisus est Dei manibus in Eden plantatus, gaudii et exsultationis universæ promptuarium 1. »
SED CONTRA :
Et per hoc patet solutio ad sequens. 13, 4 et 5. Ad aliud dicendum, quod fons paradisi attendi potest secundum radicem, et secundum essentiam. Si primo modo, tunc est abyssus radix aquarum et Oceanus sive Amphitrites : omnes enim aquæ indeficientes a principio indeficiente oriuntur, sicut probatur in libro Meteororum : principium autem indeficiens aquarum non nisi Amphitrites est abyssus propter dracones subterraneos. Si vero secundo modo attenditur, tunc est fons specialis irrigans paradisum, et effluens a paradiso per quatuor ostia fluminum, sicut narrat Moyses. Et patet solutio ad duo sequentia.
d 6 et 7. Ad aliud autem quod objicitur per rationes, dicendum quod in veritate homine cadente omnia ceciderunt in pejorem statum, ut in omnibus peccans homo puniatur. Aliam autem parlem terræ fecit Deus duabus rationibus, scilicet ut
Ipse dixit, et facta sunt : ipse mandavit, et creata sunt 2. Ergo videtur non esse plantatus Dei manibus.
Præterea, Eden interpretatur deliciae : et secundum hoc plantatus est paradiusus in deliciis, cum potius deberet dicere, quod proferret delicias.
Præterea, Promptuarium gaudii et universæ exsultationis magis videtur cœlestis quam terrestris paradisus.
Præterea, Dicit de paradiso, quod sit in Oriente : et sic etiam videtur sibi quandoque occidere sol, quod non videtur stare cum Damasceno qui dicit, quod repletus est lumine.
Præterea, Sibi contrarius videtur Damascenus. Dicit enim paradisum Dei manibus esse plantatum. Et postea dicit solum hominem divinarum manuum plasma.
Præterea, Damascenus dicit, quod est semper floridus, ornatus plantis : et
<--- Page Split --->
sic videtur, quod plantæ illæ numquam habent fructum.
Solutio. Solutio. Dicendum est cum DamasceAd 1. no quod pulchritudo paradisi et amenitas, omnis formæ sensibilis quæ est apud nos excedit intellectum, ut locus qui Dei imagini dignum habitaculum erat præparatus. Unde cum per manus Dei operatio Dei intelligitur, locus ille qui præ aliis divinæ benevolentiæ sortitus est decorem, antonomastice plantatio manuum Dei dicitur.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod ab indeficientia deliciarum dicitur plantatus in deliciis : radicis enim indeficientia causat fructus indeficientiam.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod cœlum est promptuarium gaudii spiritualis, sed paradius corporalis, pertinens ad animalitatem corporis immortalis primorum hominum.
Ad 5. Ad aliud dicendum, quod homo specialissime opus manuum Dei dicitur : eo quod est ad imaginem Dei : sed inter irrationabilia præcipue opus manuum Dei dicitur paradisus.
Ad 6 et 4. Ad ultimum dicendum, quod nihil prohибet eamdem plantam habere flores et fructus in eodem tempore, præcipue ubi non deficit temperies aeris et humor radicis.
Quod autem Damascenus dicit eum plenum lumine, intelligitur secundum effectum luminis, qui est movere plantas ad germen calido vivificativo : et sic non debet accipi, quod non occidat ibi sol, cum expresse legamus, quod deambulabat Dominus in paradiso ad auram post meridiem.
ARTICULUS III.
Ad quid sit paradisus ?
Tertio quaeritur, Ad quid sit paradisus ? Quia dicit Damascenus quod ad habitaculum imaginis Dei. Dicit etiam, quod nullum irrationabilium ibi habitabat, sed solus homo qui erat divinarum manuum plasma.
Sed contra hoc est quod
- Nos legimus, Genes. ii, 19 : Formatis igitur, Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae, et universis volatilibus cœli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea. Non autem adduxit nisi in paradisum : quia ibi erat homo. Ergo et alia animantia ibi habitabant.
Si forte dicatur, quod adduxit in mentem hominis, et non corporaliter. Contra hoc sunt Glossa et Magister in Historiis dicentes, quod fecit Deus ut omnia venirent simul eo nutu quo omnia creavit, vel forte per Angelos adduxit.
Præterea, super illud : Ut operaretur et custodiret illum 2 dicit Augustinus, quod non erat opus suum propter indigentiam, sed ut haberet experientiam sensibilem in creaturis, et per illam disecret Deum. Ergo eadem ratione experientiam sensibilem debuit habere in aliis animalibus irrationabilibus : et sic irrationabilia in præsentia sua habitare debuerunt in paradiso.
Præterea, Expresse legimus, quod serpens fuit in paradiso. : ergo multo magis alia irrationabilia.
Præterea, Secundum litteram Genesis, videtur homo positus esse in paradiso, ut operaretur et custodiret illum, hoc est, paradisum : vel custodiret illum, id est, hominem Deus.
<--- Page Split --->
PRÆTEREA quæritur ulterius, Si plantæ erant in paradiso, et sponte protulerunt fructus, ad quid necessarium erat opus hominis?
Solutio. Ad primum dicendum, quod habitatio dicit moram continuam. Et quia paradisus secundum congruitatem suorum lignorum et amœnitatis suæ tantum præstabat permanentiam hominis, propter hoc dicitur, quod solus homo ibi habitabat. Et hic est intellectus Damasceni. Aliorum vero animalium non erat ibi permanentia, nisi in quantum permanebant ad exercitium permanentiae sapientiae hominis vel virtutis. Serpens enim fuit ibi ad exercitium virtutis : cætera vero animalia quibus nomen imposuit Adam, ad exercitium sapientiae. Nomina enim secundum proprietatem naturae imponere, hoc est exercitium sapientiae.
Et per hoc patet solutio auctoritatum et rationum contra Damascenum inductarum.
quest. Ad in quod ulterius quæritur, Quid erat ibi ad operandum?
Dicendum cum Augustino, quod opus suum non ordinabatur nisi ad exercitium sapientiae, ut scilicet ex his quae facta sunt intellectus invisibilia Dei cognosceret, dum per plantationem in circulo quae esset virtus radicis intelligeret.
ARTICULUS IV.
De lignis paradisi.
Quarto, Quæritur de lignis paradisi. 1. Et primo quæritur de ligno vitæ, Utrum hunc habeat effectum a quo denominatur?
Et videtur, quod non.
Ponamus enim Adæ non esse præcep-
tum, quod non comederet de ligno vitæ, tunc non peccasset si comedisset : sed si non peccasset, non fuisset mortuus : ergo non comedendo non moreretur : et sic immortalitatem non habuit a ligno vitæ. Hoc autem est contra Augustinum in libro VI super Genesim ad litteram, ubi dicit expresse quod immortalitas Adæ erat a ligno vitæ.
Præterea quæritur, Si lignum vitæ sufficisset ad continuandum vitam, quare oportuit præcipere de aliis lignis, quod comederet de ipsis ?
Præterea, Quæritur de ligno scientia boni et mali, quare sic nominetur, cum Adam ante gustum ejus sciverit bonum et malum ? Si forte dicatur, quod illud lignum auxit scientiam Adæ, hoc non videtur : eo quod ipse habuit ante scientiam omnium scibilium per naturam, et etiam omnem modum sciendi : topicum enim habuit, demonstrativum, et inventionem, et judicium.
Præterea quæritur, Quare potius dicatur fuisse in medio paradisi quam aliud lignum ?
Quæritur etiam, Cum ipsum fuerit bonum ad vescendum, et pulchrum oculis, adspectuque delectabile, quare potius fuit ei inhibitum quam aliud lignum ?
Solutio. Dicendum, quod lignum viAd 1 et 2. tæ ex parte corporis disponebat ad immortalitatem, ut dicit Augustinus. Et ut hoc intelligatur, sciendum quod immortalitas Adæ quinque causas habet differentes, tres ex parte animæ, et duas ex parte corporis. Prima ex parte animæ fuit causa efficiens prima quæ est Deus, quæ fuit vita animæ, ut anima posset esse indeficiens vita corporis. Secunda causa fuit meritoria causa : et hæc fuit obedientia animæ qua stetit sub perpetua immortalitate. Item, Si corpus staret sub ipsa, ad imperium ejus regeretur perpetuo, sicut anima regebatur a Deo. Tertia causa quasi forma vel proxima, et hæc fuit gratia innocentiae continens
<--- Page Split --->
illum immunem a pœna infirmitatis et mortis, qui fuit immunis a culpa. Præterea ex parte corporis fuit continentia substantiæ corporis in esse, et hæc fuit Adæ ex esu lignorum aliorum præter lignum vitæ, ut dicit Augustinus, quorum cibus virtute conjunctus partibus corporis prohibebat partium deperditionem: sed quia partes etiam non deperditæ propter longam contrariorum actionem rigescunt et antiquantur et indurantur, habuit lignum vitæ, quod semper reduxit teneritudinem juventutis.
Et per hoc patet solutio ad duo prima. Ad aliud sciendum, quod lignum
scientiae boni et mali dicitur ab eventu consequente, scilicet quod homo quodammodo per comestionem ipsius scivit bonum et malum, quae ante nescivit, scilicet per experientiam sensus in seipso : scivit enim tunc quantum bonum erat obedire, et quantum malum inobedire.
Ad aliud dicendum, quod in medio Ad dicitur, ut esset in praesentia sensus : oblectans autem dicitur ut magis virtutem excitaret. Si enim abominabile fuisset vetitum, hoc non fuisset virtutis exercitum.