QUÆSTIO LXXV.
De compositione corporis.
Consequenter transeundum est ad quaerendum de corpore hominis quantum pertinet ad theologum.
Et quaeruntur tria de corpore ipsius Adæ.
Quorum primum est de compositione corporis ipsius.
Secundum est de immortalitate ejus.
Tertium est de edulio et generatione ejus si perstitisset sine peccato.
ARTICULUS UNICUS.
De corpore Adæ .
AD PRIMUM sic proceditur:
- Omne corpus habens membra diversarum complexionum secundum calidum, frigidum, humidum, et siccum, est compositum ex contrariis : corpus Adæ fuit hujusmodi : ergo fuit compositum ex contrariis. PRIMA pars patet per se. SECUNDA patet per hoc quod corpus Adæ habuit cerebrum, cor, et hepar, quæ sunt membra diversarum complexionum secundum calidum, frigidum, humidum, et siccum.
Etiam hoc habetur per litteram Gene-
sis ubi dicit, quod formavit Dominus Deus hominem de limo terræ 2. Limus autem terræ sonat quoddam commixtum ex contrariis.
Inde sic : Omne compositum ex contrariis, corruptibile est : primus homo compositus est ex contrariis. Ergo primus homo fuit corruptibilis.
- Item, Probatur in tertio de Cælo et mundo 3, quod omne compositum ex gravi et levi corrumpitur : et hac de causa quia distabunt componentia, levi ascendente et gravi descendente, sic compositum fuit corpus Adæ: ergo corruptibile fuit de necessitate per naturam. His rationibus et similitudinibus probatur, quod Adam a naturae suæ compositionis non habuit immortalitatem. Hoc etiam dicit Augustinus in Glossa super Genesim, scilicet quod Adam mortalis fuit a natura suæ conditionis, sed immortalis beneficio conditoris 4.
4 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. X, Art. 2. Tom. XXV hujusce nova editionis. Cf. etiam IIam Part. Summae theologiae, Quæst. 78, 80 et 81. Tom. XXXIII ejusdem editionis.
<--- Page Split --->
Sed ad hoc quidam volunt dicere, quod duplex fuit natura corporis Adæ. Una quæ est a natura quæ dicitur materia, et hæc est a componentibus : et ab hac non habuit immortalitatem. Alia quæ est a natura quæ dicitur forma : et ab hac habuit immortalitatem : et hæc forma est triplex. Prima est actus et forma mixti quæ talis fuit, quod adeo reduxit contraria ad æqualitatem, quod etiam agere et pati non potuerunt ad invicem. Secunda est organizatio corporis, quæ talis fuit in Adam, quod perpetuo debuit et potuit removeri ab anima rationali. Tertia est anima quæ talis fuit, quod perpetuo potuit influere vitam corpori.
SEO CONTRA hoc est quod
Dicit Glossa super Lucam, x, 30, super id, quod etiam spoliaverunt eum in gratuitis et vulneraverunt eum in naturalibus. Cum igitur homo primus immortalitate spolatius sit, immortalitas fuit de gratuitis et non de naturalibus : ergo neque est a natura quæ dicitur materia, neque a natura quæ dicitur forma.
Item, Homo in casu suo non est magis punitus quam dæmon. Sed de dæmonibus dicit Dionysius t, quod data illis naturalia bona nequaquam mutata esse dicimus. Ergo et in homine naturalia per peccatum non sunt mutata. Cum ergo immortalitas mutata sit, immortalitas non fuit de naturalibus.
Item, Augustinus in libro de Bono conjugali : « Non corpus spirituale illis hominibus factum erat, sed primo animale, ut obedientiæ merito postea fieret spirituale ad immortalitatem capescendam 2. » Ex hoc habetur, quod immortalia fuerunt prima corpora ex merito obedientiæ, et non ex natura.
Item, Ibidem : « Corpora mortalia fuisse intelligamus prima conformatione,
tamen primi conjugii non moritura nisi peccassent, sicut minatus erat Deus, tamquam si vulnus minaretur, quia vulnerabile corpus erat : quod tamen non accidisset nisi fieret quod ille vetuisset. » Ex hoc sequitur idem.
Item, Augustinus ibidem : « Si vestibus Israelitarum præstitit Deus per annos quadraginta sine ullo detrimento proprium statum 3, quanto magis præstaret corporibus obedientium præcepto suo felicissimum quoddam temperamentum certi status, donec in melius converterentur, non morte hominis, qua corpus ab anima deseritur, sed beata commutatione a mortalitate ad immortalitatem, ab animali ad spiritualem qualitatem. » Ex hoc iterum habetur, quod immortalitas fuit ex obedientiæ merito et non a natura.
Item, Augustinus in libro tertio super Genesim ad litteram : « Nec quisquam dicere audebit ciborum indigentiam quibus reficiantur nisi mortalibus corporibus esse (non) posse 4. » Ex hoc accipitur, quod prima corpora per naturam fuerunt mortalia.
SED CONTRA :
Ex eisdem generamur et nutrimur: ergo cuicumque cibus aflert immortalitatem, illud per principia componentia erit immortale: sed primis hominibus per cibum inerat immortalitas: ergo primi homines per principia componentia erant immortales. PRIMA probatur per hoc quod ipsa est principium in physicis 5. SECUNDA scribitur ab Augustino in libro sexto super Genesim ad litteram, ubi dicitur, quod immortalitas Adæ præstabatur ex esu ligni vitæ.
Item, Eadem potentia est ad actum aliquem et ad continuationem ipsius : sed immortalitas non est nisi continuatio
1 S. DIONYSIUS, Lib. de Divinis nominibus, cap. 4. 2 S. AUGUSTINUS, Lib. de Bono conjugali, cap. 2. 3 Deuteron. VIII, 2 et xxix, 5.
4 S. AUGUSTINUS, Lib. III super Genesim ad litteram, cap. 3. 5 Cf. II de Generatione et Corruptione, tex. com. 50.
<--- Page Split --->
vitæ : ergo eadem potentia est ad immortalitatem quæ est ad vitam : potentia autem ad vitam fuit naturalis : ergo et potentia quæ fuit ad immortalitatem.
- Item, Differentia est inter hominem et cætera animantia in generatione et vita, in hoc quod homo habet animam perpetuam et incorruptibilem, cætera vero animantia corruptibilem. Cum igitur in operibus Dei optima debeat esse proportio, oportuit servari proportionem mobilis ad movens et formæ ad materiam : ergo sicut animæ corruptibili dedit corpus corruptibile per naturam, ita animæ incorruptibili corpus debuit aptare incorruptibile per naturam : et ita primorum hominum immortalis fuit a natura.
nostram 2, Sancti referunt faciamus ad personarum Trinitatem, et culpant eos qui dicunt, quod referatur ad Angelos : ergo Deus per seipsum fecit corpus hominis.
ULTERIUS etiam propter haereticos quæQuæst. 2, ritur de verbo quod dicitur, Genes. 1, 27 : Creavit Deus hominem ad imaginem suam : ad imaginem Dei creavit illum, masculum et fæminam creavit eos. Et adhuc nihil dixerat de formatione mulieris. Ergo videtur, quod quædam mulier creata fuit aînte Hevam. Hoc etiam videtur per modum loquendi quo in capite ii, y. 23, uitlur Adam dicens : Hoc nunc os ex ossibus meis. Per hoc enim ipsum nunc videtur innuere aliam ante fuisse fæmiam.
est. 1. ULTERIUS quæritur juxta hoc specialiter de formatione corporis Adæ, Utrum hoc Dominus per seipsum formaverit, vel per Angelos ?
Et videtur, quod per Angelos :
Est enim lex divinitatis, ut dicit Dionysius, per prima media, et per media ultima reducere. Cum ergo corpus hominis in ultimo gradu stet rationalis naturae, videtur quod per primam rationalem naturam ad esse debuit reduci.
Præterea, Tria sunt opera ad perfectionem mundi pertinentia, scilicet creatio, formatio, et propagatio. Propagationem autem commisit naturae, creationem autem perficit ipse. Ergo secundum congruitatem ordinis formationem, quæ est medium opus, debuit committere Angelo qui super naturam est et citra Deum.
decontra. SED CONTRA hoc est quod
Habetur in Isaia, LXIV, 8 : Opera manuum tuarum omnes nos. Et, Jerem. XVII, 6, ubi dicit Dominus : Sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea.
Præterea, Cum dicitur : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem
Item, Hoc probatur ex præcepto legis, ubi præcipitur, quod quisque ducat uxorem suam de stirpe sua. Et ibi dicit Gamaliel, quod hoc præcepti Dominus propter concordiam quæ debet esse inter virum et uxorem. Si enim de alia stirpe esset, non ita concordaret, sicut nec Lyli concordavit cum Adam, quæ ante Hevam fuit, sed non de corpore Adæ fuit facta.
SED CONTRA : In principio Genesis, antequam aliquid dicatur de formatione mulieris, dicit : Crescite, et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam 2. Illud verbum effectum non habuit nisi in Heva. Ergo videtur, quod non fuit alia mulier ante Hevam.
JUXTA hoc etiam quæritur specialiter Quæst. 3. de formatione Hevæ, de qua dicitur, Genes. ii, 21 et 22, quod immisit Dominus Deus soporem in Adam : cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea. Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem. Et quæritur de modo illius ædificationis, Utrum fuit miraculosus, vel naturalis ?
<--- Page Split --->
Et videtur, quod naturalis :
Tunc euim, ut dicit Augustinus, intendit Dominus naturam constituere : natura autem non nisi modo naturali constituitur : quod patet per oppositum, quia modus innaturalis destruit naturam.
Item; Augustinus dicit 1, quod in primis operibus non quaeritur qualiter ad miraculum Deus in creaturis suis utatur, sed potius quid secundum naturam rei possit fieri. Cum ergo formatio mulieris sit de primis operibus, non debet referri ad miraculum, sed potius ad naturam : sed in Adam fuit principium efficiens et materiale Hevae : ergo Heva secundum materiam processit de Adam. PRIMA probatur per hoc quod causae secundum naturam praecipue sunt secundum efficiens et materiam praecipue. SECUNDA probatur per hoc quod in masculo est ratio efficientis respectu omnium sui generis. Similiter costa ex qua mulier facta est Heva, fuit in Adam.
Praeterea, Augustinus in libro IX super Genesim ad litteram 2 movet quaestionem, Utrum illa ratio quam mundi primis operibus indidit atque concreavit Deus, id habebat, ut secundum eam necesse esset ex viri latere fœminam fieri ? an hoc tantum habebat ut fieri posset, ut autem ita fieri necesse esset, non ibi jam conditum, sed in Deo erat absconditum ? Et solvit per longa verba, quorum ista est sententia, quod omnis res naturalis quam in primordio mundi condidit Deus, habet suos determinatos fines, processus, et leges in seminalibus causis, quas in primordio mundi naturae indidit Deus, ut secundum determinatum tempus unumquodque sui generis sumat progressum et discessum. Et secundum hoc fit, ut triticum de tritico, et faba de faba, et homo de homine procedat determinato tempore, et una aetas pereat et altera convalescat. Ut autem lignum de terra excisum, aridum et perpolitum,
repente sine terra et radice floreat et fructum faciat et si quid ejusmodi, dedit quidem naturis quas creavit, ut ex eis hoc fieri possit. Primorum autem causas condidit Deus in natura, sed secundorum habet absconditas in seipso, quas rebus conditis non inseruit. Ex hoc accipitur, quod omnium miraculorum causae sunt in natura quantum ex hoc quod ex natura fieri possunt, licet non ex necessitate fiant : et ita formatio Hevae quoad hoc fuit in Adam et costa, quasi ex hoc fieri posset : quidquid autem in potentia est in aliquo, si educatur in actum, non erit miraculosum : quod probatur per diffinitionem miraculi, quæ est arduum et insolitum præter spem et facultatem admirantis apparens. Insolitum autem non est ut potentia procedat in actum. Ergo formatio mulieris ex costa non erat miraculosa.
SED CONTRA :
Chrysostomus distinguit triplicem cursum, scilicet naturae, et voluntatis creatae, et voluntatis divinae. Et dicit, quod ille qui tantum subjacet voluntati divinae, miraculosus est : sed formatio mulieris fuit tantum secundum voluntatem divinam : ergo fuit miraculosa.
Item, Quidquid formatur a natura, transformatur calido, frigido, humido, et sicco : talis non fuit transmutatio costae in Hevam : ergo non fuit naturalis.
Item, Videtur falsum dicere Augustinus cum dicit mulierem in ratione calidi fuisse in costa : ratio enim calidi aut est secundum efficientem, vel materiam, vel formam, vel finem : et constat, quod secundum efficientem vel formam vel finem non fuit. Quod autem nec secundum materiam, sic probatur : Uniuscujusque materia est determinata ad receptionem suæ formæ, et sic est similis materiae eorum quæ sunt ejusdem speciei : talis materia non fuit costa in comparatione ad Hevam : ergo Heva
<--- Page Split --->
materialiter non fuit in costa. PRIMA probatur per hoc quod materia asinorum similis est in specie, et leonum in specie, et sic de aliis. SECUNDA probatur per hoc quod alii homines non sunt ex costis sicut ex materia.
Item, Commentator super IX Metaphysicae 1 dicit, quod quidquid est in aliquo sicut in potentia materiali, uno motore educitur de ipso et semper quando motor appropinquat materia movendo ipsam : et propter hoc idolum non est in terra sicut potentia materiali, sed in cupro : quia a statuario motu artis educitur de cupro, et non de terra. Similiter herba in potentia est in faba, et non in terra : quia in uno motu naturae educitur de ipsa, et non de terra, et sic de aliis. Cum ergo semper non educatur homo de costa uno motore, non potuit homo materialiter esse in costa.
Christi reparatam. Cum ergo tota dispensatio futurae significationis ordinata sit per Angelos, ut dicit Augustinus, formato mulieris qua? primum signum fuit hujus reparationis, debuit fieri per Angelos.
Sed contra :
Dicit Augustinus in libro IX super Genesim ad litteram : « Certissime dixerim supplementum illud carnis in costa in locum costa ipsiusque feminae corpus et animam conformationemque membromm, omnia viscera, sensus omnes, et quidquid erat quo illa creatura et homo et femina erat, non nisi in illo opere Dei factum, quod Deus non per Angelos, sed per semetipsum operatus est : nec dimisit, sed ita continuanter operatur, ut nec ullarum aliarum rerum, nec ipsorum Angelorum natura subsistat, si non operetur 3. »
st. 4. PRÆTEREA quaeritur, Quare potius de costa quam de pede vel alio membro formata est mulier ?
Item, Quare replevit Dominus carnem pro ea, et non sumpsit carnem de Adam ?
PRÆTEREA, Quaerunt Basilius et BerQuæst. 7 et nardus, Quare homo inter cætera animanlia factus sit rectæ staturæ, et quare fœnina de latere hominis sit sumpta et non fœmina e aliorum animalium ?
st. 5. PRÆTEREA, Quaeritur de verbo Augustini in communi de Adam et Heva : dicit enim, quod illud verbum quod habetur in principio Genesis : Masculum et feminam creavit eos 2, intelligitur de creatione viri et mulieris in ratione calidi : illa enim ratio calidi nec fuit in costa, nec in alia parte hominis, sed in ipsis elementis, ut videtur : et ita videtur, quod homo posset fieri de ipsis elementis sicut factus est de costa.
SOLUTIO. Dicendum ad primum sine praejudicio secundum opinionem Augustini, quod homo per naturam mortalis creatus est, sed immortalis beneficio gratiae conditoris : sicut enim anima in gratia innocentiae stans in ordine suo per omnia fuit ad imperium Dei, ita corpus stans sub anima per omnia fuit ad imperium animæ : unde voluntas cohibuit contraria componentia corpus, ne per actionem et passionem mutuam dissolverentur.
st. 6. PRÆTEREA, Augustinus ponit in quastione, Utrum mulier sit formata per Angelos vel per Deum ?
Et videtur, quod per Angelos. Mulier enim significat Ecclesiam de latere
AD object. 1. AD object. 1. AD object. 1. AD object. 1.
1 IX Metaphys., comment. 12. 2 Genes. 1, 27.
3 S. AUGUSTINUS, Lib. IX super Genesim ad litteram, cap. 15.
<--- Page Split --->
quod præceptorum sibi datorum quæ fuerunt tria, scilicet ex omni ligno paradisi comedere 1, contra quod venisset, si non comedisset. Aliud præceptum fuit : Crescite, et multiplicamini 2 : contra quod venisset, si non generasset. Et hæc duo dicuntur præcepta naturae, eo quod unum fuit ad salutem naturae in se, et aliud ad salutem in alio et in se. Tertium fuit : De ligno scientiæ boni et mali ne comedas 3 : quod pro tanto dicitur esse præceptum disciplinæ, quod id quod præcipiebatur, indifferens fuit in se : sed ex ratione præcepti tantum probatio fuit obedientiæ.
Ad object. Ad aliud dicendum, quod ratio illa procedit bene de potentia activa, in qua non est permutatio, sicut est in potentia vivificandi in anima : sed ex parte suscipientis non est ita : corpus enim permutatur secundum naturam : unde nisi affuisset gratia prohibens permutationem corporis, non fuisset susceptibile vitæ perpetua.
Ad object. Ad aliud dicendum, quod in corpore secundum naturam non potuit homo esse corruptibilis propter rationem componentium : sed in hoc excessit alia animantia, quod æqualioris et nobilioris factus est complexionis, non tamen incorruptibilis nisi per gratiam conditoris.
Ad quest. Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod Deus per seipsum formavit corpus hominis sicut omnes res formavit, ut probatum est per auctoritatem inductam ab Augustino supra de Heva.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod Angelus in potentia operativa non est supra animam, ita quod ipse naturam creet vel formet vel instauret, sed est supra naturam substantiae nobilitate.
Per hoc etiam patet solutio ad auctoritatem Dionysii. Hoc enim intelligitur de
illuminationibus, de quibus in tractatu de Angelis est expeditum.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicen- 4 dum dupliciter. Uno modo, quod id quod dicitur in principio Genesis, per anticipationem dicitur et intelligitur de Heva. Et similiter illud quod sequitur : Crescite, et multiplicamini 4. Alio modo dicitur secundum Augustinum in libro IX super Genesis ad litteram, scilicet quod homo tunc intelligitur factus secundum causalem rationem quam Deus materiae primae indidit vel inseruit, ut ex ipsa corpus hominis fieri posset. Et quia hæc causalis ratio communis respicit virum et mulierem, propter hoc dicitur : Masculum et feminam creavit eos 5. Et similiter intelligitur quod sequitur : Crescite, et multiplicamini 6. Postea vero de limo terræ formavit virum, et de costa mulierem.
Ad aliud dicendum, quod causa præ- 4 cepti non fuit, quod Heva sumpta fuit de corpore Adæ, sed duplex alia causa assignatur a Sanctis. Quarum una est, ne sortes confunderentur si mulier de tribu in tribum transiret, et pars suæ hæreditatis eam sequeretur. Secunda est, ne fieret error in promissione Messiæ : promissio enim tribui Judæ facta est, quæ si permixta fuisset aliis tribubus, non fuisset certa veritas in promissione.
Ad aliud dicendum, quod Gamaliel mentitur, et sequitur fabulam Judæorum dicentium, quod Lyli creata fuit ante Hevam, quæ nolens consentire Adam, assignata est dæmoni, et genuit ex dæmone illo dæmones qui dicuntur Asmodæi et Asmodæi filii et nepotes.
Ad id quod ulterius quaeritur de forma- 4 3. tione Hevæ, dicendum quod formatio sua miraculosa vel mirabilis fuit.
Ad id quod contra objicitur, dicendum 4 1 quod Deus tunc instauravit naturam in
<--- Page Split --->
primis naturae principiis : et propter hoc illa principia per naturam instaurari non potuerunt.
Ad 2. AD ALIUD dicendum, quod dictum Augustini intelligitur de consequentibus naturas creatas, sicut sunt locus, motus. Unde etiam ipse dicit verbum hoc de aquis quae super cœlos sunt.
Ad 3. AD ALIUD dicendum, quod secundum Augustinum inveniuntur tria differentia secundum rationem, scilicet causæ seminales, et rationes causales, et causæ simpliciter. Et causæ seminales proprie referuntur ad naturam seminantem, sive in generatione æquivoca, vel univoca, sive per putrefactionem. Rationes vero causales simpliciores sunt, et sunt in materia quoad ea quæ ad aliquem finem rationis educuntur de ipsa sine operatione intrinseca, scilicet natura, sive extrinseca, ut arte vel voluntate divina. Causæ enim sunt simpliciter materiales, formales, et efficientes, et finales. Augustinus autem quandoque ponit unum pro altero, et dicit hæc inserta et concreata esse materiæ. Similiter vim facit Augustinus inter hoc, quod aliquid sit in materia ut de ipsa fiat, et quod aliquid sit in ipsa quod non ex ipsa fiat, sed quod fieri possit. Primo modo in materia est, cujus causas sufficientes ad actum materia habet in seipsa, sive in naturalibus, sive in artificiatis. Dico autem causas efficientes, finales, materiales, et formales, et hoc modo materialia sunt in materia. Secundo vero modo est in materia, cujus causas sufficientes ad actum non habet materia, sed obedientes : efficiens enim est existere in virtute divina, quali modo, ut dicit Augustinus, de quinque panibus saturati sunt quinque millia hominum, et de aqua factum est vinum : et hoc modo dicit mulierem fuisse in latere viri. Sic ergo mulier fuit in costa, non sicut in causa seminali, sed sicut in ratione causali, non ut de ipsa fieret, sed ut de ipsa fieri posset. Et hoc modo dicit Anselmus, quod
in trunco est vitulus, non ut de ipso fiat, sed ut de ipso fieri possit : et hujusmodi tamen processus non est contra naturam quam Deus instituit, eo quod in prima institutione naturae, ut dicit Augustinus, Deus naturae tales inseruit rationes illorum operum, quae postea secundum suam voluntatem ad effectum eduxit.
Per hoc patet solutio ad totum quod de hoc objicitur.
Ad 10 quod quaeritur, quare potius sit ad quæst. sumpta mulier de costa viri, quam de pede, vel capite? Respondent Sancti, quod propter æqualitatem juris in matrimonio et æqualitatem meriti sumpta est de media parte hominis. Et si sumpta esset de capite, crederetur esse domina et nobilior. Si vero de pede, crederetur esse vilior et ancilla.
Ad ALIUD dicendum, quod Augustinus Ad quæst. intelligit de ratione causali, quæ fuit in 5. elementis ad corpus hominis secundum modum dictum, scilicet quod ex ipsis fieri possit, non quod ex ipsis fieret.
Ad ALIUD dicendum, quod Deus per Ad quæst. seipsum formavit mulierem. 6.
Quod vero dicit Augustinus, quod significatio futurorum facta est per Angelos, intelligitur de significatione, quæ facta est per apparitiones, quæ exhibitæ sunt patribus Veteris Testamenti.
Ad 10 quod quaeritur de statura corpoAd quæst. ris, dicendum quod moraliter loquendo 7. est ad indicandum rectitudinem mentis, finaliter autem est ad contemplandum cœlestia : unde dicitur :
Os homini sublime dedit, cœlumque tueri Jussit 1.
Naturaliter autem propter calorem in nobilissima complexione. Si enim homo haberet inclinatum corpus, sanguis mul-
<--- Page Split --->
tum flueret subtilis ad cerebrum, et impediret virtutes naturales : calor enim licet in quibusdam fortior sit, tamen illa non sunt adeo delicate complexionis ut erigi possint.
Ad quest. AD ULTIMUM dicendum, quod secun-
dum Damascenum in quolibet genere animalium creatae sunt duae hypostases, masculus et femina, praeterquam in homine, eo quod ipse est Deo in hoc similis, quod est principium totius generis sui unus existens, sicut Deus unus existens principium est universorum.