QUÆSTIO LXXIV.

De quantitate animæ.

Deinde quæritur de quantitate animæ, quæ præcipue secundum vires motivas animæ consideratur.

Quod enim habeat anima quantitatem dimensivam, quidam nituntur sic probare :

  1. Anima est perfectio corporis : sed majoris perfecti major est perfectio : ergo in majori corpore major est anima : et hoc non potest esse nisi anima una ab alia differat quantitate : et sic anima habet quantitatem dimensivam.

  2. Item, Quidquid habet partes commensuratas ei quod habet quantitatem, habet partes quantitativas : anima tales partes habet : ergo habet quantitatem. PRIMA pars patet per hoc quod quantitati nihil commensuratur nisi quantitas. SECUNDA probatur per hoc quod dicit Augustinus, quod anima per suas partes est in omnibus partibus corporis.

  3. Præterea, Tertullianus hærelicus, ut dicit Augustinus 1, per verbum Apostoli objicit animam habere quantitatem, qui vocat animam interiorem hominem : homo autem habens est lineamenta quantitativa. Et quia multum disputatum est de hoc supra in diffinitionibus animæ, sufficiunt quæ dicta sunt.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod duplex est quantitas, virtualis, et dimensiva. Dimensivam quantitatem non habet anima, sed virtualem. Et ad hoc intelligendum,

notandum est, quod quantitas dimensiva est in infinitum divisibilis per intranea sibi : quantitas autem virtualis dividitur ad id quod extra eam est, non tamen in infinitum : et hoc est in virtute activa ad maximum : in passiva vero virtute ad minimum, ut habetur in libro de Cælo et mundo 2, et supra explanatum est. Et ideo dicit Augustinus 3, quod quando quæritur, quantus sit Hercules, duplex est quæstio, scilicet quantæ molis, vel quantæ virtutis.

Ad PRIMUM autem dicendum, quod in majori corpore major est anima, non quantitate molis, sed quantitate virtutis. Sed tamen duplex est virtus, una scilicet affixa membro, quæ per accidens habet quantitatem, sicut calidum, frigidum, humidum, et siccum, quæ perficiunt complexionem membri : et de hac potest concedi, quod in majori corpore major est anima. Alia est virtus fluens ab anima, et illa non habet quantitatem nisi virtualem.

Ad ALIUD dicendum, quod anima commensuratur corpori sicut forma materiae, et non sicut mensura quantitativa mensurato.

Ad ID quod objicit Tertullianus, qui causa est istius quæstionis, indignum est respondere, eo quod Augustinus dicit, quod sub ore ipsius eloquentissimo fatuissimum pectus habebat.

<--- Page Split --->