QUÆSTIO LXXIII.

De imagine.

Consequenter quæritur de imagine. Et quæruntur quatuor, scilicet quid sit? Et, Quæ sunt partes ejus? Et, Qualiter imitatur Trinitatem increatam? Et quarto, Cujus sit primo, et cujus consequenter?

ARTICULUS I.

Quid sit imago 1 ?

Ad primum proceditur sic : Dicit Hilarius : « Imago est rei ad rem coequandae imaginata et indiscreta similitudo 2. »

CONTRA hoc obiicitur sic :

  1. Res indiscreta ab alia est penitus eadem cum eo cujus est imago : ergo in diffinitione ejus male ponitur indiscreta.

  2. Hoc etiam habetur per hoc quod dicit, Similitudo. Similitudo enim, ut dicit Boetius, est rerum differentium eadem qualitas.

  3. Præterea, Nihil videtur dictum quod dicit, Imaginata. Idem enim non cadit in diffinitione suiipsius.

Præterea, Dicit Augustinus, quod alia Quæs

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. III, Art. 10. Tom. XAV novæ

editionis nostrae. 2 S. HILARIUS, Lib. de Synodis.

<--- Page Split --->

est imago creationis, et alia est imago recreationis, et alia est imago similitudinis.

Quæritur ergo, Utrum imago communiter hic diffiniatur? Et videtur, quod non. Imago enim recreationis est gratia quæ non est rei ad rem coæquandam imaginata et indiscreta similitudo.

Quæst. 2. Præterea, Est imago increata, ut Filius dicitur imago Patris 1 : et est imago creata, sicut homo qui dicitur ad imaginem Dei factus.

Quæritur ergo, Utrum secundum aliquod commune diffiniatur hic? Et videtur, quod sic : utraque enim imago est rei ad rem coæquandæ imaginata et indiscreta similitudo. Probat enim Augustinus in libro de Trinitate, quod tres personæ in unam naturam entis sunt, sicut tres personæ in unam essentiam Trinitatis, et sic æquant, ut videtur, trinitatem in unitate.

Sed contra. Sed contra hoc :

  1. Dicitur homo factus ad imaginem Dei 2. Filius autem non dicitur ad imaginem, sed imago Patris. Ergo videtur, quod non communiter dicatur imago de Filio et homine.

  2. Item, Nihil est commune creatori et creaturæ : ergo nec imago.

Quæst. 3. ITEM, Quæritur de hoc quod dicit, Similitudo. Ponit enim Augustinus tria nomina, scilicet imago, similitudo, et æqualitas, dicens quod ubi est æqualitas, ibi est convenientiæ similitudo, sed non convertitur : et ubi est imago, ibi est æqualitas et similitudo, sed non convertitur : ergo videtur, quod æqualitas magis accedit ad imaginem quam similitudo : et ita magis deberet poni in diffinitione ejus.

Quæst. 4. ITEM dicit Augustinus in libro de Decem chordis, quod imago regis aliter est

in filio, et aliter in solido aureo : quia in filio est hoc quod rex : in solido aureo non est hoc quod rex. Similiter dat aliam comparationem, quod aliter imago nostra est in nobis, et aliter in speculo. Similiter aliud est imago Dei in Filio, et aliud in creatura rationali.

Et tunc quæritur, Si homo factus est ad imaginem quæ est Filius, vel aliam imaginem?

Et videtur, quod ad Filium.

  1. Imago enim creata referri habet ad imaginem increatam. Cum igitur non sit imago increata nisi Filius, eo quod Pater non sit imago nec Spiritus sanctus, videtur quod homo sit factus ad Filium vel ad imaginem.

  2. Hoc etiam videtur accipi ex modo loquendi qui est in Genesi, 1, 26, ubi dicit Deus : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. In hoc enim sermone videtur supponi imago non facta, sed ante existens, ad cujus imitationem debet fieri homo : et videtur ita, quod ibi imago supponat aliquid increatum.

  3. Præterea, Hoc dicit ibidem Glossa distinguens, quod homo non sit imago, sed ad imaginem. Filius autem imago, sed non ad imaginem.

Præterea quæritur, Cum sit vestiQuæst. 5. giurn in creatura et ad imitationem Trinitatis, quam differentiam ponit ad imaginem ?

Præterea, Hilarius dicit in alio loco, Quæst. 6. quod imago est rei ad rem coæquandæ similitudo et unitas. Hoc videtur falsum esse : imago enim est ad alterum : et quidquid est ad alterum, non est unum illi. Et hoc dicit Anselmus in Monologio, quod imago aliquid ipsum quod est, ad alterum est.

<--- Page Split --->

Quest. 7. PRÆTEREA, Cum sint tria, ut dicit Augustinus, imago, similitudo, et æqualitas, quæritur quæ sit differentia inter ea, et utrum omnia sint in imagine vel non ?

Solutio. Solutio. Dicimus, quod multiplex est imago. Est enim imago increata et creata. Increata Filius. Quare autem Filius potius dicitur imago, quam Spiritus sanctus, vel Pater, determinari habet in quaestione de appropriatis Filio. Propter faciliorem tamen intellectum dicimus, quod Pater non potest esse imago, eo quod tria intelliguntur in imagine : quorum unum non convenit Patri : quorum primum est ad alterum esse, eo quod non est imago nisi alterius imago. Secundum est ab alio esse, eo quod non est imago nisi ab alio per imitationem deducta : et hoc non convenit Patri, qui non est ab alio. Tertium est, quod Filius de ratione suæ processionis ponit expressam similitudinem et æqualitatem in natura : quidquid enim generatum est ab aliquo secundum naturam, hoc est expresse simile et imitans in toto : et hoc non convenit Spiritui sancto : Spiritus enim Sanctus est a Patre et Filio non creatus, nec genitus, sed procedens. Propter hoc dicit Anselmus, quod licet Spiritus sanctus in substantia sit æqualis Patri et Filio, tamen hoc non habet a ratione suæ processionis. Et ideo Filius convenit cum Patre in hoc quod est aliud ab ipso esse sicut a Patre, scilicet Spiritum sanctum : et in hoc cum Patre non convenit Spiritus sanctus, et ideo Spiritus sanctus non est imago proprie loquendo de ratione imaginis.

Imago vero creata est triplex, ut dicit Augustini Glossa super Psalmum, iv, 7 1, scilicet creationis, et recreationis, et similitudinis. Imago autem creationis est in qua creatus est homo, et hæc imago est ratio rei. Recreationis autem imago gratia est. Similitudinis autem est imita-

tio trium personarum in una natura divinitatis, de quibus jam in sequentibus erit quaestio.

Dicimus igitur, quod Hilarius diffinit ibi imaginem increatam, et non imaginem creatam, nisi aliquis velit extendere ea quæ ponuntur in diffinitione. Proprie ergo sumpta diffinitione sic intelligitur, cum dicit Hilarius : Imago est rei ad rem, principium rei supponit Filium secundum quod est ab alio. Secundum autem quod dicit, Ad rem, supponit Patrem secundum quod etiam ad ipsum per generationem refertur Filius. Cum vero dicit, Imaginata, intelligit actum imitandi qui importatur ex ratione nominis generationis et filii : generatum enim et filius habent intellectum actu imitantis in essentialibus et natura et specie : omnis enim filius convenit cum patre in essentialibus omnibus et tota natura et specie. Cum vero Hilarius dicit, Indiscreta, intelligit convenientiam Filii cum Patre in ratione communis spirationis, qua Pater et Filius sunt unum principium Spiritus sancti, et qua ratione distinctus est ab utroque Spiritus sanctus. Cum vero dicit, Similitudo, intelligit convenientiam Filii cum Patre, non tantum in hoc quod Filius est, sed etiam quod Verbum est expressissime loquens Patrem dicentem : licet enim idem in persona sit Verbum et Filius, et eadem relatione dicatur Verbum et Filius, ut dicit Augustinus 2 : non tamen eadem ratione nominis dicitur Verbum et Filius. In creaturis enim similitudo refertur ad assequentia naturam, ut dicit Damascenus, id est, ad qualitates quæ assequuntur naturam secundum rationem. Et si hoc refertur ad divinam prædicationem in qua non sunt accidentia nec qualitates, accipietur illud in attributis : Filius enim in quantum est Verbum, attributum habet sibi appropriatum, quod est sapientia Patris, et ars Patris, et virtus ejus, in

<--- Page Split --->

quibus attenditur similitudo. Si vero diffinitio illa extendatur ad imaginem creatam, hoc non erit secundum intentionem Hilarii. Et tunc primum solvendum est dicendo, quod imago ab eo cujus est imago, est discreta quidem secundum rem, sed non est discreta secundum actum imitandi, eo quod perfecte debet imitari.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod similitudo dicitur hic perfecta convenientia in forma et figura et quantitate et colore et in aliis quae secundum exteriora attenduntur, et in illis est unitas in hoc quod unum ducit perfecte in alterum.

Ad aliud dicendum, quod imaginata ponitur ibi pro ductu imaginationis in prototypum, id est, in primam figuram : ab imaginatione enim dicitur imago ad id cujus est imago.

Ad quæst. Ad aliud dicendum, quod hic diffinitur imago similitudinis. De divisione autem Augustini infra determinabitur.

Ad quæst. Ad aliud dicendum, quod ut genus 2. et species una natura per prius et posterius inventa in pluribus nihil est commune creaturæ et creatori : sed per modum causæ efficientis aliquid est in creatore, quod secundum suam possibilitatem imitatur creatura. Et sic est de imagine quæ secundum quod concernit personalem notionem, proprie est in Filio : secundum autem quod refertur ad imitationem et repræsentationem trium personarum in una essentia, est in homine et opus totius Trinitatis, non tamen æquat eam' perfecte, sed (sicut dicit Magister in Sententiis) plus differt quam convenit.

Ad aliud dicendum, quod Filius pro- 1. prie dicitur imago, ut supra explanatum est, homo vero ad imaginem, ita quod liberum arbitrium quamdam dicat remotionem et distantiam, eo quod distat per essentiam, sed imitatur in potentiis naturalibus quantum potest.

Ad aliud patet solutio.

Ad aliud dicendum, quod tria quæ poAd quæst. nit Augustinus, concùrunt in ratione 3. imaginis, scilicet æqualitas, similitudo, et imago, ita quod similitudo referatur ad colorem et picturam, æqualitas autem ad quantitatem et staturam, imago autem ad figurationem membrorum et proportionem: similitudo autem ponitur in diffinitione, eo quod vicinius repræsentat convenientiam qualitatis quantum ad unam speciem præcipue quæ est forma et circa aliquid constans figura, quam convenientiam qualitatis.

Ad aliud dicendum, quod in nobis est Ad quæst. imago sicut in solido aureo. In Filio vero Ad 1. est sicut in connaturali Patri. Cum autem dicitur homo esse ad imaginem, refertur hoc ad tres personas in una natura, et non ad Filium tantum, nisi forte appropriate : eo quod Augustinus dicit, quod Filius est imago ad quam omnia reformantur.

Ad aliud dicendum, quod ex modo loquendi videtur supponi aliquid non creatum, sicut probat objectio, et sicut explanat Hilarius dicens ibidem, quod profossio consortii sustulit intelligentiam singularis. Hoc est, consortium quod profitetur Deus loquens in plurali, faciamus, et nostram, hoc sustulit, id est, abstulit intelligentiam singularis, id est, intellectum quo intelligeretur Deus singularis esse in persona, eo quod consortium non est sibiipsi solitario. Ly nostram autem supponit, quod non alieno a se loquitur, sed potius Pater ad Filium et Spiritum sanctum. Similiter imago non est sola, id est, solius non est, licet sit in uno, eo quod unus alterum imitatur in convenientia substantiæ. Et similiter similitudo non est sibi, sed plurium est secundum convenientiam attributorum, ut sapientiæ, bonitatis, et virtutis, et hujusmodi.

Similiter dicit Augustinus : Cum dicit, Ad imaginem, ostendit unam naturam esse ad cujus imaginem homo fieret: et cum dicit, Nostram, ostendit eumdem

<--- Page Split --->

Deum non unam sed plures personas esse.

Has ergo auctoritates sequendo et plurimas alias, dicimus quod imago supponit ibi imitationem unam, qua se tres personæ imitantur in natura una deitatis, ad cujus imitationem factus est homo.

Sunt tamen qui subtilius dicunt, et falsum dicunt, dicentes rationem uniuscujusque operis secundum naturam esse ante opus, licet secundum tempus non sit ante opus. Cum enim dicitur, Ad imaginem, dicunt supponi rationem imaginis ad quam fieret imago, quæ est in homine. Sed hoc eliditur per hoc quod dicit, nostram : hoc enim cogit aliquid increatum supponi per imaginem.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod secundum Glossam homo est ad imaginem, et non imago sicut Filius : sed tamen imago, quæ licet distet per essentiam, imitatur tamen in proprietatibus suæ naturae quantum potest.

Ad quæst. Ad aliud dicendum, quod vestigium 5. est similitudo non in toto, sed in parte et confuse. Dicit enim vestigium similitudinem inferioris partis pedis, totam figuram non repræsentans, et propter hoc refertur ad creaturas irrationales, quibus obscure Trinitatis exemplum invenitur per rationem modi, speciei, et ordinis : sed creatura rationalis expressius imitatur : et propter hoc dicitur imago, de cujus ratione est imitari in toto quantum ad exteriora.

Ad quæst. Ad aliud dicendum, quod imago uni- 6. tur ei cujus est imago per actum imitandi : et hæc dicitur unitas ab Hilario.

Ad quæst. Ad aliud dicendum, quod similitudo 7. ponit convenientiam in qualitate præcipue in illa specie quæ est forma vel circa aliquid constans figura : æqualitas convenientiam ponit in quantitate præcipue in quantitate membrorum. Imago

vero convenientiam dicit in toto quod imitari potest exterius : et propter hoc ambo clauduntur in intellectu imaginis.

ARTICULUS II.

Quæ sunt partes imaginis ?

Secundo quæritur, Quæ sunt partes imaginis ?

Et circa hoc quæruntur duo.

Primum est de partibus quæ enumerat Augustinus dicens, quod est imago creationis, et recreationis, et similitudinis.

Et secundum est specialiter de partibus illius imaginis, quæ dicitur imago similitudinis, quæ secundum Augustinum sunt memoria, intelligentia, et voluntas, sive mens, notitia, et amor.

ARTICULI SECUNDI

PARTICULA I.

De partibus quas enumerat Augustinus dicens, quod est imago creationis, et recreationis, et similitudinis 1.

Ad primum proceditur sic: Dicit Augustinus, quod imago creationis est ratio.

Quæratur, Utrum ratio supponat ibi pro speciali potentia animæ quæ dicitur ratio, vel pro rationali natura? Si primo modo, tunc non videtur esse imago :

  1. Imago enim est quæ imitatur et ha-

4 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. III, Art. 20. Tom. XXV novæ

editionis nostrae.

<--- Page Split --->

bet similitudinem : ratio autem illa non habet similitudinem cum Deo : ergo non est imago. PRIMA probatur per diffinitionem imaginis. SECUNDA probatur per supra dicta, ubi probatum est, quod ratio inquirit verum, quod non convenit Deo : quia nihil inquirit, eo quod de nullo dubitat.

  1. Item, Ratio imperfectior est quam intellectus : ergo magis deberet esse imago creationis intellectus quam ratio.

  2. Item, Imago, ut habitum est in verbis Augustini, concernit tria, scilicet similitudinem, aequalitatem, et convenientiam in lineamentis exterioribus : convenientiam autem illam non importat sola ratio, sed tria in uno aliquo, quae tria non sunt in ratione sola : ergo ratio non est imago creationis. Si dicatur, quod tria sunt ibi, scilicet potentia, actus, et objectum, ut videtur dicere Augustinus in libro de Trinitate. Hoc non videtur : quia haec tria non uniuntur in aliquo uno per essentiam : actus enim et objectum non sunt unum cum potentia : ergo videtur secundum hoc non esse imago.

  3. Præterea, Secundum hoc in qualibet potentia animæ esset imago Trinitætis, quod non dicitur a Sanctis.

cundum propriam imaginem creans eos, naturam incorpoream 2. »

  1. Præterea, Dicit Augustinus, quod imago est in homine secundum mentem : et mens est in Angelis : ergo Angeli ad imaginem sunt.

  2. Item, Memoria, intelligentia, voluntas, in natura una spiritus ita perfecte sunt in Angelo, vel perfectius sicut in homine : ergo videtur, quod Angelus magis sit ad imaginem quam homo.

  3. Præterea, A Dionysio habetur, quod sunt divina agalmata : algamata autem idem sunt quod imagines vel similitudines.

  4. Item, In Ezechiele dicitur, Tu signaculum similitudinis 4. Ibi dicit Glossa, quod rex Tyri imaginem Dei ad quam factus est, resignavit, id est, destruxit : et rex Tyri est diabolus secundum Glossam. Cum igitur sit natura angelice, videtur quod factus sit ad imaginem.

SED CONTRA :

Sedcontra.

  1. Imago creationis ordinatur ad imaginem recreationis : sed recreationis imago non est in Angelo : cadentes enim Angeli non sunt recreati : non cadentes vero quamvis habeant gratiam informantem, tamen recreantem non habent : et ita videtur imago non esse in Angelis.

S1 PROPTER hoc dicatur, quod rationalis natura dicitur ibi imago creationis.

CONTRA :

  1. Angelus est rationalis : ergo Angelus est ad imaginem Trinitatis. Et hoc etiam videtur per auctoritatem Gregorii, qui dicit super illud, Tu signaculum similitudinis 1, in quadam homilia 2, quod Angelus etiam expressior imago est quam homo. Hoc etiam vult dicere Damascenus et Isidorus. Dicit enim Damascenus in libro II de Vide orthodoxa : « Deus Angelorum est factor et conditor, ex non ente ad esse eos deducens, se-

  2. Præterea, Filius est imago Patris, ut habitum est : illud autem quod est ad imaginem specialem, videtur habere ordinem ad imaginem principalem : sed homo solus propter congruitatem unibilis est imagini quæ est Filius : ergo solus videtur esse ad imaginem, et non Angelus.

  3. Item, Dicit Augustinus in sermone quodam de Imagine, quod homo per hoc est imago Dei, quia sicut Deus est in suo universo movens et generans illud, ita anima est in suo, hoc est, in corpore. Cum ergo Angelus non habeat talem or-

<--- Page Split --->

dinem ad aliquod universum, non videbitur esse ad imaginem.

  1. Item, In Patre est principium totius deitatis, ut dicit Augustinus 1 : eo quod ab ipso est Filius per generationem et Spiritus sanctus per processionem : et si etiam est a Filio, hoc habet Filius a Patre : et sic habetur, quod personæ existentes in eadem natura cum Patre, per processionem sunt ex una personarum. Similiter invenitur in homine : quia quotquot sunt in humana natura, processerunt ab uno, hoc est, ab Adam. Talis autem convenientia non est in Angelo. Ergo non est ad imaginem.

Quæst. 2. ULTERIUS etiam quaeritur de imagine quam vocat Augustinus recreationis imaginem, et dicit Augustinus, quod hoc est gratia.

Quæratur ergo, Utrum hoc sit gratia non intellecta in virtutibus, vel in virtutibus intellecta ?

Et videtur, quod

  1. Gratia secundum se sit imago recreationis.

  2. Item, Nihil deturpat imaginem nisi peccatum : peccato autem opponitur gratia in se, et vitio virtus : ergo videtur, quod gratia sit imago recreationis.

Sed contra.

Contra :

  1. Ponit imago quamdam distinctionem personarum : sed indistinctum non est plena imitatio distincti secundum quod distinctum est : cum igitur gratia non dicat distinctionem aliquam sine virtutibus, non erit gratia imago recreationis sine virtutibus.

  2. Item, Imago dicitur ab imitando : imitatio vero actualis non est nisi in actibus potentiarum animæ, sicut etiam dicit Augustinus, quod meminit se, et intelligit se, et diligit se. Cum ergo actus non perficiant nisi virtutes, actualem imaginem magis faciunt virtutes quam gratia : ergo potius deberent dici imago recreationis quam gratia.

S1 ENGO hoc concedatur, tunc quaeriQuæst tur, Secundum quas virtutes dicitur imago recreationis ?

Et videtur, quod secundum prudentiam et cæteras cardinales virtutes. Prudentia enim dividitur in memoriam, intelligentiam, et providentiam a Tullio : sed memoria videtur esse perfectio memoriæ, et intelligentia intelligentiæ, cæteræ autem virtutes sunt perfectiones voluntatis : ergo secundum has videtur dici imago recreationis.

Contra hoc est, quod

  1. Virtutes cardinales pro materia non habent Deum, sive pro objecto, quod idem est : cum ergo imago dicitur ad imitationem Dei, non videntur illæ virtutes esse imago recreationis.

  2. Præterea, Bernardus videtur dicere, quod secundum fidem, spem et charitatem sit imago : et hoc videtur non esse verum : quia spes non est in memoria, sed in irascibili, ut dicunt Magistri.

  3. Item, Bernardus alibi dicit, quod Deus futurus sit rationi plenitudo lucis, voluntati multitudo pacis, memoriæ geminatio æternitatis : ergo videtur, quod imago recreationis sit lux et pax et indeficiens æternitas, quæ non nominant virtutes speciales, sed potius effectus.

  4. Præterea, Videtur quod gratia sacramentalis sit imago recreationis. Glossa enim super Ezechielem super illud, Tu signaculum 2, dicit : Notandum, quod imago in creatione tantum facta sit, similitudo vero in Christi baptismate compleatur : ergo gratia assimilans imaginem erit sacramentalis.

  5. Præterea, Gratia sacramentalis delet morbum peccati : ergo proprie reformat : ergo ipsa proprie est imago recreationis.

ULTERIUS quaeritur de tertio membro Quæst. 1 Augustini, quod dicit imaginem similitudinis. Et quaeritur, Quid sit illud ?

<--- Page Split --->

Videtur autem, quod gratia.

  1. Super illud Genesis, ii, 26 : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, Glossa dicit, quod homo in naturalibus factus est ad imaginem Dei, in gratuitis autem ad similitudinem.

  2. Præterea, Similitudo attenditur in qualitatibus consequentibus naturam.

  3. Item, Super illud Luce de filio prodigo : Qui peregre profectus est in regionem 1, dicit Glossa, quod illa regio fuit dissimilis in gratuitis.

1ra. SED CONTRA :

Augustinus dicit, quod imago similitudinis est memoria, intelligentia, et voluntas.

  1. SOLUTIO. Dicimus, quod imago creationis proprie est, in qua creatus est homo etiam, sicut dicit Augustinus. Et haec est ratio vel mens humana. Cum enim mens humana tripliciter accipiatur, scilicet pro memoria, secundum quod dividitur contra notitiam et amorem ab Augustino in libro de Trinitate. Et pro intellectu, sicut dicit Damascenus in libro II de Fide orthodoxa 2, quod mens est sequens opinionem : et dijudicans eam, sive vera est, sive falsa, judicad veritatem : unde mens dicitur a metiendo et judicando et excogitando. Tertio modo dicitur mens pro illa superiori parte, quae continet memoriam, intelligentiam, et voluntatem : et haec mens dicitur ratio et imago creationis, eo quod in eo homo ad imaginem sit creatus, sicut dicitur in Psalmo xxxviii, 7 : Verumtamen in imagine pertransit homo. Et alibi, Homo cum in honore esset, non intellexit 3.

DICENDUM ergo ad primum, quod ratio supponit ibi superiorem partem animæ, quæ convertitur ad Deum, quam Paulus vocat spiritum mentis, ubi dicit : Renova-

ponit potentiam illam quæ inquisitiva est de vero et falso, bono et malo.

Et per hoc patet solutio ad quatuor sequentia.

Ad aliud dicendum, quod ratio, ut dictum est, supponit ibi pro superiori parte animæ rationalis, quæ etiam est in Angelo.

Ad hoc vero quod quaeritur, Utrum Ad quaest. Angelus sit ad imaginem Dei creatus, vel non ?

Dicendum, quod imago duobus modis consideratur, scilicet secundum convenientiam interiorem tantum, hoc est, eorum quæ ponuntur in imagine, scilicet memoriae, intelligentiae, et voluntaetis : et sic Angelus est ad imaginem Dei sicut homo : et tanto expressius, sicut dicit Gregorius, quanto ipse actu trium potentiarum mentis sive rationis expressius imitatur unitatem essentiae divinae in tr.bus personis. Si vero consideratur imago non tantum secundum interiora, sed etiam secundum quod in exterioribus specialem convenientiam ponit ad Deum : tunc homo solus est ad imaginem propter triplicem convenientiam quam in exterioribus habet ad ipsum : et horum prima est unibilitas ad imaginem increatam, quæ in questionibus de incarnaetione determinata est. Secunda convenientia quam in relatione habet ad corpus suum, scilicet quod anima est in suo universo sicut Deus in suo essentialiter, potentialiter, et praesentialiter, gubernando et movendo. Et hanc tangit Augustinus in sermone de Imagine. Tertia est convenientia quam habet in relatione ad Patrem, secundum quod est principium totius divinitatis : a Patre enim est Filius per generationem, et Spiritus sanctus per processionem : et si est a Filio, hoc habet Filius a Patre : et similiter ab mini spiritu mentis nostrae 4 : et non up-

3 Psal. xlviii, 13, 21. 4 Ad Ephes. iv, 23.

<--- Page Split --->

Adam sunt homines omnes: et si aliquis est ab alio, hoc ille habet ab Adam'

Et per hoc patet solutio ad omnia illa quae quaeruntur, Utrum Angelus sit ad imaginem, vel non ? Et, Utrum plus sit ad imaginem quam homo, vel minus ?

citer est in irascibili, sed ad quemdam actum convenit memoriae quae est indeficientia, eo quod memoria quae est pars imaginis, ut dicit Augustinus, non tantum est praeteritorum, sed etiam praesentium et futurorum.

Ad quæst. Ad id quod ulterius quaeritur de imagine recreationis, dicendum quod imago dicitur ab imitando distincte : et quia gratia in se distinctionem non habet, propter hoc gratia non est per se imago recreationis, sed intellecta in virtutibus.

Ad object. Ad PRIMUM autem quod contra hoc est, dicendum quod remissio peccatorum secundum quod hujusmodi, non sufficit ad recreationem imaginis secundum quod imago, licet sufficiat ad recreationem simpliciter.

Ad object. Ad ALIUD dicendum, quod omne pec- 2. catum in actu aliquo est actus alicujus potentiae : et propter hoc peccatum opponitur gratiae consideratae in virtute, eo quod virtus est perfectio potentiae ad actum.

Ad ALIUD dicendum, quod lux est Ad illud quod succedit fidei in intellectu. Pax vero secundum quod dicit quietationem fruitionis, quae est fruentis et fruibilis, est illud quod succedit charitati in voluntate : quia, ut dicit Augustinus 1, frui est amore inhaerere alicui rei propter se. Et alibi dicit, quod fruimur cognitis in quibus voluntas delectata quiescit 2. Sed continuatio aeternitatis in comprehensione aeterni indeficientis succedit memoriae, quae est ad omne tempus secundum quod est potentia imaginis.

Ad ALIUD dicendum, quod gratia sa- 4 cramenti ad reformationem imaginis operatur ut causa remota : eo enim quod est contra morbum peccati, removet impedimentum mutationis, sed non immediate conjungit imaginem cum exemplari.

Ad quæst. Ad ILLUD quod quaeritur, Secundum 3. quas virtutes altendatur imago recreationis ?

Dicendum, quod secundum fidem, spem, et charitatem, quae perficiunt po- tentias imaginis in comparatione ad Deum : eo quod Deum habent pro ma- teria et fine : fides enim credit summum verum propter summum verum : spes autem exspectat indeficientiam beatitudi- nis divinae propter ipsam beatitudinem : charitas autem diligit summum bonum propter summum bonum.

Ad id quod quaeritur, Quid vocetur Ad imago similitudinis?

Dicendum, quod similitudo in duobus attenditur, scilicet repraesentando unitatem essentiae in tribus personis : et illa est in memoria, intelligentia, et voluntate. Attenditur etiam in hoc quod imagini superducitur sicut color : et hoc est gratia : et hoc attendunt alii Sancti qui dicunt, quod similitudo attenditur in gratuitis.

Ad object. Ad ALIUD quod contra objicitur, di- 1. cendum quod prudentia dividitur per memoriam, providentiam, et intelligen- tiam in agendo, et non habet Deum pro materia et fine, et ideo non determinat potentias imaginis.

Ad object. Ad ALIUD dicendum, quod spes simpli- 2.

<--- Page Split --->

animae rationalis, memoria non erit pars imaginis.

ARTICULI SECUNDI

PARTICULA II.

De partibus illius imaginis quam vocat Augustinus imaginem similitudinis.

Secundo, Quaeritur specialiter de partibus illius imaginis quam vocat Augustinus imaginem similitudinis.

Et quæruntur tria, quorum primum est, Quid sit memoria, intelligentia, et voluntas, secundum quod sunt partes imaginis?

Secundum est, De ordine istarum potentiarum inter se.

Tertium, Quid sit mens et notitia et amor, quam secundam in anima dicit imaginem esse Augustinus ?

ARTICULI SECUNDI

PARTICULA II

ET QUÆSITUM PRIMUM.

Quid sit memoria, intelligentia, et voluntas, secundum quod sunt partes imaginis 1 ?

Ad primum proceditur sic :

  1. Probatum est supra, quod memoria non est pars animae rationalis. Cum igitur imago ponatur in superiori parte

  2. Præterea, Dicit Augustinus 2, quod hæc memoria non est tantum præteriti, sed etiam præsentis et futuri. Aut ergo sub differentia temporis, aut sine. Si primo modo, cum differentia temporis non accidat nisi particulari, videtur quod memoria sit pars sensibilis animæ, cujus est apprehendere particulare.

Item, Tempus accidit ei cui accidit apprehendere quantitatem : sed quantitas apprehenditur a sensu communi : ergo et tempus. Si ergo memoria est sub differentia temporis, memoria erit sensus communis.

St vero dicatur, quod memoria est Quæst. 1. præteritorum et præsentium et futurorum sine differentia temporis,

  1. Non videtur differre ab intelligentia : et sic non videntur esse tres potentie imaginis.

  2. Hoc etiam videtur dicere Augustinus in libro XIV de Trinitate, ubi dicit : « Difficile in mente dignoscitur memoria sui, et intelligentia sui. Quasi non sint hæc duo, sed unum duobus vocabulis appelletur, sicut apparet in ea re ubi valde ista conjuncta sunt, et aliud alio nullo præceditur tempore 3. » Ex hoc accipitur, quod memoria sui et intelligentia sint simul tempore : et supra probatum est, quod una potentia existente in actu, altera abstrahitur ab actu : ergo videtur cum ista duæ potentiae simul sint in actu, quod sint in una potentia.

  3. Præterea, Augustinus ponens actus istarum trium potentiarum, dicit sic, quod mens meminit se, intelligit se, diligit se 4. Aut ergo meminisse est idem quod nosse : et cum nosse sit idem quod intelligere, non erit differentia inter memoriam et intelligentiam. Aut diffe-

<--- Page Split --->

runt meminisse et nosse : et cum non possunt differre per differentiam temporis, sequitur quod memoria sit pars sensibilis animæ, quod falsum est.

  1. Præterea, Augustinus in libro X de Trinitate dicit : « Cognoscat semetipsum mens, nec quasi absentem se quærat. Ita videbit, quod numquam se non amaverit, numquam nescierit 1. » Ergo videtur, quod mens semper novit se.

  2. Item, Ibidem : « Non enim quidquam est menti seipsa præsentius, sicut cogitat vivere se et meminisse et intelligere et velle se. Novit enim hæc in se, nec imaginatur quasi extra se illa sensu tetigerit, sicut corporalia quæque tanguntur. Ex quorum cogitationibus si nihil sibi affingat, ut tale aliquid se putet, quidquid ei de se remanet, hoc 'solum ipsa est 2. » Ergo videtur, quod nosse se sive meminisse sit notitiam mentis apud se tenere, ex eo quod sibi est præsens. Hoc autem idem videtur esse intelligere se in habitu. Ergo videtur, quod nulla sit differentia inter meminisse, nosse, et intelligere.

Quæst. 2. PRÆTEREA quæritur, Qualiter verum sit quod Augustinus dicit, quod semper intelligit se totam 3 ? Aut enim hoc intelligitur de intellectu in actu, aut in habitu. Si primo modo, hoc plane falsum est : quia cum intelligimus al:qua intelligibilia in actu, tunc non intelligimus animam in actu. Si secundo modo, tunc intelligere totam mentem est habere perfectam scientiam de tota mente : et hoc iterum falsum est : quia multi sunt qui non habent scientiam de anima.

Quæst. 3. PRÆTEREA , DicitAugustinus 4 , e t p o - niturinlibroISententiarum , D i s - tinct . I I I , quodmemoria , intelligentiaetvoluntascapiuntsesingulassingu - l i s , ettotasimulabomnibustotis . E t

probat hoc, eo quod intelligo memoriam et voluntatem et intelligentiam, et volo meam intelligentiam et voluntatem. Similiter nihil est memoriae quod non memoror, et similiter nihil est intelligentiae et voluntatis quod non memoror. Eo modo nihil est memoriae et voluntatis et intelligentiae quod non intelligam. Similiter nihil est memoriae intelligentiae et voluntatis quod non velim. Hoc autem aut intelligitur de ipsis potentii, et tunc parum est quod dicit Augustinus, quia cum potentiae sint simplices, non potest dici tota potentia memoria, etc. Aut intelligitur de memorabilibus, intelligibilibus, et volitis : et tunc plane falsum est, eo quod multorum habemus memoriam et intellectum, quae non volumus.

Si forte dicatur, quod est voluntas ad usum, ut videtur ibidem distinguere Augustinus : et licet non omnia memorata et intellecta velimus ad factum, tamen omnia volumus ad usum : eo quod etiam peccatis utimur in bonum, quando ea sic intelligimus vel meminimus ut plangamus. Si, inquam, dicatur, non erit secundum intentionem Augustini : probat enim, quod tota anima novit se sic : « Novit se esse vitam, novit se esse mentem, novit se esse spiritum : » et nihil est amplius : ergo totam novit se : et eadem ratione utitur de inintelligentia et voluntate : ergo non intelligit totalitatem mentis referri ad objecta illarum trium potentiarum.

  1. Præterea, Dicit Augustinus 5, quod verbum intelligentiae sive mentis est cum amore notitia : sed intellectus peccatorum non est cum amore : ergo non sic intelligitur.

  2. Præterea, Non sic volumus peccata, ut dictum est : quia non volumus ipsa, sed aliquid consequens ad ea, scilicet planctum et gemitum : ergo voluntas

<--- Page Split --->

non directe respondet intelligentiae et memoriae.

  1. PRÆTEREA QUÆRITUR, QUÆ sit differentia inter intelligere et cogitare secundum Augustinum? Ipse enim concedit, quod mens semper intelligit se, non tamen semper cogitat de se, cum cogitatio videatur esse actus rationis sive intelligentiae.

    1. PRÆTEREA, QUÆRITUR etiam de eo quod dicit Augustinus, quod hæc tria relativa sunt ad invicem.
  2. Constat enim, quod memoria, intelligament, et voluntas, non sunt relativa, secundum quod relativa sunt quaecumque hoc ipsum quod sunt aliorum sunt.

  3. Præterea, Si essent relativa, non tamen memoria deberet referri ad intelligentiam et voluntatem, vel e contra.

utio. Solutio. Dicendum, quod memoria secundum quod est pars imaginis, nihil aliud est nisi thesaurus habitus naturalis, qui est cognitio veri et boni quod Deus est, et veri et boni quod anima sive mens est. Et propter hoc bene concedo, quod abstrahit ab omni differentia temporis. Dicitur tam memoria propter officium memoriae quod habet in anima rationali, quod est retinere sive conservare intentiones sive conceptiones rerum. Et hoc est quod dicit Augustinus, quod non est tantum præteritorum, sed etiam præsentium et futurorum : hoc enim non posset esse, nisi ab omni differentia temporis abstraheret, vel apprehenderet tempus secundum quod est tempus sicut sensus communis. Cum igitur non apprehendat sicut tempus, relinquitur quod ab omni differentia temporis abstrahat.

Et per hoc patet solutio ad rationes primas, quae probant memoriam esse partem sensibilis animae.

d quest. Ad in quod quæritur, Qualiter differt 1. ab intellectu ?

Dicimus, quod memoriae est retinere naturaliter inserta cognitione veri et boni quod Deus est : intelligentiae autem est intueri : et hæc duo simul sunt tempore, eo quod unum est ut conservans et alterum ut agens : et unum illorum non abstrahit ab altero, sed unum est causa alterius : quia ex memoria formatur inintelligentia.

Ad aliud dicendum, quod nosse secundum quod est actus memoriae, idem est quod notitiam rei retinere per has duas intentiones quae sunt verum et bonum : ex quarum altera informatur intelligentia, et reliqua voluntas : intelligere autem idem est quod intueri, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod nosse et inAd3,4 et5. telligere differunt per modum dictum. Et utrumque est semper : mens enim semper meminit se, eo quod semper notitiam sui apud se tenet. Similiter intellectus intelligit se semper : probatum enim est supra, quod omne intelligibile quod est in intellectu, recipit lumen intelligamenta agentis ad complementum intellectus qui est de ipso. Item, probatum est, quod substantia rationalis animae essentialiter est in intellectu possibili, et non indiget ut abstrahat eam ad hoc quod intelligat. Cum igitur intelligere sit idem quod intueri se in lumine intellectus agentis, patet quod mens intelligit se illo modo quo intuetur se in lumine intellectus agentis. Cum autem amor naturalis semper sequatur hunc intellectum, semper mens vult se amore naturali.

Et nota, quod aliud est intueri se in lumine intellectus agentis, et aliud converti supra se considerando differentias et passiones naturae suae. Intueri enim se, est hoc quod dictum est, scilicet praesentia sui in lumine intellectus : sed converti supra se, est reducere subjectum in passiones et differentias per medium demonstrationis vel syllogismi : et hoc non semper facit mens. Primum autem semper facit, eo quod sem-

<--- Page Split --->

per sibi præsens est. Et propter hoc dicit Augustinus, quod mens non semper cogitat de se : quia cogitare de se est discernere se ab aliis rebus.

intellectus sub ratione memorie ad memoriam. Similiter voluntas sub ratione intelligibilis et memorabilis ad intelligentiam et memoriam, et intelligentia et memoria sub ratione voliti referuntur ad voluntatem.

Ad quæst. Et per hoc patet solutio ad omnia illa 2. quæ objiciuntur de hoc, quod mens semper intelligit et diligit se sive vult. Supra tamen ostendimus etiam qualiter mens intelligit se omnibus intelligibilibus.

ARTICULI SECUNDI

Ad quæst. Ad in quod quæritur, Qualiter quod- 3. libet istorum capiat omnia tota ?

Fere omnes dicunt, sicut dictum est in objiciendo. Sed qui vere inspicit litteram Augustini in libro X de Trinitate, videbit quod ille non est intellectus Augustini. Et propter hoc dico, quod intelligitur quoad potentias, et non quoad objecta potentiarum.

PARTICULA II

ET QUÆSITUM SECUNDUM.

De ordine istarum trium potentiarum, memorie, intellectus, et voluntatis 1.

Ad id quod contra objicitur, dicendum quod potentiae duobus modis considerantur, scilicet in se, et sic sunt simplices non per partes quantitativas distensae. Et possunt considerari per comparationem ad suas differentias quae sunt mens, vita, et essentia, et spiritus, ut dicit Augustinus : dicit enim haec tria esse unam vitam, unam mentem, unam essentiam, et unum spiritum. Et sic habent quamdam totalitatem : in omnibus enim illis attributis tota se invicem capiunt haec tria : memoria enim et intelligentia et voluntas secundum omnia haec memorantur semper, et secundum omnia haec intelliguntur semper, et secundum haec omnia semper diliguntur dilectione naturali.

Secundo, Quæritur de ordine istarum trium potentiarum.

Videtur enim, quod memoria sit prima per verba Augustini quae ponit in libro X de Trinitate 2, ubi dicit, quod intelligentia ex memoria est, et voluntas ex memoria et intelligentia.

Sed contra hoc est, quod alibi dicitur Sed contrin Glossa Ecclesiastici, XVII, 28, scilicet quod memoria sit post intelligentiam. Et hoc etiam videtur per verba Damasceni 3, et Gregorii Nysseni, qui dicunt quod memorativum est conservatio sensus et intelligentiae : nihil enim in memoria reportatur, quod ante non fuit in intellectu et sensu.

Ad quæst. Ad in quod quæritur de relatione isto- 4. rum ad invicem, dicendum quod in veritate memoria secundum rationem memoriae non refertur ad intelligentiam, nec e contra : sed memoria sub ratione intelligibilis refertur ad intellectum, et

Præterea juxta hoc quæritur, Quo orQuæst. 1 dine referuntur ad imitationem Trinitattis, utrum hoc scilicet fiat secundum conceptionem et voluntatem cujuslibet veri et boni, aut secundum conceptionem et voluntatem veri et boni quod est Deus tantum ?

<--- Page Split --->

Et videtur, quod primo modo: quia dicit Augustinus probans imaginem Trinitatis: « In imagine quidem mens novit se et diligit se et vult se: » et in his verbis innuitur aliud conceptum, et aliud volitum quam Deus.

eontra. SED CONTRA :

Tantus est Filius quantus est Pater : et tantus est Spiritus sanctus quantus est Pater et Filius. In concepto autem quolibet non tanta est voluntas quanta est intelligentia et memoria : eo quod multa vel volumus vel debiliter volumus, quae tamen perfecte intelligimus et memoramur.

est. 2. QUERATUR etiam ulterius, Utrum in gratuitis vel naturalibus sit una imitatio ?

Et videtur, quod in gratuitis, hoc est, in conceptu fidei et charitatis : quia de peccatoribus dicitur in Psalmo lxxii, 20 : In civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges. Per peccatum autem naturale non destruitur in nihilum : ideo videtur, quod imago imitans Trinitatem sit in gratuitis et non in naturalibus.

deontra. CONTRA hoc sunt haec verba Augustini, qui dicit, quod mens semper secum habet trinitatem, non quidem quae Deus est, sed quae est imago Dei : et hoc dicitur in Psalmo xxxviii, 7 : Verumtamen in imagine pertransit homo.

juest. 3. JUXTA hoc iterum quaeritur ulterius, Utrum haec imitatio sit ad unitatem essentiae in tribus personis, vel e converso ad tres personas in una essentia ?

Et videtur, quod secundo modo. Augustinus enim probat esse imaginem per ea quae conveniunt personis, sicut quod intellectus et voluntas sunt ex memoria sicut Filius et Spiritus sanctus sunt ex Patre, et voluntas ex memoria et intelligentia sicut Spiritus sanctus ex Patre et Filio : et sicut quantus est Pater tantus est Filius et Spiritus sanctus, sic quanta est memoria tanta est intelligentia et voluntas.

SED CONTRA :

In Genesi, 1, 26, dicitur : Faciamus hominem ad imaginem : et per naturam singularem, ut dicit Augustinus et Hilarius, significatur unitas essentiae in tribus personis : ergo per nomen imaginis unitas essentiae importatur in recto, et tres personae in obliquo : et ita imitatio erit ad unitatem essentiae in tribus personis potius quam e converso.

ULTERIUS quaeritur, Qualiter verum Quest. 4. sit quod dicit Augustinus, quod tria sunt una mens et una vita et una essentia et unus spiritus ?

Quaecumque enim uni et eidem sunt eadem, ipsa sunt eadem : si ergo haec tria sunt idem cum essentia et mente et vita, ipsa sunt eadem inter se, quod falsum est. Et quia supra de hoc multum disputatum est in quaestione, Utrum anima sit simplex vel composita ? sufficiant quae dicta sunt.

SOLITIO. Dicendum, quod accipiendo solutio. memoriam sicut Augustinus accipit eam, ipsa est prima inter potentias imaginis. Sic enim non est nisi conservatio insertorum nobis a natura, sicut notitia veri et boni, scilicet quod justitia tenenda est, et hujusmodi, quae per naturam sciuntur a quolibet : haec autem secundum rationem loquendo prius sunt in memoria quam in intelligentia vel voluntate : quia prius est habere aliquid in memoria sive in anima quam praesentialiter intueri vel diligere illud.

Ad Glossam autem quae est super Ecclesiasticum, et ad dictum Damasceni, dicendum quod intelligitur de memoria quae est acquisitorum : haec enim prius sunt in intelligentia quam in memoria.

Si forte dicatur, quod illa non est pars imaginis, eo quod non potest attribui Patri. Dicendum quod hoc simpliciter verum est : tamen per quamdam appropriationem attribuitur Patri : secundum enim ordinem naturae, qui est in Trinitate, Pater est principium totius divini-

<--- Page Split --->

tatis : et sic attribuitur ei memoria primo modo dicta. Secundum autem reformationem gratiae nos accessum habemus ad Patrem per Filium : et in hoc ordine Pater est ultimus : et sic attribuitur ei memoria secundo modo dicta : et hoc modo loquitur Glossa super Ecclesiasticum.

Ad quest. Ad in quod ulterius quaeritur, Quo ordine referuntur ad imitationem Trinitattis ?

Dicendum, quod triplex est imitatio, secundum actum scilicet, et secundum potentiam, et secundum perfectionem meriti. Prima est secundum verum et bonum quod Deus est tantum : quia tunc tanta est intelligentia quanta est memoria, et tanta est voluntas naturalis quanta est unitas essentiae in tribus personis : eo quod Deus unus in tribus personis memoratur, intelligitur, et dilectione naturali diligitur. Et haec imitatio secundum actum dicitur pro tanto : quia tunc imago actu ducit in exemplar, et perfectius quam potest ostendit ipsum, eo quod idem est in imagine et exemplari. Secundum autem verum et bonum quod est ipsa mens, est imitatio secundum potentiam : eo quod tunc potentialiter et non actu ostendit exemplar. Sed non similiter est de aliis intelligibilibus : eo quod illa non sunt imago Trinitatis potentia vel actu : intelligendo enim lapidem, non intelligo illud quod est imago Trinitatis. Praeterea in illis intelligibilibus non aequalia sunt haec tria : amor enim naturalis non est tantus, quantus est intellectus vel memoria de lapide. Insuper memoria in talibus non præcedit intellectum et voluntatem, eo quod ipsa sunt accepta a sensibus, et etiam non sunt semper præsentia in mente, sed absentia requiruntur ab exterioribus, ut dicit Augustinus : et ideo in memoria et voluntate talium non resultat Trinitatis imago potentia vel actu, sed tantum vestigium. Imitatio autem quae est secundum perfectionem meriti, est a gratia re-

creante, ut supra dictum est : et de hac tenet quod dicit Psalmista : Imaginem ipsorum ad nihilum rediges. Sed de imaginatione quae est primo vel secundo modo, intelligitur illud verbum Psalmistae : In imagine pertransit homo.

Ad in quod ulterius quaeritur, utrum Ad 3. imago importat unitatem essentiae in tribus personis, vel e contra ? Dicimus, quod secundum modum loquendi dicit unitatem essentiae in tribus personis, ut probatum est.

Ad OBJECTUM contra, dicendum quod Augustinus probat imaginem per ea quae conveniunt personis secundum quod referuntur ad unitatem essentiae, non propter hoc quod importantur in recto per nomen imaginis, sed ut ostendat in anima tria esse in una substantia mentis, sicut in divinis tres personae sunt in substantia una divinitatis.

Ad ULTIMUM dicendum secundum supra Ad 4. dicta, quod potentiae animae proprietates ejus sunt, secundum quod dicimus proprietates naturales potentias vel impotentias : et mens quae superior est pars animae, quae etiam dicitur spiritus, totum virtuale est ad has tres potentias : et cum careat quantitate, est ipsa mens essentialiter in quolibet istorum trium : et propter hoc dicuntur una mens et unus spiritus et una essentia eo modo prædicationis quo totum virtuale prædicatur de sua parte : et ille modus supra per multa explanatus est. Vita vero est actus animae secundum se : et propter hoc dicuntur una vita.

<--- Page Split --->

verum, quod existente notitia procedat amor: quia multa cognoscimus quae non amamus.

ARTICULI SECUNDI

PARTICULA II.

ET QUÆSITUM TERTIUM.

  1. Item, Nosse est mentis, ut habitum est prius ex verbis Augustini : et nosse est memorie : ergo mens est memoria : sed cujuscumque est nosse, illius est notitia : ergo notitia est memoria : ergo videtur, quod mens hic supponitur pro memoria et non pro intellectu.

Quid sit notitia, mens, et amor 1 ?

Tertio quaeritur, Quid sit notitia, mens, et amor, quam secundam imaginem appellat Augustinus ?

Mens enim in se est continens memoriam, intelligentiam, et voluntatem : ergo videtur, quod non debeat attribui Patri, sed toti Trinitati.

eet.

PRETEREA quaeritur, In quo differunt haec tria a praehabitis tribus ?

Et dicunt quidam, quod praehabita supponunt potentias, ista vero habitus illarum potentiarum.

SED CONTRA HOC est.

  1. Quod dicit Augustinus in libro XV de Trinitate 2, quod tria cum sint distincta a se invicem, tamen dicuntur esse unum : quia in anima substantialiter existunt. Habitus autem non substantialiter existit in anima. Ergo haec tria non sunt habitus.

  2. Item, Dicit Augustinus 3, quod mens cum se cognoscit, notitiam sui gignit, et est sola parens suae notitiae. « Tertius est amor, qui de ipsa mente et notitia procedit, dum mens cognoscit se et diligit se : ita amor quidam complexus est parentis et prolis. » Ex hoc accipitur, quod mens sit intellectus : quia illius est cognoscere se.

  3. Præterea, Non videtur universaliter

  4. Item, In memoria sensibilis animæ tamquam in thesauro reservantur notitiae phantasiae et intentiones aestimativæ : et notitiae phantasiae sunt per modum veri et falsi, intentiones vero aestimativæ per modum boni et mali : ergo similiier erit in memoria rationalis animæ, quod in ipsa est notitia intelligentiae, et amor voluntatis, et ita ista tria sunt in memoria.

Sed tunc quaeritur, Quæ sit ratio, cum mens sit commune ad tria, quare potius coarctatur ad memoriam quam ad reliqua duo ?

Præterea, Dicit Augustinus : « Nec minor est proles parente, dum tantam se novit mens quanta est : nec minor est amor parente et prole, dum tantum se diligit mens, quantum se novit et quanta est 2. » Hoc enim videtur manifeste falsum. In multis enim amor nullo modo respondet notitiae.

SOLUTIO. Dicendum, quod ista trinitas Solutio. est in habitibus, ut dicunt Magistri : et mens supponit ibi memoriam cum suo habitu : notitia vero dicit habitum intellectus, qui idem est cum habitu memoriae in substantia, sed differt in ratione, quae non est nisi relatio ad intellectum : amor vero est habitus voluntatis.

An PRIMUM ergo dicendum, quod mens æquivoce dicitur de superiori parte animæ et de memoria. Memoria vero par-

<--- Page Split --->

ticipat nomen mentis : eo quod ipsa propinquior est naturae totius per hoc quod prima est inter potentias quae sunt partes mentis. Et ideo dicit Augustinus 1, quod mens ibi non dicitur anima, sed id quod est in anima excellentius : hoc enim est memoria.

Ad quest. Ad aliud dicendum, quod notitia et amor accipiuntur materialiter pro noto et amato : et haec substantialiter existunt in mente : quia idem est notum et amatum quod substantialiter est mens, licet differant in ratione.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod mens non supponit intelligentiam : cognoscere enim secundum quod hic accipitur, gignitur a mente sicut intelligentia a memoria : et propter hoc licet cognoscere sit intelligere, non tamen sequitur, quod mens sit idem quod intelligentia.

Ad3,4et5. Ad aliud dicendum, quod dictum Augustini non extenditur ad omnem notitiam, sed tantum ad illam qua mens novit se et Deum secundum habitus insertos sibi a natura ; et illam notitiam semper sequitur amor naturalis. Et hoc est quod dicit Augustinus in toto libro de Trinitate, quod verbum quod insinuare intendimus, est cum amore : notitia vero simpliciter.

Et per hoc patet solutio ad totum.

ARTICULUS III.

Qualiter imitatur Trinitatem increatam ?

Deinde quaeritur, Qualiter imitatur Trinitatem increatam ?

Videtur enim non imitari : duas enim dissimilitudines ponit Augustinus 1 : qua-

rum una est, quod unus homo est, qui habet memoriam, intelligentiam, et voluntatem, sed non est haec tria : et in illius summae simplicitate naturae sunt tres personae, et singulae sunt Deus, et tres simul Deus. Alia est, quod homo habens haec tria est una persona, sed in divinis sunt tres personae et non una. Cum ergo deficiat imago exemplari, nec directe videtur imitari.

SOLUTIO. Ad hoc dicendum, quod secundum Hilarium et Augustinum, omne simile inventum in creaturis quod refertur ad Trinitatem, in pluribus invenitur dissimile : et propter hoc plura oportet invenire, ut in quo deficiet unum repræsentet aliud : et tamen simul omnibus inventis in pluribus adhuc invenitur defectus, eo quod creatura creatorem imitari quidem potest in aliquo, sed æquari sibi non potest.

ARTICULUS IV.

Cujus sit haec imago primo, et cujus consequenter 2 ?

Ultimo quaeritur, Cujus sit haec imago primo, et cujus communiter ?

Videtur enim, quod superioris partis rationis sit primo : quia superior pars rationis, ut dicit Augustinus, contemplandis æternis inhærescit 4. Cum ergo imago sit secundum conversionem ad Deum, videtur imago esse secundum superiorem partem rationis primo.

SED CONTRA hoc est quod

  1. Dicit Damascenus, qui dicit imaginem esse secundum liberum arbitrium.

4 S. AUGUSTINUS, Lib. XV de Trinitate, cap. 7. 2 IODEM, Lib. XV de Trinitate, cap. 22. 3 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sen-

<--- Page Split --->

  1. Præterea, Augustinus in libro undecimo de Trinitate ponit imaginem in visu exteriori, scilicet speciem rei visæ, et imaginem ejus in oculo, quæ dicitur visio; ut ipse dicit, et utrumque conjungentem intentionem videntis. Hæc autem tria non videntur esse unius essentiae : species enim rei visæ cum intentione videnti s non unam essentiam habet. Similiter in eodem libro ponit in phantasia : ibi enim imago corporum est in memoria animæ sensibilis, et eadem imago est in cognitione imaginantis : utrumque autem conjungens est intentio voluntatis. Ex hoc videtur, quod imago non tantum insit animæ secundum superiorem partem, sed etiam secundum communem partem animæ rationalis et sensibilis.

t. PRÆTEREA quæritur, Quare non ponatur imago in viribus animæ vegetabilis sicut in aliis viribus animæ?

lo. Solutio. Dicendum, quod imago inest animæ rationali secundum mentem primo. Et ut hoc intelligatur, notandum quod vires motivæ aut ordinantur ad Deum tantum, aut in operabile per nos. Si ordinantur ad Deum tantum, aut sunt simplicissimæ, et sunt tres quæ prædicantur in imagine ordinatæ ad ipsum sub ratione veri et boni inserti per naturam. Si vero respiciunt operabile, aut hoc respiciunt per rationes applicatas in particularibus. Si primo modo, erit synderesis quæ post potentias imaginis est simplicissima. Si vero secundo modo, hoc est duobus modis, scilicet cum cognitione quæ est scientia practica, vel cum appetitu tantum. Si primo modo, hoc contingit tribus modis : aut enim quæruntur operabilia secundum consilium juris æterni et divini : et hoc est officium superioris partis rationis. Aut quæruntur operabilia secundum

consilium juris humani et positivi : et hoc est officium inferioris partis rationis. Aut indifferenter quæruntur operabilia sub ratione eligibilium : et secundum hunc modum liberum arbitrium est operabilium et potentia motiva. Si vero est cum appetitu tantum, aut erit imperans tantum, aut erit imperata tantum, aut imperans et imperata simul. Si primo modo, tunc erit voluntas. Si secundo modo, tunc erit illa virtus quæ diffusa est in nervis et musculis et lacertis. Si tertio modo, tunc erit concupiscibilis et irascibilis et sensualitas. Et per hanc divisionem accipiuntur motivæ potentiae a Sanctis.

Divisio vero Philosophorum sic accipitur : Motiva aut erit nuntians motum, aut imperans. Si primo modo, aut secundum rationem rectam quæ est de bono et malo simpliciter, et sic est intellectus practicus : aut secundum rationem boni et mali ut nunc, quæ quandoque est recta et quandoque non recta, et sic est phantasia movens. Si vero est imperans, aut respectu boni simpliciter, et sic est voluntas quæ consequitur intellectum practicum : aut respectu boni ut nunc, et sic est irascibilis et concupiscibilis.

Ad obiecta dicendum, quod imago in Ad object. superiori parte rationis est in libero ar- 1 et 2. bitrio et est sub ratione similitudinis, et non sub ratione imaginis : eo quod nec actu nec potentia imitatur, ut ex præhabitis patet. In phantasia vero et in visu sive sensu alio adhuc minorem habet convenientiam.

Ad ultimum dicendum, quod in imaA1 quest. gine necesse est aliquid respondere Filio in quantum est Verbum : et illud est per modum cognitionis. Unde cum potentiae vegetabilis sine cognitione sint, non potest in eis esse imago, vel imaginis similitudo.

<--- Page Split --->