QUÆSTIO LXX.
De libero arbitrio.
Tertio, Quæritur de libero arbitrio.
Et quæruntur sex.
Quorum primum est, Utrum liberum arbitrium tantum insit rationabilibus, vel etiam brutis ?
Secundum, Quid sit per diffinitionem et substantiam ?
Tertium, De actibus ejus.
Quartum, De libertate ejus.
Quintum, De statibus ejus.
Sextum, De comparatione ejus ad liberum arbitrium Angeli et Dei.
<--- Page Split --->
ARTICULUS I.
Utrum liberum arbitrium tantum insit rationalibus, vel etiam brutis ?
Ad primum proceditur sic :
Omne quod habet potestatem judicandi contraria et inclinandi se ad quodcumque voluerit, habet liberum arbitrium : anima sensibilis in multis animalibus brutis est hujusmodi : ergo habet liberum arbitrium. PRIMA probatur per diffinitionem Petri de libero arbitrio qui dicit, quod liberum arbitrium est potestas faciendi quod vult. SECUNDA vero probatur ex supra dictis, ubi habitum est, quod judicium phantasiae est inter contraria, et similiter appetitus, et non obligatur ad aliquod illorum ex necessitate.
Item, In quocumque ex seipso est virtus appetendi bonum vel malum absque coactione ad alterum, in ipso est libertas : appetitus in multis brutis est hujusmodi : ergo in multis brutis est liber appetitus. PRIMUM probatur in primo Metaphysicae, ubi dicitur, quod liberum est quod suiipsius causa est. SECUNDUM probatur per ante dicta. Inde sic : Cujuscumque inest liber appetitus, illi inest libertas appetendi quod vult, quia secundum Sanctos nihil aliud est quam liberum arbitrium : brutis inest liber appetitus : ergo illi inest libertas appetendi quod vult, quod idem est cum libero arbitrio.
Si forte dicatur, quod habent quidem liberum appetitum, sed non habent liberum arbitrium, eo quod non arbitrantur de appetibili. CONTRA : Non est appetitus sine judicio appetibilis : bruta liberum habent appetitum : ergo judicium habent de appetibili : sed judicare est arbitrari : ergo habent arbitrium, et sic habent ambo ea quae exiguntur ad liberum arbitrium.
Si dicatur, quod arbitrium est rationis et voluntatis simul, in quibus principaliter consistit liberum arbitrium, eo quod Augustinus dicat, quod liberum arbitrium est facultas rationis et voluntatis.
CONTRA :
Secundum hoc nihil differt in homine et brutis, nisi quia in brutis judicium est de sensibilibus et phantasiae, et appetitus est desiderium sensibilis : in homine autem est rationis et voluntatis : ergo in sensibilibus bruta habent libertatem judicandi et appetendi : sed quaecumque habent libertatem talem, possunt abstinere a delectabilibus et non abstinere : bruta habent talem libertatem : ergo bruta possunt abstinere et non abstinere : omnis autem abstinentia a delectabilibus est a ratione, ut dicit Aristoteles : ergo bruta habent rationem, quod falsum est.
Item, Quaecumque moveri possunt secundum abstinens et inabstinens, sunt susceptiva virtutis et vitii : bruta sic possunt moveri : ergo sunt susceptiva virtutis et vitii.
Item, Quaecumque aguntur magis impetu naturae quam agunt, non habent liberum arbitrium : sed bruta magis aguntur impetu naturae quam agant, ut dicit Damascenus : ergo non habent liberum arbitrium.
SOLUTIO. Dicendum, quod bruta non habent liberum arbitrium, nec liberi arbitrii judicium, nec liberum appetitum. Liberum enim arbitrium dicitur a libertate arbitrandi de bono simpliciter et malo simpliciter, magis arbitrando in ipsis secundum rationem honesti vel inhonesti, quam secundum rationem delectantis vel non delectantis. Similiter judicium liberi arbitrii est de honesto vel inhonesto : quod probatur ex hoc quod ab omnibus liberum arbitrium ponitur principium in motibus. Libertas etiam appetitus consistit in hoc quod habet facultatem inclinandi se in judicatum, vel declinandi ab ipso. Et haec non sunt in brutis : judicium enim brutorum non est nisi in dele-
<--- Page Split --->
ctabili, et non elevatur ad judicium honesti, et propter hoc ipsum non est absolute liberum : ex obligatione enim materiae, in qua est sicut in organo, cogitur ad sistendum in particulari et in sensibili bono. Similiter appetitus ex organo in quo est, obligatur in bonum ut nunc, vel malum ut nunc, et propter hoc non est omnino liber.
Ad PRIMUM dicendum, quod hoc argumentum procedit bene de habente potestatem absolutam et omnino liberam.
Ad ALIUD dicendum, quod virtus appetendi bonum vel malum in brutis non est omnino libera et sine coactione, imo ex sensibili bono mota propter obligationem quam habent ad materiam, feruntur secundum impetum, et non exspectant judicium honesti vel inhonesti.
ARTICULUS II.
Quid sit liberum arbitrium ?
Secundo quaeritur, Quid sit liberum arbitrium secundum substantiam et diffinitionem.
Et quia multae sunt diffinitiones, disputabimus de singulis.
- Primo de diffinitione beati Augustini, quae ponitur in libro II Sententiarum, distinct. XXIV, quae haec est : « Liberum « arbitrium est facultas rationis et volun- « tatis, qua bonum eligitur gratia assi- « stente, et malum ea deserente. »
Quæratur ergo, Quid supponit /acultas ?
- Si enim supponit facilem potestatem, ut quidam dicunt, et potestas non est separata ab eo cujus est potestas, erit et haec potestas in ratione et voluntate :
cum igitur liberum arbitrium sit illa potestas, liberum arbitrium non erit potentia animae per se separata a ratione et voluntate.
Praeterea, Potentia non accipit facilitatem nisi ex habitu : cum igitur liberum arbitrium supponit facultatem in recto, ipsum erit habitus per quem facilis fit ad actum ratio in judicando, et voluntas in volendo : habitus autem facilem faciens rationem ad actum, est scientia agendorum : ergo liberum arbitrium in ratione nihil aliud est quam scientia agendorum, quod aperte falsum est.
Si forte dicatur, quod est habitus innatus. CONTRA : Habitus innatus non perficit potentiam nisi ad actum, sicut visus oculum. Si ergo liberum arbitrium est habitus rationis, non perficiet rationem nisi ad judicandum : nihil autem perficit rationem ad actum talem nisi scientia : ergo liberum arbitrium in ratione quaedam scientia erit naturalis.
Praeterea, Nullus habitus idem numero existens perfectivus est duarum potentiarum. Si ergo liberum arbitrium sit hujusmodi facultas habitualis, non erit nisi unius potentiae idem numero existens : si ergo est facultas rationis, non erit facultas voluntatis, vel oportet, quod sit aliud numero.
Item, Facultas quandoque est nomen rerum quae possidentur ad nutum : et ideo quidam dicunt, quod in tali metaphora ponitur hic, eo quod liberum arbitrium ad nutum habet rationem et voluntatem. SED CONTRA : Secundum hoc facultas ponitur in diffinitione liberi arbitrii effective : et erit sensus, liberum arbitrium est facultas rationis et voluntatis, hoc est, facilem faciens rationem et voluntatem. Cum autem sit in anima, erit potentia, vel passio, vel habitus. Si potentia. CONTRA : Nulla potentia perficit per se aliam ad facilitatem actus : liberum
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. XXIV, Art. 5, Tom. XXVII hujusce novae editionis. Cf. etiam II«» Part.
Summa» theologiae, Quaest. 91, membr. 1 et infra. Tom. XXIII ejusdem editionis.
<--- Page Split --->
arbitrium est potentia : ergo non perficit rationem et voluntatem ad actus facilitatem. PRIMA probatur per deductionem ad inconveniens. Si enim una potentia perficeret aliam ad actum, cum animae semper insint suae potentiae, semper essent perfectae. Si vero dicatur, quod sit habitus, tunc erit habitus innatus et infusus, vel acquisitus. Si innatus, tunc non deberet esse liberius in patria quam in via, nec in via quam in inferno. Ea enim quae naturalia sunt, nequaquam mutantur in inferno, sicut dicit Dionysius 4 sed sunt integra et splendidissima. Praeterea, Secundum hoc idem numero accidens esset in duobus subjectis : ergo si liberum arbitrium est habitus naturalis, facilem faciens rationem et voluntatem, erit in utroque idem numero existens. Si dicatur, quod est infusus habitus, vel acquisitus, sequitur quod liberum arbitrium separabile sit ab anima rationali : omnis enim habitus infusus et acquisitus est accidens separabile.
Si propter hoc concedatur, quod facultas in prædieta diffinitione non supponit habitum.
CONTRA :
- Quidquid capit intensionem et remissionem secundum essentiam sui, illud est accidens : facultas liberi arbitrii capit intensionem et remissionem : ergo est accidens. PRIMA probatur ex hoc quod essentialia sunt diffinientia quae non insunt secundum magis et minus. SECUNDA probatur ex dicto multorum Sanctorum, et præcipue Bernardi et Anselmi qui dicunt, quod liberius est in Angelis quam in hominibus existentibus in via, et liberius in justis quam in peccatoribus, et liberius in peccatoribus quam in condemnatis.
stantialia non insunt secundum magis et minus. SECUNDA probatur per hoc quod dicunt Sancti, quod major est libertas a peccato quam a coactione, et major est libertas a miseria quam a peccato.
- Item, Quidquid secundum se acceptum est de consequentibus naturam liberi arbitrii, est secundum se acceptum in homine et Angelo : ergo erit de consequentibus naturam. PRIMA patet per hoc quod acceptum consequens est secundum sui naturam. SECUNDA scribitur ab Anselmo in libro de Libero arbitrio, qui dicit, quod liberum aritrium in Deo est a seipso : in homine autem et Angelo acceptum est ab alio. Inde sic : Omne consequens naturam alicujus est accidens : liberum arbitrium est consequens naturam hominis et Angeli : ergo est accidens. Cum ergo non possit poni in aliquo genere accidentis quam in habitu, liberum arbitrium erit habitus.
Si hoc concedatur, objicitur per verba Bernardi in libro de Libero arbitrio et gratia, ubi dicit, quod libertas a necessitate, id est, a coactione, æque et indifferenter Deo, universæque tam malæ quam bonæ rationali convenit creaturæ, nec peccato nec miseria amittitur vel minuitur, nec major in justo est quam in peccatore, nec plenior in homine quam in Angelo. Ex hoc accipitur, quod liberum arbitrium non est secundum magis et minus : omnis autem habitus, sive sit naturalis, sive acquisitus, sive infusus, inest secundum magis et minus : ergo liberum arbitrium non est habitus. SECUNDA probatur per inductionem : unus enim magis indiget visu quam alius, cum tamen visus sit habitus naturalis, et sic de aliis.
- Item, Quidquid determinatur per magis et minus, illud inest accidentaliter : facultas arbitrii sic determinatur per magis et minus : ergo inest accidentaliter. PRIMA probatur per hoc quod sub-
DEINDE quaeritur de hoc quod sequitur in diffinitione, quod dicit esse voluntatis et rationis : hoc enim non potest intelligi nisi uno trium modorum, scilicet quod sit rationis et voluntatis ut unius
<--- Page Split --->
potentiae tertiae compactae ab illis duabus, sicut dixerunt quidam : vel quod sit rationis et voluntatis ut duarum diversarum potentiarum : vel quod sit unius principaliter et alterius secundario et per illam, et hoc aut rationis aut voluntatis. Si primo modo, tunc una potentia per compositionem est ex ratione et voluntate : et illa est liberum arbitrium.
tota. Si tertio modo, tunc erunt consequentia liberum arbitrium sicut inferius consequitur superius : et sic iterum non debent poni in diffinitione ejus.
- Item, Si compositio est ibi, illa non est physica ex materia et forma, neque logica, scilicet ex genere et differentia. Cum ergo non sit aliud genus compositionis faciens rem, non videbitur ibi esse compositio.
SED CONTRA :
Proprietas compositionem non habet cum proprietate ad constituendum aliquod tertium : sed ratio et voluntas sunt proprietates animae, ut dicit Augustinus in libro de Trinitate, et Magister in libro primo Sententiarum, distinct. IV : ergo voluntas et ratio non conveniunt ad constitutionem alicujus tertii. PRIMA probatur ex hoc quod omne proprium inest speciei et substantiae, ut cum qua habet compositionem.
Item, Quaecumque duo componunt aliquod tertium, unum eorum est per modum actus, et alterum per modum potentiae, quod absurdum est.
Praeterea, In nullo umquam inventum est simile in potentis spiritualis naturae, scilicet quod duae potentiae componunt aliquam tertiam : ergo videtur, quod nec in isto posset esse.
Item, Videmus expresse quod in electione liberi arbitrii ratio saepe contradicit voluntati : ea autem ex quibus fit unum, non contradicunt sibi in actu illius : ergo ex ratione et voluntate non fit unum quod sit liberum arbitrium.
Item, Secundum hoc ratio et voluntas essent partes liberi arbitrii : aut ergo essentiales, aut integrales, aut sub-JECTIVae. Si primo modo, tunc erunt sicut actus et potentia : sed potentia non ponitur in diffinitione alicujus : ergo altera ipsarum quaecumque est ut potentia, non debet poni in diffinitione liberi arbitrii. Si vero integrales, tunc nullo modo debent poni : tales enim partes nullo modo habent actum nisi actum totius. Unde si diffiniantur, diffiniri habent per sua
Item, Hæc compositio propter aliquid est, et non nisi propter actum, cum actus sint prævii potentiis secundum rationem. Quæratur ergo, Quis sit ille actus compositus ? Rationis enim et voluntatis non invenimus nisi actus simplices, scilicet judicare, et velle.
Item, In movendo ad actum ratio præit voluntatem secundum naturam : quorumcumque autem unum est prius et alterum posterius, in actu illorum nulla est unio ad actum unum et simul : ergo ratio et voluntas non uniuntur ad actum unum.
Item, Habitum est supra, quod in sensibili anima sunt duo moventia, scilicet phantasia, et desiderium quod habet partes concupiscibiles et irascibiles : et hæc non uniuntur ad constitutionem unius actus et unius potentiae : ergo a simili duo moventia rationalis animæ, scilicet ratio et voluntas, non debent uniri ad actum vel potentiam constituendam.
Si propter hoc dicatur, quod liberum arbitrium non est compositum nisi ex ratione et voluntate, sed est ipsa ratio et ipsa voluntas.
CONTRA :
- Unum et idem et una ratione sumptum non est duo diversa quae non sunt unius rationis : liberum arbitrium in homine et in Angelo est unum et idem in una ratione sumptum : ergo non est duo diversa quae non sunt unius rationis : ratio autem et voluntas in homine et Angelo sunt duo diversa non existentia unius rationis : ergo liberum arbitrium non est ratio et voluntas.
<--- Page Split --->
- Item, Liberum arbitrium saepe eligit contra rationem : ergo si liberum arbitrium est ratio, ipsum saepe eligit contra seipsum, quod est absurdum.
Si vero dicatur, quod liberum arbitrium sit una illarum potentiarum principaliter, et alia secundario, tunc quaeratur, Quae sit illa ? Et videtur, quod ratio.
Arbitrari enim rationis est in homine liberum arbitrium : arbitrium autem ponitur ut substantia, et liberum ut adiectivum : ergo substantialiter liberi arbitrii erit arbitrari : et cum arbitrari sit rationis, liberum arbitrium principaliter erit ratio.
Item, Hoc accipitur ex verbo beati Bernardi in libro de Libero arbitrio et gratia, ubi dicit, quod liberum arbitrium est liberum de voluntate judicium : judicium autem quod cadit in recto in diffinitione ista, rationis est : ergo liberum arbitrium est ratio.
SED CONTRA hoc est, quod
Libertas arbitrii, ut dicit beatus Bernardus, principaliter est circa voluntatem : ergo liberum arbitrium principaliter est voluntas.
Item, Habetur per hoc quod dicit Augustinus, quod in voluntate est peccatum : peccatum autem perficitur penes liberum arbitrium : ergo liberum arbitrium est voluntas.
Item, Anselmus : « Liberum arbitrium est potestas servandi rectitudinem voluntatis propter se : » hic enim non facit mentionem de ratione : ergo videtur, quod liberum arbitrium non sit ratio sed voluntas.
Item, Objicitur sic per rationem : Omne peccatum est malus usus liberi arbitrii : omnis mala voluntas est peccatum : ergo omnis mala voluntas est malus usus liberi arbitrii : ergo voluntas est liberum arbitrium.
Item, Augustinus dicit, quod voluntas in nobis semper libera est, sed
semper bona non est : ergo libertas proproprie est voluntatis : et sic iterum sequitur, quod voluntas sit liberi arbitrii.
Item, Illud videtur esse liberi arbitrii penes quod videtur esse auctoritas eorum quae in nobis sunt : sed hoc est voluntas, quia penes voluntatem est auctoritas faciendi quod vult : ergo liberum arbitrium est voluntas.
Item, Dicit Bernardus, quod libertas naturae est libertas a coactione : sed haec libertas est penes voluntatem, et non penes rationem. Quod sic probatur : Vero existente in anima, cogitur ratio consentire ei : sed adhuc manet libertas penes voluntatem volendi vel non volendi : ergo in aliquo casu cogitur ratio, ubi non cogitur voluntas : ergo libertas a coactione principaliter est penes volunatatem. Cum igitur liberum arbitrium denominetur ab illa libertate, liberi arbitrii principaliter erit voluntas.
Item, In operibus quae fiunt a libero arbitrio, ratio non operatur nisi per modum consilii, voluntas autem ut efficiens : ergo principalior in operibus liberi arbitrii erit voluntas quam ratio : ergo liberum arbitrium principaliter est voluntas. Et hoc multi concesserunt.
SED CONTRA : Dicit Bernardus, quod liberum arbitrium est consensus rationis et voluntatis : ergo videtur, quod liberum arbitrium aequaliter sit rationis et voluntatis. Hoc etiam videtur ex suo nomine : libertas enim voluntatis proprie est et rationis arbitrium.
Item, Videtur quod liberum arbitrium non tantum sit rationis et voluntatis, sed etiam aliarum plurium potentiarum. Dicit enim Damascenus in libro secundo de Fide orthodoxa 1, quod in omnibus rationabilibus entibus ducitur magis naturalis appetitus, quam ducit : libero enim arbitrio et cum ratione movetur, quia conjugatae sunt in eodem cognitiva et animales virtutes : libero igitur
<--- Page Split --->
arbitrio appelit, et libero arbitrio vult, et libro arbitrio inquirit et perscrutatur, et libero arbitrio judicat, et libero arbitrio disponit, et libero arbitrio eligit, et libero arbitrio impetum facit, et libero arbitrio agit. Ex hoc accipitur, quod liberum arbitrium sit appetitus et voluntatis et rationis et motivapotentia.
Deinde objicitur contra illam partem diffinitionis, Qua bonum eligitur gratia assistente, etc.
Dicit enim Damascenus, quod electio est duobus praejacentibus optare hoc prae altero : ergo electio videtur esse actus eligentiae : et sic videtur liberum arbitrium esse idem cum eligentia.
Hoc etiam videtur per hoc quod Aristoteles in quarto Ethicorum 1 eligentiam ponit inter efficientes causas virtutis consuescibilis. Causa autem efficiens istarum virtutum videtur esse liberum arbitrium.
Si hoc concedatur. CONTRA : Dicit Aristoteles, quod voluntarium majus est quam eligentia, id est, in plus : quia pueri agunt voluntarie, sed non secundum prohaeresim sive eligentiam : et repentina et voluntaria sunt, sed non secundum eligentiam facta. Cum igitur omne quod est in libero arbitrio, sit voluntarium et nihil plus, videbitur liberum arbitrium non esse eligentia sive prohaeresis : et ita videtur, quod male diffinitur liberum arbitrium per actum eligentiae, qui est eligere, ut dicit Aristoteles.
Deinde quaeritur de aliis diffinitionibus, quae licet non sunt adeo in usu ut ista, tamen ponuntur a Sanctis.
Et primo accipiatur illa quae est in Itinerario Clementis in secunda disputatione contra sermonem magnum data a Petro Apostolo, sic : « Liberi arbitrii potestas est sensus animae habens virtu-
tem, qua se possit ad quos velit actus inclinare. »
Et CONTRA hanc objicitur sic :
Sensus enim animae sunt interiores vel exteriores, ut dicit Algazel : et exteriores sunt quinque, et interiores quinque, scilicet sensus communis, imaginatio, phantasia, aestimatio, et memoria. Cum igitur liberum arbitrium nullus istorum sensuum sit, non videbitur esse sensus animae.
Praeterea, Nihil videtur esse dictu quod dicit Petrus, quod liberum arbitrium potestas est sensus habens virtutem : habere enim virtutem est habere potestatem : et hoc ibit in infinitum si diffinitio bona est.
Praeterea, Non videtur esse conveniens quod dicit, Ad quos velit actus : velle enim actus voluntatis est, et sic per ipsum non debet diffiniri arbitrium.
Aliam diffinitionem dat Bernardus in libro de Libero arbitrio et gratia, sic : « Liberum arbitrium est consensus ob voluntatis inanissibilem libertatem, rationis quae semper portat secum et ubique indeclinabile judicium, ipse liber sui, propter voluntatem : ipse judex sui, propter rationem. »
CONTRA hoc objicitur sic :
Supra probatum est, quod consensus est rationis et voluntatis. Communiter autem dicitur, quod liberi arbitrii potentia distincta sit a ratione et voluntatate : ergo male diffinitur liberum arbitrium per consensum. .
Item, Contra judicium rationis saepe agitur per liberum arbitrium : ergo videtur, quod in consensu liberi arbitrii ratio non semper et ubique portat indeclinabile judicium.
Praeterea, Nihil videtur esse dictu quod dicit hunc consensum esse judicem sui : quia judicium est ante consensum : et ita consensus non erit judex sui, sed alius judex ante judicabit ipsum.
<--- Page Split --->
Item, Anselmus in libro primo de Libero arbitrio 1 difinit sic : « Libertas arbitrii est potestas conservandi rectitudinem voluntatis propter ipsam rectitudinem. »
Et contra hoc obiicitur sic :
Liberum arbitrium est potentia rationalis animae : omnis autem potentia rationalis est ad opposita, ut probatur in decimo Metaphysicae : ergo liberum arbitrium est ad opposita : ergo non debet diffiniri ad unum oppositorum tantum, quod est rectitudo voluntatis.
Item, Habetur per diffinitionem Petri, qui dicit, quod habet virtutem ad quos velit actus se inclinare.
Et etiam per diffinitionem Augustini qui dicit, quod liberum arbitrium eligit bonum gratia assistente, et malum ea deserente.
Item, Liberum arbitrium est potentia ordinata ad actum : potentia autem servandi secundum quod hujusmodi non est potentia agendi : ergo videtur, quod liberum arbitrium potius deberet diffiniri per agere, quam per servare.
Item, Rectitudo voluntatis non potest conservari nisi habita : rectitudinem autem voluntatis non habent mali : ergo mali non habent potestatem liberi arbitrii.
Item, Sicut liberum arbitrium est liberum ad actum quem vult, ita est liberum ad finem quem vult : et ita nihil videtur esse dictu quod dicit, Potestas servandi rectitudinem propter ipsam rectitudinem.
Quæst. sumantur hujusmodi diffinitiones ?
SOLUTIO. Dicendum, quod liberi arbisolutio. trii potentia est specialis secundum ordinem naturae : et hoc patet per actum ipsius liberi arbitrii, qui est eligere, qui habet aliquid rationis et aliquid volunta-
tis : eligere enim duobus præpositis alterum præoptare est : duo vero præponere rationis est, alterum vero præoptare voluntatis est.
Et ut hoc melius intelligatur, notandum, quod quatuor succedunt sibi in opere rationalis animæ, quorum primum est actus rationis, qui considerando proponit animæ appetibilia et discernit quid appetibile sit. Secundum est voluntatis consentientis in unum appetibiiium. Tertium est id quod eligit amatum a voluntate : et hoc vocamus liberum arbitrium. Et quartum est perfecta voluntas, quæ movet ad consecutionem appetibilis decreti per rationem, et optati per voluntatem, et electi per liberum arbitrium. Quia vero arbitrari de appetibilibus rationis est, libertas autem volendi vel non volendi voluntatis est, liberum arbitrium sequitur utrumque : et idcirco nomen suum componitur ex utroque.
Sciendum tamen, quod aliud est arbitrari, et aliud judicare : Judex enim in judicio ordinem juris tenet : et hoc convenit proprie rationi, quæ judex est appetibiiium : ideo ratio secundum quod est judex, semper dissentit malo. Quando autem compromittitur in arbitros, tunc compromittentes cedunt a jure suo, et arbitrorum est moderari pro utraque parte : possunt tamen deflecti ad gravamen partis unius et alterius : et hoc proprie convenit libero arbitrio, cujus est moderari inter decretum rationis, et appetitum voluntatis, et per electionem potest declinare in unum vel in alterum. Et propter hoc dicitur esse liberum arbitrium : quia in arbitrando non habet limites sibi præfixos quantum debeat moderari pro ratione, et quantum pro voluntate. Sed, sicut dicit Petrus, potestatem habet ad quos voluerit actus se inclinare. Infra tamen declarabitur quid sit ejus libertas, et utrum habeat eam a seipso, vel ab alio.
<--- Page Split --->
Ad difinit. In diffinitione autem Augustini, cum 1. dicitur, « Liberum arbitrium est facultas rationis et voluntatis, » facultas ponitur pro perfecta potestate arbitrii volentis eligere quodcumque voluerit, scilicet decretum a ratione, vel desideratum a voluntate. Et dicitur rationis et voluntatis, eo quod semper est arbitrium ejus inter decretum rationis et concupiscentiam voluntatis, et non ita quod sit voluntas, vel ratio, vel utrumque secundum suum esse et rationem, licet idem sit substantia et subjectum. Non enim assentimus quibusdam dicentibus eamdem potentiam esse rationem et voluntatem et liberum arbitrium, sed differre per actus. Esse enim liberi arbitrii a perfectione potestatis arbitrariæ, quæ est ex eo quod non ligatur arbiter quin possit arbitrari secundum utramque partem æqualiter, pro altera in gravamen reliquæ. Esse vero rationis est a perfectione potestatis judiciariæ quæ est ex eo quod tenetur ordo juris et justitia causæ secundum rei veritatem. Esse vero voluntatis est a perfectione appetitus inclinantis se in appetibile. Substantia tamen et subjecto idem sunt. Et voco subjectum naturam animæ rationalis motivæ ad operabilia : substantiam autem voco illud quod substat omnibus potentiis animæ, et naturalibus potentiis suis et proprietatibus.
Ad 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod facultas facilem et perfectam potestatem supponit, quæ non est ita rationis et voluntatis tamquam in ipsis existat, sed tamquam inter quæ, ut patet ex prædictis : est enim facultas hæc perfecta potestas abritrarie eligendi decretum a ratione, vel concupitum a voluntate.
Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod facultas non supponit habitum, licet hoc quidam dixerunt decepti a modo significandi qui est in nomine, scilicet quia illud nomen videtur nominare formam a materia abstractam componibilem cum potentia, sicut habitus componitur : sed supponit potentiam completam ad actum ex sibi innatis, quæ innata quidam vocant habitus.
Ad ALIUD dicendum, quod ille habitus non est rationis, ut patet ex prædictis, etiamsi sit innatus : et propter hoc non sequitur, quod sit scientia, sed est perfectio potestatis arbitrariæ, ut jam dictum est.
Ad ALIUD dicendum, quod facultas non est aliquid existens in duobus idem numero ens : eo quod non dicitur facultas rationis et voluntatis tamquam sit in illis, sed tamquam inter quæ.
Ad ALIUD dicendum, quod facultas hic potest bene sumi per similitudinem a rebus exterioribus, quæ dicuntur facultates, eo quod possideantur ad nutum : sed non sic dicitur, eo quod illam facultatem ponat in ratione et voluntate, eo quod faciat eas faciles, sed quia habet eam in seipsa, ut diximus : et ideo cessant quatuor objectiones sequentes.
Ad m quod objicitur, quod facultas 1 et 2 dicat intensionem habitus, eo quod capit intensionem et remissionem, dicendum quod facultas supponit potentiam perfectam, ut dictum est. Sed tamen potentia duobus modis potest considerari, scilicet in se, et in comparatione ad exteriora quibus adjuvatur ad optimum vel impeditur ab ipso. Si primo modo, tunc non capit intensionem vel remissionem. Unde Bernardus in libro de Libero arbitrio et gratia, dicit quod libertas a coactione, nec peccato nec miseria amittitur vel minuitur, nec major est in justo quam in peccatore, nec in Angelo plenior quam in homine. Si vero secundo modo consideratur, tunc accipit intensionem et remissionem, secundum quod gratia vel felicitate juvatur ad optimum, vel contrariis horum, scilicet peccato et miseria impeditur ab ipso. Et hæc eadem consideratio est in omni potentia animæ. In comparatione enim ad habitus et ad finem unus est rationabilior alio. Si tamen ratio in se consideretur, sunt omnes æque rationales.
Et per hoc patet solutio ad sequens.
Ad ALIUD dicendum, quod liberum ar- 3. bitrium non sic. dicitur hic acceptum,
<--- Page Split --->
quod prius fuerit natura animæ rationalis, et postea acceperit ipsum : sed quia datum est ei cum natura sicut omnes aliae potentiae naturales.
Ad hoc autem quod objicitur, quod omne consequens naturam est accidens, dicendum quod hoc verum est de consequentibus tempore, sed non de consequentibus natura et ratione. Animal enim universaliter, ut dicit Philosophus in primo de Anima 1, aut nihil est, aut posterius est, et tamen non est accidens.
Ad hoc quod objicitur contra hoc, quod liberum arbitrium dicitur esse facultas voluntatis et rationis, dicendum quod nullo trium modorum intelligitur, sed modo praehabito. Et ideo rationes illas quae sunt contra opinionem dicentem unam potentiam compactam esse ex ratione et voluntate quae sit liberum arbitrium, concedimus de plano. Similiter rationes illas quae sunt contra opinionem dicentem, quod liberum arbitrium est ratio et voluntas, concedimus : eo quod nos dicimus tres potentias esse unam in substantia et subjecto, ut supra diximus.
Ad ILLAS autem quae videntur probare, quod liberum arbitrium sit ratio, dicendum quod arbitrium quod ponitur in nomine liberi arbitrii, non est idem quod judicium, nec est actus rationis : quod sic probatur : Loquitur aliquis ad alium proponendo sibi id quod est rationis, et id quod est voluntatis, dicens castitatem esse de numero honestorum et virtutum et meritorum, fornicationem autem delectabilem concupiscentiae voluntatis, sed tuo arbitrio est relictum quid eligas. In ista enim locutione proponitur rationis judicium in uno, et concupiscentia voluntatis in alio, et sequitur arbitrium electionis utriusque. Judex autem post sententiam non arbitratur. Unde cum arbitrium hic sequatur sententiam rationis, arbitrium illud non erit rationis,
sed alterius potentiae est liberum arbitrium.
Ad ALIUD dicendum, quod cum dicit Bernardus, quod liberum arbitrium est liberum de voluntate judicium, ponitur pro arbitrio, et non secundum ordinem juris pro electione justitiae.
Ad ID quod objicitur, quod liberum arbitrium sit voluntas, dicendum quod licet libertas in voluntate sit plus quam in ratione, tamen non sequitur ex hoc quod liberum arbitrium sit voluntas : eo enim quod liberum arbitrium sit consequens rationem et voluntatem, habet aliquid de utroque.
Ad ALIUD dicendum, quod perficitur peccatum diversimode in diversis potentiis. In ratione enim perficitur tamquam in consentiente. In voluntate autem tamquam in perfecte volente et appetente. In libero autem arbitrio tamquam in eligente. Et propter hoc Sancti diversimode loquuntur de perfectione peccati. Quidam enim dicunt, quod omne peccatum est in ratione : et quidam, quod omne peccatum est in voluntate : et quidam, quod omne peccatum est in libero arbitrio, et similiter de opere meritorio.
Ad ALIUD dicendum, quod Anselmus diffinit liberum arbitrium et libertatem ejus in comparatione ad finem ad quem datum est, et non secundum id quod est : et hoc melius patebit infra in explanatione diffinitionis ejus.
Ad ALIUD dicendum, quod peccatum est malus usus liberi arbitrii, et peccatum est mala voluntas diversimode, ut praedictum est.
Ad ALIUD dicendum, quod voluntas in nobis semper est libera : imo incidit ibi sophisma secundum locum consequentis.
Ad ALIUD dicendum, quod penes voluntatem est auctoritas ut penes imperans, penes rationem autem ut penes discernens et judicans, penes liberum arbitrium vero ut penes eligens.
Ad ALIUD dicendum, quod libertas est
<--- Page Split --->
in tribus viribus animæ secundum plus et minus : potentiae enim organicae propter affixionem ad materiam, obligationem habent ad imitationem corporis, et non sunt omnino liberæ, qua obligatione non asdringitur ratio cum non sit potentia organica. Cogitur vero ab ipso exteriori consentire vero et dissentire falso : et hoc contingit ei a proprietate illa qua judex est. Judicis enim est inquirendo et discernendo sequi ordinem juris et rei veritatem. Voluntas autem habet utramque libertatem : non enim cogitur ad volendum id quod ratiocinatum est : quia saepe contrarie movet ratio. Sed liberum arbitrium libertatem habet arbitrandi quid eligatur, utrum scilicet ratiocinatum, vel volitum.
Ad aliud dicendum, quod voluntas principalior est in operibus quam ratio : tamen non ex hoc sequitur, quod sit liberum arbitrium, ut patet ex prædictis.
Ad illud quod objicitur, quod liberum arbitrium sit ratio et voluntas, dicendum quod non est verum : et hoc quod dicit Bernardus, quod est consensus rationis et voluntatis : sic est intelligendum, quod eligendo quandoque consentit volito, et quandoque ratiocinato.
Ad aliud patet solutio per ante dicta. Ad aliud dicendum, quod sicut supra diximus de voluntate, quod uno modo comparatur ad volitum extra, et alio modo ad vires animæ interius movendo eas ad actum : ita dico de libero arbitrio : uno enim modo comparatur ad eligibile extra, et alio modo comparatur ad vires intra : nostri enim arbitrii est intelligere vel non, et inquirere, et disponere, et amare, et velle, et eligere, vel nullum horum facere : et in illa comparatione loquitur auctoritas Damasceni.
Ad illud quod objicitur contra illam partem quæ dicit, Qua bonum eligitur, etc., dicendum, quod eligentia non est liberi arbitrii : eligentia enim ponit deliberationem secundum judicium rectum, sicut patet ex his quæ attribuun-
tur eligentiae in tertio Ethicorum : liberum autem arbitrium non de necessitate sequitur judicium rectum. Electio igitur non est uniformis hinc inde : electio enim eligentiae est recte judicare per rationem, et cum deliberatione : electio autem liberi arbitrii est inclination ad quos voluerit actus, ut dicit Petrus, sive concupitos per voluntatem, sive discretos per rationem.
Ad aliud dicendum, quod eligentia causa est virtutis consuescibilis : sed liberum arbitrium communiter se habet ad opera virtutis et vitii.
Ad m quod quaeritur de diffinitione Ad Petri, dicendum quod sensus dicitur duobus modis, proprie scilicet, et per similitudinem. Proprie autem dividitur in interiores et exteriores, ut dicit Algazel. Per similitudinem autem dictus dicitur etiam de potentia animæ rationalis : sicut enim sensus movetur ad præsens, ita motivæ animæ rationalis ad præsens delectabile vel nocivum movent secundum concupiscentiam vel fugam.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur liberum arbitrium potestas, etc., primum potestas supponit potentiam ex natura imperfecta. Cum autem additur, Habens virtutem, etc., per virtutem supponitur complementum illius potentiae per habitum naturalem : et sic patet, quod non ibitur in infinitum.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, Ad quos velit actus, etc., supponitur velle quod est eligens : ex eo enim quod liberum arbitrium sequitur rationem et voluntatem, habet aliquid rationis et aliquid voluntatis, ut supra determinatum est.
Ad illud quod objicitur de tertia diffiAd nitione, quæ est Bernardi dicendum, / quod consensus diversimode est rationis, et voluntatis, et liberi arbitrii et quomodo sit rationis et voluntatis determinatum est : liberi arbitrii vero est sicut eligentis hoc quod est decretum a ra-
<--- Page Split --->
tione, vel concupitum a voluntate, vel utrumque.
Ad aliud dicendum, quod judicium quod secum portat liberum arbitrium, non est proprie judicium de re, quia hoc est rationis, sed est judicium arbitrantis, utrum scilicet sequenda sit ratio, vel voluntas, vel utrumque : et hoc judicium semper portat secum liberum arbitrium.
Ad aliud dicendum, quod consensus dicitur esse judex sui, eo quod non habet judicem superiorem cogentem, sed proprio decreto deflectitur ad rationem, vel voluntatem, vel utrumque.
alt. Ad illud quod objicitur contra diffiniu3. tionem Anselmi, quod liberum arbitrium secundum esse est ad opposita : sed in comparatione ad finem est ad servandum rectitudinem voluntatis.
Et per hoc patet solutio ad tria sequentia.
1 5. Ad aliud dicendum, quod potestas liberi arbitrii est in nostra potestate, sed accipere justitiam non est in nostra potestate. Item, deflecti a justitia habita est in nostra potestate. Unde cum Anselmus diffiniat in comparatione ad finem, diffinit per ea quae sunt in nostra potestate de fine. Licet autem in peccatoribus perdita sit justitia, potestas tamen conservandi non est perdita, sicut aliquis amittens thesaurum retinet thecam in qua reservare posset thesaurum, si haberet.
Ad aliud dicendum, quod finis ultimus est unus, licet fines intenti sint multi. Finis autem ultimus est, propter quem datum est liberum arbitrium nobis, scilicet quod ponitur ab Anselmo. Intenti vero fines sunt quos praefigit ratio : et in illis libertatem habet liberum arbitrium.
st. Ad ultimum dicendum, quod diffinitio Augustini dicit esse liberum arbitrium quod est facultas eligendi ex ratione et voluntate. Sed diffinitio Petri tangit libertatem ipsius in comparatione ad actus. Diffinitio autem Bernardi principaliter tangit ea quae habet a ratione et volun-
tate. Diffinitio autem Anselmi est in comparatione ad finem per quem data est.
Ex his patet solutio cujusdam quastionis quae consuevit fieri, scilicet quare nominatur liberum arbitrium duplici nomine ? scilicet quia consequens est ex duabus potentis, ratione scilicet et voluntate : conveniens cum ratione in arbitrio, et in libertate cum voluntate. Similiter patet quare arbitrium cadat in recto et ut substantia, liberum autem ut accidens : quia scilicet proprius actus liberi arbitrii est arbitrii quod sequitur ex parte rationis, vel voluntatis, vel utriusque, ut patet ex prædictis.
ARTICULUS III.
De actibus liberi arbitrii.
Tertio, Quæritur de actibus liberi arbitrii.
Videtur enim, quod plures actus habeant per auctoritatem Damasceni supra inductam, scilicet quod liberum arbitrium inquirit.
Item, Quæcumque potentiae sic se habent, quod quaedam sunt diffinientes alias, et quaedam diffinìte per illas, illarum actus eodem modo se habebunt : quod probatur per hoc quod qualis est habitudo potentiarum ad invicem, talis est habitudo actuum : sed ratio et voluntas diffinìunt liberum arbitrium : ergo videtur, quod actus rationis et voluntatis sunt in actu liberi arbitrii.
Hoc etiam videtur per rationem actus qui attribuitur ei, scilicet eligere. Eligere enim est duobus propositis alterum præoptare : duo autem proponere non est nisi rationis, non enim proponuntur nisi conferendo, et omnis collatio rationis est : optare autem voluntatis est:
<--- Page Split --->
ergo plures actus supponuntur per hoc ipsum quod est eligere.
Sed contra. Sed contra hoc est, quod unius potentiae unicus est actus : liberum arbitrium est potentia una : ergo unicum debet habere actum.
Ad hoc respondent quidam dicentes, quod in veritate liberum arbitrium est potentia una, et haec eadem voluntas et ratio, sed habet plures actus, et non ex æquo, sed consequenter ordinatos super idem objectum.
Et ad hoc adducunt plures rationes.
Quarum una est, quod sicut se habet finis ad finem, sic se habet potentia ad potentiam : sed verum est finis rationis, bonum autem finis voluntatis, et idem sub ratione eligibilis est finis liberi arbitrii. Cum igitur verum et bonum et eligibile non differant nisi ratione et non re, videtur quod ratio et voluntas et liberum arbitrium non differunt re, sed ratione solum.
Item, Sicut se habet verum ad cognitivam, ita se habet bonum ad motivam : sed ex cognitione veri sub ratione veri numquam sequitur motus in bonum : ergo necesse est ponere cognitionem boni. Aut illa ergo eadem est cum cognitiva veri vel non. Si non eadem cum cognitiva veri, tunc necesse est veri cognitionem ponere, scilicet motivam in verum quæ se magis teneat ex parte motivæ in bonum : et ita erunt quatuor potentiæ, scilicet cognitiva veri in ratione veri, et cognitiva boni in ratione boni, et motiva in bonum in ratione boni, et motiva in verum in ratione veri. Hoc autem est inconveniens : quia eadem ratione poneretur quinta, scilicet motiva in verum in ratione boni : et sic multæ essent potentiæ motivæ. Ergo relinquitur, quod sit eadem cognitiva veri et boni, et motivæ in verum bonum.
Item, Hoc volunt probare per fidem : fides enim est virtus tendens in summum bonum. Cum ergo omnis virtus sit de perfectione voluntatis et liberi arbitrii, hoc necessarium est quod voluntas et
liberum arbitrium sunt potentiae tendentes in verum et cognitionem veri : ergo eadem est potentia motiva in bonum et cognitiva, et motiva in verum : ergo eadem est voluntas et ratio et liberum arbitrium.
Item, Probant per divisionem motivarum : motivæ enim ab Augustino et Bernardo dividuntur in rationalem et concupiscibilem. Cum ergo voluntas et liberum arbitrium sint de motivis, et non contineantur sub irascibili et concupiscibili, continebuntur sub rationali : et sic ratio et voluntas et liberum arbitrium sunt una potentia.
Item, Una contrarietas est unius potentiae : sed virtus et vitium sunt una contrarietas : ergo unius potentiae. Dicitur autem a Sanctis, quod sunt in ratione et voluntate et libero arbitrio vitium et virtus. Ergo ratio et voluntas et liberum arbitrium sunt una potentia.
Item, Cujus est dispositio, ejus est necessitas : judicium autem boni quod est in ratione, est dispositio ad motum : electio autem est necessitas, et voluntas perfecta quasi perfectio : ergo ejusdem potentiae erit judicare, eligere, et velle.
Item, Ejus est facere motum, cui fit nuntiatio de motu : sed rationi fit nuntiatio : ergo rationis est facere motum. Cum igitur moventes sint voluntas et liberum arbitrium, erunt eaedem potentiae cum ratione.
Sed contra hoc est : quia si prima ratio valet, tunc etiam potentiae motivæ sunt eaedem cum apprehensivis : et sic intellectus practicus et speculativus et voluntas et liberum arbitrium non faciunt nisi unam potentiam. Similiter secundum hoc sensus et imaginatio et memoria et phantasia non sunt nisi una potentia : quia objecta eorum non differunt nisi secundum rationem, et non secundum esse, sive secundum rem. Si vero secunda ratio bona est, tunc irascibilis et concupiscibilis sunt eaedem cum phantasia : sed quæcumque uni et eidem sunt eadem, inter se sunt eadem : ergo
<--- Page Split --->
irascibilis et concupiscibilis sunt idem, quod falsum est, cum nec idem habeant objectum, nec ejusdem rationis sint.
SOLUTIO. Propter hoc dicimus, quod illa opinio falsa est: sunt enim diversae potentiae ratio et voluntas et liberum arbitrium, sicut in praehabita quaestione est demonstratum.
AD PRIMUM autem dicendum, quod Damascenus loquitur de libero arbitrio prout se convertit super alias potentias movendo illas: et hoc qualiter sit, ex praehabitis est declaratum.
Ad ALIUD dicendum, quod ratio et voluntas non cadunt in diffinitione liberi arbitrii sicut partes essentiales ipsius, sed sicut ea quae secundum naturam praexiguntur ad actum ipsius.
Ad ALIUD dicendum, quod nihil prohibet, quod liberum arbitrium habeat in actu suo aliquid rationis et aliquid voluntatis: et hoc etiam supra explanatum est.
Ad ALIUD dicendum, quod illa propositio, Sicut se habet finis ad finem, etc., intelligitur de fine secundum rationem finis, et non secundum substantiam finis. Ratio enim finis facit diversitatem in viribus animae, sicut patet in omnibus sensibilibus, et rationabilibus, ut probat inducta instantia.
Ad ALIUD dicendum, quod eadem potentia est motiva in verum et cognitiva veri in ratione boni, scilicet ratio practici, vel intellectus practicus: appetitiva enim pure non est cognitiva. Neque oportet, quod si cognitiva veri in ratione boni media sit inter cognitivam veri et appetitivam boni magis se tenens ex parte cognitiva veri, quod propter hoc sit alia, scilicet motiva in verum, qua magis se tenet ex parte motiva in bonum: quia cognitiva veri in ratione boni sufficit ad utrumque, scilicet ad movendum in bonum, et ad movendum in verum, et hoc per modum consilii, et non per modum imperii sicut movet voluntas.
ct. Ad ALIUD dicendum, quod fides est in
ratione motiva sicut practica, et non in voluntate, sicut supponebatur. Et si objicitur, quod Augustinus dicit : « Caetera potest homo nolens, credere autem non est nisi volentis. » Solvendum est per distinctionem voluntatis supra positam. Voluntas autem uno modo motor est aliarum virium ad suos actus et objecta : et hoc modo loquitur hic Augustinus et secundum quod convertit se ad rationem in actu et objecto fidei.
Ad ALIUD dicendum, quod cum dividuntur vires motivae in irascibilem et concupiscibilem et rationalem, supponuntur in rationali plures vires, eo quod rationalis non nominat rationem secundum quod est potentia specialis, sed motivam rationalis animae : et hoc supra explanatum est in quaestione de divisione virium motivarum.
Ad ALIUD dicendum, quod ista contraA d 5. rietas, virtus et vitium, est contrarietas in genere et non in specie : et propter hoc sufficit, quod subjectum suum in genere sit unum, licet in specie sit diversum : hoc autem est virtus motiva animae. Quod patet si descendantur ad species : prudentia enim virtus est, et similiter temperantia : tam Philosophi autem quam Sancti prudentiam ponunt in ratione et temperantiam in concupiscibili.
Ad ALIUD dicendum, quod est quaedam Ad object. 6. dispositio intranea, et est dispositio quaedam intrinseca : et hoc verum est praecipue in rationabilibus, illud in naturalibus : consiliarius enim disponit agentem, et est existere ipsum : appetitus vero agendi disponit sicut existens in agente : et in talibus non est verum, quod ejusdem sit dispositio et necessitas. Unde cum sit in ratione et libero arbitrio et voluntate, patet quod non sequitur, quod sit eadem potentia.
Ad ALIUMD dicendum, quod ad hoc Ad object. 7. quod fiat motus, sufficit quod faciens motum et nuntians, identitatem habeant in substantia et subjecto : et non oportet, quod secundum esse et diffinitionem sint idem.
<--- Page Split --->
tur flexibilitas : ergo flexibilitas in malum erit pars libertatis : sed quidquid in ratione potentiae perficit aliquid, si reducatur ad actum, magis perficit illud : in omnibus enim completior est actus, quam potentia : ergo opus malum facit libertatem, quod est contra Evangelium Joannis, vni, 34, ubi dicit Dominus : Qui facit peccatum, servus est peccati.
- Præterea, In fine libri secundi Sententiarum probatur, quod potentia peccandi magis est impotentia quam potentia : sed potentia peccandi est flexibilitas in malum : ergo flexibilitas in malum non erit pars potestatis liberi arbitrii.
Et hoc est contra multos qui dicunt, quod flexibilitas ad oppositos actus sit libertas. Quod etiam probatur sic :
In laude sancti viri dicitur in Ecclesiastico : Qui potuit transgredi et non est transgressus : facere mala et non fecit 2, Potentia ergo faciendi malum ponit partem libertatis.
Item, Dicunt Sancti, quod propter hoc fecit nos Deus liberi arbitrii, ne esset coactum bonum nostrum, et ita nec laude nec remuneratione dignum : ergo si potentia faciendi bonum esset separata a potentia faciendi malum, induceret coactionem : sed quidquid removet coactionem, facit libertatem : potentia faciendi malum removet coactionem : ergo ponit libertatem.
SED CONTRA :
- Secundum diffinitionem Petri, liberum arbitrium est potestas faciendi quidquid vult : quia ipse dicit, quod habet virtutem ad quos voluerit actus se inclinare : potestas autem faciendi quod vult, invenitur in aliquo in quo non invenitur flexibilitas ad oppositos actus, sicut in Sanctis in patria et Angelis : ergo flexibilitas ad oppositos actus non videtur esse libertas arbitrii.
Item, Potestas faciendi quid vult, non videtur inveniri in omnibus in quibus est
Quarto quaeritur de libertate ejus. Et circa hoc quaeruntur tria, scilicet quid sit libertas ? Et cujus sit primo ? Et de divisione libertatis.
ARTICULI QUARTI.
PARTICULA I.
Quid sit libertas ?
Ad primum proceditur sic :
Dicit Anselmus in libro de Libero arbitrio : « Putasne, quod additum minuit, et separatum auget libertatem, aut libertatem esse id, aut partem libertatis 1 ? » Quasi diceret : Non. Sed flexibilitas ad oppositos actus addita libero arbitrio minuit libertatem, et separata auget. Ergo non est libertas. "SECUNDA probatur ex dicto Bernardi dicentis, quod liberius est in patria quam in via : et tamen ibi non est secundum flexibilitatem ad oppositos actus. Præterea, Intentio Anselmi in illo libro est specialiter reprobare hoc quod quidam dixerunt, libertatem esse flexibilem ad oppositos actus.
Item, Flexibilitas ad oppositos actus est flexibilitas in bonum et malum : si ergo est libertas arbitrii, erit ratione utriusque potestas libertatis et non ratione alterius : aliter enim non dicere-
<--- Page Split --->
liberum arbitrium, sicut in damnatis. Dicit enim Gregorius, quod saepe impeditur voluntas daemonum, ne tantum possint quantum velint. Ergo videtur, quod neque potestas faciendi quod vult, sit liberum arbitrium.
- Item, Potestas faciendi quod vult, non videtur convenire'nisi omnipotentie : ergo si est libertas, in solo Deo erit libertas arbitrii.
Si vero dicatur, quod libertas habet determinari secundum Anselmum per potestatem conservandi rectitudinem propter se, tunc non videbitur in daemonibus esse libertas : in illis enim impossibilitas est ad rectitudinem. Si dicatur, quod Anselmus solvit hoc per simile dicens, quod ad visum quatuor exiguntur, scilicet potestas in vidente, et potentia objecti, et medium adjuvans, ut aer, et medium non prohibens, sicut quod partes vel aliquod aliud non sit medium inter videntem et visibile. Et dicit, quod si desit visibile et utrumque medium, adhuc nihilominus remanet potestas in vidente. Similiter in damnatis quamvis desit rectitudo, remanet tamen potestas conservandi eam. Sed hoc non videtur esse simile : quia in potestate videndi est possibilitas ad actum : sed in damnatis est impossibilitas ad actum rectitudinis.
Præterea, In primo Metaphysicae habetur, quod dicimus hominem liberum qui causa sui est tantum : ergo videtur, quod libertas deberet sic determinari secundum rationem illam, scilicet quod libertas arbitrii in hoc est, quod ipsum causa sui est in actibus.
Hoc etiam videtur per rationem oppositionis, quae est inter servitutem et dominium : servitus enim determinatur per subesse, dominium autem per superesse: ergo cum libertas medium sit, videtur non debere determinari per subesse.
Iutio.
SOLURIO. Dicendum, quod liberum arbitrium multipliciter determinatur. Si enim determinatur ad actus in quos potest per se ex natura sui, tunc est flexibi-
litas ad oppositos actus. Si vero determinatur secundum nomen libertatis, tunc est potestas faciendi quod vult. Sicut enim hominem dicimus esse liberum, qui potestatem habet eundi quo vult, et qui non detinetur ab aliquo domino : ita liberum arbitrium dicimus, qui potestatem habet faciendi quod vult, non detentam ab aliquo superiori. Et hoc modo loquuntur Philosophus et Damas cenas et Gregorius Nyssenus, qui dicunt nos esse dominos illorum actuum qui fiunt ex libero arbitrio. Si vero determinatur in comparatione ad finem ad quem est por habitum, tunc libertas est potestas conservandi rectitudinem voluntatis propter se, sicut dicit Anselmus.
DICENDUM ergo ad primum, quod flexiAd 1 et 2. bilitas ad oppositos actus secundum sui naturam non minuit libertatem, sed secundum suum actum. Et sic intelligit Anselmus qui dicit : Quod additum minuit.
Et per hoc patet solutio etiam ad sequens.
Ad ALIUD dicendum, quod flexibilitas in malum non sonat in privationem et ligationem. Actus enim est post potentiam ratione et natura : eo quod amplior est privatio in actu, quam in potentia : et idcirco actus minuit libertatem.
Si vero dicatur, quod secundum hoc potentia etiam ponit privationem, licet minorem quam actus. Respondendum est, quod potentia duobus modis consideratur, scilicet secundum comparationem ad actum, et secundum comparationem ad oppositum. Et primo modo est in potentia et sonat in privationem. Secundo modo est eadem cum potentia quae est in bono, eo quod omnis potentia rationalis est ad opposita, sed tantum addit exclusionem obligationis ad unum solum, et sic est pars libertatis.
Et per hoc patet solutio ad omnia quae objiciuntur de illa materia, praeter hoc solum, quod non sic videtur esse in Sanctis in patria, et in damnatis in inferno.
Et ad hoc respondendum est, quod est
<--- Page Split --->
potestas in natura, et est potestas ex habitu : et potestatem in natura tam Sancti quam damnati habent ad opposita, sed secundum potestatem ex habitu manent in uno oppositorum, ut in bono, vel malo,
ARTICULI QUARTI
Ad object. 1. Ad hoc quod obiicitur contra libertatem quam ponit Petrus, scilicet quod liberum arbitrium sit potestas faciendi quod vult, dicendum quod damnati habent potestatem faciendi quod volunt, eo quod naturam non amiserunt : sed quod numquam bonum volunt, hoc est ex depravatione habitus. Et quod dicunt Sancit, quod impeditur frequenter voluntas daemonis, ne tantum possit quantum velit, intelligendum est de exterioribus, et non de interiori opere voluntatis.
Ad object. 2. Ad aliud dicendum, quod omnipotenttie est facere omnia quae vult secundum potentiam infinitam : sed potentia creature est facere omnia quae vult secundum terminum suae potestatis. Dicit enim Damascenus, quod liberum arbitrium non est aliquorum nisi eorum quae in nostra potestate sunt.
Ad id quod obiicitur contra libertatem quam ponit Anselmus, dicendum, quod in veritate damnati potestatem habent conservandi rectitudinem, sicut ipse dicit, ex natura : et licet numquam possit reduci ad actum, non est tamen supervacua : remanet enim in eis propter duo, scilicet propter demonstrationem justitiae punientis. In hoc enim apparet justitia pœenarum, eo quod habuerunt potestatem adhuc demonstratam in eis qua potuerunt stare in justitia sibi data. Aliud est, quod ex hoc magis torquentur, videntes se propria voluntate cecidisse, et non necessitate coactionis alicujus.
Et per hoc patet solutio ad totum.
PARTICULA II.
Cujus sit potentiae ?
Secundo quaeritur, Cujus sit potentiae ? Et videtur, quod voluntatis.
Dicit enim Bernardus, quod libertatem habet propter voluntatem, arbitrium autem propter rationem.
Item, Supra probatum est, quod ratio licet non cogatur ex organo, tamen cogitur ab objecto : sed voluntas nec ab objecto nec ex organo cogitur : ergo libertas principalis est in voluntate.
SED CONTRA :
Unaquaeque proprietas est in illo principaliter quod ab ea denominatur : liberum arbitrium denominatur a libertate, et non ab alia potentia animae : ergo libertas principaliter est in libero arbitrio, et non aliunde mutuata.
Item, Habitum est supra, quod etiam cum ratio decrevit aliquid, et cum voluntas vult vel idem vel aliud, quod adhuc remanet libertas penes liberum arbitrium quod illorum duorum sequatur : ergo ultima libertas et maxima residet penes liberum arbitrium : et sic libertas primo modo et per se est in ipso, et per consequens in aliis.
PRETEREA quaerunt quidam, Quare potius dicatur liberum arbitrium quam potestas arbitraria ?
SOLUTIO. Dicendum, quod libertas sol primo est in voluntate, ut dicunt Sancti. Cum enim liberum arbitrium sit potentia consequens ad rationem et voluntatem, accipit ab eis ea quae habuit in seipso.
Ad id quod contra obiicitur, dicendum Ad 'i
<--- Page Split --->
quod liberum arbitrium a libertate denominatur, eo quod completur in ipso ultimo, licet incipiat in voluntate.
1 object. AD ALIUD dicendum, quod in veritate libertas est penes liberum arbitrium sequendi rationem vel voluntatem : sed ista auctoritas incipit in voluntate, quae libertatem habet sequendi rationem et non sequendi, et completur in libero arbitrio.
d quest. AD ULTIMUM dicendum, quod arbitrium non dicit judicium rationis, ut prius habitum est, sed spontaneam inclinationem ad decretum rationis vel appetitum voluntatis : et hoc substantiale est libero arbitrio : et propter hoc ponitur in nomine ejus, ut in substantia : liberum autem potentiae in hoc quod sui causa est quod sequatur rationem vel voluntatatem, et hoc est ut proprietas, et propter hoc in nomine ponitur ut adjectivum.
ARTICULI QUARTI
PARTICULA III.
De divisione libertatis 1.
Tertio, Quæritur de divisione libertatis, quam ponit Bernardus in libro de Libero arbitrio et gratia, scilicet quod alia est libertas a peccato, et alia a coactione, et alia a miseria.
SED CONTRA :
- Omnis divisio datur secundum unam communem rationem divisi, nisi sit divisio æquivoci : sed ista divisio non est sic data : ergo videtur non esse bona. PRIMA patet per auctoritatem Boetii in libro Divisionum. SEGUNDA patet per hoc
quod libertas a culpa dicitur secundum magis et minus, ut dicit Bernardus, non autem libertas a coactione.
Præterea, Dicit Bernardus quod libertas a coactione est liberi arbitrii, et libertas a culpa liberi consilii, libertas autem a miseria est libertas complaciti. Et quæritur ratio istius adaptationis, eo quod consilium non proprie videtur pertinere ad gratiam.
Præterea, Ipse dicit quod arbitrii est discernere quid liceat, consilii autem videre quid expediat, complaciti vero experiri quid libeat : et quæritur ratio istius adaptationis. Quid enim expediat, et quid liceat, indifferenter videtur pertinere ad arbitrium et consilium.
Præterea, Ibidem dicit, quod arbitrii est liberum velle, consilii autem sapere verum, complaciti vero plenum posse. Et hoc non videtur bene esse adaptatum : quia liberum velle habet homo in gratia, et libertate naturae, et similiter verum sapere.
Præterea, Quæritur de alia divisione Sanctorum, scilicet Augustini et aliorum, qui dividunt ipsum in libertatem naturae, gratiae, et gloriae, quomodo reducatur ad istam ?
Præterea, Cum libertas gratiae et gloriae sint secundum magis et minus, quæritur quare libertas naturae etiam non sit secundum magis et minus, cum cadat in eadem divisione cum illis.
Præterea, Quæritur de divisione quam dat Anselmus, scilicet quod libertas quædam est accepta, et quædam non. Et acceptarum libertatum quædam est cum rectitudine, et quædam non. Et earum quædam cum rectitudine amissibili, et quædam non.
SOLUTIO. Dicendum, quod divisio liberaltis datur secundum duplicem comparationem ipsius, scilicet ad actum, et ad finem. Si enim comparatur ad actum,
1 Cf. Opp. B. Alberti. IIa Part. Summae theologiae, Quæst. 96. Tom. XXXIII nova edi-
<--- Page Split --->
tunc erit libertas a coactione, quae causatur a tribus quae supra diximus, scilicet ex eo quod liberum arbitrium non est potentia obligata materiae, et hoc habet commune cum ratione : et ex hoc quod non cogitur ab objecto exteriori ad consentiendum vel non consentiendum, et hoc habet commune cum voluntate : et ex hoc quod non compellitur sequi voluntatem vel rationem, et hoc est sibi proprium. Si vero comparatur ad finem, hoc contingit duobus modis, scilicet in dispositione propinqua fini, et sic libertas est a peccato : vel in fine ipso, et sic est libertas a miseria.
Ad 1. Ad objectum contra, dicendum quod libertas non dividitur ut genus in haec tria, sed ut subjectum in accidentia : et in illa divisione non oportet dividentia esse ejusdem rationis et divisum in ipsa.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, quod libertas a coactione est libertas arbitrii, arbitrium sumitur ibi pro illa libertate qua secundum suum velle liberum arbitrium potest se inclinare ad voluntatem vel rationem. Cum vero dicitur, quod libertas a peccato est libertas consilii, consilium dicitur electio boni melioris quod elicitur per gratiam, sicut patet in diffinitione Augustini supra assignata.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, liberi arbitrii est discernere quid liceat, hoc est verum secundum quod arbitrium refertur ad finem propter quem datum est. Cum vero dicitur, quod consilii est videre quid expediat, hoc attribuitur consilio secundum quod est de his quae sunt ad finem. Ordinatorum enim ad finem alterum est efficacius ad obtinendum finem, et alterum minus efficax : et ad haec discernenda datur gratia homini.
Verum autem nosse attribuitur libertati a peccato propter gratiam adminiculantem ad intellectum veri, secundum quod dicitur in Joanne, viii, 36 : Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis. Plenum vero posse attribuitur libertati complaciti, eo quod per felicitatem beatitudinis Ad 5 et ponitur in maxima sui perfectione.
Ad aliud dicendum, quod divisio aliorum Sanctorum eadem est cum divisione Bernardi : libertas enim naturae nihil aliud est quam libertas a coactione : sed differt in ratione nominis. Dicitur enim libertas a coactione, eo quod est causa sui in operibus, ut supra dictum est : libertas vero naturae dicitur, eo quod sequitur naturam substantiae rationalis. Et propter hoc dicit Bernardus, quod non est major in Angelo quam in homine, nec in justo quam in peccatore. Libertas autem gratiae et libertas a peccato omnino idem sunt, nisi quod gratia dicit habitum liberantem, peccatum vero dicit id a quo liberatur : quia qui facit peccatum, servus est peccati 1. Similiter libertas gloriae et libertas a miseria non differunt secundum rem, nisi quia miseria nominat id a quo liberamur, scilicet effectum penea et culpa : gloria vero dicit statum beatitudinis liberantis, quae secundum Boetium est status congregatione omnium bonorum perfectus.
Ad aliud dicendum, quod divisio Anselmi datur secundum diversitatem habentium liberum arbitrium : Deus enim habet non acceptum, Sancti vero habent acceptum cum rectitudine, et inamissibiliter in patria, amissibiliter autem viatores, peccatores autem sine rectitudine acceptum, et recuperabiliter viatores, irrecuperabiliter vero damnati.
<--- Page Split --->
se perdidit, et ipsum 3. » Ergo homo in peccato existens non habet liberum arbitrium, sed necessitate compellitur ad peccandum.
ARTICULUS V.
De statibus liberi arbitrii 1.
Quinto, Quæritur de statibus liberi arbitrii, qui dicuntur esse quatuor a Sanctis, scilicet status innocentiae, et status culpæ, et status gratiae, et status gloriae.
Et dicit Augustinus, quod in primo statu liberum arbitrium poterat peccare et non peccare. In secundo autem statu potest peccare et non potest non peccare damnabiliter. In tertio vero potest peccare et non potest non peccare venialiter. In quarto vero statu non potest peccare. Ex hoc videtur, quod liberum arbitrium in statu peccati sit coactum ad malum.
Item, In libro II Sententiarum, distinct. XXV, agitur de his statibus liberi arbitrii in illo capite: Et possunt in homine notari quatuor status liberi arbitrii, ubi dicitur sic: « Post peccatum ante reparationem gratiae, premitur a concupiscentia et vincitur, et habet infirmitatem in malo, sed non habet gratiam in bono: et ideo potest peccare, et non potest non peccare, etiam damnabiliter. Post reparationem vero, ante confirmationem premitur a concupiscentia, sed non vincitur: et habet quidem infirmitatem in malo, sed gratiam in bono: ut possit peccare propter libertatem et infirmitatem, et possit non peccare ad mortem propter libertatem et gratiam adjuvantem 2. » Ex hoc accipitur, quod existens in peccato mortali non potest non peccare damnabiliter.
Item, Augustinus in Enchiridion : « Libero arbitrio male utens homo, et
Item, Augustinus : « Tres sunt libertates arbitrii. Prima in qua poterat peccare, et non peccare. Ultima vero erit, in qua poterit non peccare, et non poterit peccare. Media vero, in qua potest peccare, et non potest non peccare : ante reparationem etiam mortaliter, post reparationem vero saltem venialiter. »
Sed contra hoc videtur esse Sed contra.
Dictum Bernardi, qui dicit, quod voluntas libertatem amittere non potest. Quod autem non potest non esse, necesse est ipsum esse : et quod necesse est esse, non est liberum ad hoc et ad aliud : ergo si in statu mortalis peccati liberum arbitrium non potest non peccare damnabiliter, ipsum amittit libertatem.
Item, Bernardus in auctoritate supra notata dicit, quod libertas a coactione æqualiter inest justis et injustis, et hominibus et Angelis. Ergo videtur, quod non necesse sit damnabiliter peccare illum qui est in mortali peccato.
Item, Anselmus in libro de Libertate arbitrii quaerit, Utrum amiserunt libertatem arbitrii, qui dicunt se non posse resistere peccato propter importunitatem tentationis ? Et dicit, quod non : quia dicimus nos non posse facere hoc quod difficulter possumus, nihilominus tamen ex libero arbitrio facimus.
Item, Augustinus contra Tullium objicit dicentem, quod si præscientia est, liberum arbitrium perit. Et dicit, quod hoc non sequitur : quia quod per liberum arbitrium est futurum, per voluntatem est futurum : quod autem est voluntarium, non est necessarium. Ex hoc accipitur iterum, quod homo in statu peccati potest non peccare si vult.
Item, Magister in libro II Senten-
<--- Page Split --->
tiarum, distinct. XXV, determinans supra inductas auctoritates, dicit : « Est namque libertas triplex, scilicet a necessitate, a peccato, a miseria. A necessitate : et ante peccatum et post peccatum, æque liberum est arbitrium. Sicut enim tunc cogi non poterat, ita nec modo. Ideoque voluntas merito apud Deum judicatur, quæ semper a necessitate libera est et numquam cogi potest 1. »
- Item, Ibidem Magister : « Ubi necessitas, ibi non est libertas : ubi non est libertas, nec voluntas, et ideo nec meritum nec demeritum 2. »
Item, Ibidem : « Hæc libertas, scilicet a coactione in omnibus est, tam in malis quam in bonis 3. » In his verbis innuit Magister, quod si possent non peccare homines mali, peccatum non imputaretur eis ad pœnam.
- Præterea, Nos videmus, quod gratia non ligat liberum arbitrium in bonis ita quod necesse sit bene facere : ergo ab oppositis peccatum non ita corrumpit liberum arbitrium quod necesse sit male facere.
Ad hoc quidam dixerunt, quod liberum arbitrium dupliciter accipitur, cum gratia scilicet gratis data, et cum gratia gratum faciente. Cum gratia gratis data' potest non peccare mortaliter etiam in statu peccati. Cum gratia gratum faciente vero liberatur etiam a peccato etiam in quo est : sed si sine utraque gratia sit, tunc non potest non peccare damnabiliter. Inducunt autem isti pro se illud de Evangelio Joannis, xv, 3. Sine me nihil potestis facere. Et illud Isaie, xxvi, 12 : Omnia opera nostra operatus es nobis, Domine.
Sed quod hoc frivolum sit, sic probatur : Dicit enim Augustinus in præhabitis verbis, quod ante reparationem liberum arbitrium non potest non peccare mortaliter. Gratia vero gratis data non
reparat. Ergo nihil est ad propositum quod dicunt de gratia gratis data.
Si vero diceretur, quod gratia gratis data reparat secundum quid, et non simpliciter. Contra hoc est, quod omnis homo secundum hoc est reparatus, et nullus est in statu hominis damnati, de quo hic loquitur Augustinus. Item, Nec Adam cecidit a gratia gratis data per peccatum, nec damnati in inferno carent omni gratia gratis data : eo quod dicit Dionysius 1, quod data illis naturalia bona nequaquam mutata sunt, sed sunt integra et splendidissima.
SOLUTIO. Sine præjudicio melioris sententiæ cum Sanctis pluribus dicimus, quod liberum arbitrium in statu mortalis peccati non habet necessitatem peccandi mortaliter : et auctoritates Augustini primo inductas solvimus cum Magistro in Sententiis, quod intelliguntur de libertate a peccato, et non de libertate a necessitate et a coactione. Et sic resolvednæ non sunt : post peccatum ante reparationem non potest non peccare etiam damnabiliter, hoc est, non potest non esse in peccato damnabili, eo quod libertatem a peccato et gratiam amisit. Cum vero dicit Augustinus, quod post peccatum trahitur et vincitur, dicendum quod trahitur per tentationem et pondere peccati ad aliud peccatum : sed vincitur, eo quod sua potestate non potest exire de peccato perpetrato : quia homo est spiritus vadens, et non rediens. Quod vero dicit Augustinus, quod homo male utens libero arbitrio et se amisit, et ipsum, expresse explanat Magister in Sententiis de libertate a peccato, et dicit non debere intelligi de libertate a coactione.
Si vero quæratur, in quæ bona libequam arbitrium posset sine gratia gratum faciente ?
4 II Sententiarum, Dist. XXV, cap. 1. 5 Ibidem. 6 Ibidem.
4 S. Dionysius, Lib. de Divinis nominibus, cap. 4.
<--- Page Split --->
Dicendum, quod multiplex est bonum et malum, scilicet bonum in genere et malum sibi oppositum, et bonum circumstantiae per quod inducitur bonum virtutis politicae, et ipsum bonum virtutis civilis cum sibi opposito malo, et post haec bona bonum gratiae et suum oppositum malum culpae. Similiter sunt multi status liberi arbitrii, quorum primus est, qui consistit in ratione et voluntate, ita quod voluntas sequatur rationem : et ex illo ordine potest in bonum in genere et ex defectu illius ordinis incidit in malum in genere. Si vero voluntas amplius sequitur rationem, scilicet inquirentem pulchrum et decens in operibus, tunc potest in bonum circumstantiae, quod generativum est virtutis politicae : per actus enim vestitos circumstantiis generatur virtus politica in nobis : per hunc enim modum, ut dicit Philosophus, nati sumus suscipere virtutes. Propter quod etiam in Glossa super Matthaeum, illae virtutes naturales vocantur. Si vero deficiat ordo iste, tunc incidit in malum circumstantiae. Sed in actum virtutis ethicae non potest nisi conjunctum sit habitui virtutis consuetudinalis, et ex defectu illius habitus incidit in malum sibi contrarium. In bonum vero gratiae non potest nisi cum gratia gratum faciente, ex cujus defectu incidit in malum culpae.
Et per hoc patet solutio ad omnia objecta.
Sed notandum, quod Sancti loquuntur de quadam libertate, quae non est tacta superius, quae est libertas a justitia, de qua dicit Apostolus : Cum servi essetis peccati, liberi fuistis justitiae 4. Et haec libertas est simpliciter servitus, et secundum quid libertas, scilicet quia peccator voluntarie et libere dicitur servire peccato, quando se offert ad peccandum.
ARTICULUS VI.
De comparatione ejus ad liberum arbitrium Angeli et Dei.
Ultimo quaeritur de comparatione ejus ad liberum arbitrium Angeli et Dei.
Videtur autem in Deo non esse liberum arbitrium.
Supra enim habitum est, quod ubi est necessitas, ibi non est libertas : sed in Deo est necessitas bene volendi, et impossibilitas male volendi : ergo in Deo non est libertas.
Eadem est objectio de libertate Christi et Angelorum et Sanctorum confirmatorum, et per contrarium de diabolo et damnatis. Ergo si liberum arbitrium dicitur de omnibus illis, videtur quod æquivoce dicatur.
Præterea, Liberum arbitrium primi status non videtur differre a libero arbitrio secundi status. In primo enim statu potuit peccare, et non peccare : in secundo similiter.
SOLUTIO. Dicendum, quod liberum arsolutio. bitrium quantum ad libertatem a coactione habet duas comparationes. Unam ad substantiam cujus est, et sic in Deo non est acceptum, in creatura vero rationali acceptum : et nomen liberi arbitrii per analogiam est commune ad utrumque. Similiter vero comparatur ad actum, qui est libere eligere quod vult dum placurit, et sic per unam rationem, ut dicit Bernardus, inest omni naturae rationali.
Ad id autem quod contra objiciur, dicendum quod Deus et confirmati Sancti libere volunt quod faciunt, et quod non possunt male velle, non est ex coactione quae tollat liberum arbitrium, sed ex im-
<--- Page Split --->
mobilitate honestatis quae per naturam est in Deo, in Sanctis autem per firmationem habitus. Eodem modo per contrarium dicendum est de damnatis.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod in primo statu liberum arbitrium potuit peccare et
non peccare, sed sine habitu trahente in malum. In secundo vero statu est cum habitu disponente ad malum propter fomitem. In ultimo vero statu erit cum habitu affirmante in bonum.