QUÆSTIO LXVIII.
De viribus moventibus in communi.
Deinde quæritur de his in communi.
Et quæruntur tria.
Quorum primum est de appetitu qui dividitur in hæc tria .tamquam in partes.
Secundum est de divisionibus motivæ virtutis, quæ diversæ ab Auctoribus positæ inveniuntur.
Tertium est de sufficientia istorum trium.
ARTICULUS I.
Utrum appetitus includat omnes vires appetitivas ?
irrationali anima, tunc videtur esse in neutra : et ita videtur cum voluntas sit pars appetitus, quod non sit in rationali : et cum irascibilis et concupiscibilis sint partes appetitus, quod non sit in irrationali. Si vero in omnibus tribus est quæ sunt in anima, scilicet in vegetabili, sensibili, et rationali, tunc appetitiva erit in rationali et irrationali.
Ad primum proceditur sic :
Appetitus dicitur ab appetendo : sed in omnibus viribus aliquid appetitur, scilicet proprius finis : ergo videtur appetitiva includere omnes vires.
Item, In III de Anima 2 habetur, quod appetitiva altera est ratione et potentia a rationali et irrationali. Similiter ibidem habetur, quod si trina est anima, in unaquaque est appetitus, hoc est, in vegetabili, et sensibili, et rationali. Et appetitus est in motivo secundum locum. Et ex istis duobus verbis videntur sequi contradictoria. Si enim appetitiva ratione et potentia altera est a rationali et
PRAETEREA est desiderium et placitum Quæst. et libens : et quæritur, Quomodo ista differant ab appetitu ?
SOLUTIO. Supra distinctum est, quod Solutio. appetitus dicitur duobus modis, scilicet generaliter secundum quod dicit quamlibet inclinationem in id quod est conveniens : et specialiter secundum quod dicit inclinationem in bonum apprehensum ut nunc vel simpliciter, et sic sumitur appetitus quando dividitur in virtutes appetitivas.
Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod Aristoteles Ad 1.
<--- Page Split --->
in primo verbo nititur repellere distinctionem quorumdam dividentium partes animae in rationale et in irrationale tamquam per opposita. Si enim sic esset, tunc omnes potentiae animae caderent sub rationali vel irrationali, et nulla sub utraque, quod falsum est de appetitiva, quae in ratione diffinitiva differt ab utraque, et potentia, id est, subjecto differt ab utraque divisim. Si enim tantum esset in rationali, non inveniretur in irrationali, quod falsum est. Per hoc autem quod invenitur in irrationali, differt a rationali. Similiter si tantum esset in irrationali, non inveniretur in rationali. Per hoc autem quod invenitur in rationali, differt ab irrationali potentia subjecti et materiae. Unde patet, quod divisio non est per opposita. In sequenti autem verbo accipit Philosophus appetitum large.
Ad quest. Ad ultimum dicendum, quod appetitus est nomen generis. Desiderium autem proprie loquendo trahit appetitum ad sensibilem animam : propter hoc dicit Philosophus, quod in irrationali anima sunt desiderium et animus : partes autem desiderii sunt irascibilis et concupiscibilis. Voluntas autem est appetitus in ratione. Utrum autem habeat partes, vel non, postea determinabitur. Placitum autem dicit appetitum placentem in appetibili. Libens autem appetitus est qui conjunctus est dulci, sed minus sonat quam placentia.
ARTICULUS II.
De divisionibus motivae virtutis quae diversae ab Auctoribus positae inveniuntur.
Secundo, Quæritur de divisionibus motivæ virtutis, quæ diversæ ab Auctoribus positæ inveniuntur.
In fine enim libri primi Ethicorum 1 habetur ista, quod animae hoc est irrationale, hoc autem rationem habens. Irrationale autem hoc quidem assimilatur communi, id est, plantativo. Dico autem quod est causa nutriendi et augendi. Aliud autem est participans qualiter ratione, ut irascibile, et universaliter desiderabile participat qualiter. Rationale autem dicit quod particulariter in seipso habet rationem.
Hanc eamdem divisionem innuit Damascenus dicens : « Dividuntur animae virtutes in rationalem et irrationalem. Irrationalis vero partes sunt duae : haec quidem obediens rationi, illa vero inobediens . Inobediens quidem rationi ζωτικον, id est, vitale, quod et pulsativum vocatur, et seminativum sive generativum augmentativum et nutritivum, et omnino plantativum, cujus est corpora plasmare : haec enim non gubernantur ratione, sed natura. Obediens vero dividitur in concupiscentiam et iram 2. »
Augustinus autem dividit motivas in tres, scilicet in irascibilem, et concupiscibilem, et rationem.
Avicennæ autem divisio videtur esse, quod motivarum alia est imperans motum, et alia efficiens. Imperans autem est irascibilis, aut concupiscibilis. Efficiens autem est infusa in nervis et mu-
<--- Page Split --->
sculis contrahens chorda et ligamento conjuncta membris, aut relaxans et extendens.
Aristotelis autem divisio videtur, quod movens aut est ex parte animae rationalis, aut ex parte animae sensibilis. Et primo modo est intellectus practicus et voluntas. Secundo autem modo est phantasia practica, et desiderium, et animus.
sionis immediate : concupiscibilis autem et irascibilis sunt animae rationalis, ratio autem est rationalis : ergo videtur, quod non in eadem divisione immediate debeant poni.
Contra divisionem autem Avicennæ est, quod ipse nullam motivam ponit ex parte animæ rationalis : similiter ex parte animæ sensibilis omittit phantasiam : et sic videtur esse insufficiens.
Contra primam divisionem obijicitur : 1. Videtur enim plantativum qualiter participare rationem : cujuscumque enim actus et materia ordinabilia sunt per virtulem moralem quæ pars honesti est, illud est participans qualiter in ratione : actus autem et materia nutritivæ et generativæ sunt hujusmodi : ergo sunt participantia qualiter rationem.
Item, Dicit Damascenus, quod animalia bruta potius aguntur a natura quam agant : ergo videtur, quod vires illæ quas communes habemus cum brutis, ferri debeant secundum impetum a natura : sed hæ sunt irascibilis et concupiscibilis : ergo feruntur secundum impetum ad actum : sed quæcumque feruntur secundum impetum, non participant qualiter rationem : ergo irascibilis et concupiscibilis non participant qualiter rationem.
Item, In Topicis habetur, quod hoc participat aliquid quod substantialiter capit illud in sui diffinitione : concupiscibilis autem et irascibilis rationem non sic accipiunt in sui diffinitione : ergo non participant qualiter rationem.
Eadem disputatio est contra divisionem Damasceni.
Contra divisionem vero Augustini videtur esse, quod
- Ipse omittit voluntatem ex parte animæ rationalis, et phantasiam ex parte animæ sensibilis, quæ tamen moventes sunt.
Contra vero ultimam divisionem est, quod dicit Aristoteles, quod
Sensus quandoque diffundit concupiscentiam : omne autem diffundens concupiscentiam est motivum : ergo sensus motivus est : et sic ex parte animæ sensibilis quatuor movent, scilicet sensus, et phantasia, concupiscibilis, et irascibilis.
Item, Videtur per Augustinum qui ponit sensualitatem inter virtutes motivas in libro XII de Trinitate.
Item, Accipitur ex Genesi, ii, 6, ubi dicitur : Vidi t igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, adspectuque delectabile. Ex his enim verbis patet, quod sensus primo modo diffunderet in ea concupiscentiam.
Praeterea, Ex parte animæ sensibilis post phantasiam quæ movet per apprehensionem, sunt duo moventia sine apprehensione, scilicet irascibilis, et concupiscibilis : ergo videtur, quod similiter ex parte animæ rationalis post intellectum moventem sunt duo : et sic videtur insufficienter ponere tantum voluntatem.
Item, Sicut in materia sensibilium inveniuntur duo objecta, scilicet arduum, et delectabile in tactu, ita quod duo objecta habemus moventia in appetitu sensibili : similiter ex parte incorruptibilium bonum simpliciter et arduum simpliciter. Ergo respectu illorum debemus habere irascibilem et concupiscibilem, quæ sunt partes animæ rationalis.
Praeterea, Quæ non sunt ejusdem generis, non videntur esse ejusdem divi-
Item, Intellectus practici est nuntiare ad quid debeat fieri motus : si ergo
<--- Page Split --->
aliquid nuntiaverit ad quod non potest esse appetitus, tunc videtur esse imperfectio in consecutione boni : sed intellectus practicus nuntiat de arduo aeterno, quod non est in sensibus. Aut ergo habemus irascibilem rationalis animæ consequentem illud arduum, aut appetitus erit imperfectus in consecutione boni nuntiati per intellectum.
omnis autem virtus animæ sensibiis est in organo : ergo nulla earum efficitur sine organo propter ordinem ad rationem : sed quæcumque vis est in organo, non habet objectum extra sensibilia : concupiscibilis igitur et irascibilis etiam cum ordinate sunt ad rationem, adhuc objecta sua habebunt in sensibilibus.
- Item, Nos charitatem ponimus in concupiscibili, et spem in irascibili, cum nec charitas nec spes objecta sua habeant in sensibus : omnis autem virtus animæ sensibilis in sensibus habet objecta : ergo quædam irascibilis et quædam concupiscibilis sunt partes animæ rationalis. Si forte propter hoc dicatur, quod concupiscibilis et irascibilis duobus modis considerantur, scilicet in se, et ut ordinatae ratione. Et primo modo sistunt in objectis sensibus. Secundo vero possunt etiam in ea quæ separata sunt a sensibus et in æterna.
Sedcontra. CONTRA :
Ordo rationis, ut dicit Aristoteles in fine libri primi Ethicorum 1, in hoc est, quod omnia honesta concordant rationi. Hæc autem concordia attenditur in operibus temperantiae et fortitudinis, in quibus non mutatur materia sensibilis propter ordinem rationis : continentia enim sive temperantia materiam habent sensibilem delectationem, fortitudo materiam habet periculum sensibile. Ergo videtur, quod similiter in aliis propter ordinem rationis non mutetur materia. Superiores autem rationes quædam probant quædam objecta esse sensibilia et æterna.
Item, Quod substantiale est alicui, ipso permanente in esse non permutatur ex aliquo ordine : substantiale autem est quod est diffinitivum : cum igitur potentiae diffiniantur per actus et objecta talia, non permutabuntur ex ordine ad rationem.
Item, Propter ordinem ad rationem virtus organica non efficitur sine organo :
SOLUTIO. Dicendum, quod duæ primæ 8 divisiones dantur de movente in comparatione ad primum ordinans motum, quod est ratio : aliquid enim nullo modo est ordinabile, eo quod ipsum nullo modo subjacet imperio rationis et libertati voluntatis, sicut commune plantativum, hoc est, vegetabile secundum quod est in omnibus, hominibus scilicet, et in brutis, et in plantis. Aliquid autem ordinem rationis participat per hoc quod subjacet imperio rationis et libertati voluntatis, sicut virtutes quædam interiores animæ sensibilis. Aliquid autem participat rationem particulariter, id est, in parte sui, ut virtutes animæ rationalis. Causa autem quare vegetabiles virtutes non possunt participare rationem, duplex est. Una scilicet ex parte corporis, alia vero ex parte animæ. Ex parte corporis est hæc, quod omnes illæ operantur actu calidi, frigidi, humidi, et sicci, quorum operationes sunt ad unum tantum, et de necessitate : non sic autem operantur virtutes animæ sensibilis, et præcipue interiores, sed potius componendo et dividendo apprehensa et æstimando ea : et ideo etiam non sunt ad unum, nec de necessitate, sed contingenter ad duo opposita, scilicet ad apparens verum vel falsum in apprehendendo,et apparens bonum et malum in movendo. Ex parte autem animæ hæc est causa : quia virtus nullo modo apprehensiva non potest percipere imperium motoris superioris, sive sit conjunctus sibi, sive non conjunctus, sed aliquo modo apprehensiva percipit ipsum, et ordinatur ab ipso si sequitur ip-
<--- Page Split --->
sum. Vires autem animæ vegetabilis nullo modo sunt apprehensivæ, et ideo non percipiunt imperium rationis. Sensibiles autem vires cum sint apprehensivæ, percipiunt ipsum, et si sequuntur, ordinantur, sed non de necessitate sequuntur, quia contingenter se habent ad opus.
Ad illud autem quod contra objicitur, dicendum quod generativa duobus modis consideratur, scilicet in substantiali sibi, et in annexo per accidens. Si consideratur in substantiali, sic habet actus non subjacentes rationi, sicut est abstrahere semen ad locum generationis, et conferre sibi virtutem informativam cum quinque suis operibus, scilicet assimilativo, concavo, perforabili, aspero, et laevi. Quorum primum adæquat partes explanando exterius. Secundum autem cavat quædam membra, ut sint vasa humidi. Tertium vero perforat spondilia, ut sit concavus transitus nuchæ, ut habeatur vicarius cerebri in collatione motus et sensus per totum corpus. Quartum vero exasperat quædam membra, ut stomachum facit interius villosum, quo magis retineat cibum, et matricem interius villosam, quo magis retineat semen conceptum. Quintum autem laevificat, et hoc in multis membris quæ laevia sunt. Annexum autem per accidens est motus voluntarius et delectabile tactus : hoc enim non in omnibus habet unum, sed illud respicit ad animam sensibilem et ulterius ad rationem.
Similiter dicendum est de nutritiva : opera enim substantialia nutritivæ sunt appetere cibum, et digerere ad locum digestionis, et expellere a loco digestionis ad membra, et pascere membra per unionem cibi ad substantiam membri, et informare cibum forma membri : et quantum ad hoc non ordinatur a ratione, sed quantum ad annexa per accidens quæ non habet in omnibus, sicut est tempus et qualitas cibi et delectatio sensibilis : secundum hoc enim est sub voluntate et viribus animæ sensibilis.
Ad aliud dicendum, quod irascibilis et concupiscibilis in brutis ex defectu motoris superioris feruntur secundum impetum. In homine autem in eadem substantia animæ conjuncta sunt motori superiori, et ideo possunt ordinari et retineri ab ipso.
Ad aliud dicendum, quod hoc ipsum quod dicit Philosophus, participare, extrahitur a ratione sua per hoc quod additur qualiter : qualiter enim participare non est participare simpliciter, sed secundum aliquem modum
De divisione Augustini dicendum, quod Ad divisiodatur penes genera moventium, scilicet Ad t. rationale, et sensibile : et sub rationali comprehenditur voluntas. Ad id autem quod objicitur de phantasia, dicendum quod ipsa in homine non movet ad virtutem nisi per imperium rationis, et Augustinus principaliter loquitur de moventibus in homine et ad virtutem.
Ad aliud dicendum, quod ratio et concupiscibilis et irascibilis uniuntur in genere moventis, et dividuntur in modo movendi : ratio enim movet cum apprehensione, irascibilis autem et concupiscibilis sine apprehensione : et licet non sint partes ejusdem animæ, non tamen cadunt in una divisione, eo quod retorquentur ad unum motum ratione movente et ordinante, et irascibili et concupiscibili imperatis et ordinatis.
Ad m quod objicitur de divisione AviAd divisionem 3. cennæ, dicendum quod ipse non ponit nisi moventia animæ sensibilis : quia ibi non enumerat nisi vires animæ sensibilis.
Ad imem dicendum, quod tacet phantasiam : quia non est pure movens, sed etiam apprehendens : et ibi non enumerat vires nisi quæ sunt tantum moventes.
Ad m quod objicitur de divisione ArisAd divisionem 4. totelis, dicendum quod proprius sensus Ad t. non movent, eo quod non componit aliquid : ex compositione autem elicitur ap-
<--- Page Split --->
parens bonum vel malum. Sensus autem per accidens et communis quidem movet, sed non per se, sed mediante æstima tione et phantasia, per quas elicitur apparens bonum vel malum ex sensibilibus compositis vel divisis.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod sensualitas non nominat vim unam, sed totum appetitum qui digeritur in quinque corporis sensus, ut dicit Augustinus. Et hoc supra explanatum est in quaestione de tentationibus.
Ad aliud dicendum, quod ipse modus loquendi innuit actus sensus communis et phantasiae per hoc quod dicit, quod vidit mulier, quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, adspectuque delectabile. Haec enim non sunt opera unius sensus : delectatio enim refertur ad tactum convenientis, et suavitas ad gustum, et pulchritudo ad visum. Sensus autem communis et phantasia exposuerunt ista eliciendo apparens bonum ad quod movebatur mulier.
Ad aliud dicendum sine praejudicio, quod materiales virtutes amplioris sunt divisionis quam separate a materia, et propter hoc a parte sensibilis plures sequuntur motive quam ex parte rationalis. Et haec est sententia Averrois super XI Metaphysicae1, qui dicit, quod intelligentiae separate non habent vires nisi intellectum et concupiscentiam : et vocat concupiscentiam voluntatem. Et similiter nullus Philosophorum nec Sanctorum umquam dixit in rationali anima, quod sit irascibilis et concupiscibilis.
Ad aliud dicendum, quod arduum dicitur duobus modis, scilicet altum simpliciter in dignitate, et elevatum supra potentiam et repugnans potentiae. Et primo modo non est objectum speciale, sed est conditio omnium bonorum aeternorum, sicut sapientiae, et bonitatis, et hujusmodi : unde sic non habet aliquam virtutem quae moveatur in ipsum. Secundo modo, scilicet secundum quod est
elevatum supra potentiam et repugnans ipsi, non est nisi in sensibus.
Ad aliud dicendum, quod intellectus secundum quod est aeternorum bonorum nihil invenit repugnans : et sic nihil erit in aeternis quod egreditur naturam cum animositate et audacia : et si invenerit ibi delectabile speciale, illius erit voluntas.
Ad aliud dicendum, quod charitas et spes in voluntate sunt simpliciter. Spes enim est aeternitatis sive indeficientiae. Indeficientia autem duo dicit, scilicet permanentiam sine fine : et hoc non est bonum per se separatum ab aliis bonis : propter hoc per se non est in irascibili, sed etiam in bonis concupiscibilis. Dicit etiam incommutabilitatem : et sic iterum non dicit bonum separatum quod sit in una ut sine alia : et propter hoc charitas et spes proprie sunt in voluntate. Hujus tamen sunt duae aliae sententiae Magistrorum. Quarum una supra posita est, scilicet quod irascibilis et concupiscibilis ex ordine ad rationem possunt in bona spiritualia.
Et respondent ad objecta in contrarium, dicentes quod irascibilis et concupiscibilis prout persuase sunt a ratione elevantur supra posse sui organi ex unione substantiali ad rationem : sicut etiam sensualitas ex ordine ad rationem efficitur subjectum peccati, cun tamen hoc non habet ex proprietate organi, vel ex hoc quod inest brutis. Alii dicunt propter rationes supra positas, quod sicut in sensibili anima est irascibilis et concupiscibilis, ita - etiam in rationali est irascibilis et concupiscibilis : et illas vocant humanas, alias autem brutales : et dicunt, quod Aristoteles et alii Philosophi non loquuntur nisi de communi motivo, id est, de voluntate, cum tamen voluntas habeat partes concupiscibilem et irascibilem et humanam.
<--- Page Split --->
ARTICULUS III.
De sufficientia numeri istarum virium, scilicet concupiscibilis et irascibilis.
Tertio, Quæritur de sufficientia istarum virium.
Videntur autem debere esse plures :
Sicut enim se habet cognitiva ad cognoscere, sic appetitiva ad appetere : sed cognitiva motiva est aliquo modo : ergo et appetitiva motiva erit aliquo modo cognitiva.
Item, Sicut se habet verum ad bonum, sic se habet cognitiva ad appetitivam : sed verum est in bono : ergo cognitiva erit appetitiva : et sic nulla erit appetitiva nisi sit aliquo modo cognitiva : et sic nullum est bonum nisi sit aliquo modo verum.
tio. SOLUTIO. Dicendum, quod motiva non est nisi triplex, scilicet duplex imperans,
et una exsequens. Una imperans est cum cognitione, sicut intellectus practicus in anima rationali, et phantasia in anima sensibili : sine cognitione autem voluntas ex parte rationis, et irascibilis et concupiscibilis ex parte sensibilis. Exsequens autem est illa, quae infusa est in nervis et musculis.
Ad PRIMUM dicendum, quod non sic se habet appetitiva ad cognitivam sicut e converso : cognitiva enim nuntiat de motu, et propter hoc est prior. Unde si postea appetitiva esset cognitiva, esset sua cognitio superflua : nuntiaret enim eumdem modum : appetitus autem qui est in cognitiva, non est nisi ille qui est ex specie appetibilis, sicut supra dixi, ubi determinatum est quomodo moventia specie sunt unum.
Ad ALIUD dicendum, quod licet verum sit in bono, non tamen est in ratione veri : et propter hoc verum appetitus qui nihil distinguit, non est ab ipso, sed a bono tantum. Intellectus autem qui discretivus est et distinctivus est, apprehendendo distinguit utrumque : et propter hoc cognitivus est per speciem veri, et motivus per speciem boni.