QUÆSTIO LXVII.
De irascibili.
Deinde quaeritur de irascibili. Et quaeruntur duo, scilicet quid sit? Et, Quid sit proprium ejus objectum ?
- Præterea, Irascibilis non videtur esse pars appetitus : nemo enim irascitur ei quod appetit.
ARTICULUS I.
Quid sit irascibilis ?
Ad primum proceditur sic :
Dicit Avicenna, quod vis irascibilis est vis imperans moveri ad repellendum id quod putatur ut nocivum corrumpens appetitum vincendi.
SED CONTRA :
Unaquæque vis repellit id quod putatur nocivum sibi : ergo repellere nocivum non est proprius actus irascibilis.
Præterea, Irascibile est detestabile : detestabile autem et appetibile oppositas habent rationes : ergo et detestans et appetens : et ita cum irascibilis sit detestabilis, non videtur esse virtus appetitiva.
Præterea, Damascenus dicit 1, quod ira est illud quod audax est mentis, vindex concupiscentiæ : ergo videtur, quod irascibilis vindicet concupiscentiam repellendo contrarium : sed contrarium concupiscentiæ est tristabile : ergo videtur, quod irascibilis repellat tristabile. Cum ergo contraria sunt ejusdem vis, videtur quod irascibilis et concupiscibilis sint eadem vis.
<--- Page Split --->
Solutio. Solutio. Dicendum, quod irascibilis prout diffinitur ab Avicenna, ex diverso dividitur contra concupiscibilem, et est pars appetitus repellens nocivum insurgendo contra ipsum.
SED CONTRA :
Irascibilis est pars appetitus : ergo aliquid appetibile per se et primo debet objectum habere.
Praeterea, Concupiscibilis cum sit ad duo, scilicet ad delectabile, et tristabile, ipsa tamen denominatur respectu ejus quod appetibile est : ergo similiter irascibilis debet denominari respectu ejus quod est proprium objectum : hoc autem est arduum et altum : ergo ad id debet denominari, et non ad detestabile per iram.
Item, Cum arduum sit per se objectum irascibilis, videtur quod potius deberet poni in ejus diffinitione quam nocivum.
Ad 2. Ad alud dicendum, quod licet nocivum in ratione nocivi non sit appetibile, tamen in ratione ardui et alti movet animositatem et sic appetitum : et secundum hoc etiam irascibilis erit pars appetitus.
Ad 3 et 4. Ad alud dicendum, quod irascibilis est concupiscentiae vindex prohaeretice, hoc est, quod violenter pugnando intendit destruere concupiscentiam et concupiscentem : bellum enim semper est propter quietem et pacem, ut dicit Augustinus. Sic autem vindicare concupiscentiam est irascibilis. Quod autem hoc intendit Damascenus patet per id quod sequitur, ubi sic dicit : « Cum enim quippiam concupiscimus, et prohibemur ab aliquo, irascimur adversus eum ut injusta passi, mente scilicet judicante dignum querela et indignatione quod factum est. »
ARTICULUS II.
Quid sit proprium objectum irascibilis ?
Secundo quaeritur, Quid sit proprium ejus objectum ?
Et videtur ex praehabitis, quod nocivum impugnans.
Solutio. Dicendum, quod arduum et Solut ad 2 e altum in quantum hujusmodi proprium objectum est irascibilis : et cum duo int ardua, scilicet nocivum impugnans, et quod est altum excellentia dignitatis, arduum eminentius est in nocivo impugnante, quam in dignitate. 'Hoc probatur per hoc quod arduum in nocivo est in victoria periculorum vitae, quae altissima sunt : et ideo quia per hoc irascibilis ponitur in altissimo, diffinitur et denominatur in comparatione ad ipsum : sicut et concupiscibilis in altissimo ponitur per delectabile tactus, et ideo diffinitur et denominatur ab ipso, licet sit multorum aliorum delectabilium. Hoc etiam patet per hoc quod in homine proprius habitus ordinans concupiscibilem est temperantia, cujus materia est propria delectabilis tactus, ut probatur in Ethicis. Proprius autem habitus ordinans irascibilem est fortitudo, quae in periculis vitae est, ut habetur in Ethicis.
Et per hoc patet solutio ad duo ultima.
Ad PRIMUM autem dicendum, quod arduum et simpliciter appetibile non est in altissimo : et ideo non potest esse proprium objectum irascibilis.
<--- Page Split --->