QUÆSTIO LXVI.

De concupiscibil.

Deinde quæritur de concupiscibili.

Et quæruntur tria.

Quorum primum est, Quid sit ?

Secundum, Quis sit proprius ejus actus ?

Tertium, Quare a Sanctis dicatur esse corrupta et infecta, cum aliæ vires animæ sint corruptæ tantum ?

<--- Page Split --->

ARTICULUS I.

SOLUTIO. Dicendum, quod concupiscibilis proprie loquendo est vis sensibilis animae, cujus proprius finis est delectabile in sensu, et imperat motum ad consecutionem illius : et hoc attendit Avicenna in diffinitione sua.

Quid sit concupiscibilis ?

Ad primum sic proceditur :

  1. Dicit Avicenna in VII de Naturalibus, quod motiva animae sensibilis duplex est : una imperans motum, et alia efficiens. Primum imperans habet duas partes, scilicet irascibilem, et concupiscibilem. Vis autem concupiscibilis est vis imperans moveri ut appropinquatur ad ea quae putantur necessaria aut utilia appetitui delectamenti.

SED CONTRA objicitur : Omnis enim vis obediens potius debet diffiniri per obedientiam quam per imperium : concupiscibilis est hujusmodi : ergo potius debet diffiniri per obedientiam quam per imperiurn. PRIMA patet per se. SECUNDA scribitur ab Aristotele in fine libri primi Ethicorum.

  1. Praeterea, Ea quae ponuntur in diffinitione alicujus, semper debent concomitari ipsum : imperare autem motum non semper convenit concupiscibili: ergo videtur, quod non debeat per ipsum diffiniri.

  2. Item, Putare rationis actus est : ergo videtur concupiscibilis esse pars rationis.

  3. Item, Utile est, quod sic in facultatem rationis assumitur quod ad aliud refertur : et sic utile videtur pertinere ad rationem : ergo non erit proprium concupiscibilis.

  4. Praeterea, Delectatio est ex conjunctione convenientis ad conveniens : hoc autem videtur convenire omni potentiae motiva ex conjunctione sui finis cum ipsa : et ita non erit proprium concupiscibilis.

AD PRIMUM autem dicendum, quod est imperium primum simpliciter, et in aliquo tantum, et est imperium primum in genere illo et in omnibus. Imperium autem primum simpliciter et in aliquo tantum est imperium rationis et est in homine tantum. In homine enim ratio imperat concupiscibili et irascibili propter hoc quod ordinantur ad ipsam, sicut habetur in fine libri primi Ethicorum : et hoc infra determinabitur. In genere autem sensibilis prima imperativa est irascibilis et concupiscibilis : et hoc in omnibus animalibus : quia etiam in homine non de necessitate sequitur imperium rationis, sed imperat per seipsam, sicut in eo qui a Philosopho dicitur inabstinens.

Ad aliud dicendum, quod imperare motum dicitur duobus modis. Uno modo imperare motiva quae est in nervis et musculis, ut exsequatur motum ad exsecutionem delectabilis. Alio modo affici circa hoc quod per motum est acquisitum. Et altero istorum modorum semper imperat motum. Vel dicatur melius, quod motus non dicitur hic motus processivus, sed potius immutatio corporis ad susceptionem delectationis qua concupiscitur, sicut quando est concupiscentia coitus, imperat virtuti extendenti membrum, et spiritui impellenti semen ad genitalia, et hujusmodi.

Ad aliud dicendum, quod putare ponitur ibi pro aestimare secundum phantasiam.

Ad aliud dicendum, quod utile dicitur duobus modis, scilicet secundum materiam, et secundum formam et rationem. Secundum materiam utile est id per quod obtinetur finis appetitus. Secundum rationem vero quando apprehenditur in ratione utilis : et hoc modo loquitur Augustinus. Primo autem modo aliquid

Ad. 1.

Ad. 1.

Ad 4.

<--- Page Split --->

utile est etiam in appetitu sensibili, scilicet per quod ultima delectatio intenta obtinetur.

  1. AD ALIUD dicendum, quod antonomastice dicitur delectatio in concupiscibili : quia ipsa habet delectationem maximam, quae quidem est secundum sensum, et præcipue secundum tactum, in cujus objecto proprie est delectatio, ut supra probatum est in quæstione de tactu.

ergo sunt unius vis. Cum igitur irascibilis sit respectu tristabilis, irascibilis et concupiscibilis videntur esse una vis.

  1. Si forte dicatur, quod irascibilis non est detestari, sed insurgere contra nocivum et pugnare. CONTRA : Quæcumque vis debet a se repellere contrarium, ipsam necesse est insurgere contra illud : ergo si vis concupiscibilis debeat repellere contrarium sibi, necesse est ipsam insurgere contra illud : ergo non solius irascibilis est insurgere.

ARTICULUS II.

Quis sit proprius actus concupiscibilis ?

Secundo quæritur, Quis sit actus ejus proprius ?

Et videtur, quod concupiscere delectabile quod pertinet ad corpus.

Sed tunc quæritur, Quid hoc addat supra appetere ? Et videtur, quod nihil.

Appetere enim semper est respectu delectabilis, et detestatio respectu contrarii. Cum igitur concupiscibile sit respectu ejusdem, videtur quod idem sint.

  1. Item, Contraria sunt ejusdem potentiae, ut dicit Aristoteles : cum igitur delectabile et tristabile contraria sunt, cujus potentiae est delectabile, ejus etiam erit tristabile. Si ergo proprius actus est concupiscere, erit concupiscentia respectu tristabilis.

  2. Si forte dicatur, quod sicut sunt duo contraria in objecto, ita etiam sunt duo in actu. Unde respectu tristabilis est actus qui est detestari et fugere. CONTRA: Detestari et fugere nocivum proprius actus est irascibilis, ut dicit Avicenna. Cum ergo irascibilis non sit eadem vis cum concupiscibili, non erit actus ille concupiscibilis.

  3. Item, Secundum hoc videtur, quod concupiscibilis et irascibilis sint una vis : contraria enim sunt unius vis : sed tristabile est contrarium delectabili :

SOLUTIO. Dicendum, quod concupiscere proprius actus est concupiscibilis : unumquodque enim determinari habet ab ultimo et maximo sui generis : concupiscentia autem sonat in maximum appetitum, cupido enim dicit vehementem appetitum circa aliquid : sed concupiscentia ex vi propositionis adhuc sonat in majorem intensionem circa delectabile concupitum : et hoc est ex vehementia dulcedinis objecti : cum enim ipsum per se sit delectabile, plus movet appetitum quam aliud quod non habet hujusmodi delectationem.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod concupiscere addit supra appetere sicut species super genus : appetere enim dicit generalem inclinationem appetitus in appetibile : concupiscere autem sonat in motum quasi quærentem refici in delectabili et frui ipso.

Ad aliud dicendum, quod sine dubio contraria sunt ejusdem vis, sed non sunt ambo fines. Unde licet tristabile sit concupiscibile, tamen non est finis ejus : et propter hoc etiam detestatio sine fuga tristabilis non est finalis actus ejus, sed consequens : propter hoc enim detestatur tristabile, quia concupiscit delectabile.

Ad aliud dicendum, quod detestatio in genere sive fuga non est actus irascibilis, sed potius aggredi cum ira et animositate, sicut postea diceitur.

Ad aliud dicendum, quod concupi-

<--- Page Split --->

scibilis et irascibilis non sunt una vis : tristabile enim in sensu non est proprium objectum irascibilis, sed potius concupiscibilis. De irascibilis autem objecto postea dicetur.

  1. Item, Augustinus dicit in libro de Libero arbitrio, quod omne peccatum est ex libidine. Libido autem proprie videtur pertinere ad concupiscibilem. Ergo omne peccatum est ex concupiscibili.

Ad ultimum autem dicendum, quod duplex est insurgere, scilicet insurgere generaliter contra contristans in sensu, et hoc non est proprium irascibilis : et est insurgere ex animositate contra alterum repugnans, et hoc est proprium irascibilis.

ARTICULUS III.

Quare concupiscibilis dicatur a Sanctis esse corrupta et infecta, cum aliae vires sint corruptae tantum ?

Tertio quaeritur, Quare concupiscibilis dicatur a Sanctis esse corrupta et infecta, cum aliae vires sint corruptae tantum ?

  1. Corruptio enim et infectio sunt duo. Similiter in peccato sunt duo, scilicet culpa, et pœena. Si igitur corruptio pertineat ad pcnam et infectio ad culpam, videtur omnis vis infecta et corrupta.

  2. Praeterea, Illud proprie dicitur infectum, quod corruptum est ex aliquo corrupto humore imbibito : corruptum autem generaliter dicitur quod scilicet recessit a complemento : et secundum hoc videtur omnis vis esse corrupta et infecta : in omnibus enim est imbibitus humor corruptus boni commutabilis, et recessus a complemento quod est summum bonum.

  3. Item, Nos ponimus secundum Augustinum, quod omne peccatum est ex concupiscentia : ipse enim dicit, quod concupiscentia ex qua est omne malum, parvulum facit concupiscibilem, et adultum concupiscentem. Quaeritur ergo, Quae sit differentia hujus concupiscentiae ad concupiscentiam concupiscibilis ?

SOLUTIO. Dicendum, quod tribus de causis vis concupiscibilis prae aliis dicitur corrupta et infecta. Quarum una est, quia suum objectum est delectabile simpliciter corruptum, et idcirco vehementius movet : et haec corruptio proprie dicitur infectio a dulcedine delectabilis : et habet insuper corruptionem quae est ex peccato cum aliis viribus communem. Secunda ratio est, quia licet objectum concupiscibilis in ratione sit unum quod est tactus, delectatio enim quae est in gustu quae est per se delectatio, non est in eo nisi in quantum est quidam tactus, ut dicit Aristoteles in Ethicis, est tamen duplex delectans corpus, scilicet in nutrimento, et generatione : corrup tio igitur est respectu nutrimenti, sed in generatione est infectio propter imbibitum corruptum humorem concupiscentiae. Sic autem non est in aliis viribus. Tertia ratio est, quia concupiscibilis est infundens corruptionem in totam naturam per generationem, et ita non solum habet corruptionem quamdam in se in pronitate ad illicitum, sed etiam est infecta et inficiens naturam.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod infectio bene potest appropriari commutabili bono quod movet appetitum : sed quia hoc maxime movet concupiscibilem, propter hoc illa specialiter dicitur infecta.

Ad ALIUD dicendum, quod si dulcedo objecti moventis dicatur humor corruptus, tunc planum est, quod concupiscibilis est infecta : maxime quia in ejus objecto maxima est dulcedo.

Ad ALIUD dicendum, quod concupiscentia dicitur large, et stricte. Large concupiscentia est pronitas appetitus ad illicitum : et sic omne peccatum est ex concupiscentia. Stricte dicitur duobus

<--- Page Split --->

modis, scilicet in comparatione ad concupiscentem, et in comparatione ad aliud concupiscibile. Et primo modo proprie est actus concupiscibilis. Secundo modo autem dicitur duobus modis secundum duo objecta, scilicet delectabile carnis, et delectabile oculorum, secundum quod dicitur a Joanne concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum 1.

Ad ultimum dicendum, quod libido Ad 4. dicitur generaliter, et specialiter. Primo enim modo est improba voluntas, ut dicit Augustinus, ex qua est omne peccatum, ita quod voluntas pro appetitu sumatur. Improba enim voluntas nihil aliud est secundum Augustinum quam immoderata placentia cujuscumque boni mutabilis, etc.