videtur bonum, non separat a sensibili, sed accipit cum ipso : et haec supra sufficienter explanata sunt in quaestione de aestimativa.

object. Ad aliud dicendum, quod si pure phantasia attendatur, tunc est sicut pictura : sed sic non accipitur ipsum phantasma movens, sed conjunctum apparenti bono vel malo.

sensus enim propriorum verus est : ergo ab illo non habet errare.

Si dicatur, quod habet hoc a sensu communi. CoNTRA : Objecta sensus communis sunt species quantitatis : illis autem non est conjuncta intentio apparentis boni vel mali : aliter enim bonum et malum consideratur in mathematicis si bonum et malum essent passiones quanti. Cum igitur phantasia sit de apparenti bono vel malo, ipsa non erit de objectis sensus communis : ergo ab illis non habet errare.

ARTICULUS II.

Utrum phantasia est recta et non recta ?

Secundo quaeritur, Unum contingat ei esse rectam et non rectam ?

Videtur enim, quod semper sit recta :

SOLUTIO. Dicendum, quod phantasia solutio. errare habet apprehendendo a sensu communi, ut habetur in III de Anima 4 : sensus enim communis non tantum habet apprehendere sensata communia, sed etiam dividere propria, ex qua collatione resultet intentio apparentis boni vel mali.