QUÆSTIO LXIII.

De intellectu practico.

Consequenter quæritur de singulis viribus moventibus.

Et quæruntur duo, scilicet de unaquaque earum per se, et de ratione earum et sufficientia.

Cira primum duo quæruntur, scilicet de his quæ movent per apprehensionem et appetitum, et de his quæ antecedunt eas quæ non nisi imperant motum.

Moventes autem per apprehensionem et appetitum sunt tres, scilicet intellectus practicus, et phantasia, et partes appetitus.

Primo igitur quærendum est de intellectu practico, circa quem quæruntur quatuor.

Primum quorum est, Quid sit intellectus practicus ?

Secundum, Utrum ipse sit vis una vel plures ?

Tertium, Utrum ipse semper sit practicus quemadmodum videtur Philosophus dicere ?

Quartum, Quæ differentia sit ipsius ad intellectum speculativum ?

ARTICULUS I.

Quid sit intellectus practicus ?

Ad primum proceditur sic :

Dicit Avicenna in libro sexto de Naturalibus, quod intellectus practicus est vis activa quæ est principium movens corpus hominis ad actiones singulas quæ sunt propriæ cogitationis, secundum quod intentionibus convenit quæ ad placitum

præparantur ei, et habet respectum in comparatione virtutis vitalis appetitivæ, et respectum in comparatione virtutis vitalis imaginabilis et æstimabilis, et respectum in comparatione ipsius ad se.

Videtur enim non debere dici vis intellectus practicus.

  1. Augustinus enim in libro de Spiritu et anima distinguit inter vim et potentiam dicens, quod vis proprie est apprehensiva, sed potentia proprie refertur ad motivas : ergo videtur male dicere Avicenna, quod intellectus practicus sit vis.

  2. Præterea, Intellectus non est alicujus corporis actus, sive sit practicus, sive speculativus : ergo videtur male diffiniri

<--- Page Split --->

per hoc quod dicit principium movens corpus.

  1. Præterea, Supra habitum est, quod motus corporis quandoquè est contra intellectum practicum : motus autem numquam est contra principium movens : ergo videtur, quod intellectus practicus non sit principium movens.

  2. Item, Avicenna ibidem dicit, quod intellectus practicus factus est principium movens alias vires quæ sunt substrata ei, ut illæ cogantur sequi affectum ejus, et non e converso : ergo intellectus practicus est principium movens phantasiam et appetitum, et non principium movens corpus.

Si forte dicatur, quod movet utrumque, scilicet vires substratas et corpus. Contra : Aut movet utrumque immediate, aut unum per alterum. Si primo modo, sequuntur duo inconvenientia : cum enim non sit motus in mobili nisi quia est a movente, sequitur quod nullus motus sit in viribus inferioribus nisi qui est ab intellectu : et sic numquam movebuntur motu contrario, quod falsum est, sicut patet per ante dicta. Secundum inconveniens est, quod secundum hoc ab uno molore et simplici moventur duo mobilia immediate, quod est contra omnem naturam. Si secundo modo capitur, sequuntur iterum duo inconvenientia, quorum unum est, quod in artibus mechanicis, quæ omnes principiantur ab intellectu practico, ut habetur in Metaphysica, immediate movet virtutes inferiores, scilicet irascibilem et concupiscibilem, quæ sunt partes appetitus sensibilis : quod patet esse falsum : opera enim mechanicorum et medicorum sine concupiscentia et ira sunt. Secundum, quod non erit motus in inferioribus qui non sit ab intellectu, quod tamen improbatum est.

  1. Præterea, Objicitur contra hoc quod dicit, quod est principium ad singulas actiones quæ sunt propriæ cogitationis, secundum quod intentionibus convenit quæ ad placitum præparantur ei: om-

nis enim intellectus est speciei denudata a materia : omnis autem talis species est universalis : ergo nulla videtur esse ad actiones singulas, quia illæ sunt singulares.

  1. Præterea, Intentiones quæ præparantur ad placitum, videntur esse signa quæ per institutionem aliquid significant, sicut sunt nomina significantia et verba : et sic videtur intellectus practicus esse talium signorum : ergo non differt a disciplina quæ est per auditum.

  2. Præterea, Hoc videtur esse falsum quod dicit, quod habet respectum in comparatione virtutis vitalis appetitivæ : partes enim vegetabilis animæ appetitivæ sunt : et de his dicit Aristoteles in fine libri tertii Ethicorum, quod non suadentur a ratione : ergo intellectus practicus non habet respectum ad ipsas.

Præterea, Hoc experimentum patet, quod virtutes illæ quandoque contra rationem moventur.

  1. Præterea, Dicit Avicenna, quod respectus quem habet comparatione sui ad se, est modus qui generat in eo actionem et intellectum contemplantem : sed inintellectus contemplans est intellectus speculativus : ergo intellectus speculativus nascitur ex intellectu practico, quod falsum est.

SOLUTIO. Dicendum, quod diffinitio solutio. Avicenna bona est et datur in comparatione ad ea quæ sunt ex intellectu practico : πζάζι: enim idem est quod opus : omne autem humanum opus est per corpus, sive sit in moribus humanis per consuetudinem, sive sit per naturam exterius in artibus mechanicis : et propter hoc dicitur intellectus practicus movens corpus. Quia vero intellectus practicus, ut dicit Averroes, movet per suam scientiam secundum quod scientia est dispositio operabilium, ideo dicit Avicenna, quod illud principium est ad actiones singulas quæ sunt propriæ cogitationis, secundum quod intenionibus convenit quæ præparantur

<--- Page Split --->

ei ad placitum : cogitatio enim haec dicitur quasi coagitatio, et est discursus rationis practicae in inquisitione operabilium, quorum omnium rationes sunt in intentionibus praeparatis ad placitum, hoc est, ad voluntatem, eo quod omnia opera nostra voluntaria sunt. Per hujusmodi autem collationem operabilium est intellectus practici ordinare principia respicientia opus : haec autem sunt aut in opere, aut in ratione operis. Si primo modo, aut sunt in ratione operis pertinentis ad consuetudinem, et sic egrediuntur per partes appetitus, quae sunt irascibilis et concupiscibilis, sicut opera castitatis et fortitudinis : et sic dicitur intellectus practicus habere respectum ad vitalem appetitivam : vitale enim secundum proprietatem Arabici sermonis dicitur sensibile : appetitivum autem est irascibile et concupiscibile, quod ordinari habet ab intellectu practico, ut habetur in fine libri primi Ethicorum et a Gregorio Nysseno. Si vero pertinet opus ad naturam extra, sicut in artibus mechanicis, tunc illud opus est figura artificii aestimativa ad utilitatem aliquam : et propter hoc opus egreditur ab intellectu mediante imaginatione et aestimatione, ut imagination referatur ad figuram, et aestimatio ad utilitatem. Si vero est in ratione operis, tunc est in principiis quibus regitur intellectus in opere, quae sunt accepta ut per se nota in operationibus, sicut quod mentiri est turpe, et quod unicuique est tradendum quod suum est : et habet intellectus comparationem sui ad se. Et ideo dicit Avicenna, quod in comparatione prima innascuntur in intellectu affectiones, sicut erubescentia, et usus, et hujusmodi, et praecipue quatuor passiones naturales quae sunt timor, spes, gaudium, et tristitia. In secunda vero fiunt ab ipso artes mechanicae. In tertia autem principia operum quae sunt dignitates.

hoc, dicendum, quod Augustinus stricte accipit vim secundum quod est vigor intus : et quia potentia passiva non extendit se extra patiens, eo quod non est nisi recipiens tantum, et propter hoc ipse dicit apprehensivas esse vires. Activa vero est dans, et sic extendit se extra se, et propter hoc potentia quae est ad aliud, dicitur attribui motivis, eo quod illae extendunt se ad rem extra. Sed Avicenna large sumit unum pro alio.

Ad aliud dicendum, quod licet intellectus non sit actus alicujus corporis per affixionem in organa, tamen practicus utitur corpore ut instrumento, per quod explet operationes suas.

Ad aliud dicendum, quod licet motus corporis quandoque sit contra intellectum, tamen non sic est e converso, eo quod plura movent corpus : sed non omne opus quod fit per corpus, est intellectus practici, eo quod quandoque phantasia movet in contrarium.

Ad aliud dicendum, quod intellectus numquam immediate movet corpus, ad minus enim media est vis quae est in nervis et musculis : sed in artificialis mechanicis movet mediante phantasia et aestimatione, sine concupiscentia et ira : et hic est respectus secundus secundum Avicennam. In consuetudinibus autem per partes appetitus quae sunt irascibilis et concupiscibilis : et hic est respectus primus. Et tamen non sequitur ex hoc quod nullus motus sit qui non sit ab intellectu : partes enim appetitus moventur a duobus, quorum utrumque habet proprium motum : ab uno, scilicet superiori motore, hoc est, ab intellectu, et ab alio inferiori, hoc est, a phantasia : et si inferior sequatur superiorem, egrediuntur mores boni, ut dicit Avicenna : si vero superior sequatur inferiorem, egrediuntur mores perversi et hujusmodi. Simile ponit Aristoteles 4 in motoribus cœli, quorum quilibet habet suum

<--- Page Split --->

mötum proprium : et tamen inferius sequitur superiorem in motu diurno.

Ad 5. Ad aliud dicendum, quod formæ denudatæ a materia sunt duobus modis, ut supra diximus, scilicet abstractionis quæ deserviunt intellectui speculativo, -et compositionis quæ deserviunt practico, quæ licet sint universales, particularizantur tamen per comparationem ad materiam, eo quod omne opus sit in particularibus.

Ad aliud dicendum, quod ad placitum est hic ad voluntatem : opera enim voluntaria sunt.

Ad 7. Ad aliud dicendum, quod æquivocatio est in vitali : secundum enim Arabicum sermonem vitale est æquivocum ad vegetabile et sensibile : unde alia littera habet sensibile : appetitus autem sensibilis persuasibilis est a ratione.

Ad 8. Ad ultimum dicendum quod intellectus contemplans dicitur hic intellectus cognoscens principia operum in quantum operum, sicut quod oportet parentes honorare, et quod oportet incontinentiam fugere, et hujusmodi : quæ licet etiam speculativus quandoque cognoscat, tamen ipse refert ea ad finem veri et non ad opus, et ideo non cognoscit ea in quantum sunt principia operis.

ARTICULUS II.

Utrum intellectus praticus sit vis una vel plures ?

Secundo quaeritur, Utrum intellectus practicus sit vis una vel plures ?

Et videtur, quod una. Una enim vis est, cujus est unus actus, et unus finis qui est objectum : operabile autem in quantum operabile est objectum unum et finis : ergo super ipsum est unus actus : ergo et potentia erit una.

Sed contra :

In intellectu practico sunt principia operum universalia : ergo abstrahuntur de necessitate ab aliquo : omne autem abstrahere est agere : ergo necessarius est intellectus agens in operationibus.

Item, Rationes operum non semper sunt in intellectu : ergo antequam sint in ipso, intellectus praticus est potentia omnia illa : ergo necessarius erit intellectus possibilis.

Item, In intellectu practico acquiruntur species operabilium : acquisitio autem talis constituit intellectum formalem et adeptum : ergo erit etiam ibi intellectus adeptus.

Prætereaquæriturjuxtahoc , Utrumintellectus practicus sit idem quod ratio practica vel non ?

Et videtur, quod non. Ratio enim est divisa contra concupisibilem et irascibilem, intellectus autem practicus contra speculativum.

Præterea, Ratio est vis ordinativa unius ad alterum, intellectus autem videtur esse simplicium.

Quæritur etiam ulterius, Utrum sit vis activa, ut quidam dicunt, vel passiva ?

Et videtur, quod activa.

  1. Quidquid enim est principium operum operabilium per nos, est simpliciter activum : talis est intellectus practicus : ergo simplex est activa potentia.

  2. Præterea, A Philosophis omnibus dicitur intellectus activus.

Sed contra :

Apprehendere est recipere : recipere autem pati : cum igitur intellectus practicus apprehendit species operabilium, ipse erit virtus passiva.

Solutio. Dicendum, quod ad perfesionem intellectus practici exigitur actio agentis, sicut etiam ad perfectionem speculativi : sed non est aliud agens hinc inde, eo quod non agit ea in quantum

<--- Page Split --->

operabilia sunt vel scibilia, sed in quantum simplicia denudata a materia : et in hoc conveniunt operabilia et scibilia. Concedimus etiam bene, quod intellectus practicus prius est in potentia et postea in actu, et est idem in substantia, differens tamen ratione. Utrum autem idem sit cum speculativo, infra determinabitur.

ARTICULUS III.

Utrum intellectus practicus semper sit rectus ?

Ad obiet. Ad in autem quod objicitur, quod sit una potentia, dicendum quod in omnibus una est operatio potentia et actu : quia potentia non operatur nisi secundum quod est in actu : et sic etiam est una potentia intellectus practici in substantia, ut dictum est.

Ad quest. Ad in quod quaeritur, Utrum sit idem cum ratione practica ?

Dicendum, quod idem est in substantia, sed differt, quia simplicior est in subjecto sive objecto : ratio enim ordinat unum ad alterum, sed intellectus proprie est principiorum secundum quae est ordinatio illa : sed tamen ambo sunt una vis anime.

Ad id quod contra objicitur, dicendum quod quando ratio dividitur contra concupiscibilem et irascibilem, tunc intellectus practicus includitur in ratione : ratio enim ponitur ibi pro omni eo quod movet ex parte animae rationalis. Quando autem practicus dividitur contra speculativum, tunc differentia notatur in fine, sicut dicit Philosophus in libro secundo Metaphysicae : speculativa enim est veritas, practicae autem opus.

Tertio quaeritur, Utrum intellectus practicus semper sit rectus ?

Et videtur, quod sic.

  1. Quidquid semper de natura sua jubet retrahere a malo, semper inclinat ad bonum, et sic inclinando semper est rectum. Dicunt autem Avicenna et Aristoteles, quod intellectus de natura sua semper jubet retrahere a malo. Ergo semper inclinat ad bonum, et sic inclinando semper est rectus.

  2. Item, Nihil inclinat in aliquid nisi quod cognoscit et judicat bonum : intellectus autem non est cognoscens et judicans nisi bonum universale : ergo non inclinat nisi in illud. PRIMA probatur per hoc quod cognitio mali est causa fuga. SECUNDA vero probatur per hoc quod intellectus est universalium et non particularium. Inde sic : Circa universale bonum cognitum semper est rectitudo, et numquam error : intellectus semper est circa tale bonum : ergo semper est rectus, et numquam errat. PRIMA probatur per hoc quod universale bonum est bonum simpliciter : error autem est in bono ut nunc et in particulari. SECUNDA vero probatur in syllogismo particulari praecedenti.

Ad quest. Ad in quod ultimo quaeritur, Utrum sit potentia activa vel passiva ?

Dicendum, quod secundum quid est passiva, et simpliciter activa : respicit enim speciem operabilium ut agat, et non ut speculetur receptum : unde finaliter est ad opus.

  1. Item, Sicut se habet sensus et vis sensibilis ad bonum commutabile et corruptibile quod est particulare ut nunc, ita se habet intellectus ad bonum simplex et incommutabile : sed sensus semper inclinat ad bonum ut nunc : ergo intellectus semper ad bonum simpliciter, et sic numquam errat. PRIMA probatur per hoc quod sensus est vis corruptibilis et corporea particularia cognoscens cum

<--- Page Split --->

hic et nunc : intellectus autem nullius corporis est actus cognoscens universalia et simplicia.

SED CONTRA :

  1. Omnis motor vincibilis a motore inferiore, quandoque sequitur motum interiorum : sed intellectus est talis motor : ergo intellectus quandoque sequitur motum inferiorum : sed inferior est phantasia quae movetur quandoque non recte : ergo intellectus est quandoque non rectus.

  2. Item, Omnis potentia æqualiter judicativa boni et mali quandoque deflectitur in unum, quandoque in alterum : intellectus practicus est hujusmodi : ergo quandoque deflectitur in bonum, et quandoque in malum : sed deflectendo in malum est non rectus : ergo quandoque est non rectus.

semper est rectus : et quia sic proprie accipitur, eo quod sit de ratione intellectus, ut dicit Avicenna, quod sit circa universalia remota a materia et appendiciiis materia, dicit Philosophus, quod semper est rectus.

Potest tamen dici. sicut quidam dixerunt, quod intellectus ordinatur antecedenter ad voluntatem et consequenter : et quando antecedenter, tunc movet voluntatem, et non errat, et ille est ordo proprius : quando vero consequenter, tunc quandoque errat, et ille est ordo indebitus et innaturalis, per quem egrediuntur mores perversi, ut dicit Avicenna.

Et per hanc distinctionem patet solutio ad omnia objecta.

Seloito.

SOLUTIO. Dicendum, quod intellectus practicus tribus modis accipitur, scilicet prout est natura quaedam et pars rationalis animae, et prout est potentia intelligibilia et operabilia, et prout est principiorum operabilium. Si primo modo accipiatur, tunc etiam ex seipso deflecti potest in malum : et hoc probat natura Angeli, cujus intellectus deflexus est in malum, etiam absque hoc quod esset conjunctus phantasiae. Et propter hoc dicit Damascenus, quod omne creabile veribile est aut secundum naturam, aut secundum electionem. Secundum naturam, ut generabilia et corruptibilia. Secundum electionem, ut rationabilia et voluntaria. Si secundo modo accipiatur, tunc ipse potentia est omnia intelligibilia : operabilia vero principia sunt in particularibus, unde extendi habet in particularia : et cum circa particularia plurimus sit error, contingit ipsum quandoque iterum deflecti in malum ex errore et ignorantia. Si tertio modo accipiatur, tunc ipse erit circa universalia juris, in quibus non est error, et sic

ARTICULUS IV.

Quæ sit differentia ipsius practici ad speculativum ?

Quarto quaeritur, Quæ sit differentia ipsius intellectus practici ad speculativum ?

Et consuevit dici, quod speculativus per extensionem fit practicus, propter illud verbum Aristotelis in tertio de Anima, ubi dicit : « Amplius extendente se intellectu et dicente intelligibilia fugere aut imitari, non movetur, sed secundum desiderium agit, ut inabstinens 1. »

Sed tunc quaeritur, Quæ sit ista extensio ? Et dicunt quidam, quod sit a ratione veri in rationem boni vel mali, secundum quod videtur Philosophus dicere in Ethicis, quod opus ethicum non est contemplandi gratia, sed ut boni fiamus.

SED CONTRA :

  1. Scientiae ethicæ quæ considerant unumquodque in ratione boni, sine ap-

<--- Page Split --->

petitu sunt : ergo sunt sine motu ad bonum : dicit enim Philosophus, quod nihil movet nisi in quantum est appetitivum. Cum ergo intellectus practicus sit movens, non videbitur hoc sufficere, quod extendat se in rationem boni tantum.

  1. Præterea quæritur, Quare potius dicatur extendi a vero in bonum, quam e converso ?

  2. Præterea, Supra habitum est ex verbis Philosophi, quod intelligentia extensa accipit naturalia, reflexa autem metaphysica. Quæritur ergo, Quare in practicis non sit reflexa intelligentia sicut est in theoricis ?

  3. Præterea, Secundum istam diffinitionem intellectus practici, videtur practicus in substantia non differre a speculativo : cum tamen videatur dicere Avicenna, quod sit alia vis animæ.

  4. Hoc etiam per rationem videtur posse probari sic : Potentia cujus non est unus habitus cum alia, non est eadem in substantia cum ipsa : potentiae practice non est unus habitus cum potentia speculativa : ergo non est eadem cum ipsa in substantia. Prima probatur per hoc, quod dicit Philosophus, quod idem accidente est idem numero. Secunda patet per se.

  5. Item, Potentia diffinitur per actus et objecta : sed alius est actus et objectum practici secundum rationem quam speculativi : ergo alia est potentia hinc et inde.

Solutio. Solutio. Dicimus, quod speculativus et practicus conveniunt in substantia, et differunt ratione : et haec ratio est extensio a vero in bonum, sicut dicit Philosophus. Extenditur autem principaliter ad tria, scilicet ad bonum, et ad actuale sive operabile, et ad appetitum. Bonum enim est primum movens : primus autem motus boni est ejus cui fit nuntium de ipso : et hic est intellectus practicus in quantum practicus. Cum autem hoc bonum sit actuale sive operabile, ipsum erit in particularibus : quia omne opus est circa particularia. Quod patet per circum-

stantias in quibus est opus, quae dicuntur in ethicis singularia, ubi dicit Philosophus, quod voluntarium est, cujus principium est in ipso cognoscente singularia in quibus est opus. Item, bonum non nuntiat nisi in quantum est appetibile. Propter hoc extendit se intellectus movendo appetitum ad consecutionem boni : et hoc est quod dicit Philosophus, quod nihil movet nisi in quantum est appetitivum. In speculativis enim status est. In illis enim accipitur verum non ut bonum sibi. Et si accipiatur bonum, accipitur ut verum : sicut enim uniuscujusque ratio est principium veritatis de ipso, ita et ratio boni. Nec fit ibi extensio ad particularia, nec ad appetitum, eo quod speculativus nihil actuale considerat, ut dicit Philosophus.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod bonum ethicum aliter est in volente et operante, et aliter est in sciente tantum. Primo modo est ut actuale bonum et appetibile. Secundo autem modo est ut scibile, de quo est ratio veri. Et hoc est quod dicit Philosophus in Ethicis, quod scire nihil aut parum prodest ad virtutem, velle autem et perseverare in operibus multum. Et iterum in alio loco : Sunt qui ethica non faciunt, ad rationes autem confugientes quaerunt philosophari et esse boni, aliquid simile facientes aegris qui medicos quidem studiose audiunt, faciunt autem operandorum nihil. Et quemadmodum illi numquam bene habebunt corpus sic curati, sic nec isti animam sic philosophantes.

Ad ALIUD dicendum, quod bonum est post verum in intellectu : verum enim est in ratione speciei universalis, bonum autem in particularibus operum. Et propter hoc necesse est extendi intellectum ultra id quod est intellectus proprium : proprium enim suum in quantum est intellectus, est stare in universali : sed si deberet esse practicus, necesse est extendi ad particularia in quibus est ipsa praxis.

Ad ALIUD dicendum, quod extensio in theoricis est ad materiam per hoc quod

<--- Page Split --->

consideratur forma quæ est in materia subjecta transmutata : reflexio autem est ad formam quæ non secundum id quod est, est in tali materia. Sed in ethicis nihil separatum consideratur a particularibus : et propter hoc ibi reflexio esse non potest.

1 4. Ad aliud dicendum, quod Avicenna non considerat verum in ratione substantiae, sed in ratione potentiae : ratio autem potentiae est ad aliud : et propter hoc ipse dicit aliam vim esse practicam et speculativam, quia ad aliud est.

d 5. Ad aliud dicendum, quod haec propositio falsa est, potentia cujus non est unus habitus cum alia, non est eadem in substantia cum alia : sunt enim diversi habitus in uqa potentia secundum substantiam. Ad id per quod probat eam, dicendum quod licet idem accidente sit idem numero, nihil tamen prohibet in uno numero esse multa accidentia.

d 6. Ad aliud dicendum, quod differentia actuum et objectorum differre facit practicum a speculativo in ratione virtutis et potentiae, sed non in ratione subjecti. Differentia vero inter speculativum et practicum multiplex est : sed tamen quatuor differentiae colliguntur ex dictis Aristotelis et Avicennae.

quod agant, tamen non perscrutantur per causam propter seipsam, sed respectu ejus quod agunt, ut nos non sciamu veritatem absque eo quod sciamus causam ejus. Et in I de Anima : « Practicarum intelligentiae non sunt termini : omnes enim alterius causa sunt, scilicet operis. Speculativa vero rationibus terminantur 2. »

Secunda est, quod practicus intellectus habet formam operativam rei, et per hoc componitur cum re operata : dicit enim Aristoteles in VII Metaphysicae 3 , quod sanitas quae inducitur in aegro, est a sanitate quae est in anima medici, et dicitur forma compositionis. Forma vero quae est in intellectu speculativo, non est ad rem, sed a re per abstractionem, et ideo dicitur forma abstractionis.

Tertia est, quia intellectus practicus per hoc quod est practicus, cognoscit particularia in quibus est opus, ut tempus, et locum, et partes materiae, sicut patet in arcario, qui cognoscit lignum ex quo est arca, et partes ejus, sicut operculum, et fundum. Intellectus autem speculativus est universalium, et non cognoscit materiam vel materialia in quibus species universalis tantum per materiam diversificatur.

Quarum prima est, quod practicus accipit speciem secundum quod est principium operis, speculativus autem secundum quod est principium scientiae : et hoc est quod dicit Aristoteles in II Metaphysicae 1, quod finis speculativa scientiae est veritas, et finis operativa est opus. Operantes enim licet considerant in eo

Quarta est, quia intellectus practicus per hoc quod appetitivus immittitur corpori et influit virtutem motivam in ipsum, ut possit exsequi motum ejus, ut dicit Avicenna : sed speculativus non immittitur corpori, sed abstrahit se ab ipso per hoc quod ipse stat in universali.

<--- Page Split --->