QUÆSTIO LXI.
De natura animæ rationalis.
Consequenter quaerendum est de natura animæ rationalis, de qua quaerruntur duo.
Quorum primum est, Utrum ipsa sit virtus corporea, aut non ? Secundum autem, Utrum corrumpatur corruptione corporis ?
ARTICULUS I.
Utrum virtutes animæ rationalis sint corporeæ ?
Ad primum multæ rationes sunt positæ supra in quæstionibus de diffinitione animæ, quibus addimus hic decem sumplas ab Avicenna et Algazele, quarum septem sunt signa, tres autem sequentes demonstrationes necessariæ.
Primum signum est, quod quaecumque virtus est corporea, hoc est, actus alicujus organi, per se debilitatur debilitate illius organi, et juvatur bona habitudine. Et hoc probatur in omnibus virutibus habentibus situm in organo : sed virtutes animæ rationalis non per se debilitantur debilitate alicujus partis corporis, nec per se juvantur bona habitudine ipsius : ergo non per se sunt virtutes corporeæ. Minor probatur ex hoc quod species impressa in organo corporeo semper est particularis : rationes autem suæ sive veri sive boni, quæ sunt in anima rationali, sunt universales.
Secundum signum est, quod nulla
<--- Page Split --->
virtus corporea apprehendit se nec suum instrumentum. Quod probatur per inductionem omnium : nullus enim sensuum exteriorum sentit se vel instrumentum suum. Similiter etiam in interioribus imaginatio non imaginatur se vel instrumentum suum, et sic est de omnibus aliis. Et ratio hujus est, quia tales virtutes non apprehenduntur nisi organo corporis aliquid passo : nullum autem organum patitur a seipso, nec a virtute quae est in ipso, quia sic semper pateretur : sed intellectus et caetera virtutes animae rationalis apprehendunt se et omnium instrumenta virtutum : ergo non sunt virtutes corporeae.
Tertium signum est, quod virtutes corporeae nihil apprehendunt nisi sub generatione et motu : et hoc probatum est supra in quaestione de tactu. Ethicus enim non sentit suum calorem, licet sit major calore febricitantis, eo quod jam quasi in naturam versus est et assimilatus membris. Sed intellectus et caeterae virtutes animae rationalis apprehendunt quidquid est in ipsis, sive sit qualitas naturalis, sive adveniens : ergo non sunt virtutes corporeae.
Quartum signum est quod etiam ponit Aristoteles 1, scilicet quod nulla virtus habens situm in organo apprehendit omnia. Quidquid enim apprehendit aliquid, primo in potentia est illud, et postea in actu : virtutes autem corporeae non sunt in potentia omnia, nec etiam in actu : quod patet ex hoc quod in suis apprehensivis non faciunt divisionem inter substantiam et accidens, sed apprehendunt speciem qualitatis sensibilis et figuram quantitatis, et non determinant subjectum apprehensi per substantialia ipsius. Ratio autem hujus est, quia sua instrumenta non sunt complexionata nisi ad apprehensiones talium : intellectus autem omnia apprehendit dividens inter substantiam et accidens, et determinans
rem per substantialia ipsius : ergo ipse separatus est ab omnibus non habens organum alicujus complexionis. Et haec est causa quare Anaxagoras dixit intellectum esse mixtum, et nulli nihil habere commune.
Quintum signum est, quod omnis virtus corporea laeditur ab excellenti apprehensa, in tantum quod postea minus apprehendit. Excellens autem apprehensum est duobus modis, quorum unus est, quando virtus movetur plus quam sit mobilis : et sic laeduntur omnes apprehensivae exteriores ab excellenti sensibili apprehensa. Secundus modus est ex frequentia operationum ipius virtutis corporeae, sicut ex frequenter imaginari laeditur imaginativa, et aliae interiores organicae virtutes. Sed ex frequenter intelligere et ratiocinari efficitur anima rationalis magis habilis et mobilis, insuper excellenti intellecto melius intelligit minus intelligibile : ergo anima rationalis non erit virtus corporea.
Sextum signum est, quod omnis virtus corporea nobis communis est cum aliis animalibus brutis : bruta enim quaedam habent omnes sensus et virtutes quae determinantur in tribus cellulis capitis. Anima autem rationalis cum suis viribus solum hominibus inest, in quorum capitibus non determinantur nisi tres cellulae. Ergo anima rationalis cum suis viribus non est virtus corporalis.
Septimum signum est, quod virtutes corporeae confortantur et accipiunt quasi generationem secundum quod alteratur complexio sicci organi, et debilitantur in tempore illo quando non fit sufficiens restauratio deperditi in organis, et hoc est usque ad vigesimum quintum annum et plus : et post tempus illud est intellectus et caeterae virtutes animae rationalis in maximo suo robore : ergo non est virtus corporea animae rationalis.
Octavum est demonstratio necessarii 2 :
1 III de Anima, tex. com. 4. 2 Hanc rationem innuit Commentator in III
<--- Page Split --->
quia quidquid est perceptibile specierum indivisibilium divisione corporis quanti, ipsum est incorporeum et indivisibile: anima rationalis secundum suas vires est hujusmodi: ergo ipsa est indivisibilis et virtus corporea. PRIMA probatur: quia si detur oppositum, tunc aliquid corporeum et divisibile erit susceptibile specierum indivisibilium: quod patet esse falsum, eo quod species per accidens dividitur divisione subjecti. SECUNDA probatur per hoc quod si species intelligibiles dividerentur, aut dividerentur per se, aut per accidens. Si per se, cum nihil dividatur per se nisi quantum, erunt species continuae vel discretae quantitatis. Et si continuae, tunc omnes species intelligibiles essent vel linea, vel superficies, vel corpus, vel tempus, vel locus, quod falsum est. Si autem discretae, tunc essent numerus, vel ordo, quod iterum falsum est. Si vero dividerentur per accidens, tunc dividerentur divisione ejus quod est per se: et sic intellectus esset habens situm in partibus quantitatis: ex quo sequitur duplex inconveniens. Quorum unum est, quod intellectus sit corpus, quod supra multis rationibus est improbatum. Alterum est, quod universalia quae sunt in anima, sunt habentia situm per accidens, et cum omne habens situm eo modo habet figuram determinatam quo habet situm: sic omnia universalia essent figurae determinatae: et sic universalia essent particularia: homo enim in figura determinata non convenit nisi Platoni et Socrati et non omni homini: et eadem ratio est de aliis.
Nonum est intelligere abstractum quod est separatum a materia et appendicis materiae et consequentibus ipsam, ut supra probatum est. Cum igitur intelligibile non habeat nisi duplicem comparationem, scilicet ad intellectum, et ad rem, cujus est species, separatio haec fit in intelligibili ex allera istarum comparationum, non autem fit ex ea quae
est ad rem : res enim saepe est cum materia et appendiciis materiae et consequentibus eam : ergo relinquitur, quod fit ex illa comparatione quem est ad intellectum. Cum igitur hujusmodi separatio est simplex et immaterialis et incorporea, intellectus per se et primo erit simplex et incorporeus. Similiter anima rationalis.
Decimum et ultimum est : quia quae cumque virtus est potens sive corporea sive incorporea, ipsa erit incorporea : virtus animae rationalis in apprehendendo est hujusmodi : ergo ipsa erit incorporea. PRIMA probatur per hoc quod nulla virtus corporea sive sit animae sive corporis, extenditur ultra corpus sive objectum. Dico autem corporis, ut est calidum et frigidum : animae vero, ut sunt sensus exteriores et interiores. SECUNDA vero probatur per ante dicta ubi habitum est; quod intelligibilia quaedam sunt corporea quaedam, licet omnia sint incorporea in quantum sunt intelligibilia.
Sed contra primum signum sic objised conticitur :
Ratio debilitatur debilitata media cellula capitis : ergo ratio videtur esse virtus organica. Hoc etiam videtur dicere Constabulus in libro de Differentia spiritus et animae, sic : Intellectus et cogitatio atque providentia et cognitio fiunt per speciem quae est in ventriculo priori et in medio.
Item, Joannitius, De ordinativa et compositiva virtute haec procedunt, phantasia in fronte, cognitio vero vel ratio in cerebro, memoria vero in occipite. Ex his videtur accipi, quod anima rationalis in suis viribus sita sit in organo.
Similiter objicitur contra quintum signum : dicit enim Aristoteles in undecimo Metaphysicae, quod si primum non intelligit actu, sed potentia, necessarium est ut consecutio intelligendi inducat ei lassitudinem 1. Ex hoc accipitur, quod
<--- Page Split --->
omnis intellectus egrediens de potentia in actum et frequenter intelligendo, lassatur in frequenter intelligendo. Hoc etiam probat experimentum. Cum igitur lassatio non fiat, ut dicit Avicenna, nisi inobedienta organi ad virtutem moventem, erit intellectus virtus sita in organo corporali.
Solutio. Solutio. Secundum sententiam Avicennæ et Algazelis duæ sunt causæ quibus anima retrahitur ab actu intelligendi in dolore læsivo capiis. Quarum una est 4, quod hoc est de natura animæ, quod cum multa operatur circa unum, quod retrahitur ab alio : maxime autem occupatur circa hoc quod maxime movet : dolor autem læsivus mediæ cellulæ maxime movet, et ideo retrahit animam ab actu intelligendi et ratiocinandi : et sic per accidens contingit impediri intellectum in corruptione cellulæ capitis, et non per se. Alia causa est, quod etiam fortiores motus animæ excludunt debiliores. Cum igitur corrumpitur caput anterius vel posterius, confortatur phantasia vel memoria. Si enim fiat corruptio anterius per phrenesim vel aliquid aliud, multa erunt phantasmata inordinate moventia : et fortiter erit retractio ab actu rationis et memoriæ. Si autem sit minus sicca et frigida complexio cerebri, confortatur memoria in posteriori parte, et phantasmata forlissime tenentur : et tunc iterum erit retractio rationis ab actu, et sic iterum per accidens impeditur usus rationis, sicut in phreneticis et melancholicis. Tertiam causam addimus nos, scilicet quod licet intellectus non sit virtus in organo sita, tamen accipit ab illis quæ sitæ sunt in organo, ut a sensibus, et phantasia : et ideo illis impeditis per corruptionem, impeditur actus intelligendi per accidens et non per se.
Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad obiect. Ad dvo sequentia dicendum, quod in-
tellectus dicitur esse in media cellula et in spiritu mediæ cellulæ, non quod sit actus illius corporis, sed quia species abstrahit a phantasmatibus, quæ ut in vehiculo sunt in spiritu illius cellulæ.
Ad 10 quod objicitur contra quintum 3. object. signum, dicendum quod lassitudo accidit ex frequenti intelligere, non propter intellectum, sed propter ea quæ antecedenter ordinantur ad ipsum, ut sunt motus phantasmatum, et discursus spiritus animalis, qui nimis calefacit et desiccat caput, quod causat lassitudinem.
ARTICULUS II.
Utrum corrumpatur anima rationalis corruptione corporis ?
Secundo quaeritur, Utrum corrumpatur anima rationalis corruptione corporis, an non ?
Et ad hanc quaestionem primo ponemus auctoritates Philosophorum, deinde rationes probabiles, et post hoc rationes demonstrativas et necessarias, et tandem disputabimus in contrarium et solvemus.
- Dicit ergo Aristoteles in secundo de Anima 5, ubi loquitur de vegetabili et sensibili secundum quod contingit eas dividi divisione corporis. Et subjungit sic: « De intellectu autem et perspectiva potentia nihil adhuc manifestum est, scilicet quod sic sit in corpore sicut vegetabilis et sensibilis: sed videtur genus animæ esse alterum, et hoc solum contingit separari sicut perpetuum a corruptibili. Reliquæ autem partes animæ manifestum est, quod non sunt separabiles. » Ex hac auctoritate duo habentur, scilicet quod potentia intellectiva non sit in aliquo or-
<--- Page Split --->
gano corporeo : et propter hoc est virtus incorporea : quia in corruptione corporis natura intellectus separatur sicut perpetuum a corruptibili.
Item, Aristoteles in secundo de Anima : « Quod quidem igitur non sit separabilis anima a corpore, vel partes quaedem ipsius si secabilis sit, est non immanifestum. Quarumdam enim partium actus est in ipsa : at vero secundum quasdam nihil prohibet separari, scilicet propter hoc quod nullius corporis sunt actus. Amplius quidem immanifestum est si sic sit corporis actus anima sicut nauta navis 1. » Ex hac auctoritate duplex causa habetur, quare anima rationalis separatur a corpore. Anima enim secundum suum genus est actus corporis, et partes quaedam animae sunt actus quarumdam partium corporis, ut vegetativum, sensitivum, et ideo non separantur : sed anima rationalis nullius-corporis est actus neque partes corporis : et hoc supra probatum est. Haec erit ergo una causa, quod separatur a corpore. Alia causa est, quod ipsa est in corpore sicut nauta in navi regens et movens navem : nauta enim separatur a navi, licet actum regiminis navis non habeat extra navem : et similiter anima separatur a corpore, licet tamen non regat corpus quando separata est.
Item, Aristoteles in libro I de Anima: « Intelligere et considerare consumuntur alio quodam interius consumpto : ipsum autem intellectivum impossibile est, scilicet corrumpi. Intelligere autem et amare, aut odire, non sunt illius, hoc est, animae intellectivae passiones, sed hujusmodi quod illud habet, hoc est, corporis habentis animam intellectivam secundum quod habet eam. Quare hoc corrupto, scilicet corpore, non reminiscitur, neque amat : non enim illius erant, sed secundum quod dictum est. Intelle-
etus autem divinum aliquid impassibile est 2. » Ex hoc habetur, quod intelligere quod est ex phantasmate, non corrumpitur corrupto intellectu, sed alio quodam interius corrupto, hoc est, organo phantasiae, a quo abstrahit species intelligibiles : et sic corrumpitur etiam amare secundum corporalem actum et odire. Habetur etiam ex hoc quod intellectum secundum se impossibile est corrumpi.
- Item, Aristoteles in libro primo de Anima : « Intellectus videtur substantia quaedam esse et non corrumpi. Maxime autem si corrumpitur ab ea quae est in sene debilitate, semper corrumpitur, sed non in senibus accidit : si enim accipiat senex oculum juvenis, videbit utique sicut juvenis : quare senium non est in sustinendo aliquid animam, sed id in quo est sicut in infirmitatibus et ebrietatibus 3. » Et ex hoc habetur non tantum dictum, quod intellectus sit incorruptibilis substantia, sed etiam probatio : si enim corrumperetur corruptione senii, eo quod illa sola sit corruptio secundum naturam, sicut habetur in principio quarti Meteororum 4, ubi sic dicit Philosophus : « Simplici sane generationi contrarium praecipue commune putrefactio : omnis quippe secundum naturam corruptio in hac via est quemadmodum senectus et vetustas : finis enim cunctorum horum putrefactio. » Et hoc est quod dicit Apostolus ad Hebraeos : Quod antiquatur et senescit, prope interitum est 5. Proba tio a majori : magis enim videtur sensibilis virtus corrumpi corruptione corporis quam intellectiva : sed sensibilis non corrumpitur nisi per accidens, scilicet in quantum est virtus in corpore : ergo intellectus nullo modo corrumpitur : per accidens enim non potest corrumpi ut virtus sensibilis, eo quod non sit virtus quae sit actus alicujus corporis.
<--- Page Split --->
Item, Aristoteles in undecimo Metaphysicae 1, dividit substantiam in materiam et formam et compositum, ostendens, quod forma non praecedit materiam tempore, sed ratione, nec sequitur eam tempore nisi sola anima rationalis : et dicit sic : Si autem remanet in postremo alia formarum, semper quaerendum est de hoc. In quibusdam enim non est impossibile. Verbi gratia, si autem anima talis est dispositionis non tota tamen, sed intellectus, hoc est, si aliqua forma remaneat post materiam suam tempore, ipsa non erit nisi anima, et tamen non tota anima, hoc est, non omnis anima. Et dicit, quod tota forte non remanet propter animam humanam quae una est in tribus viribus. Unde si intellectiva manet, cum ipsa sit una cum vegetabili et sensibili in homine existentibus, necesse est et sensibilem et vegetabilem manere per aliquem modum.
Item, Averroes super secundum de Anima 2 sic dicit, quod nulla pars animae separabilis sit a corpore, sed corrumpitur corruptione ipsius corporis, non sequitur ex hoc quod est perfectio corporis, ex eo quod ipsa est perfectio sicut nauta navis qui separatur a navi.
Item, Averroes super tertium de Anima : « Nos ponimus intellectum materialem esse aeternum et incorruptibilem, et intellecta speculativa esse et generabilia et corruptibilia 3. » Et ponit aeternum pro perpetuo et in transmutabil secundum substantiam.
Item, Avicenna super undecimo Metaphysicae dicit, quod anima rationalis manet post mortem, et finis prosperitatis ejus erit si conjungatur primo motori. Et appellat primum motorem universitatis principium quod est Deus.
Item, Avicenna non solum dicit hoc, sed etiam probat pluribus rationibus, quod anima rationalis non sit corruptibilis corruptione corporis, quas rationes
infra ponemus, et insuper de anima post mortem, et de gloria ejus, et de pœna ejus. Unde dicit sic : Cum fortunata fuerit anima propter habitudinem recipiendi infusionem ab intelligentia agente, et consequenter locatur propter cohaerentiam sui insolubilem, supersedet a negotio regendi corpus, et ab his quæ conveniunt sensibus, non tamen cessat corpus retrahere eam et impedire et phoibere a perfectione cohaerendi cum ea. Cum ergo liberatur ab occupatione corporis post mortem, removetur velamen et prohibens, et durat spiritualiter coharentia : quoniam anima permanet spiritualiter : et intelligentia agens spiritualiter, et infusio ex parte ejus est largissima.
Item, Alqazel : Cum separata fuerit anima a corpore, durabit ejus cohaerentia cum intelligentia agente, et perficietur ejus dispositio, et delectabitur in delectatione, cujus esse non potest sermone explicari.
Item, Alqazel loquens de animabus malorum dicit sic : « Post mortem amisso instrumento desideratae rei, manet desiderium ejus et amor in anima : et hoc est cruciatus ejus ineffabilis. »
Item, Isaac in libro de Diffinitionibus : Animarum sunt ordines tres : anima rationalis, bestialis, et vegetabilis. Omnibus autem excellentior est rationalis, eo quod ipsa causata est ex intelligentia et de natura ejus : et ob hoc factus est homo rationalis disciplinae perceptibilis, et discernens inter bonum et malum, et inter ea per quæ sit salvandus.
Item, Isaac in explanatione diffinitionis philosophiae, hujus scilicet, Philosophia est assimilatio creatoris operibus secundum veritatem humanitatis, dicit sic : Causa finalis hominis spiritualis est, ut unio animæ cum corpore sit, ad hoc ut homini manifestetur veritas rerum particularium, et discernat inter bonum et malum, et faciat quod ex-
<--- Page Split --->
pedit vivens in sanctitate et justitia quousque remuneretur, et conjungatur splendori intelligentiae et pulchritudini sapientiæ, et fiat spiritualis conjunetus splendori creato ex veritate creatoris sine medio, quod est paradisus ejus et retributio ejus et summa bonitas et subblimitas integra et pulchritudo ejus perfecta. Et propter hoc Plato dixit, quod philosophia est cura et sollicitudo mortis.
Item, Dicit Isaac, quod animæ malorum deprimuntur sub tristi orbe et cremabuntur in igne magno.
Item, Constabulus in libro de Di/- ferentia spiritus et animæ dicit : « Spiritutus a corpore separatus perit : opera quoque animæ, cum ipsa separatur a corpore, pereunt : ipsa autem in seipsa non perit. » Et loquitur de spiritu corporeo, quem etiam in principio hujus libri diffinit dicens : Spiritus est quoddam corpus subtile, quod in humano corpore oritur ex toto corde, et fertur in venis pulsus ad vivificandum corpus, et operatur vitam et anhelitum et pulsum : et similiter oritur ex cerebro in nervis, et operatur sensum et motum. Operationes autem animæ dicit, quod fiunt in organo, ut visus, et auditus, et hujusmodi.
Item, Alpetragoras loquitur in principio Astrologiae suæ de quodam Philosopho mortuo, et dicit, quod locus ejus est inter sanctos : et hoc non posset esse nisi anima maneret post mortem.
Similiter, Ptolemaeus in Almagesto dicit, quod scientia stellarum in actionibus et honestatibus morum laudabilium non est necessitas parva : imo nihil est magis adjuvans ad acuendos oculos mentis nostræ et intellectus ad considerandum ea quæ operibus simulantur divinis propter sublimitatem moderaminis et æqualitatis et parvitatem arrogantiae. Et quoniam ipsa facit eum qui perseveranter eam inquirit, et hanc cœlestem pulchritudinem diligere, et ducit eum ad perseverantiam divini studii, et conjungit eum ipsi quod animæ simile est
propter bonitatem formæ, et assimilat eum creatori suo. Et hoc patet, quod perseverantia studii facit amare cœlestia et conjungit cœlestibus : et hoc intelligit post mortem : quia ante dixit, quod non est mortuus quem sapientia vivificavit. Idem habetur per omnia in principio Albategni.
Item, Plato in Timæo inducit Deum loquentem ad motores et stellas sic : « Imitantes ergo meam juxta effectum vestrum solertiam, ita instituite atque excitate mortalia, ut quibus consortium divinitatis et appellationis parilitas competit, divina præditum firmitate fingatis : erit vero tale quod vobis obsequi justitiamque colere perspexistis. Hujus ergo universi generis sementem faciam vobisque tradam : vos cætera exsequi par est, ita ut mortalem cœlestemque naturam mortali nexu extrinsecus ambiatis, jubeatisque nasci et cibum provideatis et incrementum detis et post dissolutionem id fœnus quod credideratis facta separatione animæ et corporis recipiatis. »
Idem probat in Phædro multis rationibus, quod anima est immortalis. Quarum quasdam supra posuimus, quæ licet propositiones falsas habeant, conclusio hæc est quam intendit, scilicet quod anima est immortalis.
Idem habetur in Somnio Scipionis, et in commento super illud somnium a Macrobio.
Sed quia Sancti ubique dicunt, hic ab auctoritatibus Sanctorum supercedemus : quia etiam a Philosophis paucas de multis adduximus. Philosophorum autem duæ sunt rationes, scilicet Aristotelis et Platonis : et patet per jam dicta, quod ambo concordant in hoc quod anima sit immortalis.
- Rationes autem probabiles sunt iste posita a quibusdam ante nos : Ubicumque contingit invenire duo extrema inter res naturae, contingit accipere medium. Hoc probatur per id quod habetur in libro de Animalibus, ubi dicit Aristo-
<--- Page Split --->
teles, quod natura non venit de marino ad agreste, nisi per gradus : nec venit a vegetabili ad sensibile, nisi per gradus : et ideo inter animal habens sensum unum et animal habens sensus omnes, sunt plura media. Et hoc est quod dicit Dionysius, quod lex divinitatis est per propria media, et per media ultima adducere. Videmus autem in entibus naturam esse spiritualem separatam a corpore, intellectivam, et incorruptibilem, sicut est Angelus, qui etiam ponitur a Philosophis, licet sub nomine intelligentiae separatae. Et videmus in altera parle naturam spiritualem corpori unitam irrationalem et corruptibilem, quae pro tanto ponitur in extremo, quod non convenit cum priore nisi in genere, et opponitur ei in omnibus differentiis. Ergo erunt aliqua media. Cum ergo sint tres differentiae, scilicet incorporeum, intellectivum, et incorruptibile, erunt sex media si possibile est fieri, tria scilicet ex conjunctione uniuscujusque differentiarum cum genere per se, et tria ex conjunctione duarum, ut sit unum medium, quod sit spiritualis substantia corporea tantum, alterum quod sit substantia spiritualis intellectiva tantum, tertium quod sit substantia spiritualis incorruptibilis tantum, et quartum quod sit substantia intellectiva et incorporea tantum, et quintum quod sit substantia spiritualis et incorporea et incorruptibilis tantum, sextum quod sit substantia spiritualis corporea intellectiva et incorruptibilis tantum. Sed tria prima esse non possunt : quod enim est substantia spiritualis corporea tantum, hoc non erit intellectuale et non erit incorruptibile : ergo contradictoria illorum verificabuntur de ipso irrationali et corruptibili. Quidquid autem corrumpitur, corrumpitur per se vel per accidens. Probatum autem est ab Aristotele, quod non corrumpitur per se nisi quod est compositum ex contrariis, et quod ipsa non est ex contrariis : et sic non corrumpetur per se : ergo per accidens corrumpetur : quia ipsa corruptibilis esse ponitur. Quid-
quid autem per accidens corrumpitur, corrumpitur corruptione alterius in quo est quod per se corrumpitur : per se autem nihil corrumpitur nisi corpus habens contrarium, vel compositum ex contrariis : ergo talis substantia est in corpore composito ex contrariis : ergo est corporea : et positum erat quod esset incorporea : ergo tale medium esse non potest, Similiter nec secundum : substantia enim illa esset intellectiva tantum, non incorporea, neque incorruptibilis : ergo corporea et corruptibilis : substantia autem spiritualis corporea est actus et perfectio corporis, et partes ejus perfectiones partium : ergo substantia intellectiva tantum erit actus et perfectio corporis, et partes perfectiones partium : sed pars ejus est intellectus : ergo intellectus erit perfectio alicujus partis corporis et virtus corporea, quod supra improbatum est. Similiter nec tertium esse potest : hoc enim esset substantia spiritualis, non incorporea, et non intellectiva, sed incorruptibilis tantum : ergo erit corporea non intellectiva : et omnis talis est actus corporis secundum se et secundum suas partes : omnes ergo destruentur destructo corpore : ergo erit corruptibile : et positum erat, quod esset incorruptibile. Item, nec quartum esse potest : haec enim esset substantia spiritualis incorporea et intellectiva tantum, et non incorruptibilis : ergo corruptibilis : sed quidquid corrumpitur, corrumpitur per se vel per accidens : ergo talis substantia corrumpetur altero duorum modorum : non per se, quia non est ex contrariis : nec per accidens, quia non est in eo quod corrumpitur per se, eo quod sit incorporea : ergo erit incorruptibilis : et positum erat quod esset corruptibilis. Nec quintum : hoc enim esset substantia spiritualis et incorporea et incorruptibilis tantum : ergo non esset rationalis. Cum igitur non sit sensibilis nec vegetabilis, eo quod non est corpori unita, esset aliquid spirituale quod nec haberet virtutem motivam, nec apprehensivam : ergo nec
<--- Page Split --->
vitam, quia vita cognoscitur in actibus motivis apprehensivis. Relinquitur igitur sextum, quod illud sit medium solum, scilicet substantia spiritualis, incorporea, intellectiva, et incorruptibilis. Per hoc enim quod est corporea, non sequitur quod corrumpatur corruptione corporis, eo quod nullius corporis est actus in quantum est intellectiva. Item, continuum aliquod corporeum separatum a contrarietate est incorruptibile : ergo multo magis simplex quod nec continuum nec compositum ex contrariis, erit incorruptibile : et tale est anima rationalis : ergo anima rationalis est incorruptibilis.
Item, Corpora sunt mota a substantiis spiritualibus : inter quaelibet autem duo sunt quatuor comparationes : verbi gratia, corpus corruptibile mobile a substantia spirituali corruptibili movente, et corpus incorruptibile mobile a substantia spirituali incorruptibili movente, et corpus corruptibile mobile a substantia spirituali corruptibili movente, et e contra corpus incorruptibile mobile a substantia spirituali corruptibili movente. Probatum est autem in VIII Physicorum 1, quod si una comparationum est, erunt et aliae, nisi et aliquid sit repugnans. Sed prima est in corpore et anima bruti, secunda autem in cœlo et motore cœli. Ergo tertia erit, et non nisi in corpore et anima hominis : quia anima hominis est in homine sicut nauta in navi et motor in motore, ut habetur in II de Anima 2. Quarta autem esse non potest : motor enim cum sit substantia spiritualis non habens contrarium, non est corruptibilis nisi per accidens, scilicet corruptione ejus in quo est : sed hoc positum est esse incorruptibile : ergo et ipsa erit incorruptibilis : et dictum erat, quod esset corruptibilis.
Item, Incorruptibilium quoddam est incorruptibile secundum totum, ut cœlum : quoddam autem incorruptibile secundum partem et non secundum to-
tum, ut elementa : quoddam autem secundum partem et secundum totum, ut elementa. Ergo in spiritibus creatis erit similiter : habemus enim spiritum secundum totum et partem incorruptibilem, sicut est Angelus sive intelligentia separata : et habemus secundum totum et secundum partem corruptibilem, sicut est spiritus bruti : ergo habemus aliquem medium, scilicet corruptibilem secundum aliquam partem, et non secundum totum, sicut est spiritus hominis qui est anima rationalis : et hoc vocabitur medium : quartum enim membrum non potest esse, scilicet corruptibile secundum totum, et non secundum aliquam partem.
- Rationes vero necessarie sunt iste. Et ponantur primo rationes Avicennae quae ut melius intelligantur, fiet haec divisio : Omne quod corrumpitur, per se vel per accidens corrumpitur. Et dico per se corrumpi, quod habet contrarium : per accidens autem, quod corrumpitur corruptione alterius ex quo dependet esse ejus. Ergo rationalis anima aut corrumpitur per se, aut per accidens. Si per se : ergo in ipsa est potentia destruendi antequam destruatur. Similiter antequam destruatur est in ipsa actus permanendi. Iste igitur actus permanendi et potentia destruendi, aut insunt animae rationali secundum idem, aut secundum diversa. Si secundum idem : ergo secundum idem aliquid est actu et potentia, quod falsum est. Esse enim quod est actu, a forma est actu : et esse quod potest non esse, a materia potest non esse; quae potest suscipere aliam formam. Si secundum diversa : ergo anima rationalis est ex diversis, quorum unum facit eam esse actu, et alterum facit, quod potest non esse : ergo erit ex materia quae est subjectum generationis et corruptionis et transmutationis : nulla autem talis materia transmutatur nisi per calidum, frigidum, humidum, siccum : ergo anima erit ex tali materia, quod est absurdum et
<--- Page Split --->
contra Philosophum in primo de Anima1, ubi dicit, quod antiquius aliquid esse anima impossibile est, inconvenienti us autem adhuc intellectu : rationabilissimum enim esse anima habet et nobilissimum et proprium secundum naturam : elementa autem dicuntur esse ante ea quae sunt. Et haec est auctoritas supra exposita. Praeterea supra probatum est multis rationibus, quod anima rationalis non est ex hujusmodi materia.
Si autem dicatur, quod corruptibilis est per accidens, scilicet quod esse ejus ex corpore pendet, quod corrumpitur per se, sic dicit Avicenna in contrarium : aut pendet ex ipso sicut simul ens tantum cum ipso, aut sicut ex priori, aut sicut ex posteriori. Si primo modo : aut simultas est ex ratione ejus, aut accidit ei. Si primo modo : cum igitur simultas non sit de ratione aliquorum nisi relativorum, erit anima dicta relative ad corpus. Relativa autem ad se dicta invicem numquam componunt idem in quantum hujusmodi. Ergo anima et corpus per compositionem non faciunt hominem, quod falsum est. Si enim accidit ei relatio : ergo posito quod non insit ei hoc accidens, adhuc erit anima, et sic anima secundum suam substantiam separatur. Si vero pendet ex ipso sicut ex priori : aut ergo sicut ex priori tempore, aut causa. Si primo modo, tunc corpus tempore esset ante animam, et sic esset materia susceptibilis animae : omnis anima ex tali susceptione reducta ad actum efficitur in actu : ergo anima rationalis erit actus hujus corporis. Sed omnis actus corporis in quantum hujusmodi, operationes sibi proprias non habet nisi in corpore, et partes ejus nisi in partibus corporis : ergo anima rationalis non habebit operationes sibi proprias nisi in corpore, et partes ejus nisi in partibus corporis : ergo anima rationalis est virtus corporea, et intellectus alicujus corporis est actus, quod est contra Philosophum, et supra
est improbatum. Si propter hoc dicatur, quod pendet ex ipso sicut ex priori ut causa : aut ergo sicut ex causa efficiente, aut sicut ex formali causa, aut sicut ex causa finali. Causa enim materialis reducitur ad prius tempore. Si primo modo, tunc corpus facit animam : et cum corpus sit materia, efficiens et materia erunt idem : et hoc est impossibile. Praeterea, Corpus materiale non est movens, ut supra probatum est multis rationibus, sed potius motum : ergo nec est efficiens, sed effectum. Praeterea, Omne efficiens est in actu ante effectum quem fecit : corpus autem ante animam non est nisi in potentia. Si secundo modo, hoc multipliciter est improbatum, ubi habitum est, quod anima est substantia et forma corporis, et non e contra. Si tertio modo, tunc anima esset propter corpus sicut propter finem : quod absurdum est : quia in natura forma est finis : anima autem est forma : ergo erit finis corporis. Si propter hoc dicatur, quod pendet ex corpore sicut ex posteriori. Aut ergo sicut ex posteriori tempore, aut sicut ex posteriori natura. Si primo modo, tunc est anima ante corpus tempore : ergo ad esse animae non exigitur esse corporis : et sic anima separabilis erit a corpore secundum esse suum. Si secundo modo, tunc anima erit prior natura corpore : sed destructo posteriori natura, non de necessitate destruetur prius : prius enim natura dicitur prius causa, et a quo non convertitur consequentia, et destructo causato non de necessitate destruitur substantia causae. Similiter destructo antecedente non de necessitate destruitur consequens. Ergo destructo corpore non de necessitate destruetur anima rationalis.
- Algazel autem unam rationem addit dictis Avicennae, supponens hoc quod supra est probatum, scilicet quod anima rationalis non educitur de materia, nec
<--- Page Split --->
est in spernate potentia, sed causatur a substantia separata : ergo neque destruitur destructa materia quae est corpus. Non enim destruitur forma destructione materiae nisi quae per transmutationem educitur de ipsa.
- Nos autem sic objicimus :
Probatum est in libro primo de Morte et vita, quod corruptio non sit nisi tribus modis, sicut si corrumpatur id quod est compositum ex contrariis ab actione contrariorum agentium et patientium : et hoc per corruptionem tollitur in parte et non in toto, sicut corrumpitur elementum et elementatum remanente materia et non forma. Fit etiam corruptio contrarii a contrario : et hoc tollitur in toto, sicut sanum ab aegro : et sub hoc modo etiam corrumpitur habitus per privationem, sicut etiam corrumpitur scientia ab ignorantia. Tertio etiam modo lit corruptio per accidens ejus quod non habet contrarium ex eo quod est in corruptibili per se sicut in materia vel in subjecto. Et haec divisio etiam habetur per hanc propositionem libri Causarum : « Omnis substantia destructibilis non sempiterna est composita, aut est delata superrem aliam. » Anima igitur rationalis si corrumpitur, aliquam istarum habebit causam suae corruptionis. Non primam neque secundam, eo quod ipsa nec est ex contrariis agentibus et patientibus, nec habet contrarium. Nec tertiam, quod sic probo : In libro XVI de Animalibus 1 habetur, quod quando operatio principiorum fuerit corporalis, non possunt esse illae principia sine corpore : ergo per locum a causa immediata si operatio principiorum non est corporalis, principia erunt sine corpore. In causa enim immediata si affirmatio est causa affirmationis, et negatio erit causa negationis. Sed operatio intellectivae animae est sine corpore, ut probatum est supra. Ergo et ipsa erit sine corpore :
ergo non erit in ipsa sicut in subjecto vel materia, sed sicut in moto : et sic non corrumpitur per accidens corruptione corporis.
Item, Omne quod corrumpitur corruptione corporis, alteratur etiam per accidens alteratione corporis : ergo quod non alteratur alteratione corporis, non corrumpitur corruptione ipsius per accidens. Prima patet per se. Secunda probabitur per hoc quod dicit Aristoteles, et supra habitum est, quod intellectus secundum se non alteratur ab ea quae est in senio debilitate.
Item, Omnis forma ens in aliquo ut in subjecto tantum vel in materia, non agit operatione nisi compositi. Hoc probatur per hoc quod forma non agit nisi secundum quod habet esse in composito. Ergo a destructione consequentis quia non agit operatione compositi, ipsa aliquo modo separata est a materia et subjecto : sed anima rationalis agit operatione quae non est corporis, nec alicujus partis corporis, ut probatum est supra : ergo ipsa separata est a corpore et omnibus partibus ejus. Inde sic : Quidquid separatum esse habet a corpore in se et in omnibus operationibus suis, hoc pereunte corpore non de necessitate perit in se et in operationibus suis. Hanc rationem videtur Aristoteles innuere in primo de Anima 2, ubi dicit sic : Si igitur est aliquid esse proprium, aut propria passio, contingit utique ipsam separari. Si vero nulla est propria ipsius, non erit separabilis. Ex alteratione autem potentiarum animae arguitur sic : Potentiae cognoscuntur ex objectis : ergo cujus objectum est perpetuum secundum quod est objectum ejus, et ipsa potentia erit perpetua : sed objectum intellectus perpetuum est : ergo et intellectus erit perpetuus. Si forte dicatur, quod scientia quae est in intellectu, corruptibilis est per oblivionem : et
<--- Page Split --->
sic non est perpetuum objectum intellectus. CONTRA hoc est quod supra probatum est : species enim in anima per hoc quod est accidens ut in subjecto ens in intellectu, non est objectum intellectus, et sic corrumpitur per oblivionem : est autem objectum intellectus per hoc quod est ratio rei et natura, et sic non corrumpitur. Hanc rationem innuit Augustinus in libro Soliloquiorum, ubi probat animam esse immortalem ex hoc quod est subjectum veritatis quae est immortalis.
Item, Universale est id quod intelligitur : et universale est ubique et semper : aut ergo secundum quod est in re, aut secundum quod est in intellectu, est ubique et semper. Non primo modo : quia in re est in materia, et materia dividit contrahendo : et sic non potest esse ubique. Similiter materia subjecta est transmutationi, et sic non potest esse semper. Ergo secundum quod est in intellectu separante a materia et loco, erit ubique et semper : sed per hoc est perpetuum : ergo ab intellectu habet, quod est perpetuum. Aut ergo secundum quod intellectus est perpetuus, aut secundum quod ipse est transmutabilis et corruptibilis. Si primo modo, tunc habetur propositum. Si secundo modo, tunc perpetuitas causabitur a transmutabili secundum quod est transmutabile, et oppositum juvabit oppositum ad esse, quod est absurdum.
Item, Intellectus de natura sua omne id quod apprehendit, exspoliat a transmutatione et tempore et causis transmutationis et temporis. Veritas hujus patet per ante dicta. Sed cujuscumque natura talis est, quod ipsa facit rem esse intemporalem et intramsutabilem, ipsum secundum suam naturam est intransmutabile et intemporale. Ergo intellectus erit intemporalis et intransmutabilis secundum suam naturam. Minor probatur per hoc quod dicit Philosophus, quod intellectus est simplex et immixtus et nulli nihil habet commune.
Unde patet, quod ipse separatus est a materia transmutabili et temporali, et est potentia omnia : quod non est verum de alia potentia quae non est in organo corporali mixto et transmutabili, ut supra probatum est.
Item, Omne quod recipitur in aliquo ut in subjecto, recipitur secundum potestatem recipientis et non recepti : intelligibile recipitur in intellectu : ergo recipitur secundum potestatem recipientis et non recepti. Vel sic : Intelligibile recipitur in intellectu : ergo recipitur secundum potestatem intellectus et non intelligibilis. PRIMA scribitur a Boetio. SECUNDA patet per inductionem omnium agentium, quorum actus a suis passivis recipitur secundum potestatem patientium, sicut calor solis aliter recipitur a semine plantæ, et aliter a semine animalis, et aliter ab elemento. In elemento enim est rarificans tantum, in semine autem plantæ dissolvit et facit pullulare, in semine vero animalis dissolvit et format. Et sic patet de aliis. MINOR patet per se. Inde ulterius : Intelligibile recipitur in intellectu secundum potestatem intellectus : sed omne intelligibile recipitur sub ratione simplicis, perpetui, et transmutabilis : ergo potestas intellectus est simplex, et perpetua, et transmutabilis.
Item, In libro de Causis habetur, quod omnis anima nobilis tres habet operationes, scilicet divinam, intellectualem, et animalem. Et expositum habet commentum ibidem, quod divinam habet in quantum est a causa causante ipsam : intellectualem autem in quantum est causata a prima causa, et posita est instrumentum intelligibile, in quantum scilicet de lumine suo influit intelligibilia : animalem autem habet in comparatione ad corpus. Inde sic : Quidquid in comparatione substantiali non dependet ad corpus, sed ad causam aliam, non destruitur destructo corpore, sed destructis causis aliis ad quas dependet : anima rationalis est hujusmodi : ergo
<--- Page Split --->
non destruitur destructo corpore, sed destructis causis aliis. Prima probatur per hoc quod quamlibet substantiam sequitur operatio naturalis illius substantiae, et quaelibet substantia ponitur posita sua naturali operatione. SECUNDA probatur per hoc quod unicuique est substantialior operatio illa quam habet in comparatione ad prius a quo accipit esse et substantiam, quam illa quam habet in comparatione ad posterius. Anima autem, ut patet per ante dicta, divinam et intellectualem operationem habet in comparatione ad prius : animalem autem in comparatione ad posterius. Cum igitur causae priores non possunt destrui, anima non destruitur in operatione divina et intellectuali. Et haec ratio videtur de intellectu Avicennae in principio libri sexti de Naturalibus, ubi dicit, quod hoc nomen, anima, non est nomen illius rei quam nominat ex essentia ejus vel ex praedicamento in quo continetur, sed ex accidente quod accidit ei : et ideo dicitur, quod anima dicitur ab animando.
Sed contra.
Quædam sunt rationes ab haereticis inductæ, scilicet quod destructo perfecto destruitur perfectio : corpus est perfectum ab anima : ergo destructo corpore destruitur anima.
Item, Corruptio nihil aliud est quam destructio formae naturalis supra materiam : homo corrumpitur : ergo forma ejus naturalis destruitur supra materiam : sed forma naturalis ejus est anima rationalis : ergo anima rationalis destruitur.
Item, Cujus nulla operatio est sine corpore, secundum nullum principium illarum operationum potest esse sine corpore : sed nulla operatio animae est sine corpore : ergo secundum nullum principium illarum operationum manet anima sine corpore. PRIMA scribitur in libro XVI de Animalibus 1: SECUNDA
probatur per hoc quod si aliqua operationum animae est sine corpore, illa est intelligere : sed omne intelligere est ex phantasmate. : phantasma non est sine corpore : ergo nec intelligere.
Item, Quidquid disponitur diversimode complexione corporis diversa, illud est forma non ens sine corpore : anima rationalis est hujusmodi : ergo anima rationalis est forma non ens sine corpore. PRIMA probatur per hoc quod non diversificatur forma in operationibus suis ex materia, nisi quia est in illa et non habet esse separatum ab ipsa. SECUNDA scribitur in libro secundo de Anima 2, ubi dicitur, quod molles carnes habentes bene aptos mente esse videmus, et duras carnes habentes male aptos mente esse videmus.
Inducunt etiam quasdam auctoritates, sicut illud Ecclesiastae, iii, 18 : Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis. Idcirco unus est interitus hominis et jumentorum, et aequa utriusque conditio. Et infra, y^. 19 et seq. : Cuncta subjacent vanitati : et omnia pergunt ad unum locum. De terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur. Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus jumentorum descendat deorsum ?
Item, Ecclesiastae, ii, 15 : Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod majorem sapientiae dedi operam ?
Item, Sapientiae, ii, 2 et 3 : Ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus tamquam non fuerimus. Quoniam fumus flatus est in naribus nostris, et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum : qua extincta, cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aer, etc.
Adducunt etiam quaedam auctoritates de Philosophis. Dicit enim Hippocra-
<--- Page Split --->
tes in secunda particula Emphorimorum : « Quicumque dolentes aliquid corporis plurimum, dolores non sentiunt, his mens ægrotat. » Si autem mens ægrotat, tunc etiam mens commoritur.
- Item, Dicit Aristoteles in libro primo de Morte et vita : « Corruptis animalibus corrumpitur doctrina et sanitas quæ in animalibus sunt. » Unde etiam de anima ratiocinabitur utique aliquis ex his : si enim non ut natura, sed sicut accidentia anima in corpore est, fit utique ipsius et altera naturaliter corruptio præter corrutionem qua corrumpitur corrupto corpore.
Solutto . Adduasprimasrationesdi - cendum , quodpropositionesillæveræsuntdeformisquænonsuntsubstantiæperseexistentes : animarationalisnonestformatalis , quodsupraestexplanatum . 1 abject . Adaluddicendum , quodintelligerequoddamestexphantasmate , etquod - damquodnonestexphantasmate , sicutsupraestostensuminquæstionedein - tellectupossibili : etintellectuspostmortemeritperconversionemadintel - lectumagentem , utdicuntPhilosophi : etideodicitAristotelesinIIdeSomnoetvigilia , quodinsomnisquandoqueetiamfiuntveræintelligentiæpræterphantasmata . Ethujuscausamsupraas - signavimusinquæstionedesomno : quiascilicetquædamsomniafiuntperillumi - nationemsubstantiarumseparatarum .
Adaluddicendum , quodnonaltera - turanimarationalispermixtionemcor - poris , nisiinquantumaccipitaphantas - m a t e : ethocestperaccidens : undepersenonalteratur : etideonnonsequitur , quoddestruatur .
Adaluddicendum , quodSalomonAd 5 e t 6 . loquituribiconcionando : etpropterhocsempersubinfert : Ethocquoqueestva - nitas .
Adaluddicendum , quodinlibroSa - 7 . pientiæsubinfert , quodhocdixeruntim - piicogitantesapudsenonrecte 1 .
Adaluddicendum , quodHippocrates 8 . vocatibimentemanimalemvirtutemsitaminorgano : ethæcnoncoægrotatnisiperaccidens , scilicetinquantumamorbosensumimpediturinfluere : sicutacciditincancro , ubifrigiditasmelan - choliæintercipitsensum , itaquodlocusefficiturinsensibilis . Quodautemvirtusægrotatperaccidens , patetperilluddi - ctumAristotelisinIdeAnima 2 , quodsisenexaccipiatoculumjuvenis , videbitutiquesicutjuvenis .
Adaluddicendum , quodAristoteles 9 . loquituribidetriplicicorruptionequæsupraexplanataest : etintenditdeani - m a , quænonseparaturamateriaetor - g a n o : hæcenimdestruiturdestructionecorporissensibilisetvegetabilis : sedderationaliipseprobat , quodnonestsicincorpore : etpropterhocnonestistemo - duscorruptionisejus .
<--- Page Split --->