QUÆSTIO LX.
De ratione.
Consequenter quaeritur de ratione.
Et dicit Isaac, quod ratio est cursus causae in causatum. Et secundum hoc consuevit diffiniri, quod ratio est vis animae faciens currere causam in causatum.
SED CONTRA hoc videtur esse, quod in rationibus quandoque fit processus ab effectu in causam, quandoque etiam a signis, quae non sunt causae, sicut in logicis.
Item, Sicut dicit Damascenus ' rationale dividitur in interius dispositum sermonem, et exterius qui est angelus intelligentiae. Et dicit, quod homo dicitur rationalis ab interiori sermone, eo quod multi sunt muti secundum exteriorem : illa autem ratio a qua homo sic dicitur rationalis, non videtur vis faciens currere causam in causatum, sed potius discretum veri et falsi, et boni et mali.
<--- Page Split --->
Præterea, Cum multæ sunt vires rationalis animæ, quæritur quare potius dicitur rationalis a ratione quam a denominatione alterius virtutis ?
Præterea, Ingenium dicitur esse quaedam vis animæ rationalis : et quæritur, In quo differt a ratione? subtilitas enim et hebetudo sunt dispositiones rationis, et similiter solertia : et quæritur, Secundum quid determinant rationem ?
lutio. SOLUTIO. Ratio est nomen multipliciter dictum. Quandoque enim quodlibet principium cognoscendi dicitur ratio, secundum quod dicimus rationales scientias dividi contra naturales : eo quod rationales considerant res per principia cognoscendi, naturales autem per principia essendi. Quandoque dicitur diffinitio ratio. Quandoque dicitur vis animæ rationalis ratio, quæ nihil aliud est quam intellectus compositus, illa scilicet compositione quæ est inter inferens et illatum, sive probans et probatum : et sic diffinitur secundum Isaac.
d 1. AD PRIMUM ergo dicendum, quod causa dicitur ibi causa consequentiae, et non causa rei.
d 2. AD ALIUD dicendum, quod ratio sonat in aptitudinem, et in actu. Et primo modo ab ipsa dicitur anima rationalis. Secundo modo duplex est actus, scil: cet interior, et exterior. Interior, quo totum sermonem formamus et transcurrimus apud nosipsos antequam induat aliquid vocis, et iste vocatur a Damasceno endiadectum, hoc est, interius dispositus sermo. Alius actus est in pronuntiando sermonem, et hic vocatur angelus sive nuntius intelligentiae in eo quod nuntiat extra id quod interius conceptum est ab intelligentia. Intelligentia enim quatuor modis accipitur. Substantiae enim separatea quas vocamus Angelos, dicuntur intelligentiae ab Isaac in libro de Causis. Ab Alexandro autem quodlibet intelligibile denudatum pure a materia et mate-
rialibus appendiciis, dicitur intelligentia. Sed in libro de Anima intelligentia consuevit appellari actus intelligendi, sicut in tertio libro 1, ubi dicitur : Intelligentia indivisibilium in his est circa quae non est falsum. Richardus vero de sancto Victore simpliciorem actum intellectus dicit esse intelligentiam, et illum qui ferlur in Deum et super cœelestia.
Ad ALIUD dicendum, quod anima rationalis dicitur, eo quod finis intellectus non est sine inquisitione et ratiocinatione, quod non proprie convenit intellectui : cum enim tria sunt in ratione, scilicet principia, et conclusiones, et concursus unius in alterum, principiorum proprie est intellectus : et propter hoc dicit Aristoteles, quod intellectus certior est scientia, in fine Posteriorum : scientia autem est conclusionum. Scire enim, ut habetur in primo Posteriorum 2, arbitramur unumquodque cum causam cognoscimus, et quoniam illius est causa, et quod impossibile est aliter se habere. Ratio autem est in decursus unius in alterum : et hoc decursu proprie perficitur anima humana : et propter hoc potius dicitur anima rationalis.
Ad ALIUD dicendum, quod ingenium, ut dicit Avicenna, est actus rationis quando propria vi invenitur medius terminus in syllogismo : et dicitur actus iste potius perfectio quam operatio : et propria vis dicitur ad exclusionem studii et doctrinae secundum quod habetur in III Topicorum, quod abnegamus studium ut ingeniosi esse videamur. Studium autem secundum Tullium est vehemens applicatio ad aliquid inveniendum vel addiscendum. Doctrina autem scientia accepta ab alio. Subtilitas vero secundum Avicennam est aptitudo qua homo ex seipso natus est adipisci sapientiam, et habet tres gradus, quorum primus est quo indiget adjutorio doctrina ad omnia intelligibilia, et hic dicitur
<--- Page Split --->
hebes. Secundus est, qui cum docetur quaedam, intelligit alia ex seipso. Tertius qui invenit scientiam ex se sine datore : et iste proprie dicitur subtilis, eo quod propria vi penetrat intelligibilia. Et ab Avicenna vocatur intellectus sanctus, eo quod intelligibilia fluunt in ipsum virtute intelligentiae agentis, et non ab alio adminiculo : sed pauci tales inveniuntur : et ideo dicit Alpharabius, quod si aliqui tales sunt qui omnia per seipsos sciunt, æquivoce sunt homines, eo quod potius dicuntur Angeli propter deiformem intellectum quem habent. Sicut
autem habetur in fine primi Posteriorum, solertia est subtilitas quaedam medii in non perspecto tempore, hoc est, statim : ut si aliquis videns, quod luna splendorem semper habet a sole, hoc est, quod versus solem semper attenditur, statim intelligeret propter quid hoc fieret : aut disputantem cum divite cognoverit aliquem, statim intelligit propter quid hoc fit : quoniam accommodatum est : aut quia amici sunt : aut quia ejusdem inimici fiunt : omnis enim videns causas medias, cognovit et ultimas, id est, proximas sive immediatas.