QUÆSTIO LIX.
De comparatione intellectus ad sensibilem animam.
Deinde quaeritur de comparatione intellectus ad sensibilem animam.
Et quaeruntur duo.
Quorum primum est de differentia et convenientia sensus et intellectus. Secundum est, quam utilitatem conferat sensus intellectui, etc.?
ARTICULUS I.
Quæ est differentia et convenientia inter intellectum et sensum?
Ad primum proceditur sic :
Et ponantur rationes Aristotelis in principio libri tertii de Anima 1.
Quarum prima est : In utrisque, scilicet in intellectu et sensu, anima judicat aliquid et cognoscit eorum quae sunt. Et formatur sic ratio : Quæcumque potentiae ejusdem sunt actus, ipsæ sunt eædem : intellectus et sensus sunt tales : ergo sunt idem. PRIMA probatur ex hoc quod potentiæ distinguntur per actus. SECUNDA autem per auctoritatem prius habitam.
Secunda ratio sumitur ex auctoritate antiquorum. Antiqui enim sapere et sentire idem esse affirmabant, sicut Empedocles dixit. Et ratio sua fuit, quia voluntas et desiderium non augentur nisi ex aliquo cognito per intellectum et sensum : et non augentur nisi ad præsens : ergo præsens est cognitum per intellectum et sensum : sed præsens est singulare : ergo singulare est cognitum per intellectum et sensum. Cum igitur respectu ejusdem cognoscibilis non sunt diversi modi speciei cognoscendi, eadem cognitio erit intellectus et sensus.
Tertia ratio sumitur ex dicto Homeri dicentis, quod talis est intellectus in terrenis hominibus, qualem inducit in die pater virorum deorumque 2. Et appellat deos planetas qui illuminantur a sole, et solem patrem. In die autem sol ducit lumen corporale : ergo intellectus intelli-
<--- Page Split --->
gendo ducit lumen corporale : sed corporea apprehensio est sensus : ergo intellectus est sensus.
deontra. SED CONTRA sunt rationes Aristotelis, quas ponit in principio tertii de Anima 1.
Quarum prima haec est : Si est intelligere sicut sentire, tunc si sensus patitur sic quod ab excellenti corrumpitur, ergo et intellectus, quod falsum est.
Item, Sensus in una vi sensitiva non apprehendit omnia, eo quod est vis sita in organo, cujus natura est apprehendere unum sensatum tantum 2 : sed intellectus apprehendit omnia : ergo non erit vis sita in organo : sed vis immixta corpori organico et non immixta differunt : ergo intellectus et sensus differunt.
vens perfectum, eo quod passio est dispositio imperfecti, sicut est in motu physico in quo movens patitur. Similiter autem est in intellectu qui movetur a specie, scilicet cujus nullo modo est pati : unde motus speciei est actus perfecte moventis. Et verba Aristotelis sunt haec : Videtur autem sensibile ex potentia existenti, sensitivum autem actu agens : non enim patitur neque alteratur actu agens. Unde alia haec species est motus : motus enim imperfecti actus erat, supple, in physicis : simpliciter autem, id est, passioni non permixtus actus, aliter est, qui est perfecti, scilicet moventis quod nullo modo patitur : et ipsi quidem sentire simile est dicere solum et intelligere.
Item, Intellectus est locus specierum per hoc quod incorruptibile esse species habet in ipso 3 : sensus autem non sic est locus specierum : ergo differunt sensus et intellectus.
Item, Sensus post valde sensibile debilior est in apprehendendo minus sensibile 3 : intellectus autem post valde intelligibile fortior est in apprehendendo minus intelligibile : ergo sensus potentia non est potentia intellectus. PRIMA probatur per supra habita, scilicet quod sensus corrumpitur ex sensibili excellenti. SECUNDA probatur per hoc quod principia sunt valde intelligibilia, et conclusiones minus : et ideo conclusiones magis intelliguntur post principia intellectiva quam ante.
In fine autem ejusdem capituli 4 ponit Aristoteles convenientiam inter sensum et intellectum. Et primo ad sensum proprium : sicut enim supra diximus, sensus movetur a sensibili motu specierum et non materie. Cum autem omnis passio sit materie, erit motus sensibilis non permixtus passioni : et sic erit mo-
Deinde ponit convenientiam intellectus practici ad sensum communem dicens, quod quando sensus communis est negans aut affirmans triste vel laetum, tunc mutatur si laetum, vel fuit triste 6. Cujus probatio est, quia laetari non accidit animalibus nisi mediante sensibili accepto a composito per sensum communem : quia sensibile est bonum vel hujusmodi aliquid pertinens ad opus vel appetitum, et non ad apprehensionem tantum.
Item 7, Fuga et appetitus in genere sunt idem in actu : quia idem in genere, scilicet species sensibilis et non intelligibilis movet ad utrumque : sensibilis autem illius secundum quod est actus sensus, et appetitus, et fuga differt esse : quia ut sensibilis est actus sensus, et ut bonum actus appetitus, et ut immixtum actus fuga. Opus autem practici intellectus per omnia est simile : intellectiva enim anima intellectu practico phantasmata ut sensibilia sunt, et prosequitur bonum et fugit malum in phantasmatibus. Sicut enim aer idem in substantia, sed
<--- Page Split --->
aliud secundum esse est medium visus et auditus : ita idem sensibile in sensu communi, et idem phantasma comparatum ad practicum intellectum, diversum tamen secundum esse operatur judicium sensus et intellectus, et immutationem et fugam.
Solutio. Solutio. Omnes praehabitae rationes concedenda sunt praeter tres primas.
Ad 1. AD PRIMAM autem illarum dicendum, quod apprehensio sensus et intellectus sunt idem in genere : et ex hoc non sequitur, quod intellectus et sensus sunt idem simpliciter.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod duplex est præsens, scilicet in anima, et in re. Præsens in re est singulare, præsens autem in anima non est singulare : et illius intellectus quandoque est in ratione universalis.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod sol similitudinem habet cum intellectu agente, ut supra explanatum est : sed non propter hoc lumen agentis est lumen corporale.
ARTICULUS II.
Quam utilitatem conferat sensus intellectui?
Secundo quaeritur, Quam utilitatem conferat sensus intellectui ?
Et dicit Avicenna, quod quadruplicem.
Quarum prima est, quod intellectus separat unumquodque universalium a singularibus , abstrahendo intentiones eorum a materia et appendiciis materiae et a consequentibus eam, et considerat in quo conveniunt et in quo differunt, et esse ejus est essentiale, et ejus accidentale est, quo accidit universale habere principium intelligendi.
Secunda utilitas est, quod anima po-
nit habitudines inter quaecumque universalia secundum affirmationem et negationem, et id de quo fuit afirmatio et negatio per se, non percipiet. Quod aut non fuerit ita, dimittet quousque invenerit medium terminum.
Tertia est acquirere propositiones experimentis, scilicet ut inveniatur per sensum, quod aliquod prædicatum comitatur subjectum aliquod affirmando vel negando, vel affirmando conjunctionem, vel negando conjunctionem, et quod sit hoc in quibusdam horum , et non in aliis, neque differenter, sed semper sit donec quiescat : et quod inter naturam hujus prædicati et hujus subjecti est hæc habitudo : aut natura hujus consequentis comitatur naturam accidentis hujus, aut removetur essentialiter, et tunc erit hæc conceptio adepta ex sensu et syllogismo.
Quarta est illa verba quibus facile assentit anima, eo quod probabilia sunt.
Sed objiciitur de primo modo :
Idem enim videtur separare ab appendicis materiae et consequentibus materiam : et ita videtur superflue addi.
Præterea quaeritur, Quare ille modus dicatur acquirere principia intelligendi? hoc enim videtur tertio potius convenire : principia enim intelligendi sunt prime propositiones, quae acquiruntur in tertio modo.
Præterea, Secundus modus non videtur differre a quarto : secundus enim modus percipit probabilia, quando invenit medium tantum, et similiter quartus.
Item, In prima parte secundi modi dicitur, quod anima acquirit per eum per se nota : et hoc non videtur differre a modo tertio quo acquirit anima principia.
Præterea, Sophismata sunt quae acquiruntur ab anima, et non includuntur in aliquo istorum modorum.
Item, Avicenna dicit alibi, quod tribus modis formatur intelligentia in anima. Quorum primus est, cum aliquid
<--- Page Split --->
formatur in anima in affectu indistincte et inordinate : qui tamen ordo commutabilis est secundum auditum, licet intellectus idem remaneat : sicut cum dicitur, Omnis homo est animal, et commutatur ordo sic, animal prædicatur de omni homine : tunc enim in ordine commutato est idem intellectus. Secundus est, quia intellectus rei est acquisitus per operationes : sed anima avertitur ab eis, et non respicit ad id quod jam intellexerit. Tertius est sicut cum aliquod dubium a te quæritur de his quæ jam scivisti vel scire potes : et tu dubitas respondere statim, certus tamen posse respondere postea, quamvis non sit apud te ordinata responsio. Et primus modus est sicut id quod de thesauro educitur, et agis aliquid de eo. Secundus est sicut id quod habens in thesauro, et non agis aliquid de eo. Tertius vero differt a primo in hoc quod nondum est aliquid ordinatum in cogitatione aliquo modo, sed est sicut inchoatio ordinis cum adjunctione certitudinis : et differt a secundo, quia non est quod non respiciatur, sed respicitur aliquo modo considerandi in actu verissime, cui propria est comparatio ad aliquid quod est quid repositum. Si igitur tres modi sint formandi intelligibilia in anima, et non formantur nisi a sensu, videntur sensus prodesse animæ intellectivæ tantum in triplici modo, et non in quarto.
- Præterea, Inter quatuor modos primos in tribus posterioribus adunantur intelligibilia per intellectum componentem. Sed dicit Avicenna alibi, quod duo sunt tantum modi adunandi intelligibilia : quorum unus est ut intentiones quæ sunt multæ et differentes dimensionibus, in imaginationibus fiant una intentio, tamen non differunt in distinctione. Aliud est ut de intentionibus generum et differentiarum componatur intentio una in diffinitione. Modi autem multiplicandi fiunt e contra istorum duorum modorum.
Solutio. Dicendum, quod primi quasolutio. tuor modi sumuntur penes intelligibile complexum et incomplexum, sive penes intellectum simplicem et compositum. Primus enim modus est secundum abstractionem intelligibilis simplicis sive incomplexi. Compositio autem intelligibilium fit duobus modis, scilicet penes habitudinem terminorum in genere, et penes habitudinem eorum in specie. Et primo modo egreditur modus qui per se nota componit statim, opinabilia autem non componit ante inventionem medii termini. Habitudo autem terminorum in specie est duobus modis, scilicet per modum veritatis, et sic egreditur modus tertius : et per modum probabilitatis, et sic egreditur modus quartus.
Ad PRIMUM autem dicendum, quod virtutes animæ sensibilis tripliciter determinant particulare, scilicet cum materia, et cum appendiciis materiae, et cum consequentibus eam. Cum materia determinat sensus qui non accipit nisi materia præsente. Cum appendiciis materiae determinat phantasia et imaginatio, quæ apprehendunt particulare materia non præsente, sed tamen sub appendiciis materiae, quæ præcipue sunt quatuor, scilicet quantitas, figura situs, et qualitates sensus proprii. Quædam autem determinant ipsum non sub appendiciis, neque sub materia, sed sub consequentibus utrumque, sicut aestimativa et memoria, quæ accipiunt intentiones nocivi et convenientes, amici et inimici, boni et mali ut nunc : quæ licet non sint accepta a sensibus, tamen numquam separantur a sensibus, sed accipiuntur in illis, et non per rationes universales, sicut supra probatum est in quæstione de aestimativa. Ab his autem omnibus tribus denudat intellectus.
Ad ALIUD autem dicendum, quod in- 2. divisibilia principia prima materialia sunt omnis intellectus : quia ex ipsis constituitur intellectus compositus : intelligibilia autem quæ sunt in tertio modo, sunt principia scientiae : quia
<--- Page Split --->
ipsa sunt prime propositiones, ex quibus habetur scientia conclusionum.
Ad object. Ad aliud dicendum, quod secundus modus gratia ultime partis differt a quarto, sicut genus a specie. Vel dicatur melius, quod differt per ambiguum ab opinato. In secundo enim modo gratia ultime partis non est inventum medium, sed in quarto modo stat intellectus super probabile.
Ad object. Ad aliud dicendum, quod non omnis propositio vera et necessaria est dignitas : et per hoc differt secundus modus gratia prime partis a tertio modo. Secundus enim colligit propositiones necessarias, quae quandoque demonstrant, et quandoque demonstrantur. Tertius autem colligit propositiones indemonstrabiles quae semper demonstrant, in quas non est via recipiendi nisi per notiliam terminorum et experimenta sensuum.
Ad object. Ad in autem quod objicitur de sophistico, dicendum quod ipsa est juxta
probabilem : imitatur enim sophistica dialecticam, et propter hoc sub modo quarto continetur.
Ad in quod objicitur de alia divisione, Ad obj 6. dicendum quod illa datur de scientia potius quam de modis intelligibilium. Et primus modus est sumptus penes scire ut agere considerando. Secundus autem penes scire in habitu. Tertius autem penes scire cum actu reminiscentiae. Ex hoc enim, quod aliquis non statim potest dare responsum, certus tamen quod postea dabit, movetur ad prius scitum : et cum multa moverit et revolverit, venit in principium determinatum a quo procedit in responsum.
Ad in quod objicitur de ultima divi- 7. sione, dicendum quod illa sumitur penes duos modos intelligibile incomplexum adunandi. Quorum unus est per resolutionem universalis a multis particularibus. Secundus est per congregationem generis cum suis differentiis, ut diffinitive constituatur species.