QUÆSTIO LVIII.
De differentia intelligibilis.
Deinde quæritur de differentia intelligibilis.
Et quæruntur tria.
Quorum primum est, Quid faciat speciem intelligibilem esse intelligibilem ?
Secundum est de diversitate intelligibilium?
Tertium, An omnia intelligibilia sunt in anima, an abstrahuntur a rebus extra ?
ARTICULUS I.
Quid faciat speciem intelligibilem esse intelligibilem ?
Ad primum sic proceditur :
- Dicit Avicenna, quod species intelligibilis est species nuda a materia et materiae appendiciis : materia autem non est in omnibus rebus nisi per potentiam ad motum, ut habetur in undecimo Metaphysicae 1 : ergo videtur, quod non sit aliquid intelligibile nisi abstractum a motu et a materia. Et ex hoc sequitur duplex inconvenientes, quorum unum est, quod nullus sit intellectus rerum naturalium : quia dicit Aristoteles 2, quod illa per intellectum non abstrahuntur a mo-
tu et a materia. Secundum est, quod nullus sit intellectus substantiarum separatarum quae dicuntur intellectivae : quod enim numquam est in materia et motu, numquam separatur et dividitur ab illis. Item, Aristoteles in tertio de Anima dicit : « Omnino autem ut sunt separabiles res a materia, et sic quae circa intellectum sunt 3. » Sed quaedam res nullo modo sunt separabiles a materia, ut naturales. Ergo illarum nullus est intellectus.
Item, Quidquid dicatur de aliis, materia numquam separatur a materia : ergo nullus erit intellectus materiae.
Si forte dicatur, quod secundum Avicennam, quaedam sunt intelligibilia nuda per seipsa, et in his non eget intellectus denudatione, quæratur, quæ sunt illa ? Et si dicatur, quod substantiae separatae. CONTRA : Intellectus est quodlibet intelligibile in potentia antequam intelligatur : cum autem intelligitur, tunc fit illud intelligibile in actu. Ponamus igitur
<--- Page Split --->
intellectum nostrum intelligere aliquam substantiarum separatarum : tunc ergo in actu noster intellectus efficitur illud in actu secundum rem, aut secundum intentionem. Si primo modo, tunc oporteret, quod intellectus intelligens aliquam substantiarum separatarum, efficeretur illa substantia secundum rem, quod falsum est: ergo efficitur illa secundum intentionem. Illa autem intentio non est intentio substantiae separatae, nisi per hoc quod est abstracta ab illa: ergo intellectus noster abstrahit a talibus, quae omnino denudata sunt a materia.
Item, Intelligentia quidem est intellectus communis substantiis separatis omnibus : omne autem commune abstrahitur a particularibus, eo quod non habet esse nisi in illis. Cum igitur nullus intellectus communis prædicatum hujus et illius intelligentiae accipiat, et non accipiat commune nisi denudando a particulari hoc et illo, noster intellectus abstrahit intelligibilia quædam a substantiis separatis.
Ad hoc volunt quidam dicere, quod in intellectu nostro sunt duplices species, scilicet abstractionis, et compositionis. Et species abstractionis sunt, quae per resolutionem simplicis a composito et prioris a posteriori fiunt in intellectu, sicut species resolvuntur ab individuis, et genus a speciebus, et generalissimum a subalternis, et principium a generalissimis. Compositionis autem species sunt, quae non fiunt per resolutionem ab aliquo, sed potius res intellectæ componunt suas species cum intellectu nostro, sicut hic intelligitur Angelus, et hæc intelligentia.
SED CONTRA : Est intellectus Angeli et intelligentiae in communi : et communis intellectus non habetur nisi per resolutionem a particulari, sicut patet : ab hoc enim Angelo et ab illo abstrahit naturam incorpoream, et non nisi per resolutionem prioris et posterioris : ergo species
illorum non sunt species compositionis, sed resolutionis.
- Si propter hoc dicatur, quod intellectus abstrahit ab omnibus.
CONTRA : Separata a motu et a materia, sunt simplicia : a simplicibus autem non potest esse resolutio : omnis autem intellectus est per resolutionem univer- salis a particulari : ergo nullus intellectus potest esse de simplicibus.
- Si forte dicatur, quod hujusmodi simplicia non intelliguntur nisi per hoc quod habent ordinem a materiam et motum, sicut motores intelliguntur ex motu et materia.
CONTRA : Quod non contingit intelligi, eo modo non contingit significari sermone et ratione : ergo a destructione consequentis, quod contingit significari sermone et ratione, contingit eo modo intelligi quo significatur : sed substantiae separatae ut separatae significantur sermone et ratione, ergo ut separatas contingit eas intelligi : non ergo tantum per ordinem ad motum et materiam.
- Item, In quocumque contingit invenire universale et particulare, in ipso contingit invenire speciem intelligibilem : in omni autem quod est citra primum, est invenire universale et particulare : ergo in omnibus quae sunt citra primum, contingit accipere speciem intelligibilem. PRIMA probatur per hoc quod universale ut universale non est nisi in intellectu. SECUNDA patet per dictum Boetii in libro de Trinitate, et per multas probationes Avicennae et Algazelis in prima philosophia. Quarum una est, quod omnis res quae est citra primum, est res ordinabilis sub praedicamento : et non ordinatur in praedicamento nisi per inventionem universalis vel particularis.
PRAETEREA quaeritur de verbo quod dic it Aristoteles in tertio de Anima : « Unum autem aliquid esse intelligibile specie est 1 ». Et Avicenna dicit, quod
<--- Page Split --->
omne intelligibile cum omni intelligibili est idem specie. Hoc enim videtur esse falsum : species enim intelligibiles differunt secundum intelligibilia : intelligibilia autem non sunt unius speciei : ergo videtur, quod nec species intelligibiles.
st. 2. QUERITUR etiam, Utrum intellectus noster semper procedat resolvendo prius a posteriori, vel etiam componendo prius cum posteriori ?
Et videtur, quod sic : nos enim habemus intellectum quo distinguimus unam speciem ab alia per comparationem differentiæ cum genere : et distinguimus unum particulare ab alio, et aliqua accidentia individuantia speciem in uno et in alio : ergo videtur, quod intellectus procedat componendo. Aut ergo hæc compositio procedit usque ad materiam individui, aut sistit in specie specialissima. Si primo modo, tunc intellectus est etiam particularis, quod est contra Boetium, qui dicit, quod universale est dum intelligitur, particulare vero dum sentitur. Et est contra Avicennam dicentem, quod non est nisi forma denudata a materia et appendiciis materiæ. Si secundo modo, tunc non cognoscemus aliam rem nisi in universali : sed scire in universali est scire in potentia, scire autem in particulari est scire in propria natura : ergo scientia nostra semper erit in potentia, et numquam erit de re secundum propriam naturam rei.
sali, est id quod est res, quia ipsa est hoc particulare demonstratum, et forma sua est forma totius et non partis, et propter hoc prædicatur de tota re : et appendicia illius materiae sunt proprietates et accidentia contrahentia et individuantia formam quæ est universalis supra materiam quæ est particulare. Et cum dicitur, quod intellectus abstrahat a materia, intelligitur de materia quæ est particulare : quod patet : hominem enim non abstrahit intellectus nisi ab hoc homine, et ab illo, et non abstrahit animam ab homine, nec abstrahit hominem a semine et a corpore hominis. Et similiter abstrahit Angelum ab hoc Angelo et illo, et similiter animam ab hac anima et illa, et sic de aliis.
Intelligendum tamen est, quod alia est separatio rerum secundum rationem diffinitivam considerantem esse et essendi principia, et alia est separatio intellectus possibilis secundum rationem diffinitivam considerantem principia cognoscendi. Primo enim modo tripliciter separatur res secundum quod sunt res tripliciter : et propter hoc naturalis diffinit rem per principia conjungentia ipsam cum materia et motu, quæ materia non est id quod est res particularis, sed subjectum transmutationis et motus, ut patet in diffinitione carnis quæ ponitur in tertio de Anima, ubi dicit Aristoteles, quod caro est ratio quædam frigidi et calidi indicando in sensitivo tactus 4. Et propter hoc dicit Aristoteles 5, quod non est aliud caro et carnis esse in hac materia mixta ex calido et frigido ad actum medii in sensitivo tactus. Et non est ita intelligendum sicut quidam male dicunt, quod caro sit simplex, cum dicit Aristoteles in libro primo de Generatione et Corruptione 3, quod caro et os et unaquæque partium homogeniarum est duplex, quemadmodum et aliorum in materia speciem hahentium : etenim materia et species, caro
<--- Page Split --->
dicitur aut os. Mathematica autem sunt ante motum : quod patet ex hoc, quia ad motum exigitur movens et motum, quæ divisa sunt in specie : et talis divisio sive diversitas non invenitur in quanto secundum quod est quantum : una enim pars quanti non potest moveri ut alia moveatur, nec punctum movet lineam, nec econtra : nec linea superficiem, nec superficies corpus, nec econtra. Est tamen unumquodque mobile quantum : et propter hoc quantitas est ante motum : et ideo mathematica sunt abstracta a motu : esse tamen ipsorum est in rebus naturalibus mòbilibus. Difinitio ergo dicens quid est quantitas et magnitudo, dicit ea quæ sunt abstracta a motu, non dicit esse ipsius. Et propter hoc dicit Philosophus 4, quod aliud est magnitudo, et aliud magnitudinis esse. Similiter metaphysici qui considerant prima entis prædicamenta, non accipiunt rem nisi per quidditatem substantialitatis suæ, et ideo non considerant materiam ut materiam, sed ut partem substantiæ. Esse autem multarum specierum est in materia miscibili et mobili : et ideo diffinitio data per principia essentialia rei quæ sunt partes entis, dicit hoc quod res est, sed non rei esse. Et propter hoc dicit Aristoteles 5, quod aliud est aqua et aliud est aquæ esse : accipiens aquam prout est substantia considerata a metaphysico per partes entis, quæ sunt materia et forma, secundum quod reducuntur ad substantiam. Et sicut est in diffinitionibus substantiarum, sic est in diffinitione passionum. Et propter hoc idem est motus et motus esse, et idem est simum et simi esse : sed aliud est rectum et recti esse, et aliud multum et multi esse, et sic de aliis. Diffinitio autem quæ est per principia cognoscendi, datur per formas abstractas a particulari quæ sunt genus et differentia et ex his cognoscimus unumquodque aliorum.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod de-
nudatio quæ est a materia quæ est particularis, fit ab omnibus : separatæ enim substantiæ particulares sunt, et intellectus agit in eis universalitatem accipiendo naturam communem in ipsis, sicut abstrahitur intellectus Angeli ab hoc Angelo et illo. Similiter naturalia licet conjuncta sint materiæ quæ est subjectum motus in ratione sua diffinitiva, tamen separata sunt a materia quæ est particularis, et non consideratur hæc caro vel illa, sed caro in communi.
Ad ALIUD dicendum, quod materia non potet abstrahi ab intellectu entis, ut supra dictum est, et contrahitur sub ente et privatione formæ : et est hæc ratio materiæ in communi, quam abstrahit intellectus ab hac materia et illa.
Ad ALIUD dicendum, quod intelligentiæ habent materiam quæ est particularis, et a Boelio vocatur id quod est : et ab hac abstrahitur intentio communis, quæ est objectum intellectus.
Sequens autem concedimus de plano. Ad ALIUD dicendum, quod illa divisio specierum non habet locum in intellectu speculativo : sed si sunt species compositionis, sunt in intellectu practico in metaphysicis, qui formas quas habet, componit in materia.
Ad ALIUD dicendum, quod separata non sunt adeo separata, quin sit in eis accipere universale et particulare, ut supra docuimus.
Ad IDEM dicendum, quod nihil præter primum adeo simplex est, quin in ipso sit accipere materiam universalis et particularis : et propter hoc dico de his quæ sunt in materia perfecta, sicut substantiæ sensibiles et separatæ : licet igitur separata sint simplicia quodammodo, tamen sunt composita modo alio : quia ambo modi supra expositi sunt : et ideo ab ipsis potest fieri resolutio.
Ad ALIUD dicendum, quod in veritate hoc verum est, quod nullam habemus scientiam secundum naturam de eo quod
<--- Page Split --->
nullo modo est in sensu : licet in sensu sint res per se, et per accidens. Et per se duobus modis, scilicet secundum sensibile commune, et proprium. Per accidens etiam duobus modis, scilicet mediate, et immediate : per album enim accipimus filium Diaris, eo quod filio Diaris album accidat. Accipimus etiam animam filii Diaris, quæ est forma ipsius : et hoc per medium. Et propter hoc multipliciter contingit intelligere res quæ multipliciter sunt in sensu : licet enim per motum veniamus in motorem, tamen cum illo accipimus substantiam motoris : et quia illa est immobilis, accipimus illam simplicem et separatam. Sunt tamen qui dicunt, quod non omnis nostra scientia oritur a sensu : et dicunt, quod potius impeditur a sensu in nobilissimo modo sciendi. Sed hoc contrarium est philosophiæ Aristotelis. Dicit enim 1 , quod destructo sensu perit demonstratio sensibilis illius sensus. Et in Metaphysica dicit, quod delectatio sensuum est signum naturalis desiderii sciendi in omnibus hominibus. Et ibidem dicit, quod exemplum principiorum scientiæ accipitur a memoria et sensu. Et nos videmus, quod cæci et surdi fere omnes indisciplinabiles sunt. Concedimus tamen bene, quod scientia quæ est per revelationem, est alio modo quam per sensum, sicut etiam in prophetiis et illuminationibus quæ fiunt a Deo, de quibus non est intentio ad præsens.
Ad aliud concedimus plane, quod in omni eo quod est citra primum, est universale et particulare : et hoc dico de subsistentibus perfecte. In principiis autem eorum non est necesse : universalis enim non est universale, sicut nec formæ est forma, nec materie materia : quia aliter esset abire in infinitum.
Si autem quæratur, Quid sit illud intelligibile quod dicit Avicenna esse nudum per se a materia, et non denudatum ab intellectu? Dicimus, quod hoc est
salus uniuscujusque intellectus, eo quod intellectus convertitur super essentiam suam : et hoc quando intelligit unusquisque proprium. Si autem accipit hoc commune quod est intellectus, abstrahit sine dubio a proprietatibus intelligibilibus eo modo quo dictum est. Individuantia enim sunt illa, quæ dicuntur appendicia materie e quibus separari necesse est commune secundum quod commune est.
Ad m quod ulterius quæritur, dicenAd quæst. 1. dum quod omne intelligibile cum omni intelligibili est unum in specie quadam. Habet enim intelligibile duas comparationes, scilicet ad intellectum agentem cujus actu efficitur intelligibile, qui actus est et species in omni intelligibili secundum quod est intelligibile, sicut actus lucis est actus et species omnis coloris visibilis : et sic omne intelligibile est unum specie agentis intellectus, sicut omnis color visibilis unus est specie lucis. Aliam comparationem habet ad rem cujus est species : et sic diversa sunt inintelligibilia, sicut diversæ sunt res, sicut etiam differunt colores secundum suum esse materiale quod habent in coloratis. Sed diversitatem hanc non habent ex relatione ad intellectum, sicut nec habent colores suam diversitatem ex relatione ad visum.
Et sic patet solutio trium quæstionum quæ possunt fieri, quarum duas facit Aristoteles in libro III de Anima 2 : quarum una est, quod cum intelligere sit pati aliquid, et pati est secundum aliquid commune cum phantasia, quid commune habet intellectus cum speciebus facientibus ipsum in actu? præcipue, cum secundum Anaxagoram bene dicentem in hoc, intellectus sit simplex et possibilis etiam nulli nihil habet commune. Solutio autem illius est, quod intellectus quidem simplex est per remotionem a materia contrariorum, et nulli nihil habet
<--- Page Split --->
commune physice : sed tantum potentiam habet communem cum omnibus ipsis speciebus agentibus, quae potentia est ad speciem et actum agentis intellectus : et propter hoc intellectus est intelligibilia in potentia quodammodo.
Secunda quaestio est, Si intellectus intelligat se, utrum intelligat se sicut alia intelligibilia, aut alio modo? Et patet, quod ipse per speciem agentis intelligit intelligibilia, et per eamdem speciem intelligit se, eo quod species agentis facit actu intelligibilia et intellectum possibilem, ut supra probatum est.
Tertiam quaestionem apponimus nos, cujus solutio jam habita est, scilicet quod intelligibilia cum sint multa, sunt tamen perfectiones unius potentiae, eo quod perficiuntur actu uno : sicut etiam colores cum sint multi, sunt perfectiones unius potentiae, scilicet visus, quia omnes movent visum secundum actum lucidi. Dicit enim Philosophus 1, quod aliter se habente intellectu intelligit omnia naturalia, et mathematica. In naturalibus enim est intelligentia sic extensa : naturale enim et esse naturalium accipitur eodem modo, scilicet in his quae per se phantasmata faciunt, hoc est, in motu et in materia subjecta contrariis sensibilibus. Mathematica vero et metaphysica accipit primo modo secundum esse in naturalibus, quae per se phantasmata faciunt, et reflectitur ab esse ad essentias eorum diffinitivas, quae sunt ante ipsa, et propterea mathematica secundum essentiam invenit ante motum, naturalia autem secundum suam essentiam invenit in partibus et speciebus entis.
rationalis universale comparat per judicium ad naturam, et tunc accipit ipsum secundum propriam naturam rei : licet enim intellectus accipiat universale, ipse tamen potest coarctare ipsum per differentiam ad speciem, et per compositionem ad individuantia materiam.
ARTICULUS II.
De diversitate intelligibilium.
Secundo, Quæritur de diversitate intelligibilium.
Dividit enim Aristoteles 2 intelligibile secundum simplex et compositum, dicens quod intelligentia indivisibilium in his est circa quae non est falsum : in quibus autem falsum et verum, compositio quaedam jam intelligibilium est, sicut eorum quae sunt. Et vocat intelligentiam actum intellectus, et indivisibilia vocat incomplexa.
Sed tunc quaeritur, Quare dicit intelligentiam illam esse in his in quibus non est falsum, cum nec verum sit in talibus, sicut ipse invenit in sequenti verbo cum dicit : In quibus autem verum et falsum est, compositio quaedam intelligibilium est, sicut scilicet eorum quae insunt, sicut praedicamenta insunt subjectis. Similiter in Praedicamentis dicit, quod singulum incomplexorum ipsum secundum se neque verum neque falsum est. Ergo videtur, quod intelligentia etiam divisibilium sit in his in quibus neque est falsum neque verum.
De compositis autem dicit Aristoteles 3, quod factorum et futurorum tempus intellectus componens est : falsum enim in compositione semper est : sicut si album nigro composueris. Contingit enim se-
<--- Page Split --->
cundum divisionem dicere omnia sicut et secundum affirmationem. Similiter secundum quodlibet tempus, sicut quod albus est Cleon, et erat, et erit. Unus autem hoc faciens intellectus est unumquodque. Hoc autem Aristoteles 1 probat per simile sumptum ab Empedocle 2. In ipsa enim mundi constitutione quando concordia omnia reduxerat in primum mixtum, capita, id est, principia membromrum germanorum quae concordia conduxit in unum corpus, fuerunt sine cervice, id est, sine colligantia : quae postea universali lite dividente mixtum, et particulari amicitia congregante ea quae habent germanitatem, in unum corpus sunt composita. Sic etiam intelligentia indivisibilium est sine colligantia compositionis : sed intellectus componens unum facit componendo de his, sicut homo, et animal, ut cum dicit, homo est animal, et Æthiops est niger : et dividit germanitatem non habentia dicens, diametros non est asimetros, et homo non est asinus. Si autem aliter fiat compositio et divisio, tunc erit intellectus falsus.
deontia. SED CONTRA hoc obiicitur :
Tempus enim de constituentibus est particulare secundum quod est particulare : intellectus autem non est particularis : ergo intellectus non est factorum et futurorum et præsentium.
Item, Probatum est, quod intelligere est universale : universale autem remotum est ab omni tempore : cum igitur compositio intellectus non fiat nisi ex universalibus, erit compositio intellectus remota ab omni differentia temporis.
IEST. 1. PRÆTEREA, Quæritur de hoc quod dicit, quod intellectus est faciens unumquodque horum.
Per hoc videtur, quod compositio sit ab intellectu, et non a rebus compositis :
et hoc videtur inconveniens : quia in eo quod res est vel non est, oratio vera vel falsa est. Similiter si componantur ea quae secundum rem non sunt composita, est compositio falsa : et sic videtur compositio et divisio esse a rebus et non ab intellectu.
PRÆTEREA, QUÆRITUR DE HOC QUOD DICIT QUÆST. 2. Aristoteles 3 tractans de indivisibili : Indivisibile autem quoniam est duplex, aut potentia aut actu, nihil prohibet intelligere, supple, erit dupliciter indivisibile, scilicet potentia, aut actu : et hoc est cum longitudinem intelligit. HOC est, linea actu est indivisa, qui actus est continuatio ad punctum, et propter hoc si mensuratur indivisa, mensurabitur uno indiviso : potentia autem est linea divisa, et ideo si sic mensuratur, mensurabitur pluribus et divisis. Similiter est in intellectu propositionis : actu enim propositio est una, qui actus est unio compositionis : et ideo tempus quod sic determinat eam, est unum indivisum. Potentia autem est propositio plures : et si dividalur, fieret actu plura. Et similiter tempus potentia est divisibile secundum utrumque terminorum. Vocat autem Aristoteles propositionem longitudinem : quia similiter longum divisibile et indivisibile est : et hoc intendit in his verbis : Indivisibilis enim, scilicet intellectus compositus actualiter est et in tempore indivisibili. Similiter enim tempus divisibile longitudini est, id est, propositioni quæ protenditur inter duos terminos, scilicet subjectum et prædicatum, et unitur in compositione per modum continui : cui compositioni adjacet tempus divisibile et indivisibile sicut ipsa propositio. Sicut autem in continuo non sunt partes actu, sed in medio quod est compositio, ita propositionis non sunt termini in actu proprio sed in actu compositionis et to-
<--- Page Split --->
tius ; et hoc intendit Aristoteles cum dicit : « Non enim est dicere aliquid in medio intelligere : utrumque enim non esset, nisi dividatur, sed potentia. Seorsum autem cum intellectus utrumque intelligit, dividit et tempus simul : tunc autem est in longitudine. Si vero est sicut ex utrisque, et tempore quod est in utrisque. » Hoc est, in medio quod est compositio non contingit dicere aliquem intelligere divisum utrumque in actu proprio : non enim esset in actu proprio, nisi actualiter divideretur : sed potentia tantum contingit ipsas intelligi in medio quod est compositio. Sed tamen quandoque intellectus seorsum utrumque dividit, et tunc etiam dividit tempus, scilicet quod non uno tempore intelligitur : et tunc est in propositione sicut in longitudine, scilicet divisio et indivisio. Si vero est intellectus unus compositus sicut ex utrisque, tunc etiam est in tempore uno quod est in utrisque.
Postea, Dicit Aristoteles 1, quod ipsa anima intellectiva intelligit in indivisibili, scilicet specie compositionis, et in indivisibili tempore id quod non secundum quantitatem est indivisibile, scilicet specie, hoc est, forma compositionis : sed tamen id quod intelligit et tempus in quo intelligit, sunt indivisibilia in quantum sunt illa, scilicet in quantum hoc quod sunt : quia hoc quod sunt, sunt ab actu compositionis, et sic indivisibilia sunt. Quia etiam his licet sunt discreta, inest aliquod divisibile potentia, sed forte non separabile, hoc est, non separatum secundum actum, et facit in hoc tempus unum longitudinem unam. Similiter est in omni continuo et tempore et longitudine. Sed punctum est divisio active, hoc est, dividens : et propter hoc ipsum monstratur indivisibile : quia illud quod est dividens, non potest esse divisibile : et propter hoc diffinitur privative, cum dicitur, punctum est cui pars non est. Quidam autem omnino aliter exponunt
istam litteram, quorum expositionem prosequi longum esset. Quia autem praehabita magis competit litteræ, ideo secundum ipsam sic objicitur :
Quicumque intellectus est propositionis, ipse idem est prædicati et subjecti. Aut ergo uno actu aut duobus. Si uno, aut secundum ordinem, aut æqualiter supra utrumque. Si primo modo, tunc illud cum in ordine sit prius et posterius, non erit simul in indivisibili tempore : et hoc est contra litteram. Si autem secundo modo : ergo unus actus numero simili terminabitur ad duos terminos, quod etiam est impossibile.
Præterea, Secundum præhabitam litteram aliquid est in propositione ut punctum continuans in continuo, et aliquid ut partes continuatæ : continuum enim est, cujus partes ad punctum copulantur.
Quæratur ergo, Quid sit illud ? Et videtur, quod nihil. Dicitur enim in primo de Anima 2, et habitum est supra in reprehensione Platonis, quod intelligibilia potius habent similitudinem cum discretis, quam cum continuis. In discretis autem non est aliquid continuans, nec continuatum.
PRÆTEREA quæritur de intellectu conQuæst. trariorum :
Cum enim intellectus dicit album et nigrum esse contraria, contrarietas non est nisi inter duo contraria : ergo judicium contrarietatis non est nisi utrumque contrariorum sit in intellectu simul : et hoc videtur esse contra naturam contrariorum, quod simul insint alicui.
Item, Avicenna dicit, quod intellectus ut fides est contrariorum simul.
Præterea, Utrumque contrariorum potentia est in intellectu antequam fiat actu : ergo cum apprehendit ea, utrumque est in actu : et sic contraria iterum insunt simul.
<--- Page Split --->
II P. SUMMÆ DE CREATURIS, QUÆST. 38.
contra. SED CONTRA :
Aut contraria intelliguntur sub ratione contrariorum, aut non. Si non, tunc non intelliguntur ut contraria. Si sic, cum ergo ratio contrariorum sit mutuo se expellere ab eodem susceptibili, intelliguntur contraria ut mutuo se expellentia ab eodem susceptibili, quod est intellectus : et sic si unum inerit, alterum non inerit.
IEST. 4. PRÆTEREA, Quæritur de intellectu diffinitionis, de quo dicit Aristoteles 1, quod dicto aliquid de aliquo ut affirmatio, aut vera vel falsa omnis est : intellectus autem non omnis, sed qui est ipsius quid est secundum quod aliquid erat esse, verus est. Ergo intellectus diffinitionis verus : verum autem non est nisi in comparatione prædicati ad subjectum : ergo videtur, quod in diffinitione sit hujusmodi compositio, quod falsum est.
Præterea, Diffinitio est unum et non multa, ut habetur in primo Perihermenias et in VII Metaphysicae 2. Ergo intellectus diffinitionis est de numero indivisibilium intellectuum : et intelligentia indivisibilium in his est in quibus non est falsum nec verum : ergo intellectus diffinitionis nec verus nec falsus est.
UEST. 5. PRÆTEREA, Aristoteles non invenitur dixisse de pluribus intelligibilibus quam enumerata sunt, scilicet de intellectu indivisibilium, et complexorum, et oppositorum, et diffinitionis. Avicenna autem loquitur de intellectu materiae, et Dei, et temporis, et privationis, et mali. Ergo videtur Aristoteles esse diminutus.
UEST. 6. PRÆTEREA, Cum sint alii modi complexionis quam secundum enumerationem, sicut distinguunt species orationis perfectæ et imperfectæ, quæritur, Quare in diversitate intelligibilium non tangitur intellectus aliorum ?
SOLUTIO. Dicimus, quod verum prout est in compositione, opponitur falso, et sic in intellectu indivisibilium nec verum nec falsum est. Verum autem prout est rei entitas vel indivisio esse et quod quid est, est in indivisibili : et sic dicitur, quod sensus proprius semper verus est : et huic non opponitur falsum : et hoc verum potest esse in indivisibilibus. Et propter hoc dicit Philosophus quod circa indivisibilia non est falsum, et non dicit quod circa ipsa non sit verum : quia falsum nullo modo est circa ipsa : verum autem uno modo.
Et per hoc patet solutio ad duo prima.
Ad aliud dicendum, quod tempus quod ad object. adject compositioni, est in intellectu intemporabiliter, hoc est, in ratione temporis vel sub ratione temporis : quia simplex et perpetua est et remota ab omni successione prioris et posterioris. Temporalitas autem ipsius refertur ad res intellectas, sicut et supra expeditum est in quaestione de memoria.
Et per hoc patet solutio ad sequens.
Ad aliud dicendum, quod nota comAd quest. 1. positionis quæ est inter subjectum et prædicatum, est ab intellectu : quod sic probatur : Compositio quæ est in re, sive sit formæ et materiae, sive universalis et particularis, sive speciei et generis, sive subjecti et accidentis, semper est sine medio : unumquodque enim horum per seipsum inest supposito suo : sed prædicatum non inest subjecto nisi mediante compositione : et propter hoc notam compositionis ponit intellectus. Propter hoc etiam dicit Aristoteles in VI Metaphysicae 3, quod verum et falsum sunt in anima. Ad id quod in contrarium objicitur, dicendum cum dicitur in eo quod res est vel non est, oratio vera vel falsa est, ly est dicit essentiam compositi, sive esse ipsius in compositione : et similiter non est negat esse tale : et propter
<--- Page Split --->
hoc etiam non est totum a rebus, sed est etiam ab intellectu.
Ad quest. Ad id quod objicitur de intellectu pro- 2. positionis, dicendum quod unus est in indivisibili tempore : sed tamen duplex est tempus, scilicet quod determinat compositionem in intellectu propositionis, et quod mensurat actum intelligendi : et de hoc secundo tempore intelligitur quod dicitur, quod intellectus propositionis est unus et indivisibilis tempore. Actus autem intelligendi qui est supra propositionem, non attingit prædicatum et subjectum ut duo ordinata vel inordinata, sed prout sunt unum in compositione : et sic actus unus potest esse bene super duo, quia sic actu sunt unum potentia duo.
riorum simplices sunt, et non in actu contrarietatis : et propter hoc non se expellunt mutuo ab intellectu : sed in materia sunt in actu contrarietatis, et propter hoc mutuo ab illa se expellunt.
Ad aliud dicendum, quod sub ratione contrarietatis intelliguntur contraria : sed haec ratio refertur ad res et non ad intellectum, sicut omnis ratio intelligibilis referri habet ad rem intellectam.
Ad id quod objicitur de intellectu Ad quæst 4. 1. diffinitionis, dicendum quod Aristoteles non dicit intellectum diffinitionis esse verum, nisi sicut sensus propriorum est verus.
Et per hoc patet solutio ad sequens.
Ad aliud dicendum, quod intellectus complexi in enuntiatione similitudinem habet cum continuo : et subjectum et prædicatum sunt sicut partes continui : compositio autem sicut punctum continuans. Sed quod reprehenditur Plato, hoc est ideo, quia ipse posuit motum intelligendi ut motum continui, quod non est verum : quia motus continui est super partes continui, et habet continuitatem ad spatium, et successionem a partibus spatii : sed motus intellectus super intelligibile est sicut super unum indivisibile sine successione.
Ad quest. Ad id quod objicitur de intellectu con- 3. trariorum, dicendum quod omnia opposita ordinem habent ad unum : et negagatio quidem cognoscitur privatione affirmationis, privatio autem per hoc quod non ponitur habitus, ut dicit Avicenna : et propter hoc non habent intellectus proprios per se, sed intelliguntur privatione suorum oppositorum. Contraria autem et relativa habent intellectus per se proprios, quorum utrumque per speciem suam est in intellectu actu : dicit enim Avicenna, quod contraria sunt in intellectu ut fides et simul.
Ad id autem quod objicitur in contrarium, dicendum quod species contra-
Ad id autem quod objicitur de insuffiAd quest. 5. 1. cientia enumerationis intelligibilium, di- 5. cendum quod omnis intellectus est unus. Unum autem est unum potentia et actu, aut actu et non potentia, aut potentia et non actu : non enim pluribus modis potest dividi unum. Si unum potentia et actu, tunc est intellectus complexorum, et iste variatur secundum numerum, et non habet variationem in specie, et propter hoc non reducitur in artem : multiplicatio enim numeralis quæ est per materiam solam, est infinita, et in ipsa jubet Plato quiescere : quia de infinitis non potest esse disciplina. Si autem est actu unum, potentia vero plura : aut est per modum essentiae, aut per modum esse, sive sicut aliquid de aliquo. Si per modum esse, tunc est in actu compositionis prædicati ad subjectum : et sic est intellectus enuntiationis. Si autem est ut aliquid tantum et per modum essentiae, quæ essentia est rei quidditas, tunc est sicut intellectus diffinitionis, qui variatur secundum quod diffinitio est per principia cognoscendi, vel essendi. Primo modo est diffinitio logicalis. Secundo modo est diffinitio realis, quæ variatur tripliciter secundum quod per esse et essentiam est cum motu et materia, sicut naturalis diffinitio est. Et secundum quod
<--- Page Split --->
datur per ea quae sunt ante motum, sicut diffinitio mathematica. Et secundum quod datur per principia essentiae reducta in partes entis secundum quod est ens, sicut diffinitio metaphysica. Si autem est intelligibile potentia unum et actu plura, tunc est intellectus oppositorum. Contraria enim sunt unum in potentia materiae : et similiter privatio et habitus, et affirmatio et negatio. Relativa autem diffiniuntur ad se invicem : et utrumque est diffiniens alterum, licet non sint in uno subjecto. Et cum pluribus modis non possit variari unum intelligibile, Aristoteles non tangit de pluribus.
Avicenna autem distinguit intelligibile ex modis intelligendi : et cum alius sit modus intelligendi privationem et habitum, malum et bonum, dicit esse diversa intelligibilia. Similiter quod est in successione, habet esse debile, ut motus et tempus. Similiter quod est in potentia, ut materia. Et propter hoc modo debili intelliguntur. Similiter cujus esse est excellens super nostram inquisitionem, intelligitur debiliter, ut dicitur, propter debilitatem intellectus. Et haec omnia comprehenduntur sub intelligentia indivisibilium secundum Aristotelem, licet forte diversimode et debiliter intelligantur.
dentis. Accidentia autem secundum quod componuntur cum subjecto, aut sunt plura, aut non. Si non, tunc subjectum vel accidens sunt unus terminus propositionis, et accipiuntur ut unum intelligibile ab uno actu substandi sub compositione. Si autem sunt plura, tunc aut sunt ordinata essentialiter ad unum, sicut dicitur homo qualis, color actu albus, et tunc sunt unum intelligibile. Si autem non sunt ordinata ad unum, sicut homo albus, grammaticus, logicus, tunc sunt simpliciter ut plura intelligibilia.
ARTICULUS III.
Utrum omnia intelligibilia sunt in anima ?
Tertio quaeritur, Utrum omnia intelligibilia sunt in anima, an abstrahantur a rebus extra ?
Et videtur, quod sint in anima.
Dicit enim Augustinus in libro decimo de Trinitate : « Ad doctrinas cognoscendas plerumque nos laudantium atque praedicantium accendit auctoritas : et tamen nisi breviter impressam cujusque doctrinae haberemus in anima notionem, nullo ad eam discendam studio flagraremus 1 . » Et ex hoc accipitur, quod omnis doctrinae notio impressa est in anima ante studium : et sic intelligentia cujuscumque doctrinae impressa est per se, et semper est in anima.
Item, Augustinus in eodem libro : « Omnis amor studentis animi, hoc est, volentis scire quod nescit, non est amor ejus rei quam nescit, sed quam scit. » Ergo studens amat quod scit ante studium : sed nihil scitur nisi cujus scientia est in anima : ergo scientia cujuslibet
<--- Page Split --->
studii est in anima antequam discatur per studium.
Item, Dicit Augustinus ibidem : « Non solum qui dicit, scio, et verum dicit, necesse est ut quid sit scire sciat : sed etiam qui dicit, nescio, idque contidenter et verum dicit, et scit verum se dicere, scit utique quid sit scire : quia et discernit a sciente nescientem, cum veraciter se intuens dicit, nescio. »
Item, Augustinus : « Percurro omnes januas carnis meae, nec invenio qua ingressae sunt res quae per sonos significantur. Oculi quidem dicunt : Si colorata sunt, nos eas nuntiamus. Aures dicunt : Si sonuerunt, a nobis indicatae sunt. Nares dicunt : Si oluerunt, per nos transierunt. Dicit etiam sensus gustandi : Si sapor non est, nihil me interroges. Tactus dicit : Si corpulentum non est, non contrectavi, non indicavi. Unde et qua hae intraverunt in memoriam meam ? Nescio quomodo : nam cum ea didici, non credidi alieno cordi, sed in meo recognovi et veram esse approbavi, et commendavi ei tamquam reponens, unde proferrem cum vellem. Ibi ergo erant, et antequam ea didicissem 1. »
Item, Augustinus, ibidem : « Ubi ergo ? aut quare cum discerentur agnovi, et dixi : Ita est, et verum est : nisi quia jam erant in memoria, sed tam remota et retrusa, quasi in caveis abditioribus, ut nisi admonente aliquo eruerentur, ea fortasse cogitare non possem ? » Ex hoc accipitur, quod omnia intelligibilia sunt in anima, et quod sensus non faciant nisi excitare animam ut convertatur ad ea quae sunt apud se.
Item, Dicit Augustinus : « Invenimus nihil esse aliud discere ista, quorum non per sensus haurimus imagines, sed sine imaginibus, sicuti sunt quae per seipsa intus cernimus, nisi ea quae passim atque indisposite memoria conti-
nebat, cogitando quasi colligere, atque anima divertendo curare, ut tanquam ad manum posita in ipsa memoria, ubi sparsa prius et neglecta latitabant, jam familiari intentione facile occurrant 2. » Ex hoc accipitur, quod discere nihil aliud est quam ordinare et ad manum ponere intelligibilia quae prius erant apud animam.
Item, Ibidem : « Animus sibi hoc verbum proprie vindicavit, ut non quod alibi, sed quod in anima colligitur, id est, cogitur, cogitari proprie jam dicatur. »
Item, Boetius in libro de Consolatione Philosophiae 3 :
Quod si Platonis musa personat verum, Quod quisque discit, immemor recordatur.
Ratio autem omnium horum haec est : Si intelligibilia non essent apud animam, nullo modo scientur : et quod nullo modo scitur, nullo modo discernitur : ergo intelligibilia nullo modo discernerentur : sed intelligibilia discernuntur, cum inveniuntur : ergo per aliquid quod fuit in anima ante inventionem : et hoc non fuit nisi species intelligibilis : ergo species intelligibilis fuit in anima ante inventionem.
Item, Cum discens consentit principium docenti, aut illius consensum accipitur a Doctore, aut est in anima discipuli. Si primo modo : ergo discipulus omnia accipit a Doctore tamquam nesciat : et nescitis nemo consentit : ergo discipulus in nullo consentiet docenti, quod falsum est. Si secundo modo : cum igitur nemo consentiat nisi per hoc quod scit illud esse verum quod dicitur scientia, veritas illius dicti ante doctrinam fuit in anima discipuli.
SED CONTRA :
- In principio Metaphysicae*, dicit Ari-
1 S. AUGUSTINUS, Lib. X Confessionum, cap. 10. 2 IDEM, Ibidem. cap. 11.
3 BOETIUS, Lib. III de Consolatione Philosophiae, metr. 41. 4 I Metaphysicae, I proemio.
<--- Page Split --->
stoteles : « Evenit autem scientia et ars propter experimentum hominibus, et experimentum quidem artem facit, quemadmodum affirmat Polus recte dicens. » Cum igitur experimentum sit cognitio singularium, ut ibidem habet, ars et scientia accipiuntur ex cognitione singularium : sed cognitio singularium accipitur per sensus : ergo scientia et ars a sensibus generantur in anima.
- Item, Ibidem dicit Aristoteles, quod cum ex multis experimentis intellitur universaliter, una fit de similibus acceptio.
sint : ergo non sunt in anima nisi sint : sed sunt tamen in rebus extra : ergo ad hoc quod sint cognita, oportet quod sint in rebus extra. Aut igitur ex hoc ipso cognoscuntur quod sunt, aut prius sunt et ab ipsis facientibus fit cognitio eorum in anima. Si primo modo, tunc omnia a quolibet cognoscuntur statim ut essent, quod falsum est. Si secundo modo, tunc sunt res causæ nostræ scientiæ per hoc quod generant suas similitudines in nostris animabus, et sic semper fuerunt in anima.
Item, Ibidem, Experimentum fit ex memoria hominibus : multæ enim memoriæ ejusdem rei experimenti potentiam perficiunt. Cum igitur memoria sit ex sensibus, ab hoc accipitur universale quod est artis et scientiæ principium.
Item, In Posterioribus in fine libri secundi : Ex sensu quidem fit memoria : ex memoria autem multoties facta experimentum : multæ enim memoriæ numero experimentum est unum. Experimento autem ex omni quiescente, universali in anima uno præter multa, quod cum omnibus unum sit, illud idem artis est principium et scientiæ.
Item, In libro III de Anima' etiam habetur, quod anima potentia est omnia, et nihil actu antequam intelligat.
Per rationem autem idem probatur : Discretio fit sensibilium per sensum communem : principium autem illius discretionis est diversitas sensibilium propriorum quæ accipiuntur per diversos sensus, et non sunt in anima antequam accipiantur. Cum igitur intellectus potentior sit in discernendo, ad hoc quod ponat discretionem in rebus, non indiget quod species rerum sunt in anima antequam discernat.
Item, Complexum causatur ab incomplexo : si igitur incomplexa non sunt in anima, nec complexa erunt in ipsa : sed incomplexa non sunt scita nisi
Solutto . Dicimus , quodomniascibiliapossuntconsiderariinsuisprincipiis ,velinseipsis . Siinseipsis , tuncnonsuntinanimaantequamdiscanturnisipotentia . Siinprincipiis , tuncduobusmodisconsiderantur , scilicetsecundumterminosprincipiorumetterminorumnaturam : etsicgeneranturasensu ,sicutscammoneaestilliusnaturæ , quodpurgatcholeram . Consideranturetiaminterminorumhabitudine , etsicsempersuntinanima , sedtameninpotentia ,cuipotentiæsufficitnotitiaterminorumadhocquodreducaturadactum . UndedicitPhilosophus , quodprincipiascimusinquantumterminoscognoscimus . EthæcestsententiaAristotelis . Augustinusautemdicit , quodscibiliasuntinmemo - r i a , etaccipitmemoriamlargepromenteinquaestnotitiascibilium , sivesintpræsentia , sivepræterita , sivefutu - r a . Estautemscibileintriplicispecie ,scilicetintelligibilissecundumquodin - telligibilisest : ethancspeciemhabetabintellectuagente . Etestspeciesmen - t i s , etsicsuntsemperinanima : sedhocestinpotentia , utsupradictumest , d o - necadveniatphantasiaquæabstrahituradspeciesintellectusagentis : tuncenimefficiturinactu , etconjungiturintelle - ctuipossibili , etmedianteipsadiscerni - turhocquodquærebatur : ethocestquoddicitAugustinus , speciemlatereet
<--- Page Split --->
in abditis thesauris esse reconditam ante studium. Est etiam species intelligibilis, quae est species rei, et haec abstrahitur a rebus, et non semper est in anima.
Et per hoc etiam patet solutio ad
objecta. Consensus enim et discretio sunt in discipulo per speciem intellectus agentis, quae conjungibilis est cuilibet intelligibili ad hoc quod fiat actu in intellectu possibili. '