QUÆSTIO LVII.
De intellectu speculativo.
Deinde quæritur de intellectu speculativo. Et quæruntur quinque. Quorum, Primum est, Quid sit intellectus speculativus? Secundum, Utrum ipse sit res actu scita, ut videtur dicere Aristoteles ? Tertium, Utrum ipse sit unus et idem numero in omnibus animalibus rationalibus, ut videtur dicere Averroes?
<--- Page Split --->
Quartum, Utrum species intelligibiles sint in ipso sicut in loco vel sicut in materia?
Quintum, Utrum habitus ejus post considerationem manet in ipso, vel in memoria, vel omnino non manet in anima rationali ?
ARTICULUS 1.
tutem assumere formas intelligentiarum.
- Item, Nihil accipitur quod jam habetur : intellectus speculativus jam habet formam intellectorum : ergo non est adhuc potens assumere illam formam per suam virtutem.
Quid sit intellectus speculativus ?
CONTRA secundum sic objicitur :
Ad primum sic proceditur :
Dicit Alexander in libro de Intellectu et intelligibili, quod intellectus speculativus sive adeptus est qui intelligit, et habet habitum ut intelligat, et est potens assumere formas intelligentiarum per suam virtutem vel potentiam quae est in ipso.
Item, Avicenna : « Intellectus in effectu sive speculativus est, qui intelligit quoties vult intelligere sine labore acquirendi. »
SED CONTRA primum sic objicitur :
Intellectus possibilis est qui intelligit, etc. : ergo videtur, quod intellectus possibilis sit speculativus. PRIMA probatur per hoc quod accidens non mutat substantiam : et sic videtur, quod licet habeat formam intelligibilem, adhuc sit intellectus possibilis.
Si intellectus speculativus intelligit quando vult et considerat, quaeritur, Utrum virtus illa quae movet in opere, sit consideranda ex parte intellectus, vel ex parte intelligibilis? Et videtur, quod ex parte intelligibilis : quia in onini composito ex materia et forma operationes illius compositi attribuuntur forme sicut moventi : consideratio autem est opus compositi intellectus ex potentia et actu : ergo attribuetur forme sicut moventi. PRIMA probatur in II de Anima1, ubi probat Aristoleles, quod illud quod est forma animalis, est etiam ut finis et efficiens operationum. Et in II Physicorum2, ubi habetur, quod tres causae coincidunt in idem, scilicet forma, finis, et efficiens. SECUNDA patet : quia intellectus speculativus compositus est ex potentia intellectiva et specie intelligibili.
Item, Intellectus speculativus est intellectus in effectu et actu : omne autem quod est in actu, debet diffiniri per actum suum : ergo intellectus speculativus per actum debet diffiniri : et sic male dicit, quod sit potens assumere formas intelligentiarum per suam virtutem vel potentiam quae est in eo.
Praeterea, In hoc non videtur differre ab intellectu possibili : quia intellectus possibilis potens est per suam vir-
Item, Quidquid facit operari illud quod est in potentia cum non potest operari per seipsum, est principaliter operativum : species intelligibilis facit considerare intellectum possibilem, cum per seipsum considerare non potest : ergo species intelligibilis principaliter movet ad considerandum. PRIMA patet per se. SECUNDA autem probatur ex hoc quod dicit Aristoteles, quod intellectus nihil intelligit ante actum.
<--- Page Split --->
- Item, Dicit Aristoteles in principio libri de Morte et vita, quod scientia est in anima sicut anima in corpore : sed anima est in corpore causa operationnum : ergo scientia in anima erit causa operationum. Operatio autem haec est consideratio : ergo scientia sive species intelligibiles erunt causa considerationis.
qui est in potentia : et speculativus est, qui est in actu : et propter hoc a Philosophis potius dicitur gradus intellectus ipsius, quam alius intellectus.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod formaliter possibilis non habet habitum sicut speculativus, sed potentia habet tantum, quod est simpliciter non habere, sed habere secundum quid.
Sede contra. SED CONTRA :
Nihil idem in eodem est materia et efficiens in considerando unum opus: ergo intelligibile in ipso non est materia et efficiens : sed intelligibile est materia circa quam est consideratio : ergo non erit efficiens considerationis.
Item, Omne opus est ab aliquo et super aliquid quae non possunt esse idem : sed consideratio est super intelligibile : ergo non erit ab illo.
Item, Hoc videtur demonstrare modus loquendi. Dicimus enim de intellectu, quod est considerans in significatione activa : et de intelligibili, quod est consideratum in significatione passiva : et non convertimus locutionem, ut dicamus intellectum esse consideratum, et intelligibile considerans.
Item, In motu corporis sic videmus, quod illud quod renovatur secundum formam vel situm, illud est motum : illud autem quod unum et idem manens, non renovatur secundum formam vel situm, illud est immortale et movens : ergo a simili illud quod est in motu considerationis unum et idem manens, erit movens : et in quo succedunt considerationes erit mobile et motum : licet intellectus sit unum et idem manens : intelligibilia autem sunt in quibus succedunt sibi considerationes : ergo intellectus erit movens, et intelligibilia mota.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod intellectus possibilis non est habens habitum, nisi in potentia : cum enim distinguitur possibilis intellectus a speculativo, non distinguitur ex parte subjecti, sed ex parte potentiae et actus. Possibilis enim est,
Ad ALLUD dicendum, quod cum dicit Alexander, quod speculativus est potens assumere formam intellectorum per suam virtutem, intelligit de potentia et virtute habituali, hoc est, quae est stans completa per habitum.
Ad ALLUD dicendum, quod possibilis non est potens assumere formas intellectivorum per suam propriam virtutem, sed indiget auxilio virtutis alienae ut assumat eas, scilicet studii et doctrinae et inventionis.
Ad ALLUD dicendum, quod duplex est assumptio alicujus, scilicet ad esse, et ad usum. Intellectus autem speculativus non assumit formas intelligibilium ad hoc quod esse habeant in ipso, quia jam insunt ei, sed assumit eas ad usum considerandi, secundum quod dicit Victorinus, quod usus est actus elicitus ex habitu.
Ad ID quod quaeritur de secunda diffinitione, dicendum quod ipsa est data de potentia intelligibili completa per actum.
Ad id quod quaeritur, Utrum virtus motiva in opere considerationis attribuatur intellectui vel speciei intelligibili ? Dicendum, quod utrisque diversimode : speciei enim attribuitur ut formae regenti in opere, et intellectui attribuitur ut efficienti et agenti. Et propter hoc dicit Alexander, quod intellectus speculativus est sicut virtus artificis habentis artem. Ars autem in artifice movet ut forma regens in opere : virtus vero artificis movet ut efficiens et agens super materiam.
Ad PRIMUM ergo quod objicitur, dicen-
<--- Page Split --->
dum quod est compositum ex eo quod est tantum potentia et actu, sicut compositum ex materia et forma substantiali quae dat esse : et in illis verum est, quod operationes compositi principaliter reducuntur ad formam ut ad movens et agens, et non ad materiam nisi per accidens et per posterius, sicut operationes hominis reducuntur ad animam per se primo, et ad virtutes corporeas ut ad movens et motum, et ita per accidens et per posterius. Et est compositum ex subjecto et accidente : et cum subjectum sit simpliciter in actu, licet in potentia sit respectu accidentis, in illo composito non est verum, quod operationes ejus reducuntur per se ad formam, et per accidens ad substantiam. Est iterum compositum ex eo quod simpliciter est actus, ens tamen in potentia ad aliquid aliud, et ex actu : et in illo adhuc minus verum est : et talis compositio est in intellectu speculativo, qui simpliciter est forma et vctus, est tamen in potentia ad speciem intelligibilis, et ex ipsa specie intelligibili : et propter hoc cum ipse sit forma et actus, convenit ei agere in animali operatione, quae est consideratio : speciei autem convenit agere ut regenti opus.
d 2. Ad aliud dicendum, quod intellectus speculativus non omnino accipit potentiam considerandi a specie intelligibili, sed accipit ipsam ut regens circa quod est consideratio : sicut etiam virtus digestiva non accipit virtutem digerendi a nutrimento, licet nihil digerat antequam habeat nutrimentum. Et quod dicit Philosophus, quod nihil intelligit ante speciem intelligibilem, hoc verum est, eo quod non habet regens circa quod operetur.
- Ad aliud dicendum, quod cum dicit Aristoteles, quod scientia est in anima ut anima in corpore, intelligit comparationem formae ad subjectum tantum : forma enim eorum corrumpitur corrupto subjecto, si tantum forma est : et in hoc conveniunt et forma substantialis et accidentalis : et habent etiam quasdam
proprias corruptiones, ut scientia corrumpatur per oblivionem manente subjecto : et de hujusmodi comparatione loquitur ibi Aristoteles, non intendens quod sit in omnibus simile.
Ad m quod objicitur pro altera parte, Ad object. dicendum quod si proprie loquamur, species intelligibilis non est materia considerationis circa quam est consideratio, sed potius res cujus est illa species : sicut etiam in visu species visibilis non est materia circa quam est visus, sed potius res visa. Et si non fiat vis in hoc, tunc dicendum est, quod aliter est in motibus animae, et aliter in motibus corporum exteriorum. Corpus enim non movet se, ita quod ipsum sit movens et motum : et tamen intellectus considerando convertitur supra se, ita quod ipse sit considerans et consideratum, et movens et motum. Et hoc contingit non secundum idem, sed quia species intelligibilis est in duplici consideratione. Est enim species rei, et species intellectus : sed rei species est sicut in quam ducit per hoc quod est ratio rei et quidditas : species vero et intellectus est ut forma perfectiva positione ejus : et ideo potest ipsa esse in consideratione movens et mota, ut est forma intellectus movens, mota vero ut est forma rei. Et si objicitur, quod forma et materia non coincidunt in eamdem rem, dicendum quod hoc est verum de materia ex qua est res, et non de materia circa quam est opus, eo quod illa frequenter est objectum operationis quae per intentionem sua speciei movet operationem.
Ad aliud dicendum, quod non potest Ad object. esse idem secundum idem a quo est opus 2. et super quod est, sed secundum diversa bene contingit, ut jam dictum est.
Ad aliud dicendum, quod intellectus Ad object. est considerans per modum loquendi, et accipimus intellectum ut agentem. Cum autem dicimus, quod species intelligibilis est considerata, dicendum quod accipimus ipsam ut speciem rei, et non ut speciem intellectus.
<--- Page Split --->
Ad object. Ad aliud dicendum, quod considerationes sumuntur super species intelligibiles secundum quod sunt species reirum : quia sunt sic motae et considerationis materia.
ARTICULUS II.
Utrum intellectus speculativus sit in actu res scita ?.
Secundo quaeritur, Utrum intellectus speculatius sit in actu res scita ?
Et videtur, quod sic.
Dicit enim Aristoteles in III de Anima 1, quod idem in actu scientia est rei.
Item, Dicit Aristoteles 2, quod sensus est idem in actu cum sensibili. Item, Dicit quod scientia in actu est res scita.
Item, Dicit in III de Anima 3, quod in his quae sunt sine materia, idem est intellectus et quod intelligit : scientia namque speculativa et quod speculatum est, idem est.
Ex omnibus his accipitur, quod intellectus speculativus idem sit in actu cum re intellecta.
Si forte aliquis dicat, quod Aristoteles intellexit hoc de intelligibilibus separatis a materia sicut sunt intelligentiae.
CONTRA :
In omnibus intelligibilibus hoc verum est, quod sunt separata, ut dicit Aristoteles, et Avicenna, et Averroes : nihil enim conjunctum materiae et appendiciis materiae, est intelligibile : hoc ergo intelligitur de omnibus intelligibilibus.
Præterea, Eadem difficultas est de intelligentiis quae est de materialibus : cum enim intellectus speculativus speculatur intelligentiam, ipse per hoc non
efficitur substantialiter intelligentia, licet sit idem actu cum intelligentia.
Item, Dicit Aristoteles in III de Anima 4, quod anima est sicut manus : manus enim organum organorum est, et intellectus est species spicierum, et sensus est species sensibilium. Cum enim dicitur, quod intellectus est species specierum, aut intelligitur de speciebus quae sunt in anima tantum, aut de speciebus quae sunt in rebus tantum, aut de utrisque. Si primo modo, tunc oporteret duplices species esse in anima secundum intellectum, ut scilicet intellectus speculativus esset species aliquarum specierum existentium in anima, quae non essent in intellectu speculativo, quod absurdum est. Si secundo modo, tunc oporteret, quod intellectus speculativus esset species realis extra : quod iterum falsum est. Ergo relinquitur, quod tertio sit ita, scilicet quod per ly species supponatur species in intellectu, et per ly specierum supponantur rerum species extra. Si ergo intellectus species est specierum, ipse est specie idem cum re extra : et quaecumque sunt specie idem, sunt actu idem : ergo intellectus speculativus est idem actu cum re intellecta.
Si forte dicat aliquis, quod per ly species supponitur species in intellectu, et per ly specierum supponantur species in phantasmatibus. CONTRA hoc est altera pars propositionis. Cum enim dicitur, quod sensus est species sensibilium, sensibilia sunt extra animam in rebus sensatis : ergo videtur etiam, quod cum dicitur, intellectus est species specierum, quod species sint in rebus extra. Item, Sit ita quod importantur species in phantasmatibus, sequitur idem inconveniens quod timetur in alio : illae enim species simpliciter sunt species particularium, et particulares species in intellectu sunt universales : ergo intellectus secundum actum non habet species phantasmatum.
<--- Page Split --->
Praeterea, Per rationem probatur dictum Philosophi : Quaecumque enim sunt in potentia idem, si potentia reducatur ad actum, ipsa erunt actu idem : intellectus possibilis in potentia est idem in omnibus scibilibus : ergo si potentia reducatur ad actum, ipsa erit actu idem cum rebus scitis : sed in speculativo reducitur ad actum : ergo speculativus est idem cum omnibus scitis actu. PRIMA patet per se. SECUNDA probatur per hoc quod dicitur in III de Anima 2, quod intellectus possibilis potentia est omnia intelligibilia actu.
Item, Quaecumque potentiae perficiuntur ab eodem actu, illae sunt idem actu : potentia intellectus et potentia rei scitae perficiuntur ab eodem actu : ergo sunt idem actu intellectus sciens et res scita. PRIMA patet per se. SECUNDA probatur in VII Metaphysicae 7, ubi probatur, quod est actus universalis et particularis : quia ratio rei et quidditas est intellectus scientis.
Sed contra. Sed contra :
Quaecumque sunt actu idem, simpliciter sunt idem : intellectus et res scita sunt actu idem : ergo simpliciter sunt idem. PRIMA probatur per hoc quod idem est actu esse, et simpliciter esse. SECUNDA supponitur per ante dicta. Inde sic : Lapis est scitus et homo est scitus : et quaecumque uni et eidem sunt eadem, simpliciter ipsa sunt eadem : sed lapis scitus et homo scitus simpliciter sunt eadem intellectu scibili : ergo ipsa sunt eadem : ergo dum lapis scitur, homo scitur, quod est absurdum.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod omnia intelligibilia denudata sunt a materia et appendicis materiae, vel nuda per seipsa: et propter hoc intellectus speculativus species est omnium intelligibilium, et idem cum omnibus actu. Sed actus duplicem habet comparationem. Unam ad rem cujus est actus : et sic est ratio
rei et quidditas nullam differentiam habens ab ipsa. Si enim haberet differentiam, secundum illud in quo differret, non cognosceretur per ipsum res scita : et ideo species quae est in anima, est principium intelligendi totam rem, et totum esse rei omnino accipitur ut actus totius rei : et cum sit in intellectu, eo quod principium sit intelligendi, est scientia res scita in actu, et intellectus speculativus speculatur in actu. Aliam habet comparationem ad id in quo est ut in subjecto : et sic non est principium intelligendi, sed principium esse : et quia in intellectu est similitudo accidentalis, causat in ipso esse accidentale : quia vero in re est forma naturalis, facit in ipsa esse naturale : et hoc attendens Philosophus dicit, quod scientia quodammodo est res scita : et in alio loco dicitur, quod intellectus est idem actu cum eo quod intelligitur, sed secundum esse est aliud : et similiter sensus cum sensibili est idem actu, sed secundum esse est aliud, sicut supra exposuimus.
Ut tamen melius intelligatur, glossabimus singula dicta Aristotelis. Quod ergo dicit, quod idem secundum actum est scientia rei, tripliciter glossatur. Primo sic : Idem, scilicet possibilis de quo ante fecit mentionem, in actu existens est scientia rei : et intendit tunc dicere, quod speculativus et possibilis sunt idem in substantia et subjecto : sed quando possibilis est in actu, tunc est scientia rei. Secundo sic : Speculativus intellectus qui est formaliter scientia, secundum actum est idem rei, sed non secundum esse. Tertio modo sic : Scientia speculativi intellectus actu est idem rei. In omnibus his tribus modis vera est propositio. Sed intelligendum est secundum Aristotelem, et Avicennam, et Averroem, et Alexandrum, et Alpharabium, quod cum dicitur, intellectus est scientia, intelligitur scientia et intellectus esse unum sicut unum congregatum ex sub-
<--- Page Split --->
jecto et accidente, quod dicitur idem actu cum re, quia est in actu simili. Sed melius est ut dicatur intellectus speculativus formaliter esse scientia et actu idem rei, ut prius habitum est.
Quod autem dicit in secunda auctoritate, quod sensus est actu res sensata et scientia res scita, jam explanatum est.
Quod vero in tertia auctoritate dicitur, quod anima est sicut manus, manus enim organum organorum, ipse glossat in libro de Animalibus, ubi dicit, manus non est unum instrumentum, sed plura : quoniam est sicut instrumentum recipiens instrumenta : natura ergo dedit homini manum, ut possit uti ipsa diversis modis : et ita manus hominis est sicut unguis, et ungula, et lancea, et gladius, et alia instrumenta, quoniam potest omnia ista facere : et creatio manus est conveniens omnibus operationibus, quoniam est extensa et divisa in multas partes, et potest una parte sola uti et duabus, et multis secundum diversos modos. Est ergo sensus, quod manus est universale organum ad omnia instrumenta operabilia : et sic anima per duas partes et species est utens omnibus speciebus : secundum sensibilem enim partem utimur omnibus sensibilibus partibus, et secundum intelligibilem utimur omnibus universalibus intelligibilibus : omnia enim quae sunt, sensibilia vel intelligibilia sunt, ut habetur in III de Anima. Nihilominus tamen et hoc est verum, quod species quae formaliter est intellectus speculativus, est actus specierum quae sunt in rebus.
sed principium cognitionis : et propter hoc quæ illo actu sunt eadem, non sunt simpliciter eadem, sed secundum quid, ut patet ex prædictis.
ARTICULUS III.
Utrum unus et idem numero intellectus sit in omnibus animabus rationalibus ?
Tertio quæritur, Utrum unus et idem numero intellectus sit in omnibus animabus rationalibus ?
Et videtur, quod sic : quia
Dicit Averroes super tertium de Anima 1, quod una est species intellectus speculativi apud omnes homines.
Item, Glossa super illud verbum : Velociter currit sermo ejus 2, dicit : « Quod velox est sicut equus vel Angelus vel ventus, alicubi est, non ubique : velocitas autem ipsa ubique est, non est in parte, nusquam arctatur, quæ non modo est in equis, sed in aliis inanimatis, et in eisdem temporum punctis ubique terrarum diffunditur. » Hoc non potest intelligi de velocitate hac vel illa, sed de universali velocitate secundum quod est universalis. Cum igitur hæc sit in intellectu speculativo, intellectus speculativus est ubique terrarum unus et idem : et ita erit idem in omnibus rationabilibus.
Ad object. Ad in autem quod contra hoc objicitur per ultimam rationem, dicendum quod duplex est actus, scilicet actus naturae, et rationis. Actus naturae dat esse naturale quod est esse simplex, et quae sunt eadem in illo actu, simpliciter sunt eadem. Actus autem rationis est intentio et ratio rei, non principium esse,
- Item, In primo Posteriorum dicit Aristoteles : « Universale dico quod cum de omni sit, et per se est, et secundum quod ipsum est 3. » Ex hoc accipitur, quod universale est idem de omni : et cum universale sit species intellectus speculativi, intellectus speculativus in una specie est de omni : et sic in eadem
<--- Page Split --->
et non secundum quod est accidens animæ.
Et per hoc patet solutio ad duo sequentia, quae omnia procedunt secundum quod universale est ratio suorum particularium abstracta ab illis.
Ad ALIUD dicendum, quod secundum quod universale est accidens animæ, non est ratio rei. Quod patet : ratio enim est quidditas rei et substantia : species autem intelligibilis est accidens non rei, sed intellectus : et propter hoc cum individuetur a solis intelligibilibus, numerabitur per numerum intelligibilium.
ARTICULUS IV.
Utrum species intelligibiles sunt in intellectu ut in loco ?
Quarto quaeritur, Utrum species intelligibiles sunt in intellectu ut in loco vel in materia ?
Et videtur, quod ut in loco.
Dicit enim Aristoteles in III de Anima 1, quod Philosophi bene dicentes sunt animam esse locum specierum, praeter hoc quod non tota est locus, sed secundum intellectum, neque actu, sed potentia est species, supple, anima intellectiva.
Item, Quidquid est in aliquo a quo habet esse incorruptibile et conservatum, est in ipso ut in loco : species autem sunt in intellectu ut a quo habent esse incorruptibile : ergo sunt in ipso sicut in loco. PRIMA probatur per hoc quod locus est salvativus locati, ut habetur in IV Physicorum 2. SECUNDA probatur per hoc quod universale non est nisi in rebus et in intellectu. In rebus au-
tem corrumpitur : quia destructis primis substantiis impossibile est aliquod aliorum remanere, ut habetur in Prædicamentis. Et in libro primo de Morte et vita : « Secundum accidens corrumpuntur quæ sunt in subjectis contrariorum, propter id quod de illo subjecto non prædicant substantiam. »
- Item, Quæcumque moventur ad aliquod ut ad immobile simpliciter, moventur ad ipsum ut ad locum : species intelligibiles sic moventur ad intellectum : ergo moventur ad ipsum ut ad locum. PRIMA probatur per hoc quod si aliqua moventur ad aliquid, moventur ad ipsum ut ad locum, vel ut ad materiam. Et si ut ad materiam moventur, tunc moventur ad id quod simpliciter est mobile. Si enim moventur ad locum, moventur ad immobile. Habemus enim in IV Physicorum 3, quod locus ut locus semper est immobilis, sed motus est ab ipso et ad ipsum, licet locus ut vas moveatur. SECUNDA probatur in VII Physicorum 4, ubi probatur, quod in intellectu non est aliqua species motus.
Sed contra :
Omnis locus est terminus corporis alicujus : intellectus non est terminus alicujus corporis : ergo non est locus.
Item, Aristoteles 5 hic reprehendit Hesiodum, qui dicit eamdem esse loci potentiam et materiae : sed potentia intellectus ad speciem intelligibilem est potentia materiae, ut supra est probatum : ergo non erit potentia loci.
Item, Reprehendit Platonem qui idem dicit esse locum et materiam 6, cum materia nihil terminet, sed potius terminetur a specie : locus autem est forma et species uniuscujusque quo terminantur magnitudo et materia magnitudinis. Cum igitur intellectus ad speciem sit hylealis secundum Alexandrum, potentia sua non erit potentia loci.
<--- Page Split --->
st. Item juxta hoc quaeritur, Utrum intellectus sit potentia duarum specierum? Et videtur, quod sic.
agere per se, et efficitur in actu per intelligibile : et sic habet similitudinem cum subjecto et materia.
Dicit enim Averroes super tertium de Anima 1, quod quando omnia speculativa fiunt in nobis existentia in potentia, tunc etiam agens continuatur nobis in potentia, quia non continuatur nobis nisi per illa : et cum fuerint existentia in nobis in actu, tunc ipse continuatur nobis in actu. Ex hoc accipitur, quod intellectus est in potentia ad speciem agentis et ad speciem intelligibilis : et ita est in potentia ad alias species simul.
- Item, Ibidem Averroes dicit : « Manifestum est, quod subjectum intellectorum speculativorum et intellectus agentis est unum et idem simul, et est sicut diaphanum quod recipit colorem et lucem in simul, et lux est efficiens colorem. » Et ex hoc sequitur idem.
Et per hanc distinctionem patet solutio ad omnia objecta.
Aon quod juxta hoc quaeritur, scilicet utrum sit potentia ad duas species simul?
Dicendum, quod suscipit speciem agentis, et speciem intelligibilis. Sed illa duæ species non sunt nisi actus unius. Species enim agentis est actus speciei intelligibilis, sicut lux est actus coloris, sicut supra in quaestione de intellectu agente est determinatum.
Et per hoc patet solutio ejus quod objicitur in contrarium.
ARTICULUS V.
Utrum habitus intellectus speculativi post considerationem manet in ipso, vel in memoria ?
Actus habent diffiniri in propria materia, ut dicit Aristoteles 2. Cum ergo species agentis et species intelligenti non sunt idem actus, non erunt in uno ut in propria potentia et simul.
Solutio. Dicendum ad primum, quod intellectus respectu specierum habet convenientiam cum loco, et convenientiam cum subjecto. Per hoc enim quod confert esse simplex intelligibilibus et quodammodo incorruptibile, habet convenientiam cum loco, et maxime cum loco superiori : quia de illo dicit Aristoteles in II de Generatione et Corruptione 3, quod species maxime in terminis est : formalia enim maxime sunt in loco superiori, et materialia in inferiori. Item, per hoc quod variatio intellectuum fit circa intellectum sine mutatione ipsius et motu simul, habet similitudinem cum loco, ut probatur in secunda objectione. Per hoc vero quod est in potentia, non potest
Quinto et ultimo quaeritur, Utrum habitus intellectus speculativi post considerationem manet in ipso, vel in memoria aliqua quae sit pas animae rationalis, vel non manet in anima rationali? Haec est quaestio Avicennae in VI de Naturalibus.
Et videtur, quod manet in ipso.
Habitum enim est, quod anima secundum intellectum possibilem est locus formarum intelligibilium : locatum autem manet in loco continue : ergo videtur, quod species continue post considerationem mancant in intellectu possibili.
Item, Habemus in Praedicamentis, quod habitus est qualitas difficile mobilis. Cum ergo habitus sit perfectio po-
<--- Page Split --->
tentia cujuslibet, habitus manebit in intellectu.
igitur post considerationem non manent in memoria sensibilium.
SED CONTRA :
Forma remanentes post considerationem, aut manent in actu completo, aut in actu incompleto. Si primo modo, tunc cum sint in intellectu, in actu completo erunt in intellectu : sed intellectus est virtus apprehendens : ergo species illa in actu completo manebunt in intellectu tamquam in virtute apprehendente. Sed dicit Avicenna, quod apprehendere secundum actum nihil aliud esse quam speciem esse secundum actum in virtute apprehendente. Ergo intellectus post considerationem species illas apprehendit in actu : ergo continue considerat secundum actum, quod falsum est. Si dicatur, quod non manent in actu completo in intellectu post considerationem : ergo cum actus completus specierum intelligibilium nihil aliud sit quam abstractio omnimoda specierum a materia et materia appendiciis, erunt illa species post considerationem revertentes ad materiam et materia appendicia : sed omnis species conjuncta appendiciis materia in aliqua virtutum sensibilis anima est ut in subjecto : ergo illa species post considerationem erunt in anima sensibili ut in subjecto, et non manent in intellectu.
Si forte dicatur, quod hoc non est inconveniens, eo quod Aristoteles dicat, quod memoria est intelligibilium per accidens. CONTRA : Dicit Aristoteles in II de Anima 1, quod mutatus ex habitu in actum, non est alteratus secundum scientiam : eo quod nihil novum recipit quod prius non habuit : igitur intellectus procedens ex habitu in actum considerandi, nihil novum recipit quod prius non habuit : sed si species manent in memoria sensibili, exigitur nova abstractio ab appendiciis materia : ergo nova acceptio ab intellectu possibili : ergo intellectus erit alteratus secundum scientiam in tali processu, quod est contra Philosophum:
Si forte dicatur, quod manent in memoria rationalis anima.
CONTRA :
Memoria actu est converti super speciem cum intentione praeteriti: intentio praeteriti non est de ratione universalis : ergo species universalis non est in aliquo sicut in memoria : ergo anima rationalis, qua non habet nisi species universales, non habet memoriam. PRIMA probatur ex praehabitis. SECUNDA probatur per hoc quod eadem est ratio universalis in praeterito, in praesenti, et futuro, eo quod abstrahit ab hoc et nunc.
Item, Tempus est una conditio particularis : universale autem remotum est ab omnibus conditionibus particularis : ergo universale remotum est a diferentia temporis. PRIMA probatur per hoc quod tempus est proprietas motus, et motus non est nisi proprietas ejus quod est in materia particulari. SECUNDA probatur per rationes particularis et universalis : particulare enim est, quod de uno praedicatur, universale quod de pluribus.
Item sic : Omnis memoria est cum differentia temporis determinata : nullum universale est cum differentia temporis : ergo nullum universale est in memoria : intellectus autem tantum est universalis : ergo nulla memoria est in intellectu. Et quia de hoc plura sunt objecta supra in quaestione de memoria, haec in hoc loco sufficiunt.
Si forte dicatur, sicut dicit Avicenna, quod hujusmodi species post considerationem non manent in intellectu possibili, sed per ipsas efficitur intellectus possibilis apertus sufficienter ad petendum intelligibilia ab intelligentia agente.
CONTRA :
- Secundum hoc species non est intellectu possibili, nisi quando actualiter considerat eam : ergo sic secunda consideratione aliquid recipit intellectus pos-
<--- Page Split --->
sibilis : ergo mutatus est: et hoc est contra Philosophum.
- Praeterea, Illa intelligibilia aut sunt semper in intelligentia agente, aut recipit ea. Si primo modo, tunc nihil addiscimus, sed per studium et acquisitionem tantum excitamur ad hoc ut convertamur ad intelligentiam agentem, et accipiamus ab ea intelligibilia: et hic est error Platonis. Si secundo modo, tunc intellectus agens est in potentia ad recipiendum aliquid, quod supra in quaestione de intellectu agente multis rationibus est improbatum.
Si forte dicatur, quod intelligibilia manent in anima, et intellectus possibilis convertitur ad ipsa, et tunc resultant in ipso sicut in speculo.
CONTRA : Aut manent ut res per se existentes, aut ut in aliquo subjecto. Si primo modo, tunc species essent substantiæ, quod falsum est: res enim per se existens non est nisi substantia composita: species autem quæ sunt in anima, sunt passiones, sicut habetur in principio libri Perihermenias. Si secundo modo, cum non sint in anima nisi in aliqua ejus virtute sint, quæratur quæ sit illa, et redibit eadem quæstio quæ prius.
Si vero dicatur, quod sunt in memoria sensibilis animæ, et manet in ipsa sicut universalia: et propter hoc non exigitur iterata abstractio.
CONTRA : Memoria sensibilis animæ est potentia situata in organo, ut supra probatum est: omnis autem talis virtus non accipit nisi formam habentem appendicia materiæ, sicut dicit Avicenna: ergo memoria non accipit universale: quia universale abstractum est a situ et materia et omnibus appendiciis materiæ.
Ad hoc respondet Avicenna eligendo illam partem, quod intelligibilia emanant ab intelligentia agente in intellectum possibilem, et quod addiscere nihil aliud sit quam per studium acquirere aptitudinem perfectam in intellectu possibili ad convertendum se ad intelligentiam agentem, ex qua emanant intelle-
ctus simplices in intellectum possibilem, quas tamen intellectus possibilis accipit cum ordine et compositione. Dicit etiam, quod haec aptitudo in intellectu possibili ante addiscere est imperfecta, post addiscere autem erit perfecta: et ideo post perfectionem illam nihil addiscimus: quia nullam aptitudinem acquirimus quam non habeamus: sed ante ipsam addiscimus acquirendo aptitudinem quam non habemus.
SED CONTRA :
Illa intelligibilia quæ emanant ab intelligentia agente, aut sunt abstracta a phantasmatibus, aut semper sunt in intellectu agente. Si primo modo, tunc oportet, quod in aliquo recipiantur ut in subjecto cum abstracta sint: hoc autem non est intellectus agens, eo quod ipse non sit in potentia, sed est agens universaliter: ideo addiscere non erit tantum acquirere aptitudinem convertendi se ad intellectum agentem, sed etiam acquirere formam intelligibilem. Si secundo modo, tunc nulla formarum intelligibilium acquiritur per intellectum: et sic nihil videntur prodesse phantasmata quæ accipiuntur per sensus.
Si forte dicatur, quod prosunt ad hoc phantasmata, quod ad ipsa determinantur universalia, quia emanant ab intellectu agente universalia determinabilia ad phantasmata illa.
CONTRA :
- Universalia universaliter non determinantur ad phantasma nisi attingant illud vel aliquam conditionem ipsius : sed id quod emanat ab intellectu agente, non attingit phantasiam in se nec aliquam conditionem suam : ergo illud quod emanat ab intellectu agente, non determinatur a phantasia. Prima probatur per hoc quod universale non contrahitur a particulari nisi per hoc quod in ipso ponitur, vel in aliqua conditione ipsius. SECUNDA probatur per hoc quod emanatio non fit nisi in intellectum possibilem, et ad illum non pertingit phantasia, nec aliqua conditio phantasmatis.
<--- Page Split --->
- Præterea quæritur, Qualis emanatio sit quæ fit ab intellectu agente in possibilem ? Aut enim ita est quod forma illæ fiant in possibili ex conversione ad agentem per modum generationis, aut per modum dationis. Si primo modo, tunc intellectus possibilis continue erit in ignorantia nisi sit actualiter considerans. Ignorantia enim nihil est aliud quam privatio habitus scientiæ. Si secundo modo, aut ergo formæ datæ ejusdem speciei sunt infinitæ in intellectu agente, aut finitæ, aut plures, aut una. Si primo modo, tunc infinitæ formæ ejusdem speciei sunt in eodem ut in subjecto. Si secundo modo, ergo tot potest dare quod non habebit plures : et tunc desunt intelligibilia, quod absurdum est.
sibili : quia ipse est virtus apprehensiva : sed ex conversione sui ad intellectum agentem generatur in ipso cum actualiter considerat. Nos autem dicimus, quod manent in intellectu possibili, eo quod Aristoteles expresse dicat, quod memoria et reminiscentia habent suos actus apprehensionis. Unde falsum est, quod thesauri non sit apprehendere. In virtutibus enim corporalibus alterius quidem virtutis est recipere, et alterius retinere : humidi enim est bene recipere, et sicci bene retinere. Sed in intelligibili virtute ejusdem virtutis est recipere et retinere, eo quod oppositorum actus ibi non sunt oppositi, cum sint separata opposita a materia et potentia agendi et patiendi : unde intellectus possibilis recipit formas intelligibilium et retinet eas.
Solutio. Solutio . Sinepræjudicioaliorumdici - m u s , quodanimarationalisproprielo - quendononhabeatmemoriam . EtsiAugustinusdicat , quodmemoriaestparsimaginis , ipseaccipitmemoriamproutestpræsentium , præteritorum , etfuturo - r u m , utsupradiximus : etdehocquæ - riturinfrainquæstionedeimagine . S e n - tentiaautemAvicennæinhocquodnonesthaberememoriamanimamrationa - l e m , esteademnobiscum , etipsedis - tinguitinterthesaurumformarum , etvirtutemapprehensivamdicens , quodthesauriestrecipereformam , etnonap - prehendere . Etpropterhocformanonestinthesaurosicutinvirtuteapprehen - s i v a : sedvirtutisapprehensivæestap - prehendereformametnonretinere : etpropterhocdicit , quodspeciesintelli - gibilesnonretinenturinintellectupos -
Ad hoc autem quod objicit Avicenna, quod actuale considerare nihil aliud est quam speciem intelligibilem esse in potentia apprehensiva in actu perfecto, dicendum quod hoc falsum est : exigitur enim insuper, quod ad ipsam speciem convertatur, et quod referat eam ad rem cujus est species.
Si autem quæritur, Quid sit reducens possibilem de habitu in actum ? Dicendum, quod nihil nisi voluntas. Et hoc patet per diffinitionem habitus datam a Philosopho, scilicet quod habitus est quo quis aliquid agit quando voluerit. Voluntas enim tripliciter est in anima, scilicet motor aliarum potentiarum ad actum, et pars imaginis, et pars liberi arbitrii, ut infra dicetur.
Et per hoc patet solutio ad totum.
<--- Page Split --->