QUÆSTIO LV.

De intellectu agente.

Secundo, Quæritur de intellectu agente.

Et quærunitur de ipso sex.

Quorum primum est, An sit intellectus agens aliquis in anima ?

Secundum est, 'Utrum sit in genere habitus, sicut quidam videntur dicere ?

Tertium est, Utrum sit separata intelligentia, sicut dicunt quidam alii?

<--- Page Split --->

Quartum, Utrum sit idem cum possibili secundum essentiam? Quintum, Quid sit secundum substantiam et diffinitionem? Sextum, Qualiter intelligat, et de modo actionis ejus.

ARTICULUS I.

An sit intellectus agens ?

Ad primum sic proceditur, et quaeritur, An sit intellectus agens ?

Et videtur, quod non sit intellectus agens :

  1. Sicut enim se habet species sensibilis ad sensum in eo quod perficit ipsum, ita se habet species intelligibilis ad intellectum in eo quod perficit ipsum : sed species sensibilis seipsam potest facere in sensu sine omni alio agente quod sit species vel sensus : ergo species intelligibilis seipsam faciet in intellectu possibili sine omni alio agente quod sit species vel intellectus. PRIMA patet per se. SECUNDA vero probatur ex hoc quod multae species sensibiles sunt sicut tactus et gustus, quae seipsas faciunt in sensibus. Et ex hoc sequitur, quod supervacuum sit ponere intellectum agentem : et cum nullum vanum sit in natura, sequitur quod intellectus agens non sit in natura.

  2. Item, Forma quae per nullam excellentiam sui corrumpit suscipiens, magis conveniens est suscipienti, quam illa quae per excellentiam sui corrumpit ejus suscipiens : ergo si illa quae minus convenit, potest seipsam facere in suscipiente, multo magis illa quae plus convenit : sed forma sensibilis est forma per excellentiam sui corrumpens sensum, et tamen seipsam faciens in sensu : forma

vero intelligibilis per excellentiam non corrumpit intellectum : ergo multo magis seipsam faciet in intellectu.

  1. Item, Omnis potentia per seipsam potens suscipere a potentia anteriori, nobilior et dignior est et perfectior quam illa quae per seipsam non potest facere 1 : phantasia est potentia per seipsam sine alio agente potens suscipere speciem a sensu communi : ergo si intellectus possibilis per se sine agente non potest suscipere speciem a phantasia, perfectior et nobilior erit potentia phantasiae quam intellectus possibilis, quod est impossibile : ergo intellectus possibilis non indiget agente ad hoc quod suscipiat speciem intelligibilem : et sic iterum vanum est ponere intellectum agentem.

  2. Item, Detur, quod intellectus agens speciem intelligibilem agit in possibili, et quaeratur, Utrum intellectus agens intelligat speciem suam quam agit in possibili, vel non ? Si dicatur, quod non : cum igitur possibilis intelligat eam, imperfectior erit agens non intelligendo quam possibilis : cujus contrarium ab omnibus dicitur. Philosophus enim dicit, quod agens semper intelligit 2. Si vero dicatur, quod intelligit eam. Cum igitur intellectus nihil intelligat nisi quod est in ipso, oportebit hanc speciem esse in intellectu agente. Aut igitur semper fuit in ipso, aut aliquando est recepta. Si semper fuit, tunc sequitur, quod species intelligibiles semper essent in anima, et nulla esset acquisita : et hoc esset incidere in errorem Platonis, qui posuit nos nihil addiscere, sed recordari omnium : et hoc infra destruetur. Si vero aliquando fuerint in ipso species intelligibiles, ergo antequam fiant in ipso, intellectus agens

<--- Page Split --->

erit in potentia ad ipsas suscipiendas : ergo nulla erit inter agentem et possibilem : possibilis enim propter nihil aliud dicitur possibilis nisi quia potest suscipere species quas non habet.

  1. Item, Ordo est in viribus animæ : ergo in illo ordine est accipere primum et ultimum. Prima autem vis est sensus proprius, et ultima est intellectus, et mediæ sunt sensus communis et phantasia et hujusmodi. Hujus autem ordo non attenditur nisi in motu specierum ad animam secundum apprehensionem. Ergo primum erit movens tantum, et ultimum motum, et media moventia et móta : sed primum est species sensibilis movens sensum : ultimum autem est intellectus : ergo intellectus erit motus tantum : ergo nullus erit intellectus movens nec agens. Vel si detur, quod aliquis movet, ille erit de mediis potentiis, et erit movens et motus, et sic ipse erit in potentia ad anteriores potentias, quod non convenit intellectui universaliter agenti : ergo nullus erit intellectus agens in anima.

  2. Item, In primis et mediis potentiis non ponitur aliqua potentia agens universaliter : nullus enim sensus est universaliter agens, nec aliqua phantasia : ergo nec in extremis, cum extremae sint apprehensivae sicut prima et mediae, debet poni universaliter agens. His rationibus possunt inniti antiqui quidam negantes intellectum agentem esse in anima.

  3. Et quaedam adducuntur a simili : Sicut etiam in intellectu practico videmus, quod ipse suscipit speciem boni operabilis, et discernit ipsam, et non tangit movendo corpus ad organum motu processivo unus numero et essentia existens : ita videtur intellectus posse suscipere species sensibilium, insuper agere ad hoc quod sint in ipso.

Sed contra. CONTRA hoc sunt auctoritates omnium Philosophorum.

  1. Dicit enim Aristoteles in III de Anima : « Quoniam autem sint in omni natura quaedam, quorum aliquid est tamquam materia, et in unoquoque genere, hoc autem est potentia illa, alterum autem est causa et efficiens quidem est, et omnia facit ut ars ad naturam sustinuit, necesse est et in anima has differentias esse : et hujus quidem quaedam differentia est intellectus quo omnia fiunt, ille vero quo est omnia facere 1. »

  2. Item, Averroes ibidem dicit, quod in anima est intellectus quo est omnia facere secundum Aristotelem, et intellectus possibilis quo est omnia fieri, quod dicunt Alpharabius, Alkindius, Alexander, Avicenna, et omnes Philosophi.

  3. Per rationem autem probatur sic : Omne quod fit in actu ita quod educitur ex potentia, non egreditur nisi per illud quod est in actu : intellectus possibilis fit in actu ita quod educitur de potentia in actum illum : ergo hoc fit per aliquid quod est in actu et agens : ergo necessarium est ponere intellectum agentem.

  4. Item, In omni transmutatione necesse est ponere subjectum, et efficiens, et finem : in intellectu possibili est transmutatio ad speciem intelligibilem : ergo necesse est ponere in ipso subjectum, efficiens, et finem : sed subjectum est intellectus possibilis : ergo aliquid erit efficiens et finis et diversum ab intellectu possibili : quia subjectum, ut dicit Philosophus 2, numquam coincidit in idem cum efficiente et fine. Quæritur ergo, Utrum efficiens et finis sint idem vel non ? Si non, tunc habetur propositum : quia tunc efficiens erit intellectus agens universaliter et transmutans intellectum possibilem. Si sic, tunc respectu ejusdem transmutationis idem erit efficiens et finis : sed finis est inductum et factum per transmutationem, efficiens inducens et faciens : ergo in eadem transmutatione idem erit inducens et faciens, inductum et factum, quod est impossibile :

<--- Page Split --->

nec est vis in hoc quod dicitur transmutari intellectus possibilis, licet in eo non sit transmutatio physica,tamen est transmutatio apprehensionis.

  1. Item, Nulla forma seipsam facit in materia et substantia : species intelligibiles sunt formae : ergo nulla earum seipsam facit in intellectu possibili. PRIMA probatur per hoc quod si daretur, quod alia forma faceret seipsam in materia et subjecto, idem esset faciens et factum, et idem esset in actu et in potentia : secundum enim quod est faciens, necesse est ipsum esse actu, quia nihil facit nisi actu ens : secundum autem quod est fiens est in potentia, quia nihil fit quod actu est ens, sed quod possibile est fieri. Si forte diceretur, quod subjectum agit, hoc est absurdum : quia subjectum est motum, et movens et motum numquam sunt idem : igitur in apprehensione intellectiva necesse est ponere agentem intellectum, sicut ponitur possibilis et speculativus.

possibilis non differret a viribus animae sensibilis : ergo necesse est intellectum agentem ponere, qui agit universale ex particulari.

  1. Item, Universale est in particulari potentia, non actu : ergo si debeat educi in actum, necesse est, quod hoc fiat ab aliquo agente, quod agens non potest esse de viribus animae sensibilis. Aut ergo hoc est idem cum intellectu possibili, aut non. Si non, habetur propositum, scilicet quod necesse est ponere intellectum universaliter agentem universalia de particularibus. Si sic, tunc idem erit recipiens universale et faciens ipsum, et idem erit movens et motum : quæ omnia impossibilia sunt.

  2. Item, In visu sîc est, quod lumen est agens et faciens colores potentia sensibiles, actu sensibiles : sed intellectus agens, ut dicit Philosophus, est ut lumen in visu : ergo intellectus agens de necessitate ponetur in anima intellectiva.

  3. Item, Forma non est nisi quando est in subjecto : ergo non operatur antequam sit in subjecto : sed si forma intellectualis esset intellectus agens, ut quidam dicunt, non ageret nisi quando esset in intellectu possibili : sed cum est in intellectu possibili, tunc intellectus possibilis est in actu : ergo intellectus agens non ageret nisi quando intellectus possibilis esset in actu : et hoc est absurdum : omne enim agens agit ad hoc ut potentia educatur in actum, et non postquam est in actu.

  4. Item, Fiat argumentum Averrois super librum de Anima 3, scilicet quod comparatio sensus et phantasie ad intellectum possibilem est comparatio particularis et singularis, eo quod in sensu et phantasia non est nisi particulare et singulare : si ergo non esset movens intellectum possibilem nisi phantasia, non moveretur intellectus possibilis nisi secundum particularem : et ita intellectus

SOLUTIO. Concedimus, quod intelleclus agens universaliter est in anima.

Ad PRIMUM quod contra hoc objicitur, dicendum quod specierum sensibilium quaedam sunt activae per se, quaedam autem non, et illae indigent aliquo agente: et sive sint activae per se, sive non, non tamen agunt secundum seipsas in sensibus, sed agunt in suis objectis: objecta enim sunt prima moventia sensus: et propter hoc illa est falsa, quae supponit, quod species sensibiles agant per seipsas in sensibus. Species enim sensibiles non sunt actu nisi in sensibilibus: ergo non agunt postquam non sunt in sensibilibus. Unde si agerent in sensu educendo ipsum de potentia ad actum, non agerent et non educerent ipsum, nisi quando sensus est in actu, quod est impossibile. Et per hoc patet, quod prima est falsa.

Ad ALIUD dicendum, quod nullus sensus ponitur agens universaliter respectu

<--- Page Split --->

aliorum : et hoc contingit duabus de causis. Quarum una est, quia sensus non est unius potentiae sensibilis : visus enim non recipitur ab auditu, et propter hoc non potest facere agens universale ad omnia sensibilia. Sic autem non est in intellectu : quia eadem est potentia recipiendi omnia intelligibilia, quae potest habere universale agens. Secunda causa est, quia agentia in sensibus sunt objecta : et propter hoc non ponitur sensus agens universaliter : sed in intellectu phantasma non sufficienter movet nec universaliter, eo quod unumquodque phantasma est particulare determinatum : et ideo necesse est ponere agens universale esse in intellectu.

Ad alud dicendum, quod phantasia non recipit nisi particulare, et propter hoc sufficienter potest moveri a sensu praecedente secundum actum facto : sed intellectus possibilis recipit universale, et ideo non sufficienter movetur a phantasia quae non sit in actu nisi secundum particulare. Nec in hoc consistit perfectio phantasiae et imperfectio intellectus : intellectus enim possibilis perfectior est in eo quod recipit universale quod superius est particulari, et propter sui ampliorem perfectionem requirit aliquod agens : sicut et in physicis corporibus plura movent ad corpus organicum quam ad corpus mixtum vel simplex, nec tamen corpus organicum imperfectius est corpore mixto vel simplici, sed potius perfectius et nobilius.

Ad alud dicendum, quod hoc nihil est quaerere, Utrum intellectus agens recipit speciem vel intelligit eam, sicut nihil est dicere, Utrum lumen videt colores vel recipit ipsos ? Lumen enim secundum quod est in corpore, operatur unum visibile a potentia visus et non duo. Similiter intellectus agens lumine suo intellectuali operatur unum intelligibile ab uno intellectu possibili, quod intellectus est agentis, et possibilis, sed agentis sicut ab ipso, et possibilis sicut in ipso : et sicut in physicis corporibus

una est operatio agentis formae et materia patientis, licet non eodem modo, sicut dictum est.

Ad alud dicendum, quod ratio illa Ad s, tenet in ordine mobilium, quae omnia moventur secundum formam primi moventis : sed in virtutibus animae non est ita. Primum enim movens movet secundum formam singularem et particularem, quae est hic et nunc. Ultimum autem motum, scilicet intellectus possibilis, non movetur secundum formam illam, sed secundum rationem universalis. Et propter hoc oportet aliud esse agens et movens.

Et per hoc etiam patet solutio ad sequens : quia in primis et mediis non est nisi forma primi moventis, sed in extremis est plus: et ideo in extremis oportet opponere aliud agens.

Ad ultimum dicendum, quod intelleAt 7. ctus practicus movet motus : non enim movet corpus nisi motus a specie appetibilis, sicut dicit Philosophus in cap. de motore. Et sic nihil prohibet intellectum possibilem movere in intelligibilibus : cum enim motus est ab uno intelligibilium, movet alterum. Vel, dicatur melius, quod non est simile de intellectu practico et contemplativo : practicus enim habet apprehensionem et appetitum : et per apprehensionem est motus, per appetitum vero movens : sed intellectus contemplativus possibilis non habet nisi apprehensionem, et propter hoc non est nisi motus tantum et non movens.

ARTICULUS II

Utrum intellectus agens sit in genere habitus ?

Secundo quaeritur, Utrum sit in genere habitus ?

<--- Page Split --->

Et videtur, quod sic duobus similibus inductis ab Aristotele.

  1. Dicit enim in III de Anima ' , quod intellectus agens ad possibilem se habet sicut ars ad materiam : sed omnis ars ad materiam se habet sicut habitus activus : ergo intellectus agens se habet ad possibilem ut habitus activus : ergo intellectus agens est habitus. SECUNDA probatur, quia ars nihil aliud est quam habitus existens in anima, ad cujus similitudinem fit aliquid in materia extrinseca. PRIMA vero patet ex auctoritate Aristotelis 2 . Aliud simile est quod dicit intellectum agentem esse sicut lumen : lumen vero est esse formale colorum : et ita videtur intellectus agens nihil aliud esse quam esse formale intelligibilium : sed tale est habitus praecipue principiorum : ergo videtur intellectus agens esse habitus principiorum.

  2. Item, Dicit Alexander expresse, quod intellectus agens est forma quae non est materialis, quae sola de materia sua est intelligibilis : forma autem quae non est materialis, et intelligibilis est habitus : ergo intellectus agens nihil est aliud quam habitus. Et in alio loco dicit, quod intellectus in effectu non est aliud quam forma intellectiva : et ex hoc sequitur idem.

  3. Item, Themistius in commento libri de Anima s dicit, quod agens intellectus non differt a speculativo, nisi quia speculativus dicitur in quantum est forma possibilis considerantis speciem receptam a phantasmate : agens autem in quantum perficit possibilem. Cum igitur speculativus intellectus sit habitus secundum suam substantiam, agens secundum suam substantiam erit habitus.

  4. Per rationem autem probatur idem sic : Omne agens speciem suam, agit in possibili, nisi ita sit, quod possibile non

posset suscipere illam : intellectus agens agit in possibilem : ergo speciem suam imprimit in possibili, si possibilis potest suscipere eam. PRIMA probatur ex hoc quod omne agens transmutat ad se patiens. SECUNDA vero probatur ex hoc quod possibilis non dicitur possibilis nisi respectu agentis. Cum igitur possibilis potest suscipere speciem agentis, species recepta in possibili ejusdem rationis erit cum agente : sed species recepta in possibili est habitus et forma : ergo intellectus agens habebit rationem habitus et forma.

  1. Item, Quidquid agit actione habitus, et non habet actionem a materia, illud est habitus : intellectus agens sic agit : ergo est habitus. PROBATIO primae per se patet, per Damascenum qui dicit res differre propriis actionibus et operationibus. PROBATIO secundae est, quia habitus principiorum est illuminans intelligibilia sequentia : et iste dicitur esse intellectus agens : ergo intellectus agens non est nisi habitus principiorum.

Quæritur etiam circa hoc de duabus opinionibus intellectum agentem et possibilem dicentium esse habitum. Quarum una dicit, quod est habitus constitutus ex omnibus intellectibus qui sunt in anima. Alia vero dicit, quod est habitus causæ primæ universaliter irradians super omnia creata causæ primæ.

Et videtur prima esse vera :

  1. Omne enim agens universaliter, necesse est habere convenientiam in specie cum omnibus his quæ educit in actum : intellectus agens, universaliter est agens omnes species intelligibiles : ergo necesse est habere convenientiam in specie cum omnibus intelligibilibus. PRIMA probatur per hoc quod dicit Aristoteles 4 , quod agens et patiens primo sunt

<--- Page Split --->

contraria, et ultimo similia in fine actionis. SECUNDA vero supponitur ex dictis omnium Philosophorum. Ex hoc ulterius sequitur, quod intellectus agens sit omnis intellectus animæ, vel aliquid constitutum ex omnibus.

  1. Item, Videtur haberi per verbum Aristotelis in III de Anima 1, ubi dicit, quod intellectus qui est in potentia, tempore est prior agente in uno, hoc est, in uno et eodem intelligibili possibilis intellectus prior est quam agens : et hoc non potest verum esse nisi agens sit forma et species quæ fit in intellectu possibili : licet enim actus, ut dicitur in IX Metaphysicae 2, prior sit potentia substantia et ratione : quia potentia substantiam et esse et ratione habet ab actu, tamen potentia prior est tempore quam actus, eo quod potentia est subjectum generationis per quam inducitur actus. Si igitur sic est de possibili et agente intellectu, ut videtur Philosophus dicere in III de Anima, agens intellectus non erit nisi species intelligibilis, aut aliquid constitutum ex illis.

Pro altera autem opinione sic objicitur :

  1. Duplex est forma, ut dicit Alexander, scilicet forma quæ est in materia, et forma quæ denudata est ab ipsa. Forma vero quæ est in materia, habet ordinationem ad formam unam quæ est motor primi mobilis, per quam omnis forma venit in materiam quæ est in ipsa : ergo forma quæ est separata a materia, habebit ordinationem ad formam unam quæ ita universalis est intelligendo sicut illa operando. Cum igitur omnia illa quæ sunt intelligibilia, sint aliquo modo ab omnibus, irradiabuntur species ab aliqua forma una quæ universaliter est agens ad omnia : sed hæc forma non potest esse nisi forma primæ causæ : ergo videtur, quod intellectus agens sit exemplum et habitus primæ causæ in nobis.

  2. Hoc videtur etiam ex verbis Boetii, qui dicit, quod notitia primi boni omnibus naturaliter inserta est.

Item, Damascénus : « Cognitio cognoscendi Deum omnibus naturaliter inserta est ab ipso, sicut dicit Gregorius Nyssenus. »

SED CONTRA :

Omne agens universaliter in aliquo genere, non est actu in aliquo illorum : intellectus agens, universaliter est agens in genere intelligibilium : ergo non erit actu in aliquo illorum : sed omnis habitus et omnis species accepta et intellecta est actu in intellectu possibili : ergo intellectus agens nec est habitus, nec est aliqua species intelligibilis. Quod autem omnis habitus et omnis species intelligibilis accepta actu sit in intellectu possibili, sumitur a verbo Philosophi in tertio de Anima 3, ubi dicit, quod anima potentia est omnia intelligibilia, et nihil est actu eorum antequam intelligat.

Item, Detur, quod intellectus agens sit habitus, tunc autem erit habitus simplicium, aut habitus complexorum, aut utrorumque. Si primo modo : cum igitur intellectus agens semper sit in actu, ut dicit Aristoteles, oporteret quod omnia simplicia semper essent actu in anima : et sic nullum eorum acciperetur a sensibus, quod est falsum.

Si forte dicatur, quod intellectus agens est habitus secundum species unius vel plurium simplicium, et non omnium. CONTRA : Illud ergo simplex vel illa simplicia habebunt ordinem luminis et formae ad omnia alia intelligibilia, aut non. Si non, tunc aliquod simplicium non intelligeretur per ipsum : et sic non erit universaliter agens. Si sic, ergo si ipsum est unum, tunc non erit nisi intellectus entis : et si est plura, tunc non erit nisi intellectus decem generalissimorum. Et quocumque modo dicatur, tunc intellectus agens non juvabit ad intellectum

<--- Page Split --->

aliorum nisi ut intelligantur in potentia : verbi gratia, ut intelligantur substantia, vel quantitas : et sic nos numquam intelligeremus hominem in ratione hominis, et asinum in ratione asini : inferiora enim in suis superioribus non sunt nisi potentia, ut dicit Porphyrius, et in secundo Priorum, quod scire in universali non est scire in propria natura.

Si vero dicatur, quod ille habitus est habitus complexorum : aut ergo ille habitus erit habitus principiorum, aut consequentium principia. Et si ultimo dicatur, tunc sequitur, quod omnia sunt actu a nobis scita, et nihil addisceremus, quod falsum est. Si vero primo modo dicatur, tunc intellectus agens erit habitus principiorum : et tunc quaeritur de corruptione terminorum qui sunt in principiis : principia enim cognoscimus in eo quod terminos scimus, et per cognitionem terminorum dicit Aristoteles 1 principia sciri per experientiam. Et quaeritur, Quid sit intellectus agens hujusmodi species intelligibiles ? Ille enim non est habitus complexorum, non enim constituit incomplexum, sed potius constituitur ab ipso. Praeterea, Intellectus incomplexorum prior est quam intellectus complexorum : prius autem non agitur a posteriori : ergo alius erit agens respectu illorum intelligibilium : et tunc quaeritur, quis sit ille ? et reditur ad primam quaestionem : ergo intellectus agens non potest esse habitus ex omnibus inintelligibilibus : intellectus enim agens est constituens omnes intellectus : ergo si constitutus est ex illis, tunc erit constitutus ex omnibus, ex eo quod non constituit quod non est intelligibile.

SIMILITER objiciatur contra illam quae dicit, quod intellectus est habitus et species primae causae in nobis :

  1. Species enim primae causae aut est quid est prima causa, aut quia est. Si primo modo, tunc oporteret, quod prima

eausa haberet rationem distinctam, quod est impossibile, cum sit specialissima. Si secundo modo, tunc non erit ratio cognitionis omnium cognoscibilium.

  1. Praeterea, Quaecumque in se perfecto intellectu cognosci non possunt, illa non faciunt alia perfecte intelligi : materia prima, ut dicunt Avicenna et Boetius, perfecto intellectu cognosci non potest : ergo non potest alia facere perfecte intelligi.

  2. Praeterea, Dicit Philosophus in secundo Metaphysicae 2, quod dispositio intellectus nostri ad manifestissima naturae est dispositio sicut oculorum vespertilionum ad lumen solis : ergo licet prima causa manifesta sit in se, tamen obscura et occulta erit in nobis, et sic ipsa non erit intellectus agens cum irradiat super omnia intelligibilia.

SOLUTIO. Dicendum, quod intellectus agens non est habitus, sicut bene probatum est in ultimis rationibus, licet quidam alii aliter dicunt. Sequaces enim Themistii dicunt intellectum agentem esse constitutum habitum ex omnibus intelligibilibus. Alii vero dicunt intellectum agentem habitum esse et speciem causae primae. Et nulli eorum consentimus dicentes intellectum agentem non esse habitum vel speciem accidentalem aliquam, sive sit innata, ut notitia primae causae : sive acquisita per apprehensionem sive abstractionem a materia.

AD 1. APRIUM ergo dicendum, quod exemplum Aristotelis duplex est : quia scivit, quod neuter eorum habuit similitudinem cum intellectu agente nisi in parte. Ars enim se habet ad materiam ut efficiens formale : et hoc habet similitudinem cum intellectu agente. Intellectus enim agens est ut ars et efficiens formale : intelligibilia autem sunt sicut forma artificiati, et possibilis intellectus est ut materia artificiati : sed tamen ars est habitus, et intellectus agens non erit

<--- Page Split --->

habitus : propter hoc enim non dicit Aristoteles simpliciter, quod intellectus agens est ut ars, sed secundum quod ars ad materiam sustinuit, id est, talem intellectus agens habet comparationem ad possibilem et intelligibilia, qualem sustinuit ars ad materiam et formam artificiati. Secundum exemplum quod est de lumine et coloribus, magis est simile : quia sicut lumen agens formale est colorum secundum actum, ita intellectus agens formale efficiens est intelligibilium secundum actum : sed tamen in hoc est dissimilitudo, quod lumen est extrinsecum potentiae visive, et non est de constitutione ipsius, intellectus vero agens non est extrinsecus animae intellective, sed est de constitutione ipsius.

Ad alud dicendum, quod si volumus sustinere dictum Alexandri, dicimus intellectum agentem esse speciem et formam, non quæ est intelligibilis, sed quæ est forma perfectiva intellectus possibilis et animæ intellectivæ. Et eodem modo dicimus ad aliud : licet tamen intellectus in actu et intellectus agens non semper sint idem, quia intellectus possibilis quando habet speciem intellectivam, est intellectus in actu, et non intellectus agens.

Ad alud dicendum, quod Themistius vocat intellectum agentem in actu, cum tamen non sit omnino idem, ut jam dictum est.

Ad alud dicendum, quod duplex est agens, scilicet universale, et hoc non est determinatum in specie : et particulare, et hoc habet speciem determinatam : sicut etiam est in naturis. In generatione enim hominis movet sol sicut agens universale omnino indeterminatum, et movet homo vel potentia hominis in semine, et hoc est determinatum. Species vero inducta in materia, univocatur in agente determinato, et non cum agente universali. Similiter est de intellectu possibili : illum enim movet intellectus agens ut agens universale,

quod uno modo agit respectu omnium intelligibilium : phantasmata autem movet ut agens particulare : et ideo forma inducta in intellectu possibili, non univocatur intellectui agenti, sed naturae phantasmatis : et propter hoc intellectus hominis est, quod extrahitur de phantasmate hominis.

Ad alud dicendum, quod intellectus agens non agit actione habitus : habitus enim principiorum est duplex, scilicet ingredientium in syllogismum, et non ingredientium. Et videtur, quod habitus non agit nisi probando et inferendo per habitudines terminorum. Intellectus vero agens non agit per habitudines nec probando, nec inferendo, sed potius per suam simplicitatem, ut infra declarabitur, et illam simplicitatem confert omnibus intelligibilibus.

Ad alud dicendum, quod illa opinio quæ dicit intellectum agentem esse omnes intellectus, vel constitutum ex omnibus, falsa est.

Ad rationem vero dicendum est, quod aliud est de agente universaliter, et aliud de agente specie determinata, ut prius dictum est. Agens enim universaliter non imprimit speciem, sed agens determinatum : et de hoc intelligitur, quod agens et patiens primo modo sunt dissimilia et postea similia.

Ad alud dicendum, quod Philosophus facit comparationem inter intellectum possibilem, et intellectum in actu, qui est perfectio potentiae possibilis, et vocatur intellectus speculativus. Et verum est, quod intellectus actu prior est possibili substantia et ratione, sicut omnis actus prior est sua potentia : sed intellectus actu qui est agens et efficiens, prior est possibili in tempore et substantia et ratione : sicut efficiens prior est in materia in physicis. Et hoc innuit Aristoteles ibidem : postquam enim dixit, quod intellectus potentia tempore prior in uno, statim addit : « Omnino autem neque tempore : sed non ali-

<--- Page Split --->

quando quædam intelligit, aliqua vero non intelligit. » Quasi diceret, non universaliter verum est, quod possibilis prior sit tempore, eo quod in actu : sed agens et efficiens prior est tempore quam possibilis : semper enim, ut dicit ibidem 1, honorabilius est agens patiente et principium materia : sed ille agens non aliquando quidem intelligit, et aliquando non, sed semper intelligitur, ut infra probabitur.

Ad ALIUD dicendum, quod etiam illa opinio falsa est.

1 1 . Ad rationem vero dicendum, quod verum quidem est, quod omnis forma inducta per motum naturae ordinatur ad motorem primum ut ad causam : intelligibilia vero non possunt ordinari ad formam unam, nisi quae est forma entis. Et hoc patet : intelligibilia enim sunt per resolutionem, quae resolutio stat in ente et non in alio : non autem resolvuntur in speciem causae prima : quia species prima causae non abstrahitur a causatis, licet per causam inferatur : intellectus autem agens in quolibet universali agit simplicitate, et eodem modo, ut probabitur infra.

Ad ALIUD dicendum, quod est notitia quia est summum bonum, et haec est infusa omnibus, sed non potest esse lumen ad omnia intelligibilia. Est etiam notitia quid est summum bonum, et haec nulli infusa est, quia non potest comprehendi per sermonem diffinitivum.

ARTICULUS III.

Utrum intellectus agens sit intelligentia separata ?

Tertio quaeritur, Utrum intellectus agens sit intelligentia separata vel non ?

Et videtur, quod sic.

  1. Dicit enim Aristoteles in tertio de Anima 2, quod hic intellectus, scilicet agens, et separatus, et immixtus, et impassibilis, substantia actu ens. Non potest autem dici esse separatus nisi a materia et magnitudine : immixtus autem per privationem mixtionis cum phantasmate particulari : impassibilis autem eo quod nihil recipit : substantia vero actu ens, eo quod respectu nullius est in potentia, sed completus perfecta completione. Cum igitur hoc non conveniat animae humanae vel partibus ejus, quae imperfecta est possibilis ad virtutes et scientias, oportebit intellectum agentem esse substantiam et intelligentiam quae non sit humana, nec pars ejus.

  2. Item, Aristoteles : Separatus intellectus solum est hoc quod verum est, et hoc solum immortale et perpetuum est. Cum igitur intelligentia nuda et separata sit tantum verorum, ut dicit Avicenna, et sit immortalis et perpetua, ut probatur in undecimo Metaphysicae 3, videtur intellectus agens esse intelligentia separata.

  3. Item, Alqazel in quinto tractatu suae physicae de intellectu agente sic dicit : Cum intellectus est substantia nuda a materia, quod intelligit de intellectu agente : sed nullus actus corporis vel pars ejus potentialis est substantia nuda a materia : ergo intellectus agens non est actus corporis, vel pars ejus potentialis.

  4. Item, Algazel, ibidem, « Sensus de intelligentia agente est quae semper est agens in animas incessanter, et hoc omnino est de numero substantiarum intelligibilium, de quibus jam certicatum est in tractatu divinorum, id est, in metaphysica, quae dignior est omnibus illis, ut hoc attribuatur ei, quod est intelligentia ultima decem intelligentiarum. » Ex hoc expresse accipitur, quod intel-

<--- Page Split --->

lectus est decima intelligentia numero secundarum intelligentiarum, et ita intellectus agens est intelligentia separata, et non pars animae nec anima.

  1. Item, Algazel expresse dicit, quod intellectus agens non est in corpore, sed irradiat supra animam rationalem communicando eidem lucem bonitatis suae. Cum igitur hoc proprium sit intelligentiarum separatarum, intellectus agens erit intelligentia separata.

  2. Item, Avicenna in undecimo suae metaphysicae ponit duplicem ordinem intelligentiarum separatarum. Quaedam enim est intelligentia prima, quae est motor universitatis et principium primum totius esse. Secundae autem intelligentiae sunt in decem ordinibus, ut ipse dicit, quarum prima movet cœelum uniforme quod est primum mobile, secunda movet sphæram stellarum fixarum, et tertia sphæram Saturni, et quarta sphæram Jovis, quinta sphæram Martis, sexta sphæram Solis, septima sphæram Veneris, octava sphæram Mercurii, nona sphæram Lunæ. De decima vero sic dicit : « Decima est intelligentia a qua fluit super nostras animas, et hæc est intelligentia mundi terreni, et vocamus eam intelligentiam agentem. » Et ex hoc accipitur, quod intellectus agens est intelligentia separata decimi ordinis intellingtiarum secundarum.

  3. Idem omnino dicit Algazel in sua metaphysica : quia dicta Algazelis non sunt nisi abbreviatio dictorum Avicennæ.

  4. Item, Isaac in libro de Diffinitionibus dicit, quod ratio causatur in umbra intelligentiae. Et vult, quod intelligentia sit substantia separata et intellectualis, apud quam principia sunt universalia rerum quae illuminant super animam rationalem : et per hoc innuitur, quod intellectus agens sit substantia separata.

  5. Per rationem autem videtur idem

probari : Videmus enim, quod in corporibus quantitativis ad motum mixtionis generationis et alterationis secundum naturam, primum movens et agens est separatum a materia miscibilium et generabilium et alterabilium secundum naturam : primum enim movens est cœelum : ergo videtur a simili, quod in spiritualibus illud quod est movens primum in alteratione intellectus possibilis, sit substantia separata. Cum igitur primum movens sit intellectus agens, erit substantia separata.

  1. Item, Omnis depositio tenebrarum quae est in inferioribus, removetur per influential lucis a corpore superiori, quod loco, substantia et natura separatum est ab inferioribus. Cum igitur similis depositio tenebrarum sit ex phantasii et ignorantia, intellectus possibilis debet removere hujusmodi tenebram per influentialiam alicujus quod separatum est substantia et natura ab intellectu possibili.

  2. Item, Secundum Philosophos superiora composita sunt ex motore et mobili, et non faciunt vim, utrum motor ille sit intelligentia, vel anima, vel utrumque. Similiter homo compositus est ex motore et mobili. Ergo sicut se habet mobile hominis ad mobile superius, sic se habebit motor hominis ad motorem superiorem. Sed mobile hominis accipit influentialem et impressionem a mobili superiori. Dicit enim Aristoteles in secundo de Generatione et Corruptione1, quod omne tempus et vita mensuratur determinata periodo. Ergo motor hominis influentialis et impressiones accipit a motore superiori. Cum igitur motor principalis et primus uniuscujusque mobilis sit intelligentia, sicut concorditer dicunt Philosophi, anima rationalis quantum ad intellectum possibilem impressiones et influentialis accipit ab inintelligentia separata. Cum autem proprium agentis sit influere super possibi-

<--- Page Split --->

lem de luce sua, intellectus agens erit intelligentia separata.

  1. Item, In commento super tertiam propositionem libri Causarum dicit Alpharabius, quod causa prima creavit esse animae mediante alidith, id est, intelligentia : et postquam creavit esse animae, posuit eam sicut instrumentum intelligentiae, quo efficiat operationes suas, scilicet intelligentiae. Ex hoc accipitur, ex quo anima quantum ad intelligentiam possibilem est instrumentum intelligentiae separatae, quod actiones ejus fluunt ab intelligentia separata in ipsam, sicut actio instrumenti fluit in instrumentum a movente primo : et sic intellectus iterum erit intelligentia separata.

  2. In hoc etiam videtur consentire Collectanus in suo libro de Anima, qui dicit, quod intellectus, id est, intelligentia fluit in intellectum possibilem secundum conversionem ad intelligentiam agentem, secundum quod possibilis petit ab ipsa intelligentia agente.

  3. Fortius autem ad idem objicitur sic : Intellectus agens aut agit in possibilem actione suae substantiae, aut alicujus formae existentis in ipso. Si primo modo, cum sua substantia sit eodem modo se habens et una, non faceret in possibili actionem nisi uno modo se habentem ut unam : quod maxime falsum est, cum sint multa intelligibilia secundum quae intellectus possibilis efficitur in actu. Si secundo modo, tunc intellectus agens habebit species et formas omnium intelligibilium : quia secundum unam speciem non potest agere diversa intelligibilia : ergo habebit penes se specialitates et generalitates omnium rerum. Aut igitur habet eas per acceptionem, ita quod quandoque non habuit : aut semper est et fuit in actu secundum ipsas. Si primo modo, tunc intellectus agens esset in potentia, et non differret a possibili. Si secundo modo, tunc intellectus agens erit intelligentia plena formis magis et

minus universalibus. Cum igitur hoc sit proprium intelligentiae separatae, intellectus agens erit intelligentia separata.

  1. Et huic conclusioni videntur consentire Plato et Boetius. Plato enim dixit omnia universalia esse penes intellectum semper, et disciplinam dixit esse reminiscentiam. Boetius autem in libro de Consolatione philosophiae dixit : « Universalia retinet et singularia perdit. »

  2. Huic etiam videtur consentire Aristoteles, praeter hoc solum quod excusat errorem Platonis in reminiscentado. Dicit enim : « Separatus aut solus est hoc, quod verum est, et hoc solum immortale perpetuumque est. Non reminiscitur autem per hoc quod impassibile sit. Passivus autem intellectus corruptibilis est : et sine hoc nihil intelligit1. » Ac si dicat : Intellectus agens, qui separatus est, est tantum verorum, scilicet principiorum universalium, et est immortalis per hoc quod ipse est virtus non dependens a corpore : et est perpetuus per hoc quod non est in potentia. Non tamen sequitur ex hoc quod reminiscentar in accipiendo scientiam : quia intellectus agens impassibilis est, et nihil recipit. Passivus autem et passibilis intellectus corruptibilis est per hoc quod acquirit et amittit formas scibilium, et sine hoc nihil intelligit anima. Hanc tamen litteram omnino aliter exponunt tres Commentatores, scilicet Alexander, Themistius, et Averroes, sed nostra expositioni concordat littera. In hac etiam sententia expresse est Avicenna in VI de Naturalibus, et duo sequentes vestigia ejus, scilicet Algazel et Collectanus.

  3. Item adhuc fortius ostenditur : Omne quod recipit aliquid, est in potentia ad illud : intellectus agens non est in potentia ad aliquid, eo quod ipse est universaliter agens : ergo intellectus agens non recipit aliquid. Inde sic : Omne quod non recipit aliquid intelligendo,

<--- Page Split --->

intellectu non creato a rebus intelligit : intellectus agens non recipit aliquid intelligendo : ergo intelligit intellectu non creato a rebus : sed omne quod intelligit intellectu non creato a rebus, est intelligentia et substantia separata : intellectus agens sic intelligit : ergo intellectus agens est intelligentia et substantia separata. PRIMA ultimi syllogismi probatur ex hoc quod anima rationalis non est in corpore, nisi ut perficiatur scientia et virtute, ut dicunt Sancti et Philosophi. SECUNDA vero probatur in syllogismis praecedentibus. Propositiones vero syllogismorum praecedentium per se sunt manifestae.

  1. Item, Probatur quod intellectus agens sit intelligentia prima, quae Deus est, sic : Intellectus agens non intelligit intellectu creato a rebus, ut probatum est. Aut ergo intelligit a seipso, aut ab alio. Si a seipso, ergo est a seipso. PROBATIO hujus conclusionis est illud quod probatur in metaphysica Avicennae, scilicet quod ens per se est ens necesse, et ens ab alio est ens possibile. Si enim est ab alio, poterit contingere, quod ipsum non sit, scilicet si aliquid non esset. Similiter a quocumque est esse rei, ab eodem etiam est operatio ipsius, licet non immediate. Si igitur intellectus agens est ab aliquo, tunc etiam intelligit ab alio : et sic etiam intelligit intellectu creato ab alio : ergo non intelligit impassibiliter, quod jam improbatum est : non ergo intelligit ab alio. Sola autem inintelligentia prima quae est Deus, nec est ab alio, nec intelligit ab alio. Ergo intellectus agens est intelligentia prima, quae est Deus. Quod autem intelligentia sola nec sit ab alio, nec intelligat ab alio, probatur per octavam propositionem libri Causarum, ubi de secundis intelligentiis dicitur sic : « Deus enim intelligentiae fixio et essentia est per boni-

tatem puram quae est prima causa. »

  1. Item, In XII Metaphysicae 1 dicit Aristoteles, quod si prima causa intelligit per aliud a se, habebit aliud divinum, scilicet illud quod perficit intellectum suum, quod erit divinius et nobilius suo intellectu : quod est inconveniens : et per hoc concluditur, quod Deus intelligit seipso. Idem argumentum facio de intellectu agente : intellectus enim aut intelligit per se, aut per aliud. Si per se, tunc sequitur, quod ipse sit causa prima. Si autem per aliud, tunc illud per quod intelligit, erit nobilius ipso : et sic intellectus agens non erit nobilissimum intellectum, nec erit agens universaliter, cum aliquid agat in ipsum et perficiat ipsum : quae ambo absurda sunt apud Philosophos.

  2. Item, Averroes super XI Metaphysice 2 dicit, quod intellectus prime causae est nostro intellectui aequivocus, eo quod intellectus prime causae est causa entis : intellectus autem noster creatur ab ente. Ex hoc accipitur, quod inintellectus non creatus ab ente est intellectus prime causae : sed intellectus agens est intellectus non creatus ab ente, ut probatum est : ergo intellectus agens est intellectus prime causae.

  3. In idem videtur incidere Augustinus in libro de Magistro, ubi per totum probat nihil posse hominem intelligere, nisi Deus doceat interius. Cum ergo omnis intellectus sit a lumine intellectus agentis, videtur intellectus agens nihil aliud esse quam Deus influens interius.

  4. Idem videtur dicere Apostolus ad Corinthios, ubi dicit, quod non sumus sufficientes aliquid cognoscere a nobis quasi ex nobis, sed quod sufficientia nostra a Deo est 3.

SED CONTRA :

  1. Dicit Aristoteles in III de Anima : « Quoniam autem sicut in omni natura

<--- Page Split --->

aliquid est tamquam materia in unoquoque genere, hoc autem est potentia omnia illa, alterum est causa et efficiens quidem est, et omnia facit ut ars ad materiam sustinuit, necesse est et in anima has esse differentias1 : » ergo differentiae intellectus agentis et possibilis sunt in anima : ergo agens non est substantia et intelligentia separata.

  1. Item, Averroes 2 : Omnis intellectus immobilis existens habet duas actiones. Quarum una est de generatione passionis, et est intelligere. Alia de genere actionis quae est abstrahere eas a materia, quod nihil aliud est quam facere eas intellectas in actu postquam erant intellectæ in potentia. Cum ergo unus horum sit intellectus agens in alterum possibilem, uterque istorum intellectuum erit in nobis existens et non substantia separata.

  2. Item, Per rationem ostenditur sie : Dicit Aristoteles, quod inter movens et motum non est medium : sed intellectus movens est agens, et possibilis est motus : ergo inter ea non erit medium. Si ergo possibilis est conjunctus corpori, impossibile erit agentem esse separatum.

  3. Item, Possibilis habet potentiam ut moveatur in anima humana : sed in physicis sic est, quod non invenitur potentia materiae quae non possit compleri per agens physicum conjunctum illi materia : ergo in anima erit potentia non receptibilis forma, quae non possit compleri per aliquod efficiens et agens conjunctum ei : ergo intellectus agens non erit substantia separata.

  4. Item, Materia in physicis per materiam ejusdem potentiae qua recipit formam, substat forma receptae : ergo omnis rationis potentia erit ex potentia materiae. Aut ergo intellectus agens habet formas, aut non. Si sic, tunc habebit rationem potentiae possibilis intellectus propter hoc solum quod non recipit formam quam habet : nihilominus tamen

est in actu per formam quam habet, et erit compositus : et sic non erit intellectus primus in anima neque simplex, sed alius erit prior eo et simplicior : quod falsum est : ergo intellectus agens non erit compositus : et sic non habebit species rerum apud se : ergo non erit intelligentia separata, eo quod omnis intelligentia est plena formis.

  1. Item, Si intellectus agens est intelligentia habens formas, ut dicunt, aut easdem quas habet, ponit in intellectu possibili, aut alias. Si easdem, tunc species quae sunt in anima, non abstrahuntur a rebus extra, et sic a sensibus in nullo juvatur intellectus possibilis. Si autem alias ponit in ipso, tunc quaeritur, quae sunt illae ? Si dicitur, quod abstractae sunt a rebus, tunc vanae sunt illae quae ponuntur in intellectu agente. Et iterum intellectus agens non erit intelligentia separata, quae sit plena formis, ut dicunt.

  2. Item, Si sit intelligentia separata habens formas, aut semper agit in intellectum possibilem secundum formas illas, aut non semper. Si semper, cum in sua actione semper imprimat formas, sequeretur quod intellectus possibilis semper haberet formas in se : et cum scire sit habere formas scibilium in intellectu possibili, sequeretus quod homo semper sciret, quod falsum est : ergo non semper agit. Quaeratur ergo, quid impediat ipsum ab actione ? Aut enim impeditur ex hoc quod est separatus, aut ex hoc quod est cum phantasmate. Si primo modo, tunc semper impeditur ex hoc quod semper est separatus, ut dicunt quidam. Si secundo modo. CONTRA : Habenti formas idem est phantasma praesens et absens quoad rationem universalis. Quod probatur sic : Habens habitum, eumdem non accipit a phantasmate, quia sic haberet bis eumdem : intellectus agens habet habitum forma e : ergo in agendo nihil recipit a phantasmate : ergo

<--- Page Split --->

sine phantasmate erit in eadem actione : et sic sequeretur primum inconveniens, quod semper erimus aequaliter scientes, quod falsum est : ergo intellectus agens non erit intelligentia separata habens formas, ut dicunt.

  1. Item, Si intellectus agens est intelligentia separata habens formas universales, aut aequaliter se habet ad intellectum possibilem in scientia et ignorantia, aut inaequaliter. Si aequaliter, tunc homo in scientia et ignorantia erit sciens aequaliter et ignorans, quod est impossibile. Si inaequaliter. CONTRA : Possibilis semper est in potentia, et agens semper est in actu : et nihil est medium inter eos quod impediat agentem ab actione sua, vel passibilem a passione : ergo intellectus agens semper agit in passibilem, et passibilis semper recipit : et sic intellectus possibilis semper erit sciens, et numquam ignorans.

conformetur intelligentiae decimi ordinis : et hoc modo fluunt bonitates ab intelligentia agente ad intellectum possibilem. Sed nos nihil horum dicimus : sequentes enim Aristotelem et Averroem, dicimus cœlum non habere animam præter intelligentiam, ut supra in quaestione de cœlo determinatum est. Similiter dicimus intellectum agentem humanum esse conjunctum animæ humanæ, et esse simplicem, et non habere intelligibilia, sed agere ipsa in intellectu possibili ex phantasmatibus, sicut expresse dicit Averroes in commento libri de Anima 1.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod intellectus agens dicitur separatus, eo quod non est actus alicujus partis corporis, ut dictum est in objectione. Nihilominus tamen est pars animæ intellectualis : quia anima intellectualis sic est actus corporis, quod non secundum quamlibet partem ejus se habet in organo, ut supra determinatum est.

Solutio. Dicendum, quod sapientes qui fuerunt ante nos, diversificati sunt in positione intellectus agentis, sicut partim supra tactum est. Quidam enim agentem omnino dixerunt non esse, sed tantum possibilem et speculativum. Et quidam dixerunt ipsum esse habitum, et illi diversificati sunt in tres opiniones. Quidam enim dixerunt eum esse habitum et speciem primæ causæ : quidam habitum principiorum : quidam autem habitum, qui est in omnibus speciebus intelligibilibus. Alii vero dixerunt ipsum esse intelligentiam separatam agentem decimi ordinis : et cum intelligentiæ moveant motæ sicut desideratum movet desiderantem et desiderium, dixerunt, quod intelligentia agens mundi terreni movet intellectum possibilem humanæ animæ, si tale desideratum movet desiderantem, ita scilicet quod sicut anima cœli movet cœlum, ita quod conformetur intelligentiæ agenti, ita etiam intellectus humanus possibilis movet hominem ad hoc quod

Ad aliud dicendum, quod Aristoteles loquitur ibi de intellectu agente prout ipse est formale esse universalis, sicut lumen formale esse est coloris. Omne enim universale suum esse formale habet ab intellectu agente, licet per respectum ad materiam habeat esse aliud, ut infra determinabitur in quaestione de intellectu. Dicunt tamen quidam, quod dictum hoc est intelligendum de intellectu speculativo quoad habitum principiorum : quia quodammodo connaturalis est nobis : et dicitur immortalis, hoc est, non corruptibilis, quia non cedit in oblivionem : et dicitur perpetuus, eo quod non est in potentia.

Ad aliud dicendum, quod in veritate Ad 3, sequentes Algazelem et Avicennam dixerunt intellectum agentem esse intelligentiam separatam, et irradiare super intellectum possibilem in animalibus : et hoc quia intellectus agens non determinat aliquam partem, nec recipit aliquid a phantasmate. Et in his duobus convenit

<--- Page Split --->

cum intelligentia angelica separata : sed tamen differt in hoc, quod actus intellectus agentis est super phantasmata abstrahendo universale de phantasmatibus, quod non facit intellectus angelicus : tamen propter duo in quibus convenit cum eo, dicitur ab Algazele, quod non est in corpore : neque enim est in corpore ut virtus sua in organo corporis, sicut vires animae sensibilis : nec est in corpore ut recipiens a phantasmatibus corporum, sicut intellectus possibilis.

Et per hoc etiam patet solutio ad dicta Avicennae. Cum enim ordines intelligentiarum secundum Avicennam determinentur secundum ordines et numerum mobilium, et intellectus agens quem dicit esse decimam intelligentiam, moveat hominem et animam humanam, non erit intelligentia agens extra hominem et animam humanam.

  1. Ad aliud dicendum, quod Isaac facit vim in intelligentia sicut in intellectu, sicut etiam supra determinavimus. Intelligentia enim cum sit tantum verorum, ipsa est sine inquisitione et studio contemplativa veri, cujus prima obumbratio inquisitio est et contemplatio veri per studium : et propter hoc nihil loquitur ibi de intellectu agente. Consequenter etiam dicit, quod sensibilis est in umbra rationis creata, et vegetabilis in umbra sensibilis.

19 Ad aliud dicendum, quod transmutatio quae est in materia, ordinatur ad motum cœeli, qui facit transmutari materiam generabilium et corruptibilium, ut dicitur in libro de Uno Deo. Sed in anima est forma separata et abstracta : ideo non est ibi motus proprie loquendo : et propter hoc oportet, quod sit ab agente conjuncto, quod agat universalia de particularibus.

  1. Ad aliud dicendum, quod sicut in exterioribus corporibus per influentiam lucis a superiori corpore abjiciuntur tenebræ, ita quod etiam quoddam lumen descendat ab intelligentiis separatis super animam, quando animabus revelantur

occulta in quibusdam somniis et prophetiis : sed talis non est actio intellectus agentis, ut infra patebit.

Ad aliud dicendum, quod corpus hominis mutatur ab agente conjuncto et ab agente separato. Et agens conjunctum voco quatuor qualitates primas. Agens autem separatum cœelum et stellas. Et similiter anima quoad intellectum possibilem immutatur a duobus motoribus, scilicet a motore conjuncto qui est intellectus agens, et a motore separato qui est intelligentia angelica influens revelationes.

Ad aliud dicendum, quod anima non est instrumentum intelligentiae, ita quod intellectus agens sit intelligentia separata : sed quia movetur ab ipsa duobus modis. Uno modo secundum quod per motum superiorum movetur corpus, qui motus corporis venit ad animam. Alio modo secundum quod influit ei de bonitatibus quas ipsa accipit a causa prima.

Ad aliud dicendum, quod Collectanus intendit dicere, quod anima rationalis non habet thesaurum super quem convertatur, sed potius habet habitum scientie, et convertitur ad ipsum et ad intellectum agentem, et sic efficitur considerans in actu, non sic quod accipiat forma ab agente sicut ab intelligentia separata.

Ad aliud dicendum, quod intellectus agens agit per suam substantiam, et non per aliquam speciem intelligibilium quam habeat apud se. Ad aliud autem quod contra objicitur, dicendum quod diversitas actionis intellectus agentis non est ex intellectu agente, sed ex phantasmate : et hoc est quod Averroes in commento super tertium de Anima dicit : « Manifestum est, quoniam quando omnia speculativa fuerunt in nobis existentia in potentia, tunc et agens continuatur nobis in potentia, quia non continuatur nobis nisi per illa : et cum fuerint existentia in nobis in actu, tunc èt ipse continuatur nobis in actu : actio enim intellectus agentis determinatur ad phantasma, et sic determinata movet intellectum possi-

<--- Page Split --->

bilem et educit eum in actu : sicut actio luminis determinatur ad colores, et sic determinata visum educit in actum '. » Et per hoc patet, quod intellectus agens non est substantia separata plena formis.

Ad 15. Ad uo quod objicitur de Platone, dicendum quod Plato posuit universalia esse in intellectu possibili, et doctrinam esse reminiscentiam, quod infra improbabitur. Boetius autem loquitur de intellectu principiorum, qui secundum aliquid naturalis est nobis, et est de principiis communioribus, quibus scitis non est necesse, quod sciatur ars : et propter hoc dicit, quod singula perdit, quia ignorat propria principia rei.

Ad dictum autem Aristotelis dicendum quia sicut supra expositum est, et quod ipse dicit, quod non reminiscimur, propterea dicit, ex hoc quod intellectus agens possibilem conducit ad actum, crederet aliquis, quod doctrina esset reminiscentia, eo quod intellectus agens semper est in anima et possibilis semper potest converti ipsum, et ideo dicit Aristoteles, quod hoc non sequitur, eo quod intelligere possibilis intellectus non sit tantum intelligere ex agente, sed etiam ex phantasmate : propter quod etiam intellectus possibilis corruptibilis est, non secundum sui substantiam, ut dicit Commentator, sed secundum habitum scientiae acceptum a phantasmatibus per actionem intellectus agentis, quem, scilicet habitum, quandoque habet, et quandoque non habet.

Ad aliud dicendum, quod bene concedimus, quod intellectus agens nihil recipit : quia aliter non esset agens universaliter. Et bene concedimus etiam, quod intellectus agens non intelligit intellectu creato a rebus : sed illa præpositio, a, notat causam efficientem : quia res suas similitudines non faciunt in intellectu agente : imo per hunc modum intellectus possibilis intellectu creato a rebus intelligt. Si autem hæc præpositio, a, notat materiam, quam causam non notat pro-

prie, tunc bene concedimus, quod intellectus agens intelligit intellectu creato a rebus : quia intellectus ejus est super res abstrahendo ab eis universale. Intellectus enim agens est sicut si videamus extra mittentes, et nihil intus suscipientes : sic enim visio esset supra res, et ageret in eis visibilitatem. Intellectus autem possibilis est sicut si videamus intus suscipientes, et nihil extra mittentes : sic enim res agit in visum, et generat in eo suam similitudinem. Ex hoc autem quod agens intelligit sic intellectu non causato a rebus, non sequitur, quod sit intelligentia separata, eo quod intellectus intelligentiæ separatæ est determinatus ad formam quam habet : intellectus autem agens determinatur ad phantasma quod est ex se.

Ad aliud dicendum, quod intellectus agens non est a seipso, nec intelligit a seipso hoc modo quod non sit creatus ab alio, imo est creatus a causa prima : et quod intelligit, habet a causa prima : sed hoc modo non intelligit ab alio intelligibili quod in ipso faciat suam similitudinem et speciem. Unde patet, quod non sequitur, quod intellectus agens sit causa prima.

Ad aliud dicendum, quod in anima humani nihil dignius et nobilius est intellectu agente. Et propter hoc non habet aliquid perficiens se, sed intelligit per suam substantiam : intellectus tamen ejus requirit aliquid extra se ad quod terminetur sicut ad materiam : et per hoc differt ab intellectu primea causæ.

Ad aliud dicendum, quod intellectus primæ causæ est causa entis in esse ita quod ab ipso fluit ens : sed sic agens intellectus non est causa, sed in eo quod abstrahendo agit simplicitatem in universalibus, causat nostram scientiam, quæ est in intellectu possibili.

Ad aliud dicendum, quod Augustinus in libro de Magistro intendit, quod omne lumen nostri intellectus est a causa pri-

<--- Page Split --->

ma, et sine ipso nihil possumus facere : sed natura illuminandi super intelligentiam intellectus agentis agit ab ipso et sub ipso.

Id 22. AD ALIUD dicendum, quod vis in hoc est quod Apostolus dicit, quod non sufficientes sumus aliquid cogitare a nobis quasi ex nobis : ex hoc innuit, quod quaedam intelligibilia non intelligimus, nisi gratia Dei illuminante, sicut ea quae sunt supra rationem : quaedam autem rationabilia intelligimus a nobis, sed non quasi ex nobis, sed ex virtute intellectus agentis, quae data est nobis a Deo.

ARTICULUS IV.

Utrum intellectus agens sit idem cum possibili secundum essentiam ?

Quarto quaeritur, Utrum intellectus agens sit idem cum possibili secundum essentiam ?

Et circa hoc quaeruntur duo.

Quorum primum est, Utrum intellectus agens sit pars animae ?

Secundum autem, Utrum idem sit cum possibili vel pars ejus in eadem anima existens ?

ARTICULI QUARTI

PARTICULA I.

Utrum intellectus agens sit pars animae ?

Ad primum sic proceditur :

  1. Dicit enim Aristoteles in III de Anima 1, quod in omnibus honorabilius est

efficiens patiente, et principium materia. Et dicit hoc de intellectu agente et possibili. Sed efficiens et patiens numquam possunt esse ejusdem naturae, eo quod contraria sunt, ut patet in libro I de Generatione et Corruptione 2 : ergo videtur, quod intellectus agens et possibilis non possunt esse ejusdem naturae. Cum igitur possibilis sit pars animae, agens non erit pars animae.

  1. Item, In corporibus ita videmus, quod nullam totum componitur ex partibus, quarum una sit agens in alteram, et altera patiens ab altera, nisi ipsum sit commixtum ex contrariis. Hujus probatio est in elementis, et in cœlo, et in aliis simplicibus corporibus. Ergo multo magis erit in substantiis spiritualibus. Cum ergo anima rationalis sit substantia spiritualis, ipsa non erit composita ex partibus agentibus et patientibus a se invicem : sed tales partes sunt intellectus agens et possibilis, ut dicit Philosophus : ergo non erit composita ex agente et possibili. Cum ergo possibilis intellectus sit pars animæ rationalis, agens non poterit esse pars.

  2. Item, Nihil idem numero est in actu et potentia simul et semel. Cujus probatio est, quia quod est in potentia, non est: et quod est in actu, est: ergo si aliquid simul et semel esset in actu et in potentia, ipsum simul et semel esset et non esset, quod est impossibile: ergo nihil idem numero simul et semel erit in actu et potentia: sed anima rationalis est aliquid idem numero: ergo non erit simul in actu et potentia: sed agens semper est in actu, possibile in potentia: ergo simul erit agens et in potentia existens. Cum igitur anima in potentia sit omnia, ut dicit Philosophus 3, ipsa non erit agens: et ita intellectus agens non erit pars ejus.

  3. Item, Efficiens est agens et movens et habet motum quo movet a seipso, et

<--- Page Split --->

non ab alio : possibile autem est passum et motum habens motum quo movetur ab alio, et non a seipso : et propter hoc nullum indivisibile potest esse in actu et potentia : quia idem indivisibile non est agens et patiens, et movens et motum, et habens motum a se et ab alio : sed anima rationalis est quoddam indivisibile et simplex : ergo non potest esse in actu et in potentia. Cum igitur sit in potentia, eo quod possibilis est pars ejus, agens non erit pars ejus.

perfectiva rei, et intrinsecum ei quod efficitur, et tale effici<ns est intellectus agens : est enim actio sua respectu intelligibilium, et non respectu animae simpliciter. Similiter potentia est ad intellectiva, et non ad esse. Et propter hoc intellectus agens et possibilis possunt esse intrinsecae partes animae rationalis.

Ad aliud dicendum, quod nihil homogenium in natura habet partem unam agentem in aliam, et aliam patientem ab altera, ita quod actio sit ad esse primum : sed quoad esse secundum habet unam efficientem receptivam : et sic est de intellectu agente et patiente in anima rationali.

Actus et potentiae sunt primae partes et essentiales compositi : cum igitur anima rationalis sit quoddam compositum, ut supra probatum est, ipsa habebit in se partes actu et potentia : sed potentia est possibilis intellectus principium, actus autem agentis : ergo tam possibilis quam agens sunt partes rationalis animae.

Item, Anima est actus : ergo multo magis convenit ei agere quam pati. Cum igitur habeat intellectum possibilem partem sui, multo magis esse habebit agentem.

Ad aliud dicendum eodem modo, quod nihil est idem in actu et potentia simul et semel : sed idem bene potest esse agens respectu alicujus formae accidentalis, et possibile ad illam recipiendam, licet non secundum idem : et sic anima rationalis eadem existens respectu intelligibilium est agens et possibilis, sed non secundum idem, sed secundum agentem agens, et secundum possibilem suscipiens.

Solutio. Solutio. Dicimus, quod intellectus agens est pars animae : supra enim docuimus, quod diversitas proprietatum et potentiarum animae fiunt a diversitate principiorum componentium ipsam, quae principia sunt quod est et quo est, vel actus et potentia, si elargato nomine sumantur. Et propter hoc dicimus, quod intellectus agens est pars animae fluens ab eo quo est, sive actu : possibilis autem pars animae est fluens ab eo quod est, sive potentia.

Ad primum ergo dicimus, quod est efficiens respectu primi esse sive actus primi, et efficiens respectu secundi esse sive actus secundi. Et primo modo dictum efficiens semper est extrinsecum patienti, quod est contrarium in forma et idem in materia cum patiente, ut dicit Philosophus. Secundo autem modo dictum efficiens potest esse idem cum forma

Ad ultimum dicendum, quod anima rationalis est simplex et indivisibilis eodem modo quo supra determinatum est, et est divisibilis secundum potentias : et sicut supra dictum est similiter, non movetur aliqua specie motus physici, licet ibi sit transmutatio secundum species intelligibiles : et in illa transmutatione est pars ejus movens et pars ejus mota : et propter hoc ipsa est movens et mota secundum diversas partes ejus : quod non est inconveniens, sicut etiam animal secundum animam est movens, et secundum corpus est motum, et sic idem est movens et motum, sed non secundum idem.

<--- Page Split --->

bilis recipiens, idem erit intellectus agens et recipiens.

SED CONTRA :

Sed contra.

ARTICULI QUARTI

PARTICULA II.

Utrum intellectus agens sit idem cum possibili ?

Secundo quaeritur, Utrum intellectus agens sit idem cum possibili, vel pars ejus in eadem materia animae existens?

Et videtur, quod sic.

  1. In separatis enim a natura non est differentia agentis et patientis : sed intellectualis natura est separata a materia : ergo in ipsa non erit differentia agentis et patientis. PRIMA probatur ex hoc quod omne patiens reducitur ad materiam. SECUNDA probatur ex hoc quod intellectualis natura non utitur corpore ut organo.

  2. Item, Dicit Aristoteles in III Physicorum 1, quod in perpetuis non differt esse et posse : sed intellectus est perpetuus : ergo in ipso non differt esse et posse : sed agens est secundum esse, et possibilis secundum posse : ergo agens et possibilis non differunt secundum materiam intellectualem. PRIMA patet per aucortitatem Aristotelis. SECUNDA scribitur in II de Anima 2, ubi dicitur, quod intellectus separatus est a vegetativo et sensitivo sicut perpetuum a corruptibili.

  3. Item, In potentia visiva sic est, quod eadem potentia abstrahit sensibilia et recipit ea. Et si forte dubitetur de visu, tunc erit verum in caeteris sensibus : quia illi abstrahunt et recipiunt formas sensibiles. Ergo videtur, quod similiter sit in intellectu, quod eadem potentia abstrahit intelligibilia et recipit ea. Cum igitur agens intellectus sit abstrahens, et possi-

  4. Impossibile est idem secundum idem esse movens et motum : sed anima rationalis secundum intellectum agentem est movens, et secundum possibilem est mota : ergo impossibile est intellectum agentem et possibilem esse idem.

  5. Item, Impossibile est idem secundum idem esse in actu, et in potentia : rationalis anima secundum intellectum agentem est in actu, et secundum possibilem in potentia : ergo idem quod prius.

  6. Item, Impossibile est idem secundum idem esse agens et patiens : anima secundum intellectum agentem est agens, et secundum passibilem est patiens : ergo ut prius.

  7. Item, Impossibile est idem esse susceptibile omnium, et susceptibile nullius : secundum intellectum autem possibilem anima est omnium susceptibilis, ut dicit Philosophus : secundum agentem autem nullius est susceptibilis, eo quod ipse est universaliter agens, ut prius habitum est : ergo agens et possibilis non sunt idem.

SOLUTIO. Dicimus, quod intellectus agens et possibilis non sunt idem, sed differunt, ut probant ultimae objectiones.

Ad PRIMUM autem dicendum, quod quaedam sunt separata a materia physica et corporum : et in illis non est actio et passio physica : sed tamen potest esse in eis agens respectu alicujus dispositionis advenientis sine motu physico, et patiens cujus patientis est suscipere dispositionem illam : et sic est in intellectuali natura respectu intelligibilium.

Ad ALIUD dicendum, quod differentia inter esse et posse est secundum tempus, secundum quod posse praeedit esse per viam generationis et temporis : et sic

<--- Page Split --->

non differunt esse et posse, nisi in solis generabilibus et non perpetuis : et de hoc intelligitur dictum Aristotelis. Et est differrentia secundum essentiam inter esse et posse, secundum quod esse reducitur ad id quo est et forma et agens, et posse reducitur ad id quod est et possibile : et sic esse et posse differunt in perpetuis.

Ad aliud dicendum, quod in sensibilibus agunt objecta, et non ipsi sensus : quamvis enim sensus judicent sensata, tamen hoc judicium non est nisi sensuum existentium in actu, sicut etiam intellectus possibilis ens in actu judicat de intelligibili, sed non movet motu intellectus agentis, sicut sensus non movet motu objecti sensibilis.

ARTICULUS V.

Quid sit intellectus agens secundum substantiam ?

Deinde quaeritur, Quid sit intellectus agens secundum substantiam et diffinitionem ?

Et dicit Aristoteles 1, quod intellectus agens est intellectus quo est omnia facere : et intelligatur de omnibus intelligibilibus : quia ipse agit omnia intelligibilia.

Sed contra.

SED CONTRA :

  1. Quædam sunt per se intelligibilia, ut dicit Avicenna : quæ autem sunt intelligibilia per se, non fiunt ab alio intelligibili : ergo videtur, quod intellectus agens non facit omnia intelligibilia esse intelligibilia.

  2. Item, Nihil eodem modo se habens facit diversa : intelligibilia sunt diversa : ergo non fiunt ab aliquo eodem modo se

habente : intellectus agens est eodem modo se habens : ergo non omnia intelligibilia ab ipso fiunt : ergo intellectus agens non est quo est omnia facere. PRIMA probatur per hoc quod habetur in II de Generatione et Corruptione 2, ubi dicit Aristoteles, quod idem eodem modo se habens, non facit nisi idem. Quod autem intelligibilia sunt diversa, per se patet. Quod autem intellectus agens eodem modo se habeat, sic probatur : Quidquid enim est recipiens et nihil amittens, semper manet in dispositione una : intellectus agens est hujusmodi : ergo semper manet in dispositione una, et eodem modo se habet.

  1. Item, Intelligibilium quædam sunt magis intelligibilia, quædam minus, et quædam sunt intelligibilia per se, et quædam per aliud : ista igitur diversitas intelligibilitatis necesse est, quod sit ab intellectu agente : eo quod ipse facit omnia intelligibilia : omnis enim diversitas quæ est in factis, est ab universali agente. Quæritur ergo, Quomodo hoc possibile sit, cum intellectus agens eodem modo se habeat ?

JUXTA hoc iterum quaeritur de eo quod Quæs dicit Aristoteles 3, quod non omnino tempore possibile præcedit intellectum in actu : et per hoc innuit, quod agens prior tempore est possibili.

Videtur enim hoc esse falsum : quandocumque enim anima habet agentem, habet possibilem, et e converso.

ITEM, Quaeritur juxta hoc de hoc quod Quest dicit Aristoteles 4 de intellectu agente, quod separatus est solum hoc quod verum est, et hoc solum immortale et perpetuum est. Dicit enim Aristoteles, quod indivisibilium intelligentia in his est, in quibus non est falsum : in quibus autem verum et falsum est, jam compositio intelligibi-

<--- Page Split --->

lium est. Et ex hoc accipitur, quod falsum et verum non sunt nisi in propositione : et hoc etiam habetur in Praedicamentis et in libro Perihermenias. Si igitur intellectus separatus qui est agens, est ejus quod est verum, agens intellectus erit compositus : sed nullus intellectus est compositus, nisi recipiens intelligibilia composita : ergo agens intellectus est recipiens intelligibilia composita : sed quidquid intellectu recipit intelligibilia composita, recipit etiam simplicia : ergo intellectus agens recipit intelligibilia composita et simplicia.

Qucod si concederatur, Contra :

Quicumque intellectus recipit intelligibilia simplicia et composita, est possibilis ad ea quae recipit : intellectus agens recipit hujusmodi intelligibilia : ergo est possibilis ad illa : sed omnia intelligibilia sunt simplicia vel composita : ergo intellectus possibilis est ad omnia intelligibilia : ergo agens intellectus est quo est omnia intelligibilia fieri, et non quo est omnia facere, quod est contra Philosophum.

alio modo faciunt phantasiam in anima sensibili, scilicet secundum quod ex suis operibus et motibus cognoscuntur : et tunc abstrahendo intellectus agens facit ea esse intelligibilia.

Ad aliud dicendum, quod omnia in- 2. intelligibilia in quantum intelligibilia sunt eodem modo : et illo modo agit in illis intellectus agens, ut determinabitur in sequenti quaestione. Quod autem intelli- gibilia sunt diversa, hoc est in quantum sunt diversorum intelligibilia : et hoc non habent ab intellectu agente. Unde bene concedimus, quod intellectus agens eodem modo se habens, facit idem in omnibus intelligibilibus.

Ad aliud dicendum, quod quaedam Ad object. 3. esse magis intelligibilia et quaedam minus non est ab intellectu agente : haec enim propositio falsa est : Omnis diversitas formarum fit a faciente. Quaedam enim facta sunt secundum potestatem rei factae et non facientis, sicut patet in actione solis in terram et lutum et aerem et colorem.

Quæritur etiam juxta hoc, Quomodo intellectus agens solum sit immortalis et perpetuis ? Intellectus enim possibilis non corrumpitur nec moritur, sicut nec intellectus agens : non ergo solum intellectus agens immortale est et perpetuum.

Item quaeritur, Secundum quid diversum intellectus agens dicatur esse immortale et perpetuum ?

Solutio. Dicendum, quod intellectus agens secundum diffinitionem est potentia et principium activum intelligibilium : et propter hoc dicit Philosophus, quod est intellectus quo est omnia facere.

object. Ad PRIMUM quod objicitur in contra- 1. rium, dicendum quod licet quaedam se- cundum se denudata sint a materia, ut ipse intellectus, et quaedam alia, tamen

Ad m quod quaeritur juxta hoc, utrum Ad quest. 1. scilicet agens tempore praecedat possibi- lem ?

Dicendum, quod duplex est ordo temporis, scilicet secundum successionem prioris et posterioris, et secundum ordinem transmutationis. Secundum ordinem quidem successionis prioris vel posterioris neuter intelligibilium praecedit alium. Secundum ordinem autem transmutationis quae est secundum intelligibilia, agens praecedit possibilem : in transmutatione enim illa primo movet agens, deinde possibilis movetur, et per motum tertium efficitur in actu.

Ad illud quod ulterius quaeritur, di- 2. cendum quod intellectus separatus non est idem quod agens intellectus : sed in- intellectus speculativus, est separatus a materia et appendiciis materiae. Unde de intellectu illo loquitur ibi Aristoteles qui est principium scientiae, et ille est habi-

<--- Page Split --->

tus principiorum, ut dicitur in Posterioribus : quia ille est tantum circa verum. Sed quia huic non directe convenit esse immortale et perpetuum, idcirco dicendum aliter, scilicet quod intellectus agens est tantum hoc quod verum est : quia suum esse est formale esse intelligibilium verorum, id est, eorum quae vera intelligibilia sunt. Sicut lumen formale esse est colorum quando vere est esse coloris, sic se habet intellectus agens ad intelligibilia quae vere sunt intelligibilia.

ARTICULUS VI.

Qualiter intellectus agens intelligat, et de modo actionis ejus.

Ultimo quaeritur, Qualiter intelligat, et de modo actionis ejus.

Et objiciur sic :

Ad object. Ad id quod objicitur, quod verum non est nisi in compositione, dicendum quod duplex est verum, scilicet quod significat hoc de hoc vel hoc in hoc, et hoc est quod significat aliquid esse vel non esse ut in compositione. Et est verum quod est ab entitate et forma rei, quod significat aliquid et non aliquid esse, sicut diximus verum aurum : et sic intellectus separatus est solum quod vere intelligibile est et circa verum, quod nihil habet praeter esse intelligibile.

Omnis intellectus intelligens, aliquid intelligit : intellectus agens intelligit : ergo aliquid intelligit. PRIMA probatur ex hoc quod omnis intellectus est alicujus intelligibilis. Secunda vero scribitur in III de Anima 1, ubi dicit Philosophus, quod intellectus agens non aliquando intelligit, et quandoque non, innuens per hoc quod semper intelligat. Inde sic : Nihil intelligit aliquid nisi quod est in ipso : intellectus agens intelligit aliquid : ergo intelligit aliquid quod est in ipso.

Ad quest. Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod principium immortalitatis possibilis intellectus est ab intellectu agente, sicut et esse suum est ab agente.

Ad quest. Ad aliud dicendum, quod propter simplicitatem substantiae et incorruptibilitattem dicitur intellectus agens immortalis et perpetuus, eo quod nihil recipit per transmutationem : quia probatum est, quod nullius esse est receptibilis.

Quaeritur ergo, Quid sit illud? Aut enim sunt intelligibilia quae accipiuntur ab extrinseco, aut est ipse intellectus agens. Si primo modo, sequuntur duo inconvenientia, scilicet quod intelligibilia sunt in intellectu agente, ut in subjecto, quod improbatum est, et quod intelligibilia semper sint in anima, quia intellectus agens semper intelligit. Si secundo modo dicatur, tunc intellectus agens semper intelligit se : et quidquid intelligit, percipit et cogitat : ergo semper percipiet et cogitabit se, quod falsum est.

PRETEREA , Quaeritur de hoc ipso quod Quest. i dicit Aristoteles intellectum agentem semper intelligere.

  1. Dicit enim Philosophus, quod fortiores motus excludunt debiliores in anima : aut ergo ille motus quo intellectus agens intelligit se, fortior est illo quo

<--- Page Split --->

intellectus possibilis intelligit intelligibilia, aut debilior. Si fortior, tunc semper excludet intellectum intelligibilium, et sic numquam intelligimus intelligibilia, quod falsum est. Si vero est debilior, tunc excludetur ab intellectu intelligibilium, et ita non semper intelliget se.

  1. Præterea, Cum dicitur, Intellectus agens intelligit, verbum intelligendi aut importat agere vel pati. Si pati, tunc intellectus agens in suo intelligere pateretur et reciperet formas intelligibilium, quod multoties est improbatum. Si autem importat agere, cum igitur actio sit illud secundum quod in illud quod subjicitur agere dicimur, oportebit quod actio illa in aliquod subjectum passivum terminetur. Hoc autem non est nisi id quod est in potentia intelligendi, quod est intellectus possibilis. Ergo intelligere agentis non est nisi agere in possibilem, ut educatur in actum. Ex hoc duo sequuntur : cum enim non semper faciat intellectus agens, videtur quod non semper intelligat. Similiter sequitur, quod non intelligat se, quia non agit in se, quod est contra multos dicentes, quod intellectus agens intelligit se semper.

Ico ntra. QUOD SI CONCEDITUR, Contra :

  1. Dicit Aristoteles in libro de Causis : « Omnis intelligentia intelligit essentiam suam : » intellectus agens est intelligentia quaedam : ergo intelligit suam essentiam.

  2. Item, Aristoteles in eodem libro : « Omnis sciens qui scit essentiam suam, est rediens ad essentiam suam reditione completa. » Ex hoc accipitur, quod intellectus agens melius intelligat essentiam suam quam intelligibilia alia.

  3. Item, Hoc probatur per rationem : Omne enim intelligibile intelligitur ab intellectu per conjunctionem ad ipsum : igitur quod magis conjunctum est, magis intelligitur ab ipso : sed magis conjunctum est illud quod per identitatem conjungitur sibi, quam illud quod per conjunctionem : ergo intelligit magis illud.

Cum igitur essentia sua sibi magis sit conjuncta, magis intelligit essentiam suam quam intelligibilia alia : et cum essentia sua semper sit conjuncta, videtur quod semper intelligat se.

ULTERIUS, Quæritur juxta hoc de actiQuæst. 2. one intellectus agentis, qua abstrahit intelligibilia a phantasmatibus.

Videmus enim, quod aliquid naturae luminis manet in coloribus abstractis, per quam agunt in oculum : ergo videtur similiter, quod aliquid naturae intellectus agentis sit in phantasmatibus, per quam agunt in intellectum possibilem : sed natura non est nisi simplicitas universalis : ergo videtur, quod simplicitas universalis actus sit in phantasmatibus. Cum igitur phantasmata sint particularia vel species particularium actu, universale erit in eo quod est particulare vel species particularis : quod est impossibile : quia particulare est unum solum præter multa, universale autem est actu de multis et in multis.

Item, Nos videmus, quod lumen facit actu colores antequam sint in oculo : a lumine enim colores efficiuntur in actu in coloratis etiamsi numquam viderentur : intellectus agens est sicut lumen : ergo videtur, quod faciat actu universalia in phantasmatibus etiamsi numquam recipiantur a possibili.

Si FORTE dicatur, quod actio agentis in Sedcontra. phantasmate non est nisi simplicitas universalis. CONTRA : Ab omnibus Philosophis dicitur, quod actio agentis est abstrahere. Cum igitur non sit nisi triplex abstractio, scilicet a materia quae convenit sensui, et a præsentia materiae quae convenit phantasiae et mediis potentiis, et a particulari quae convenit intellectui, videtur quod altera abstractio sit intellectus agentis.

SOLUTIO. Dicimus, quod actio intellesolutio. ctus agentis est super possibilem educendo ipsum in actum : habitum est enim supra, quod agens principiatur in anima

<--- Page Split --->

ab eo quo est : possibilis autem ab eo quod substat illi in anima rationali : unde sicut intellectus quo est qui est esse animæ rationalis, non est nisi in substanti, ita actio intellectus agentis non est nisi in possibili.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod proprie intelligere est ipsius animæ intellectivæ : quia actus et operationes particularium sunt : sed est actus animæ secundum intellectum agentem et possibilem, ad quem operatur intellectus agens sicut efficiens et forma, intellectus autem possibilis sicut recipiens et subjectum intelligibilium : et hoc est proprie loqui. Dicit enim Aristoteles in primo de Anima t, quod melius est non dicere animam misereri, aut discere, aut intelligere, sed hominem per animam. Et similiter intellectus non est intelligere, sed animæ per intellectum. Si autem non fiat vis in hoc, tunc dicemus intellectum agentem intelligere active : et ex hoc non sequitur, quod aliquid receptum in se intelligat, sed quod actio ejus sit circa aliquod intelligibilium.

Ad quæst. Ad ALIUD dicendum, quod intellectus agens secundum se separatus a possibili nihil intelligit : non enim separatus est nisi in potentia, conjunctus autem actu : et per hoc idem quod aliud intelligit active, est intelligibilia in quibus intelligit se ut actum ipsorum, sicut si lumen posset videre, videret se in coloribus ut actum ipsorum. Sed utrum intellectus agens intelligat se hoc modo quod flecatur supra se, vel non, multi diversimode determinant. Nobis autem videtur quod sic, improprie tamen, eo quod non attribuimus aliquem intellectum perfectum intellectui possibili vel agenti per se, sed bene concedimus animam intellectivam intelligere se.

Ad 1. Ad hoc quod juxta hoc quaeritur, Utrum species intelligat se? Dicimus quod sic, eodem modo quo improprie

dicimus intellectum agentem intelligere se : hoc enim est intelligere se ut actum possibilis : suum enim intelligere est suum esse, cum semper sit in actu : et hoc est quod sit actus possibilis, sed ille actus non perficit possibilem nisi secundum quid : sicut si lumen per se solum esset in oculo sine colore, tunc esset immutatus oculus ab actu colorum, sed non esset distincta immutatio ad aliquam speciem coloris determinatam. Similiter quando non solum lumen agentis est in possibili, tunc possibilis est in actu indistincto secundum aliquam speciem intelligibilem, et intellectus agens intelligit se ut talem actum semper : et iste motus non excludit motum intelligibilium, eo quod intellectus agens secundum illum sit actus omnium intelligibilium : sicut etiam motus luminis non excludit motum coloris in oculo, eo quod sit actus ejus. Dictum autem Philosophi intelligitur de motibus animæ diversis secundum diversas potentias et diversa objecta.

Ad ALIUD dicendum, quod cum dicitur, Intellectus agens intelligit, verbum est activæ significationis : et bene concedo, quod agit in intellectum possibilem. Quod autem objicitur, quod non semper sit in actu, patet ex praehabitis, quod non sequitur quod non intelligat se : licet enim non semper intelligat se intelligibilem distinctum ab aliis, tamen semper intelligit se ut actum intelligibilium vel intellectus possibilis, ut supra ostendimus per simile in lumine et coloribus.

Ad ALIUD dicendum, quod dictum Philosophi verum est. Sed duplex est intellectus intelligentiae, scilicet in se secundum quod ipsa distincta intelligitur ab aliis intelligibilibus, et sic non semper intelligit se, sed quandoque. Alius est intellectus quo intelligentia intelligit se in intelligibilibus aliis : et hoc duobus modis secundum quod intelligentia duobus modis se habet ad intelligibilia, sci-

<--- Page Split --->

licet ut subjectum, et ut actus : ut subjectum intelligit se intellectus possibilis : et hoc semper : quia intellectus agens semper est actus intelligibilium, et intellectus possibilis, vel utrorumque.

  1. Ad ALIUD dicendum, quod intelligentia prædictis modis redit super essentiam suam.

  2. Ad ALIUD dicendum, quod intellectus potest intelligere ex conjunctione quæ est per identitatem, quæ pro tanto dicitur magis completa, ut dicit Commentator ibidem, quia idem est intellectus et intellectum et scientia, et scitum et sciens, quod non contingit in aliis intelligibilibus.

Ad aliud dicendum, quod intellectus agens semper intelligit se aliquo illorum modorum præhabitorum, sed non semper intelligit se ut intelligibile distinctum ab aliis. Ad hoc enim non sufficit sola præsentia sui apud se, sed etiam exigitur ut convertatur super actum intelligendi.

Ad ALIUD dicendum, quod actus in- 2. intellectus agentis in intelligibilibus est simplicitas naturae universalis : sed haec non est extra intellectum possibilem in actu, sed in potentia. Nec est omnino simile de lumine et colore : quia lumen secundum esse formale quod habet a natura, est actus coloris. Sed actus inintellectus agentis est esse formale universalis secundum quod est intentio et ratio.

Et ad id quod quaeritur, Secundum quid phantasia movet intellectum possibilem ? Dicendum, quod secundum naturam universalis quae est in ipso, licet non sit in eo ut universalis, sed ut particularis : et propter hoc phantasia movers est in potentia movens respectu intellectus agentis : et haec natura quae est in particulari, per actum agentis efficitur actu universalis in intellectu possibili.

Et per hoc patet solutio ad sequens objectum.