QUÆSTIO LIV.

De divisione intellectus.

Deinde quaerendum est de intellectu.

Et quaeruntur tria, scilicet de differentia intellectuum, et de differentia intelligibilis, et de comparatione intellectus ad sensibilem animam.

De differentia vero intellectuum habentur quatuor.

Quorum primum est de divisione intellectus.

Secundum est de intellectu agente universaliter.

Tertium est de intellectu possibili sive patiente universaliter.

Quartum, De intellectu speculativo.

<--- Page Split --->

dicatur nomine et ratione. SECUNDA vero probatur per omnes auctoritates supra positas.

ARTICULUS UNICUS.

Utrum divisio intellectus sit sufficiens ?

Ad primum proceditur sic :

Dicit Alexander Philosophus in libro de Intellectu et intelligibili, quod tres sunt intellectus, scilicet potentialis sive materialis, et intellectus in habitu sive formalis, et tertius qui est praeter istos duos qui est intellectus agens. Ex hoc accipitur, quod intellectus non sunt nisi tres differentiae.

Cujus contrarium videtur dicere Alpharabius in suo libro de Intellectu et intelligibili. Nam ponit quatuor, quorum primus est intellectus qui semper est in actu. Secundus intellectus qui est in potentia in anima. Tertius intellectus est cum exit in anima de potentia ad effectum. Quartus est intellectus quem vocamus demonstrantem. Secundum autem Algazelcm et Avicennam quatuor sunt differentiae intellectus aliae a praedictis in parte, scilicet agens, et possibilis, et intellectus in habitu, et intellectus adeptus. Secundum Aristotelem 1 videntur esse duae species intellectus: sicut enim in omni natura quae de potentia exit ad actum, est accipere agens et possibile : sic etiam in anima oportet accipere agentem intellectum et possibilem. Averroes 2 vero videtur ponere tres species intellectus, scilicet agentem, et possibilem, et speculativum.

Objicitur autem de his divisionibus :

Omnis enim divisio sub aliqua diffinitione debet dari. Si igitur istae divisiones sunt divisiones intellectus, erit aliqua diffinitio intellectus quae conveniat omnibus dividentibus. PRIMA probatur per hoc quod divisum de dividentibus prae-

Quaeratur ergo, Quae sit illa diffinitio 1. data ab Avicenna in VI de Naturalibus, ubi dicit, quod virtus contemplativa intellectus est virtus quae solet informari a forma universali nuda a materia.

CONTRÀ :

  1. Agens in eo quod agens nihil recipit: omne informari est recipere: ergo agens non informatur. PRIMA probatur per hoc quod omne recipere est pati, et agens in eo quod agens non patitur. SeCUNDA probatur per rationem ejus quod est informari. Informari enim nihil aliud est quam formam recipere. Et ex hoc ulterius concluditur, quod intellectui agenti non convenit diffinitio: quia ex quo nihil recipit, non quaerit informari forma nuda a materia.

  2. Praeterea, Videtur diffinitio nihil valere: diffinitio enim deberet dari per substantialia: et illa non exprimuntur in diffinitione ista.

  3. Item, Non videtur convenire nisi possibili intellectui: ille enim solus solet informari forma a materia.

Quaeritur etiam de partibus dividentiQuæst. 2. bus :

  1. Agens enim aut conjunctum est cum intrinseco possibili, aut cum extrinseco, et separatur ab ipso. Si primo modo, tunc erit forma potentialis: cujus probatio est, quod quando efficiens est intrinsecum, tunc secundum Aristotelem coincidit in idem cum forma et fine: et secundum hoc cum intellectus agens intrinsecus est cum possibili, tunc coincidit cum formali: et ita formalis agens non facit numerum. Si autem est extrinsecus et separatus, tunc sequeretur, quod non esset pars animae intellectiva, quod supponimus esse falsum. Haec etiam infra probabimus.

<--- Page Split --->

Præterea, Intellectus in habitu et adeptus videntur esse idem. Nihil enim adipiscimur intelligendo. Intellectus igitur in habitu erit intellectus adeptus.

  1. Item, In divisione Alkindii et Alpharabii idem, videtur esse intellectus demonstrativus, et intellectus in habitu. Dicit enim Aristoteles1, quod cum sciens ex habitu considerat, non est alteratus : ergo non altero et altero intellectu utitur : sed sicut differunt sciens et considerans, sic differunt intellectus in habitu et intellectus demonstrativus secundum Alkindium : ergo intellectus in habitu et intellectus demonstrativus non sunt diversi intellectus.

  2. Item, Materia una numero est, ut dicit Aristoteles 2, sub privatione et habitu : sed intellectus possibilis in se et sub forma intelligibili existens est sicut materia existens sub privatione et habitu : ergo videtur, quod non habeat numerum in illis duabus. Cum igitur intellectus speculativus nihil aliud sit quam possibilis existens sub forma intelligibili, videtur quod possibilis et speculativus non faciunt numerum.

  3. Item, Videntur non esse nisi tres species intellectus. In omni enim quod exit de potentia ad actum, non sunt nisi tria, scilicet transmutans, et transmutatum, et illud in quod est transmutatio. Cum ergo anima intellectiva in suis intelligibilibus distinguatur penes ea quae sunt in transmutatione, non erunt nisi tres intellectus in ipsa, scilicet agens qui transmutans est, et possibilis qui est transmutatus, et speculativus in quem est transmutatio.

  4. Præterea, Videntur omnes assignatae divisiones esse diminutæ. Invenitur enim intellectus simplex et intellectus compositus, qui sunt partes potentiae speculativæ animæ intellectualis, et: tamen non tanguntur in præhabitis divisionibus.

libri de Anima tangit intellectum qui est ut fides, et intellectum qui est ut formatio : et illi non sunt tacti in aliqua superiorum divisionum.

  1. Præterea, Secundum Aristotelem 3 et Avicennam, potentiae existentis in actu quatuor sunt gradus. Quorum primus est potentia quam dicit Alexander hylealem sive materialem, et nos vocamus eam potentiam indispositam. Secundus autem est potentiae dispositæ quæ appropinquat ad formam. Tertius est potentiae sub forma. Quartus est potentiae in opere secundum formam acceptam. Exemplum primi est potentia militandi in infirmitate. Exemplum secundi est potentia militandi in puero cognoscente equum et sellam et cætera instrumenta militaria. Exemplum tertii est potentia militandi in milite. Exemplum quarti est potentia militandi in militante. Cum ergo secundum gradus istos distinguatur potentia intellectiva, ut dicunt Philosophi, videtur quod præter agentem sint quatuor intellectus : et sic omnes divisiones superiores sunt diminutæ.

  2. Præterea quæritur, Quomodo divisiones intellectus dividuntur per hujusmodi differentias ?

Videtur enim, quod non sit divisio generis in species, ex eo quod agens et possibile non habent idem genus proximum nec eamdem rationem generis. Nec videtur esse totius in partes, eo quod totum prædicatur de omnibus partibus, quod in divisione totius in partes non contingit. Nec videtur esse æquivoca divisio in significationes, eo quod non est hic communicatio in solo nomine, sed etiam in re. Similiter non est aliqua divisio accidentis : nec enim dividitur hic accidens in subjecta : nec subjectum in accidentia : et ita videtur supra dicta divisio Philosophorum sine arte.

  1. Præterea, Averroes in commento

SOLUTIO. Ad hoc ultimum respondenSolut

<--- Page Split --->

dum primo est, et dicendum quod supra dictæ divisiones sunt analogi, quod medium est inter univocum et æquivocum : sunt enim illæ partes ordinatæ ad unum, scilicet ad intellectum speculativum, et agens ordinatur ad ipsum ut efficiens, possibilis vero ut recipiens, ille vero quem Avicenna vocat in habitu, ordinatur ad ipsum ut præparans : ille vero quem Alkindius vocat demonstrantem, sequitur ipsum sicut actus consequitur habitum.

Ad primam ergo divisionem quæ est Alexandri, dicendum quod datur penes ea quæ sunt in transmutatione, scilicet transmutans, transmutatum, et in quod est transmutatio. Transmutans enim est agens, transmutatum passibile, et in quod est transmutatio, est ille qui est in habitu. Et Alexander comprehendit illum quem Avicenna vocat in habitu, et illum quem appellat adeptum, sub intellectu in habitu.

Ad secundam divisionem quæ est Alkindii, dicendum quod accipitur penes ea quæ exiguntur ad perfectionem potentiae egredientis in actum, quæ sunt movens, et mobile, et forma acquisita per motum, et opera secundum formam illam. Unumquodque enim tunc est perfectum, cum propriam potest complere operationem, ut dicit Damascenus, et penes movens est intellectus agens, penes mobile vero possibilis, penes formam acquisitam per motum est intellectus qui fit in effectu, penes operationes autem est intellectus demonstrans. Et sic iterum patet, quod sub illo qui fit in effectu, comprehendit Alkindius eum quem vocat Avicenna in habitu adeptum.

Divisio autem Avicennæ et Algazelis accipitur penes perficientia possibilem intellectum : illa enim sunt perficientia per modum agentis, vel per modum formæ. Si per modum agentis, hoc erit aut per modum perficientis simpliciter, aut per modum instrumenti. Si primo modo, tunc est agens intellectus. Si secundo

modo, tunc est intellectus in habitu : intellectus enim in habitu secundum Avicennam et Alqazelem nihil aliud est quam habitus principiorum, quibus, ut dicit Averroes, tamquam instrumentis agens possibilem educit in actum. Si vero perficiens est per modum formæ, tunc erit intellectus adeptus, id est, quem adipiscimur per doctrinam et inventionem, qui etiam alio nomine dicitur acquisitus, et alio nomine accommodatus, eo quod mutuamus ipsum a re extra. Id autem quod perficitur ab his perficientibus, est intellectus possibilis.

Divisio autem Aristotelis accipitur penes ea quæ sunt partes animæ essentiales, scilicet agens, et id quod est in potentia : et in illa divisione non cadit intellectus in habitu, vel adeptus, vel demonstrans : eo quod illi sunt a similitudinibus rerum quæ accidunt animæ et non sunt partes essentiales ipsius : potentiæ autem in omni eo in quo sunt, sunt partes essentiales ipsius.

Divisio autem Averrois accipitur penes perfectionem intellectus : illa enim est in his tribus, scilicet in intellectu quo est omnia fieri qui est possibilis, et intellectu quo est omnia facere qui est agens, et illo qui constituitur ex illis : et ille est speculativus sub quo comprehenduntur intellectus in habitu et adeptus et demonstrans, ut patet per supra dicta.

An ut autem quod contra objicitur, dicendum quod illa objectio procedit de divisione quæ sit generis per species vel differentias, et talis non est ista divisio, ut dictum est.

AD DIFFINITIONEM Avicennæ dicendum, Ad quæst. quod ipsa data est de intellectu possibili: Ad t. et per hoc patet solutio ad primum.

Ad aliud dicendum, quod substantiale est potentiae materiali recipere formam : ipsa enim ex seipsa est in ratione subjecti et recipientis.

Ad illud quod objicitur de partibus Ad quæst. dividentibus, dicendum quod secundum 2.

<--- Page Split --->

unam opinionem quam infra probabimus, intellectus agens est pars formalis animæ intellectivæ, sed ipse est forma substantialis : et propter hoc non incidet in idem cum intellectu in habitu vel adepto vel formali : quia illa sunt a forma denudata a materia et abstracta a rebus, quæ accidentalis est animæ.

Ad PRIMUM dicendum, quod intellectus in habitu est habitus principiorum, quae discipulus non accipit a magistro : principia enim cognoscimus in quantum terminos scimus, ut dicit Aristoteles : scito enim quid est pars et quid est totum, dicitur quod totum est majus sua parte : et scito quid affirmatio vel negatio, scitur quod de quolibet est affirmatio vel negatio vera et de nullo simul : et ideo non incidit in idem cum intellectu adepto : quia ille est habitus eorum quæ accipimus a magistro per doctrinam vel per inventionem.

Ad ALIUD dicendum, quod intellectus demonstrans differt ab intellectu in habitu sicut actus primus differt ab actu secundo, et sicut scientia et considerare.

Ad ALIUD dicendum, quod licet una sit materia sub privatione et habitu numero

et subjecto, tamen per esse et rationem non est una : et sic intellectus possibilis et speculativus sunt in eodem subjecto et numero, sed differunt per esse et rationem.

Ad ALIUD dicendum, quod in veritate penes hæc sunt tres intellectus, sed sub tertio comprehenduntur tres, scilicet intellectus in habitu, et adeptus, et demonstrans.

Ad ALIUD dicendum, quod hæc diversitas intellectus qui est simplex et compositus, accipitur penes diversitatem intelligibilis et non intellectus. Est enim intellectus simplex qui est intelligibilis incomplexi, et intellectus compositus qui est intellectus complexi.

Ad ALIUD dicendum, quod Averroes vocat intellectum qui accipit formam intelligibilis incomplexi, cui inhæret fides et persuasio : et sic patet qualiter illa divisio iterum accipitur penes diversitatem intelligibilis, et non intellectus.

Ad ALIUD dicendum, quod penes illos gradus accipiuntur intellectus possibilis in habitu et adeptus et demonstrans, quæ tria reducuntur ad duo vel ad tria, ut patet per supra dicta.