QUÆSTIO LIII.
De opinione.
Postea quærendum est de anima rationali, circa quam quæruntur duo, scilicet de viribus animæ apprehendisvis, et de ipsa secundum se.
<--- Page Split --->
De viribus autem apprehensivis animæ rationalis quæruntur tria, scilicet de opinione, et intellectu, et de ratione.
De opinione autem quæruntur duo, scilicet quid sit?
Et secundo, Utrum opinio solius sit animæ rationalis pars vel etiam sensibilis ?
ARTICULUS I.
Quid est opinio ?
Ad primum proceditur sic :
Diffinitur enim opinio, quod est acceptio ejus quod contingit aliter se habere.
Et ista diffinitio colligitur ex verbis Aristotelis, qui dicit tres esse differentias acceptionis, opinionem, prudentiam, et scientiam. Et dicit etiam, quod opinio est vera et falsa. Et utrumque horum continetur in II de Anima 1. Et in fine libri primi Posteriorum distinguit inter scibile et scientiam, et opinabile et opinionem, dicens quod scientia est de necessario et quod non contingit aliter se habere. Item, In fine primi Posteriorum dicit Aristoteles, quod opinio est acceptio propositionis immediatæ et non necessariæ.
Sed contra. Sed contra hoc obiicitur :
- Dicit enim Aristoteles in fine primi Posteriorum, quod scientia et opinio sunt circa verum : et ita videtur, quod opinio non sit circa verum et falsum.
festum, quod circa opinabilia scientia non est : essent enim impossibilia aliter se habere, et possibilia aliter se habere.»
Præterea, Opinio ponitur una potentiarum animæ rationalis in secundo de Anima 2. Cum igitur nulla potentia sit acceptio sive differentia acceptionis, videtur opinio non esse acceptio.
Præterea quæritur, In quo differt ab intellectu? Et si dicatur, quod intellectus est principium scientiæ, ut dicit Aristoteles in Posterioribus 3, et est indemonstrabilis, scientia autem demonstrabilis, opinio autem est propositionis non necessariæ et ejus quæ per illam probabiliter concluditur: hoc nihil est ad propositum: intellectus enim habitus principiorum indemonstrabilium est, et scientia habitus conclusionum demonstratarum, opinio vero habitus probabilium sive fuerint præmissæ, sive conclusiones. Nos autem quærimus de ipsa natura potentiæ animæ.
Item, Opinio aut accipit particulare, aut universale. Constat, quod non particulare: hoc enim non videtur omnibus, aut pluribus, vel sapientibus, et his omnibus vel pluribus vel maxime notis: ergo est de universali: sed potentia accipiens universale et intellectus: ergo opinio non differt ab intellectu.
Præterea, Videtur secundum diffinitionem secundam, quod circa idem sit scientia et opinio, quia circa verum : cum tamen Aristoteles reprobat hoc in fine primi Posteriorum, dicens : « Mani-
. Præterea quæritur, Cum sit dubitatio Quæ et ambiguitas, ut dicit Boetius, quæ non contingunt nisi animæ rationali, quare non ponuntur partes animæ rationalis sicut opinio ?
<--- Page Split --->
Quæritur etiam, Cum opinio innixa rationibus fiat fides, ut dicit Aristoteles, in quo differt fides ab opinione et scientia ?
lutio. Solutio. Dicendum, quod opinio secundum substantiam proprie est habitus ex probabilibus consistens in potentia intellectiva : et propter hoc etiam dicit Aristoteles esse differentiam acceptionis sicut scientiam et prudentiam : quia habitus sunt, sed variantur secundum materiam. Est enim opinio habitus probabilium, scientia autem habitus demonstrabilium, et prudentia practicorum : et cum probabile aliter potest esse, patet quod opinio est acceptio eorum quae possunt aliter esse.
Ad 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod opinio est circa verum sicut circa falsum, sed est circa verum et falsum per proprietatem suæ materiæ quæ est probabilis.
Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod scientia et opinio sunt circa idem in genere, sed non circa idem in specie. Aliud enim est verum in specie probabilis, et aliud in specie necessarii. Vel dicatur, quod nihil prohibet idem in se et in comparatione ad signa esse probabile et opinabile, sed in comparatione ad suas causas substantiales et immediatas esse demonstrabile et scibile.
- et 5. Ad ALIUD dicendum, quod opinio ab intellectu non differt subjecto et positione, sed differt esse et ratione.
Et per praedicta etiam patet solutio ad duo sequentia.
quest. Ad in quod ulterius quæritur de dubitatione et ambiguitate, dicendum quod illa dicunt actum rationis, vel id quod ulterius relinquitur ex actu illo, et non dicunt potentiam vel habitum. Est enim dubitatio indeterminatus motus rationis super utramque partem contradictionis. Ambiguitas autem est motus rationis
ambiens utramque partem contradictionis per æqualia media. Opinio vero est acceptio unius partis cum formidine alterius, ita tamen quod ad illam quam formidat, non habet rationem expressam, formidatur tamen propter debilitatem rationis alterius partis. Fides autem est perfecta persuasio unius partis per multa probabilia. Sed scientia est eorum quæ cognoscuntur per causam, et quoniam impossibile est aliter se habere.
ARTICULUS II.
Utrum opinio sit pars solius animæ rationalis ?
Secundo quæritur, Utrum opinio sit pars solius animæ rationalis, vel etiam sensibilis ?
Videtur, quod sit solius animæ rationalis.
Per rationem positam ab Aristotele in II de Anima 1, ubi probat phantasiam non esse opinionem, sic dicens : « Opinio fit vera vel falsa, sed opinioni quidem adhæret fides : non enim contingit opinantem de quibus non videtur credere. Bestiarum autem nullarum est fides, phantasia autem multis inest. » Ex hoc accipitur, quod opinio inest solis hominibus : ergo inest secundum principium proprium et non commune : sed proprium principium est anima rationalis : ergo opinio inest secundum animam rationalem tantum.
Item, Opinio est de universali probabili : et nihil est de universali probabili, nisi hoc quod est animæ rationalis : ergo opinio non est nisi animæ rationalis.
Item, Aristoteles in II de Anima 2 dicit, quod omnem opinionem sequitur
<--- Page Split --->
fides, fidem autem persuasum esse, suasionem autem ratio. Ratio autem non consequitur aliquid animae sensibilis, sed solius animae rationalis.
Sed contra. SED CONTRA :
Dicit Aristoteles : « Opinari est quod quidem sentit non secundum accidens : » ergo videtur, quod opinio sit ejus quod sentitur per se : sed illud quod sentitur per se, est animae sensibilis : ergo opinio quidem est animae sensibilis.
Item, Aristoteles : « Videntur autem et falsa, de quibus simul et veram acceptionem habet : videtur enim soq unius pedis, sed creditus est major habitatione. » Ex hoc videtur, quod duae sunt opiniones. Una quae sequitur rationem, scilicet quae ponit solem esse majorem terra. Et alia quae sequitur sensum, quae ponit solem esse unius pedis. Et propter hoc dicit Aristoteles quod quandoque contingit abjicere veram opinionem, eo quod lateat ratio per sensum.
opinio animae sensibilis, sed omnis opinio est animae rationalis, ut probant primae rationes. Opinio autem rationalis animae quandoque sequitur rationem, quandoque sensum, sicut et probabile est quod videtur omnibus vel pluribus, et tunc est secundum viam sensuum : et est quod videtur sapientibus et maxime notis, et tunc est secundum viam rationis.
Ad id autem quod contra objicitur, Ad obi dicendum quod opinio est de eodem de quo est sensus, et sic non secundum accidens, et maxime de quo est sensus communis qui habet componere et dividere sensata propria : non tamen secundum idem : sensus enim est secundum rationem rei accipiendo sensibile, sed opinio est de eodem secundum rationem probabilis.
Ad aliud dicendum, quod non sunt Ad obi 2. duo opiniones, sed duplex est respectus opinionis : et nihil prohibet aliquid secundum unum respectum videri verum, et secundum alium falsum.
Solutio. SOLUTIO. Dicendum, quod nulla est