QUÆSTIO LII.
Utrum somnia fiant a natura vel ab eventu ?
Ultimo tangcnda est septima quaestio, Utrum somnia fiant a natura vel ab eventu ?
Et videtur, quod a natura.
Dicit enim Aristoteles, quod quorumcumque loquax est natura et multiplex et melancholica, multimodas visiones vident : eo enim quod circa plura et multifaria moveantur, nascuntur simulacra theorematica, et fortunati existentes in his. Ex hoc accipitur, quod melancholicorum est multum somniare : et sic somnia fiunt a natura.
Item, Aristoteles : « Melancholici autem propter vehementiam, quemadmodum et minus intendentes, bene conjectant, et propter mutationem, cito quod vicinius est imaginantur. » Ex hoc habetur, quod multimoda somnialis visio est de natura melancholici.
Item, Aristoteles : « Et qui furiosi sunt, simili adhaerentia melius dicunt et intelligunt. » Ex hoc patet, quod de natura furoris est, quod figura fignata adhaerentia phantasmatibus similibus melius intelligunt quam alii.
Si forte aliquis diceret, quod somnia essent a Deo, et non a natura, nec ab eventu, probat Aristoteles duabus rationibus, quod hoc non est verum : quarum unam in talibus verbis ponit : « Deum quidem mittentem esse somnia fatuis, et non optimis et prudentissimis, sed quibuslibet mittere, inconveniens causa esse videtur. » Hoc est, quod Deus mittat
somnia fatuis et melancholicis et sine discretione quibuslibet magis quam optimis in virtute prudentissimis in scientia, non est rationabile. Alia ratio Aristotelis est sub his verbis : « Omnino autem quoniam et aliorum animalium somniant quaedam, a Deo non missa somnia sunt, nec facta sunt hujus gratia : daemonia tamen : natura enim daemonia est, non divina. Signum autem, infirmi enim praevidentes homines sunt, et nocte somniantes recte, tamquam non a Deo mittente somnia. » Sensus est : quia si somnia essent a Deo ex merito personarum, tunc bruta animalia non somniarent.
Praeterea, Divina scientia quae accipitur per revelationem, non reducitur ad naturam: scientia vero somnialis reducitur ad naturam: naturalia enim sunt quae frequenter contingunt: sed sonniant frequenter infirmi et male complexionati, quorum loquax est natura.
Similiter, Gregorius assignat divisionem in causis somniorum, quarum nulla attribuitur eventui. Dicit enim sic in libro IV Dialogorum 1 : « Sex modis tangunt animum imagines somniorum. Aliquando namque somnia ventris plenitudine vel inanitate fiunt: aliquando vero illusiones: unde multos errare fecerunt somnia et exciderunt sperantes in illis. Aliquando cogitatione simul et illusiones : unde multas curas sequuntur
<--- Page Split --->
somnia. Aliquando ex ministerio revelationis oriuntur, sicut Joseph in somniis revelatum est ut Mariam cum puero in Ægyptum transportaret 1. Quandoque autem ex cognitione simul et revelatione procedunt, sicut fuit somnium Nabuchodonosor, quod a radice cogitationis inchoavit. Unde et Daniel interpretans dixit: Tu, rex, cogitare cœpisti in strato tuo quid esset futurum post hæc : et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt 2. » In his etiam verbis videtur esse contrarietas ad dictum Aristotelis : Aristoteles enim probat somnia non esse a Deo, et Gregorius quandoque esse a Deo aperte dicit.
Quæritur etiam, Penes quid accipiatur divisio causarum somnii assignata a Gregorio ?
Videtur enim diminuta propter hoc quod supra probatum est, cœlum et stellas quandoque movere in somniis, et quandoque elementa, et quandoque corpus ipsius somniantis : quorum nullum tangitur in divisione Gregorii.
solutio. Dicendum, quod somnium nullum accidit ab eventu : quia eventus nulla est scientia, neque interpellatio, ut dicit Alpharabius. Unde quodlibet somnium est reducibile ad aliquam causam efficientem, quæ causa efficiens vel est in somniante, vel extra ipsum, vel par-
tim in ipso, et partim extra. Et si est in somniante, talis est ex parte corporis, vel ex parte animæ. Et si ex parte corporis, tunc est ex ventris plenitudine vel inanitione. Si autem ex parte animæ solum est in somniante, tunc est cognitio solum. Si vero est extra, vel est a bonis Angelis, vel malis. Si a malis, tunc est ab illusione. Si a bonis, tunc est a revelatione. Si vero partim intra et partim extra, tunc vel erit a bonis Angelis, vel a malis. Et si a bonis, tunc est ex cogitatione et revelatione. Si a malis, tunc est ex cogitatione et illusione.
Ad autem quod objicitur contra diad quæst. visionem, quod sit diminuta, dicendum quod Gregorius non tangit nisi proxime moventia in somnio. Cœlum autem et stellæ et elementa non sunt moventia proxime. Per ventris enim plenitudinem et inanitionem intelligitur omnis dispositio corporis movens in somnio.
Ad n quod primo objicitur per Avicennam et Aristotelem, dicendum quod Aristoteles tangit causam frequentis somnii : et hoc patet esse a natura infirmitatis et melancholicae complexionis, et non a merito gratiae et virtutis. Dicit enim, quod non semper hoc est falsum, quod somnia non sunt a Deo : et per hoc innuit quandoque somnia esse per revelationem divinam.