QUÆSTIO LI.
Utrum futura ab homine perspiciantur solum, vel quorumdam dæmonum habent causam ?
Deinde quaerendum est de sexta quaestione, scilicet utrum futura ab homine perspiciantur solum, vel quorumdam daemonum habent causam? Hanc enim movet Aristoteles, et non disputat eam.
Videtur autem, quod non solum futura perpiciantur ab homine, sed etiam fiunt per revelationem Angelorum bonorum vel malorum, qui à Philosopho daemones vocantur.
- Dicit enim Augustinus in libro in duodecimo super Genesim ad litteram 2, quod per corporalem visionem et per imagines corporalium quae demonstrantur in spiritu, et boni Angeli instruunt et mali fallunt. Cum igitur imagines corporalium fiant in somniis, per ipsas imagi-
nes et boni Angeli instruunt et mali fallunt homines.
Item, Alpharabius dicit, quod dator scientiae somnalis est intellectus liberatus a materia : talis autem intellectus liheratus a materia est intelligentia angelica : ergo videtur, quod dator cognitionis somnalis sit intelligentia angelica.
Item, Alpharabius : « Scientia somnialis est a re divina ex perfecta sollicitudine circa hominem. »
Item, Alpharabius et Avicenna dicunt, quod anima in somniis conjungitur substantiis spiritualibus, quae dicuntur Angeli, et recipit revelationes somniales ab ipsis. Hoc etiam accipitur in principio Matthæi, ubi Angelus re-
<--- Page Split --->
vclavit Joseph in somniis, ut acciperet Mariam conjugem suam 1. Et iterum tribus Magis sive regibus, ut per aliam viam redirent in regionem suam 2. Et iterum, ut Maria cum Joseph iret in Ægyptum 3. Et quarto, ut rediret in Judæam 4. Et iterum hoc accipitur in somniis Balaam, qui cadens apertos habuit oculos 5, et accepit revelationem a bonis et malis Angelis 6. Similiter in somniis Danielis et in Juda Machabæo, cui socii sui fide dignum exposuerunt somnium 7. Et in libro Judicum, ubi unus vidit, quod panis subcinericius ex hordeo volvebatur in castris Madiam, et subverlit tabernaculum, et terrae funditus coequavit 8. Similiter autem multa suppetunt exempla.
Per rationem etiam probatur idem: Quædam enim sunt de futuro sub libero arbitrio ordinata, quæ tamen non possunt habere causam : ergo necesse est, quod accipiantur per causam somni dictam.
Item, Omnis scientia post ignorantiam est ab aliquo agente intellectu : scientia somnalis de futuro est scientia accepta : ergo erit ab aliquo agente intellectu. Prima probatur per hoc quod intellectus possibilis non efficitur in actu sciendi nisi per agentem. Secunda probatur per hoc quod scientia somnalis non habeatur ante somnium.
Hoc igitur supposito quæratur de illo agente, Utrum sit agens humanus vel angelicus ? Si dicatur, quod humanus. Contra : Humanum agens non extrahit possibilem de potentia nisi per propositiones primas et per ordinem præmissarum ad conclusionem : talis autem eduction possibilis non est in scientia somniali : ergo non erit per agentem humanum. Relinquitur ergo, quod fiat per angelicum vel divinum.
- Præterea, Dicitur in libro Causarum quod intelligentia est plena formis. Et
dicitur in commento ejusdem libri, quod anima rationalis est instrumentum intelligentiae : ergo videtur, quod intelligentia habet imprimere formas in animam rationalem. Et cum in somniis apta nata sit magis conjungi intelligentiis, quam in vigilia, magis accipit impressionem hujusmodi in somnis, quam in vigilia : ergo ab intelligentiis fiunt revelationes somniorum.
SED CONTRA : Sedcut
Dicunt Alpharabius, Isaac, et Avicenna, quod in intelligentiis non sunt nisi formæ universales simplices, sicut subtantiae ipsarum simplices sunt. Si ergo imprimunt in animas, non imprimunt nisi formas quales habent : ergo non imprimunt nisi universales et simplices : sed somnia omnium vel omnia sunt in particularibus phantasmatibus : ergo non faciunt aliquam impressionem in somniis.
Item, Corporales similitudines non sunt in intellectu puro simplici, nec ab ipso somnia sunt in corporalibus similitudinibus, ut supra est probatum : ergo nulla somnia sunt a puris et simplicibus intellectibus : sed tales sunt intellectus Angelorum : ergo nulla somnia sunt ab Angelis.
Quæritur etiam juxta hoc, Quare intellectus futurorum non demonstrantur in propriis imaginationibus, ut scilicet homo videretur in imagine hominis, et asinus in imagine asini, cum propriæ imagines expressius demonstrarent intellectum quam metaphoricae ?
SOLUTIO. Dicendum, quod in somniis soluti fiunt revelationes ab intelligentiis quæ dicuntur Angeli, et fiunt illo modo quo supra expeditum est in tractatu de Angelis, et fiunt a bonis et malis, sicut dicit Augustinus.
<--- Page Split --->
abiet. Ad id autem quod in contrarium objicitur, dicendum secundum supra dicta, quod licet formae simplices sint in Angelis: tamen quia Angelus et intelligentia sunt substantiae agentes in hyle mundi et in animas humanas, ut dicunt Philosophi, formae illae quae in eis sunt simplices, recipiuntur ab anima vel ab animalibus ut particulares et corporales. Et haec est solutio Alpharabii '. Posset tamen etiam dici, quod intelligentia infundit intellectum simplicem, et huic intellectui simplici imago format imaginationes. Tertio modo potest dici, ut supra determinatum est in quaestione de scientia Angelorum, quod scilicet sunt formae compositionis et formae abstractionis. Et formae compositionis deserviunt intelligentiae activae. Formae autem abstractionis deserviunt intelligentiae contemplativae. Cum autem omnis activus agat circa particularia, necesse est formas intellectus activi esse particulares, licet sint simplices. Qualiter autem forma simplex possit esse particularis, infra determinabitur in quaestione de intellectu practico. Et tales formae sunt intelligentiarum quas imprimunt in animas, et ab anima ipsa propter naturam imaginativae efficiuntur corporales.
Per hoc etiam patet solutio ad sequens.
quest. Ad id quod ulterius quaeritur, respondet Alpharabius, quod formis intelligentiarum quas ipsae intelligentiae imprimunt
in animas, magis similes sunt proprietates metaphoricae quam verae imaginationes rerum : et propter hoc intelligentiae intellectus futurorum imprimunt sub proprietatibus metaphoricis, et non sub veris imaginibus rerum.
Sed tamen haec solutio non est sufficiens. Sed dicendum illius esse tres causas simul concurrentes : quarum una est et praecipua : quia somnia non sunt nisi simulacra accepta per sensum in parte vel in toto, in causa vel in effectu : futurum nec in parte nec in toto, nec in causa nec in effectu est in sensu : futurum enim contingens non habet causam ordinatam nec ut frequenter nec ut semper : et ideo relinquitur, quod non possit esse in anima per propriam imaginem, vel per imaginationem suae causae : ergo erit in anima per imaginationem sui similis. Secunda causa est, quia intellectus a somnio ligatur per accidens, ut supra determinatum est, sensus autem per se : et ideo anima abstracta a sensu et intellectu confortatur in imaginatione et efficitur potens non tantum in imaginibus, sed etiam in proprietatibus ipsarum. Tertia est quam tangit Alpharabius : et veritas illius patet per intellectum divinorum in sacra Scriptura, qui totus manifestatur nobis in hujusmodi imaginibus.
Et de hoc plura sunt notata superius in quaestione de imaginibus Angelorum.
1 Vide pro hac prima solutione etiam Averroem in commento super lib. de Somno et
Vigilia, super illa parte ubi de divinatione pertractat (Nota edit. Lugd.)
<--- Page Split --->