QUÆSTIO L.

Qualiter contingat futura praevidere in somnis ?

Consequenter tractanda est quaestio quinta Aristotelis, quae est, Qualiter contingat futura praevidere in somniis ?

Et circa hanc quaeruntur tria.

Quorum primum est, Quot et quibus modis contingant somnia quae sunt præsagia futurorum ?

Secundum est, Utrum somnia de necessitate eveniant, vel non?

Tertium est, Utrum scientia somnalis sit scientia speculativa vel operativa ?

ARTICULUS I.

Quot et quibus modis contingant somnia quae sunt præsagia futurorum ?

Ad primum proceditur sic :

Dicit Aristoteles , quod somniorum quaedam sunt causa, quaedam signum, et quaedam incursus accidentales : sicut et in rebus quaedam fiunt per causam, sicut defectus solis per interpositionem lunae : quaedam vero sunt signa eorum quae fiunt, sicut appropinquatio lunae ad locum conjunctionis signum est eclipsis futurae : quaedam vero accidentia, sicut quod aliquo ambulante accidit solem eclipsari.

SED CONTRA hoc est :

  1. Videtur enim, quod nullum somnium sit causa : omne enim somnium est simulacrum apparens in anima :

nullum autem simulacrum tale causa est alicujus futuri : ergo nullum somnium causat futurum. PRIMA patet per ante dicta. SECUNDA vero probatur per hoc quod species quae sunt in anima, non sunt causae rerum extra, sed potius causatae ab ipsis.

  1. Item, Si sunt causae, tunc erunt causae per se, vel causae per accidens. Si causae per se, tunc aut efficiens, aut formalis, aut finalis, aut materialis. Si efficiens, cum igitur efficiens per se non agat nisi conjuncta, tunc erunt somnia semper conjuncta rebus illis quae significantur in futuro, quod plane falsum est. Si dicatur, quod sit causa finalis, cum igitur causa finalis sit habita post rem, tunc somnium debet fieri post illam rem quae figuratur in futuro, quod iterum falsum est. Si dicatur, quod sit formalis vel materialis, cum igitur illae causa sint extrinseca rei semper, et numquam extra eam, oporteret quod quodlibet somnium esset intrinsecum rei significatae in futurum, vel ut forma, vel ut materia, quod iterum falsum est.

<--- Page Split --->

Si propter hoc dicatur, quod est causa per accidens. CONTRA : Omne per accidens reducitur ad id quod per se est sicut ad subjectum, ut dicit Aristoteles in II Physicorum, quod Polycletus est causa statuae per accidens, eo quod Polycletus est statuarius, et statuarius est per se causa : et albus homo sanat per accidens, eo quod albus homo est medicus, et medicus homo sanat per se. Si igitur somnium est causa per accidens futurorum , oportebit aliquid esse in somno vel somniante, quod sit causa per se, quod non est facile fingere, cum saepissime somniamus quae multum distant per locum et tempus, quorum nullo modo sumus causa et occasio.

  1. Praeterea, - Objicitur sic contra hoc quod dicit quaedam esse signa futurorum : signum enim aut est in superficie non attingens rei profundum, et sic est causa apparentiae et non existentiae : aut est profundum rei attingens, et sic est causa apparentiae et existentiae probabilis. Et quocumque modo dicatur, quod somnium est signum, tunc contingit rem syllogizare per somnium vel ex probabilibus vel ex apparentibus : quorum utrumque est falsum : nihil enim sequitur, iste videt pisces, ergo pluet. Nec etiam habet argumenti apparentiam. Similiter nihil sequitur, iste videt septem spicas percussas uredine, ergo erunt septem anni sterilitatis : nec est ibi aliqua apparentia.

  2. Eodem modo objicitur contra tertium membrum sic : quia dicit Philosophus quaedam somnia esse incursus accidentales ad tutura : accidens enim non est praeter suum subjectum : ergo videtur, quod somnium deberet esse in re significata in futuro et eodem tempore cum ipsa.

  3. Praeterea, Dicit Philosophus, quod somnium est accidens futuri, sicut aliquo ambulante contingit solem eclipsari : sed ambulatio ambulantis nullum habet ordinem ad eclipsim solis : ergo videtur, quod somnium est incursus accidentalis,

et nullum habet ordinem ad futurorum significationem.

  1. Item, Dicit Aristoteles, quod somnia quae sunt causae futurorum, quandoque sunt ex parte corporis, quandoque sunt ex parte animae. Ex parte corporis contingit praevidere infirmitates corporis futuras, ex aliquo modico motu humorum, qui contingit in somnis. Ex parte animae autem, quando praeparatus existit motus a diurnis inchoationibus : motus enim in somnio frequenter principia sunt actuum, et eorum intelligentia in phantasmatibus nocturnis praecedit. Sed secundum hoc videtur, quod somnium non sit ab intelligentiis separatis, quae dicuntur Angeli, ut a causis. Quod tamen dicunt Algazel, Alpharabius et Avicenna.

SOLUTIO. Dicendum cum Philosopho, solutio. quod somnia sunt duplicia : quandoque enim habent significationem, et quandoque non. Illa quae non habent significationem, non sunt nisi motus simulacrorum, ut supra dictum est. Illa vero quae significationem habent, triplicem habent relationem ad significata, scilicet causae, signi, et incursus accidentalis. Illud enim quod cognoscitur, aut cognoscitur ex propriis, aut ex communibus. Si ex propriis, tunc per causam habet cognosci, Si autem ex communibus, hoc est per propinqua, vel remota. Si per propinqua, tunc cognoscitur ex signis : quia propinqua accidentia sunt signa. Si vero per remota, tunc cognoscitur per incursum accidentalem. Quocumque autem modo cognoscatur in somniis res futura, semper communior modus cognoscendi erit per proprietates metaphoricas : et hujus ratio infra dicetur. Si vero cognocitur per causam, tunc est res quae causam habet ex parte corporis, vel animae. Ex parte corporis quidem, sicut quando aliquis videt se in igne, vel in parte, vel in toto, ex eo quod in parte vel in toto in naturali calore calefactus est : et aliquis somniat se comederc

<--- Page Split --->

mel, eo quod phlegma dulce tangit palatum et linguam. Aliquis etiam somniat se esse in nive et in aqua et in glacie, eo quod in parte vel in toto infrigidatus est. Et ad hunc modum reducuntur somnia sequentia complexiones hominum, sicut quod cholerici somniant se frequenter ardere, et phlegmatici se natare et submergi in aquis : melancholici autem tetra obscura et nigra somniant se videre, eo quod talis sit dispositio melancholiae et hujusmodi. Ad hunc etiam modum reducuntur omnia illa somnia quae sequuntur naturas ciborum : quod enim completio facit per naturam, hoc cibus facit ex accidente : et eodem modo sunt somnia sequentia naturas infirmitatum.

Quod autem in somniis fortior occurrit motus quam sit in vigilia, hoc contingit propter duas causas. Quarum una est, quia anima tunc quieta est, et tota fertur ad motum unum. Secunda est, quia spiritus animalis tunc quietus est, et idcirco ab uno motu totus imprimitur : et ideo ille motus major sic videtur, sicut unum videtur duo quando divaricatur spiritus visivus. Causa vero quae est ex parte animae, duplex est, scilicet ex parte scibilium, et ex parte operabilium. Ex parte scibilium, quando inquisitio aliquorum fuit in vigilia, et repræsentatur motus illius inquisitionis in somniis, et in eis manifestantur futura scibilia. Ex parte operabilium vero, quando dispositio aliquorum operabilium præcedit in vigilia : tunc enim motus ejusdem dispositionis in somniis præostendit futuram operationem.

Signum vero est triplex, scilicet in cœlo, et in elementis, et in somniante : sicut stella movet ad aliquid cujus motus exiguus existens in vigilia non percipitur, sed in somnio manifestatur secundum quod communiter dicitur a Philosophis, quod aliquid significant omnia in plenilunio, et aliud in sole, et aliud in

novilunio, et aliud planeta existente in bicorpore, et aliud quando sunt planetæ in signo unius corporis. Et parte vero elementorum sunt signa quando elementa disponuntur ad serenitatem, vel pluviam, vel ventos, vel aliquid hujusmodi. Cum enim illa dispositio est parva in elementis, non sentitur in vigilia, sed percipitur in somno, secundum quod aliquis somnians pisces, suspicatur futuram pluviam. Et aliquis somnians pisces mori et exsiccari, interpretatur futuram serenitatem. Signa vero ex parte somniantis sunt dispositiones somnii, sed parvæ, quæ non nisi in somnio sentiuntur. Sicut si aliquis somnians ignem, interpretatur futuram iram : et somnians se videre os putridum magnum, interpretatur impositionem falsi criminis : et somnians se videre scorpionem, interpretatur futuram detractionem occultam : eo quod talium dispositiones moverunt somniantes ex parte corporis, vel ex parte animæ : sicut in ira futura forte fuit injuriæ memoria, vel alicujus debilis accensus sanguinis ad cor : ex impositione falsi criminis forte præcessit suspicio aliqua vel aliquid factum suspectum, cujus motus signum fuit futuri.

Accidens autem sive incursus est de his quæ procul sunt tempore vel loco, et quorum notitia super nostram videtur esse prudentiam, ut dicit Philosophus, sicut est de navali bello futuro, vel de regnis subvertendis, vel de toto statu mundi futuro, sicut in somnio Nabuchodonosor 1 : et notitia somniorum hujusmodi non fit sine revelatione, ut infra determinabitur.

DICENDUM ergo ad primum, quod somnium non dicitur esse causa nisi quia est simulacrum causæ.

Ad aliud dicendum, quod somnium aliquando est simulacrum efficientis, et quandoque finalis, et quandoque formalis, et quandoque materialis. Et bene concedimus, quod est conjunctum aliquo

<--- Page Split --->

modo significato. Significatum enim causa est in re vel in fieri apud somniantem, ut patet ex prædictis. Quandoque etiam est simulacrum causæ per accidens, quod per accidens reducitur ad per se causas in corpore vel in anima, ut supra dictum est.

ARTICULUS II.

Utrum somnia de necessitate eveniant ?

4 3. Ad in quod objicitur de signis, dicendum quod quaedam signa sunt propinquiora, et quaedam remotiora, et quaedam sunt accepta ex parte rerum, et illa sunt ratio inferendi apparenter vel probabiliter : et de illis procedit objectio. Quadam autem accipiuntur secundum proprietates metaphoricas, et per illas non potest inferri. Dicit enim Philosophus : « Non contingit determinari problema ad eos qui extraneis nominibus res appellant, ut platanum hominem : transgrediuntur enim positam locutionem : et talia sunt signa somnialia. » Et dicit Alpharabius, quod somnium non est scientia accepta cum medio : quia scilicet non accipitur per medium locale, vel syllogisticum.

Ad hoc quod objicitur de cursu accidentis, dicendum quod somnium est simulacrum alicujus accidentis futurorum, quod tamen in anima est sicut in subjecto : et propter hoc non procedit prima argumentatio.

Ad aliud dicendum, quod est ordinatio ad futurum per modum signi vel per modum causæ, et est ordinatio per modum eventus casus vel fortunæ : et hoc intendit per suum exemplum exprimere Philosophus : nihilominus tamen id quod est accidens, non est omnino ad utrumlibet, sed per dispositiones substantiarum separatarum ut cœlorum vel elementorum magis declinat in alteram partem, et idcirco prognosticum est futurorum.

Ad ultimum dicendum, quod omnia somnia illa quæ non manifestantur in signis corporalibus vel causis, supra nostram sunt prudentiam, ut dicit Philosophus, et sunt revelationes ab intelligentiis traditæ humanis animabus, ut infra determinabitur.

Secundo quæritur, Utrum somnia de necessitate eveniant, vel non ?

Et videtur, quod sic.

  1. Sunt enim somnia per revelationem divinam, ut dicunt Sancti et Philosophi : sed revelationi divinæ non subest falsum : ergo nec somniis falsum suberit.

  2. Item, Somnium Pharaonis et Nabuchodonosor et Danielis fuerunt prophetia de futuro : sed prophetiæ non potest subesse falsum : ergo nec tali somnio.

  3. Item, Tale somnium aut significat aliquid, aut nihil. Si nihil, hoc est contra Philosophos et Sanctos communiter loquentes. Si vero aliquid, hoc erit verum : quia falsum nihil est. Si ergo erit verum, aut contingenter erit verum, aut necessario. Si contingenter, potest ergo non esse verum. Ponatur ergo, quod non eveniat : tunc illud somnium non significabit verum : et si non significat verum, nihil significat : ergo illud somnium nihil significat, sed impositum erat significare aliquid : ergo somnium quod aliquid significat, nihil significat quod est impossibile : ergo non contingenter significat verum : ergo significat necessario verum aliquid futurum.

  4. Si dicatur, quod somnium illud quod est per revelationem, significat aliquid futuri de necessitate, sed non id in quo non est revelatio. Coxtra : Id quod est per revelationem, est id quod habet incursum accidentalem tantum ad futurum, et illud minorem habet ordinem ad futurum quam id quod est causa vel signum : ergo si illud de necessitate aliquid significat futurum, multo magis significabunt aliquod futurum de necessitate quæ sunt causa vel signum : et sic omnia somnia

<--- Page Split --->

quæ aliquid significant in futurum, de necessitate significabunt illud.

Sed contra. SED CONTRA :

  1. Dicit Aristoteles : « Quoniam ergo non eveniunt multa somniorum, non est inconveniens. » Ergo nihil prohibet quaedam somnia non evenire, quæ tamen futurum aliquid significant.

  2. Item, Aristoteles in II de Generatione et Corruptione : « Futurus quis incedere, non incedet 1. » Ergo si aliquis somniavit aliquod futurum fore incedere, non propter hoc de necessitate incedet.

  3. Præterea, Hoc probat Aristoteles tam in corporalibus signis quam in voluntariis, quod ea quæ futura sunt, non de necessitate futura sunt. Signa enim cælestia quæ sunt signa ventorum vel pluviarum futurarum, nihil impedit vel prohибet impediri. Similiter consilia humana de futuris nihil prohibet non evenire, et quod aliquid posterius adveniat, non præjudicat signis præcedentibus et consiliis : ergo a simili somnia non eveniunt de necessitate.

Ad aliud dicendum, quod illa somnia A d fuerunt prophetiæ et secundum quid immobiles de futuro, scilicet existentibus causis voluntariis : simpliciter autem non. Si enim merita voluntatis immutata fuissent, non induxisset Deus factum similiter quod factum est aureum, postea argentem : et sic semper prius est propter dispositionem voluntatis eorum qui sunt in sæculo, et non de necessitate.

Ad aliud dicendum, quod somnium Aliquid significat, scilicet contingens de futuro, quod tamen ad alteram partem est magis dispositum.

Et si quæritur, Utrum hoc aliquid sit vel non ? Dicendum est, quod illud non est simpliciter, sed secundum quid, et secundum dispositionem : et propter hoc non sequitur, quod ipsum absolute sit verum.

Ad ultimum palet solutio per prædieta.

ARTICULUS III.

Solutio. Solutio. Consentiendo Philosophis dicimus, quod somnia non eveniunt de necessitate, sive sint causæ, sive signa, sive incursus accidentales futurorum.

Ad i. Ad primum ergo dicendum, quod revelationes fiunt duobus modis, scilicet secundum veram intelligentiam voluntatis divinæ, et secundum permixtionem phantasmatum. Et primo modo non est somnium, ut supra habitum est, sed prophetia de qua infra disputabitur. Secundo vero modo est revelatio non significans rem futuram simpliciter, sed secundum conditionem aliarum causarum naturalium vel voluntariarum, quæ causæ cum non sint necessaria, non erit necessarium futurum quod significatum est. Hoc tamen semper intelligendum est, quod somnium semper fit in proprietatibus phantasmatis : quia sine phantasmatibus non est aliquod somnium.

Utrum scientia somniialis sit speculativa vel practica ?

. Tertio quæritur, Utrum scientia somnialis sit speculativa vel operativa ?

Et videtur, quod non sit speculativa : quia

  1. Illa non acquiritur nisi per habitudines propositionum præmissarum ad conclusionem, et per habitudinem medii termini : quorum nihil est in somniis.

  2. Præterea, Omnia somnia vel fere omnia sunt de particularibus, ut dicit Alpharabius, quibus utimur ad comprehendendum utile vel nocens in rebus futuris. Particularia autem utilia vel nocentia sunt in quibus est operatio. Ergo somnialis scientia est principium operationis, et non speculationis.

<--- Page Split --->

quibus vel circa quæ sunt nostræ operationes: et propter hoc Socrates concionans ad Athenienses, appellat scientiam somnialem non humanam, sed divinam1. Et Aristoteles dicit eam esse supra nostram prudentiam, eo quod non accipitur ex principiis scientiæ speculativæ vel practicæ.

Et per hoc etiam patet solutio ad duo sequentia.

Ad object. Ad aliud dicendum, quod licet somnia quandoque sunt de his quæ non sunt operabilia per nos, tamen frequenter sunt de his circa quæ nostra opera sunt, sicut licet famem non faciamus, tamen circa famem et abundantiam sunt sollicitudines et opera humana.

Ad quest. Ad id quod ulterius quaeritur, Utrum somnia semper significantur in proprietatibus metaphoricis ?

Dicendum, quod frequenter sic contingit : tamen propter dispositiones somniantium contingit etiam aliter. Sunt enim quidam somniantes clarissimarum animarum et optimæ complexionis : et ideo vera intelligentia in ipsis vincit imaginem, et accipit revelationem somnialem in propria similitudine rei : et hoc erit somnium, de quo dicunt Avicenna et Alqazel, quod non indiget interpretatione. Quidam vero sunt minus potentes in intellectu, et fortiores in imaginatione: et tunc imaginatio non format imaginationes proprias, sed metaphoricas: et hoc somnium indiget interpretatione. Unde quanto plus distorquentur imagines a vera rei intelligentia, tanto somnium est obscurius : et hujusmodi causa jam assignabitur in sequenti quaestione. Ad aliud dicendum, quod ratio unius contrariorum scitur scita ratione alterius, et econtra, etiam ordinem habent ad unum subjectum : et propter istas duas conjunctiones contrariorum phantasia saepe distorquet se ab una in alteram : et ideo

dicit Philosophus, quod quando somniat se mori, signum est, quod prolongatur ei vita.

Ad id quod ulterius quaeritur de modo Ad interpretandi somnia.

Dicendum, quod plura considerantur in interpretatione somniorum, sicut tangitur in ultima auctoritate Algazelis. Primum tamen est, quod sciat segregare distorta idolorum ab illis idolis quæ significant aliquid in futurum. Dicuntur enim idola distorta, quæ secundum se non sunt idola futurorum, sed secundum proprietates remotas. Verbi gratia, propter dispositionem concupiscentiæ in corpore contingit somniare aliquem coitum, ut dicit Philosophus. Et quia virgines concupiscibiliores sunt, contingit eum somniare coire cum virgine : illud somnium ex idolis repræsentatis in ipso non significat aliquid in futuro, tamen propter proprietatem coitus virginis significat angustiam in futuro, ut dicitur in libro Danielis. Similiter est de somnio famelici qui somniat se comedere ova : ex idolis enim illius somnii non significatur nisi fames præsens in corpore : tamen quia ovum non comeditur nisi frangatur : et cum frangitur, occultum in ovo revelatur : propter illam proprietatem significatur in comestione ovorum revelatio occultorum in futuro, ut dicitur in libro somniorum Danielis. Divulsa vero idola vocantur, quando phantasia cadit ab uno in alterum, et ab altero in tertium, et sic deinceps : tunc enim oportet recurrere ad primum quod aliquam futuri habuit significationem.

Ad aliud dicendum, quod Alqazel loquitur de illis somniis tantum, quæ causantur a præterito sensu vel imaginatione. Ex imaginationibus enim illorum præcipue occurrunt significationes futurorum.

4 Vide in hac materia Averroem in fine sui libri de Somno et vigilia, ubi facit pulcherri-

<--- Page Split --->

quest. Ad ultimum dicendum, quod interpre- tatio somnii aut accipitur de proprietati- bus simulacrorum de quibus est som- nium, aut ex proprietatibus somniantis, aut ex proprietatibus moventium in som- nio. Et si primo modo, tunc est inter- pretatio secundum singularia in quibus est somnium. Si secundo modo, tunc est secundum dispositiones quae sunt in somniante, praecipue ex complexione, vel cibo. Si tertio modo, tunc movens erit intus, vel extra. Si intus, tunc erit ex parte animae, vel ex parte corporis. Et si ex parte animae, tunc erit ex pro- prietatibus artificii : artifices enim sin-

guli sub metaphoris instrumentorum suorum et suorum officiorum somniant futura. Et hoc patet in duobus ministris Pharaonis 1, scilicet pincerna, et magistro pistorum : quorum unus, scilicet pincerna vidit prasagia futurorum in vite et calice et vino. Alter vero, scilicet pistorum magister in canistris farinae, et omnibus generibus panum, quae fiunt arte pistoria. Si vero est movens ex parte corporis, tunc est infirmitas. Si autem est movens extra, sive sit ex parte stellarum, sive ex parte elementorum, tunc variatur secundum tempora.