QUÆSTIO XLIX.
Utrum contingat futura praevidere in somnio ?
Deinde quaerendum est de quarta quaestione Aristotelis, quae est, Utrum contingat futura praevidere in somnio, vel non ?
Et videtur, quod contingat :
Per rationem ab Aristotele positam quae est haec : quia omnes aestimant aliquam figurationem futurorum habere somnia : et hoc importat fidem tamquam ab experientia dictum. Quod enim ab omnibus dicitur, necesse est esse verum, vel in toto, vel in parte, sicut dicit Aristoteles, et etiam Alpharabius.
Secunda ratio est a simili : In quibusdam enim contingit aliquo modo conjecturari futura : ex his tamen quae non habent ordinem necessarium ad illa, sicut in quibusdam signis astrorum et nubium et aliis, per quae fiunt divinationes : ergo et per somnia non erit credibile figurari futura.
Item, In Genesi habetur de pincerna Pharaonis et de eo qui pistoribus
praerat, qui viderunt somnia nocte una juxta interpretationem congruam sibi '
Item, Alpharabius : « Somnia denuntiant aliquid esse cujus esse habetur apud nos naturaliter ante istam cognitionem, et est in hora cognitionis in majori parte non ens. »
Item, Aristoteles inducit rationem ab auctoritate medicorum, qui dicunt, quod oportet valde intendere somniis, eo quod somnia aliquid significant in futurum.
Item , Socrates dicit hominibus Athenarum : « O homines, ego non dico, quod nostra scientia ista divina somnialis figura sit : sed dico, quod ego sum sciens scientiam humanam. »
Praeterea, Videtur hoc idem posse probari per rationem : Futura enim est necesse quod habeant aliquas causas praecedentes agentia. Si autem illae incipiant in stellis sive elementis, semper corpora movent humana : motus autem
<--- Page Split --->
corporis pertingunt usque ad animam : anima autem percipiendo motus illos, conjecturas habere potest de futuris.
- Præterea, In libro Somniorum est doctrina interpretationis somniorum, sicut exaltatio luna est signum exaltationis fortunæ, et hujusmodi : ergo videtur, quod aliquod signum habeant de futuris.
leontra. SED CONTRA :
Dicit Aristoteles, quod cujus nulla rationalis causa præcessit, ipsum non potest præcognosci : somniorum autem nulla est rationalis causa præcedens : ergo per somnia non potest aliquid præcognosci. PRIMA probatur per hoc quod omne quod præcognoscitur, præcognoscitur in causa. SECUNDA vero probatur per hoc quod somnium est futuri contingentis, et somnium non est causa ipsius.
Præterea, In libro primo Perihermenias dicit Aristoteles, quod contingens ad utrumlibet non magis sic vel sic se habet vel habebit : sed utrumlibet singulare est contingens de futuro : ergo videtur, quod singulare contingens de futuro non magis erit quam non erit. Cum igitur somnia sint frequenter de talibus, videtur quod somnia non magis significant unum quam ejus oppositum, et ita nihil significant.
Præterea, Hoc dicit Ecclesiasticus : Multos errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis 1.
lntio. Solutio. Dicimus cum Sanctis et Philosophis, quod somnia frequenter significant aliquid in futurum, et maxime, ut dicit Avicenna, qua» sunt in fine dormitionis, sicut illa qua» videntur in mane : omnes enim cogitationes hac hora quie-
scunt, et motus humorum sunt finiti : et ideo cum imaginativa non sit impedita per corpus, nec impediatur ab aliis actibus animæ, tunc obsequium ejus quod præstat animæ, melius est quam quod post : et ideo in talibus imaginationibus frequenter prævidentur futura. Somnium tamen licet principaliter sit futurorum, tamen etiam præteritorum est et præsentium, quæ latent cogitationem nostram, ut dicit Alpharabius.
Ad io ergo quod objicitur in contraAd object. 1 rium, dicendum quod somnium quando- que est signum causa et quandoque est signum signi, et quandoque est signum accidentis, et præcognitio variatur se- cundum illa.
Ad id autem quod objicitur, quod omne quod scitur, per causam scitur, dicendum quod hoc est intelligendum de scientia intellectiva quæ accipitur per medium demonstrationis et syllogismi. Scientia autem somnalis est, quæ habetur per proprietates imaginum apparentium. Unde dicit Philosophus, quod artificiosissimus est judex somniorum, qui potest similitudines inspicere.
Ad alud dicendum, quod singularia Ad object. 2. de futuro contingenti neque vera neque falsa sunt, habent tamen aliquos incursus accidentium frequenter non semper, per quos contingit magis præligurari alteram partem quam opposita : licet adhuc post illos incursus remanent contingentia : et ideo etiam plura somniorum non eveniunt.
Ad alud dicendum, quod EcclesiastiAd object. 3. cus dicit de illis qui innituntur somniis tamquam ex necessitate futuris, cum somnia non sint necessaria signa futurorum, ut dicit Philosophus.
<--- Page Split --->