QUÆSTIO XLVIII.
Quare quidam recordantur somniorum, et quidam non ?
Consequenter tractanda est tertia quaestio Aristotelis quae est, Quare quidam recordantur somniorum, et quidam non ?
Et circa hoc quaeruntur tria.
Quorum unum est de latentibus somniis ex vi dormitionis.
Secundum, De causa erroris quo quidam decipiuntur in somniis.
Tertium, De oblivione qua quidam obliviscuntur scientiae habitæ per somnium.
ARTICULUS I.
De latentibus-somniiis ex vi dormitionis.
Ad primum proceditur sic :
Dicit Aristoteles, quod quandoque est tanta vis somni, quod somnians accipit simulacrum ut rem sensatam, quandoque vero non est tanta, et tunc somnians accipit simulacrum ut simulacrum et non ut rem sensatam : quia recipit esse somnium non rei veritatem. Et dat si-
mile hujus in eo quem latet quod supponitur digitus oculo, quod scilicet divaricatur ex hoc spiritus visivus : illi enim non solum apparebit, sed etiam in veritate videbitur id quod unum est, duo esse. Si autem non lateat, quod ex suppositione digiti divaricatur spiritus visivus, tunc apparebit quidem, quod unum est, duo esse, sed non in veritate videbitur. Sic et in somniis, si sentiat quidem quod dormit, et sentiat passionem simulacri in quo est sensus dormitionis, apparent quidem simulacra : dicit autem in seipso apparere animal quod non est Coriscus verus, sed ut Coriscus : quia saepe in dormiendo quis dicit somnium esse quod apparet, et non rei veritatem.
<--- Page Split --->
tibus animae semper excludit debiliorem. Unde cum in sonniis anima maxime intendit motui imaginationis, contingit quod abstrahitur a motu rationis et intellectus. Aliud accidens est : quia cum intellectus moveatur a phantasmate, hoc non contingit omni modo, sed illo modo tantum quo phantasia per sensum accipitur a re et sensu, et procedit in phantasiam et sic ulterius procedit ad movendum intellectum. In somnio autem non est talis processus phantasmatis, sed potius a phantasia procedit ad sensum per distantiam ab intellectu. Unde intellectus manet immobilis, eo quod non sit movens ipsum : et ideo cum desit judicium intellectus, desit etiam illa comparatio sensus communis qua comparat exterius ad interius, necesse est accipere simulacrum ut rem : et hoc est latens somnium ex majore potestate somnii. Alius modus est, quod accipitur somnium ut res ex de bilitate somnii : et ibi est latentia parva, et contingit quando jam sensus incipiunt solvi a vigilia : et tunc propter quietem sensuum parum sensibile facit maxime motum in sensu, sicut parva lux videtur maxima, et parvus sonus maximus strepitus videtur : et sic accidit alicui, quod somniat se audire canes vel campanas : et quando evigilat, audit eos. Et sic etiam contingit alicui debiliter dormienti, cui assistunt loquentes de aliqua materia, quod videat somnia de eadem materia, vel in parte, vel in toto. Et hoc est quod dicit Philosophus in libro secundo de Somno et vigilia : « Aliquibus accidit sentire aliquo modo sonos, et lumen et saporem, et tactum, languide quidem et velut de longe : nam in dormiendo respicientes, et e vestigio idem statim surgentes quod tacite videbant lumen lucernae dormientes, ut arbitrabantur, expergefacti cognoverunt, quod lucernae erat : et gallorum et canum tacite voces audientes, expergefacti cognoverunt manifeste. Quidam vero et respondent interrogati. Sed tamen nullum istorum proprie dicitur
somnium, eo quod somnus jam adeo debilitatur, quod sensus secundum aliquid soluti sunt a vigilia. »
Non latens autem somnium contingit duobus modis, scilicet ex reflexione rationis in phantasia apparens, ex hoc quod sensus communis interius comparet ad exterius. Et hoc ut plurimum contingit duabus de causis. Quarum una est sollicitudo : quia quando aliquid, scilicet multum contrarium voluntati, apparet in somniis, tunc excitatur anima ad repellendum illud, et post multam pugnam excitatur ratio consolans animam, quod non sit res, sed rei simulacrum : et talia somnia frequentissime occurrunt religiosis, quibus ex longo studio abominabile factum est peccatum. Cum enim somniant se peccare, ex sollicitudine accidit eis quod dictum est. Altera autem causa est puritas et fortitudo intellectus : quibusdam enim semper praesto sunt verae intelligentiae, et vi talium anima frequenter excludit motus simulacrorum. Quando autem sensus communis interius comparat ad exterius, tunc contingit ex debilitate dormitionis : quia jam sensus communis quodammodo incipit solvi ad actum exteriorem. Quandoque autem contingit, quod somnus debilitatur, et tunc somnium incipit non latere, et iterum confortatur somnus antequam finiatur somnium : et tunc iterum incipit latere, et sic tunc accidit eis qui vident somnium, et postea vident se somniare et narrare illud somnium alteri : cum enim primo vident somnium, tunc latet : et quando vident se somniare, tunc non latet : et quando vident iterum se narrare illud somnium alteri, latet : quia in veritate non narrant sed somniant se narrare.
Ex dictis autem patet solutio ad omnia quaesita.
<--- Page Split --->
ARTICULUS II.
ARTICULUS III.
De causa erroris quo quidam decipiuntur in somniis.
De oblivione qua quidam obliviscuntur scientiae habitae per somnium.
Secundo, Quæritur de causa erroris quo quidam decipiuntur in somniis.
Videtur enim, quod nullus decipi debeat : quando enim non est deceptio in principiis, tunc non est deceptio in principiatis : sed principia omnium simulacerorum in anima sunt sensibilia propria et a propriis accipiuntur communia. Cum ergo circa propria nullus sit error, videtur quod nec circa communia : et ita per consequens nec circa simulacra : et ita nullus generabitur error in anima.
SED CONTRA :
Quando cumque accipitur simulacrum pro re quod non est res, tunc decipitur anima : sed in pluribus somniis accidit hoc : ergo a pluribus somniis decipitur anima.
Solutio. Dicendum, quod duobus modis decipitur anima. Quorum unus est ex vi dormitionis qui ante determinatus est. Secundus est ex modo compositionis, quæ oritur ex sensu communi : et per consequens ille determinatus est in quaestione de sensu communi.
Ad obiectionem autem dicendum, quod haec propositio est falsa, quod quando non est error in principiis, quod tunc non est error in principiatis : saepissime enim non sequitur conclusio, praemissis tamen veris existentibus. Similiter quandoque non est peccatum in simplicibus, tamen in modo componendi peccatum incidit.
Tertio et ultimo, Quæritur de oblivione qua quidam obliviscuntur scientiae habitæ per somnium.
Dicit enim Gregorius et Isaac, quod oblivio est corruptio scientiae. Cum igitur minus operentur causæ destruentes oblivionem in somnio, magis debet operari oblivio : sed in somnio minus operantur causæ destruentes oblivionem : ergo magis debet operari oblivio. Prima patet per se. Secunda probatur per hoc quod causæ destruentes oblivionem sunt accep tio scientiae, et memoria, et reminisecntia : quorum nullum operatur in somnio, sed in vigilia.
Item, Quando non potest accipi scientia, tunc non potest etiam salvari : sed in somnio non potest accipi : ergo nec salvari. Et ita magis causabitur oblivio in somnio, quam in vigilia.
SED CONTRA :
Oblivisci est separari ab anima quod prius est acceptum in anima : sed in vigilia magis separatur ab anima quod est acceptum in ipsa, quam in somnio : ergo in vigilia magis contingit oblivisci, quam in somno. Prima patet per diffinitionem oblivionis. Secunda probatur sic : In vigilia soluti sunt sensus ad exteriores actus. Unde sicut contingit accipere nova simulacra per sensus, ita contingit deleri vetera. In somno igitur immobiles sunt sensus ad actus exteriores, ita quod per nova simulacra non delentur vetera, eo quod nova non adveniunt.
Solutio. Dicimus, quod magis contingit oblivisci in vigilia, quam in somno.
<--- Page Split --->
In vigilia enim contingit oblivisci per se, in somno non nisi per accidens. Oblivisci enim est separari ab anima acceptam per memoriam scientiam, vel corruptio memorie. Unde sicut meditationes salvant memoriam per se et agunt in vigilia, ita decisio meditationis per se reducitur ad vigiliam : opposita enim reducuntur ad idem. In somno autem nec est oblivio, nec acceptio scientiae, nec salus ejus : cujus enim non est unum oppositorum, illius nec reliquum erit.
Ex hoc patet solutio ad objectum. Nec enim sequitur, si in somno non salvatur scientia, quod propter hoc corrumpatur in ipso. Quod vero in somnio non contingit recordari praecedentium quae facta sunt, in vigilia autem sequenti contingit recordari eorum quae facta sunt in somnio, etiam non habet hanc causam, quod in somnio sit per se oblivio, sed illam quae supra expedita est, scilicet quia memoria immobilitatur in somno, non autem in vigilia.