QUÆSTIO XLV.
De causa somnii.
Deinde quaeritur, Cujus ut causantis suam essentiam sit somnium ?
Et circa hoc quaeruntur quatuor.
Quorum primum est, Utrum essentia somnii consistat ex sensibili bus, vel ex phantasmate, vel ex intentionibus quae accipiuntur a sensibili bus, licet a sensu non apprehendantur ?
Secundum est, Utrum illæ species quæ essentiales sunt somnii, sint ali-
<--- Page Split --->
quid rei a qua abstrahuntur, et utrum aliquid diminuitur in re ex hoc quod hujusmodi species abstrahuntur ab ipsa ?
Tertium est, Utrum hujusmodi species abeuntibus sensibilibus reservantur in organis sensuum, vel in aliquo alio loco ?
Quartum est, Utrum organa sensuum ad hujusmodi species se habeant ut patientia tantum, vel etiam ut agentia ?
ARTICULUS I.
Cujus sit somnium ut causantis suam essentiam, scilicet, utrum sensibilium specierum, vel imaginabilium, vel intelligibilium ?
Ad primum autem horum preceditur sic :
Dicit Aristoteles 1, quod sedato et discreto sanguine in habentibus sanguinem, conservatorum simulacrorum motus ab unoquoque sensuum valida facit utique somnia. Simulacra autem conservata ab unoquoque sensu sunt illa quae conservata sunt in phantasia, quia phantasia est motus a sensu secundum actum factus. Ergo videtur somnium essentialiter constitui a phantasmatibus.
Praeterea, Quaecumque similitudo individualis apprehenditur ex non praesente, illa erit similitudo phantasie : similitudo somnialis sic apprehenditur : ergo ipsa erit similitudo phantasie. Prima probatur per hoc quod apprehensio per sensum et apprehensio per phantasiam differunt nisi per praesentiam rei et absentiam. Secunda vero pater per se.
«ntra. Sed contra :
- Quaecumque species accipitur in organo sensus communis vel proprii, ipsa est
species sensibilis : species autem somnialis accipitur in organo sensus communis vel proprii : ergo ipsa est species sensibilis. Prima patet per se. Secunda vero probatur ex ante dictis : quia somnium fit ex hoc quod simulacrum refluit ad organum sensus. Unde dicit Aristoteles : « Quod vero supra diximus, quod somnia sunt motus phantasie in organis sentiendi, manifestum siquis attendens tentet memorare quae patimur dormientes quidem et expergefacti. Interdum enim quae apparent idola dormienti inspiciet expergefactus esse motus in organis sentiendi. » Et intendit dicere, quod sicut in quibusdam vigilantibus, et praecipue in quibus est multus motus nutrimenti, sicut est in junioribus quando in timore vel tenebris sunt constituti, propter vaporationem nutrimenti refluunt imagines ad organa sensuum, in tantum quod putant se videre et audire : ita etiam in somno fit, quod simulacra refluunt ad organa sensuum, et in ipsis apprehenduntur ut sensibilia.
Sed contra hoc iterum videtur quod dicit Philosophus, quod saepe intelligimus aliquid praeter simulacra in somno : et sic videtur in somno etiam esse species intelligibilis.
Similiter, Somniamus nos recordari et apprehenderc delectabilia et concupiscere, et apprehenderc terribilia et irasci. Ex his omnibus videtur, quod somnium consistat ex speciebus omnium virium animae, scilicet sensus, et imaginativa, et aestimativa, et memorativa,
<--- Page Split --->
et concupiscibilis, et irascibilis, et intelligibilis.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod in somnio per se non est nisi phantasia ut sensibile acceptum in sensu communi. Et hoc patet per Alpharabium dicentem : « Quod in somnio videt homo quasi sentiat per quinque sensus, absque eo quod ibi sit aliquod sensibile extrinsecum, hoc accidit per contrarium motum ei qui est in vigilia. In vigilia enim extrinseca movent sensus, et sensus communis movet imaginativam. In somnio autem revertitur et movet sensum communem, et sensus communis movet particularem : et sic accidit, quod homo apprehendit sensibilia, licet non sint extrinseca : quia intentiones eorum sunt instrumenta sensuum. »
Ad 1. DICENDUM ergo ad primum, quod phantasma est de essentia somnii, sed non ut phantasma, sed ut sensibile.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod licet species somnii sit re non praesente, tamen est ut rei praesentis, et maxime quando magna virtus est somnii, scilicet quod somnians non percipit se somniare, sed convertitur supra simulacrum sicut supra rem. Et de his tamen melius infra dicetur. In illis vero quae percipiunt se somniare, adhuc est simulacrum ut sensibile, licet virtute intellectus et cogitativae potentiae percipiatur deceptio : quia, sicut dicit Alpharabius, species quae est in organo sensus, est sensibilis, sive veniat ab extrinsecis, sive ab intrinsecis.
Ad object. Ad illud vero quod objicitur de intellectu, dicendum est secundum Philosophum, quod quæcumque in somno fiunt veræ intelligentiæ præter phantasmata, non sunt somnia, sed potius revelationes. Et si intelligentia est in phantasmatibus, tunc per se somnium est simulacri et sensibilis, ut supra dictum est.
Ad object. Ad aliud dicendum, quod memoria completo motu non movet in somno, ut
supra dictum est : sed videmur nobis rememorare propter intentionem temporis, quæ apprehenditur cum sensibili sensus communis.
Ad aliud quod objicitur de æstimativa Ad 1. et irascibili et concupiscibili, dicendum quod organa illarum sunt in organo phantasiæ : et idcirco nihil prohibet in somnis refluere intentiones ab organis earum ad organum sensus communis.
ARTICULUS II.
Utrum species quæ sunt essentiales somnio, sunt aliquid rei a qua abstrahuntur?
Secundo quæritur, Utrum illæ species quæ sunt essentiales somnio, sunt aliquid rei a qua abstrahuntur, et utrum aliquid diminuatur ab ipsa?
Et videtur, quod nihil rei sint species illæ :
Sensus enim et intellectus eodem modo suscipiunt speciem, licet non eamdem, quia intellectus accipit intelligibilem et sensus sensibilem : et tamen uterque est in potentia ad speciem suam, et efficitur in actu cum habet eam : sed intellectus accipiendo suam speciem nihil accipit de re. Quod autem intellectus nihil accipiat de re, probatur : Intellectus enim est super quidditates ac essentias rerum. Unde si aliquid acciperet, tunc ipsam essentiam rei acciperet : et ita res non manerent in natura postquam essent intellectæ.
Præterea, Dicit Aristoteles in III de Anima 1, quod res non sunt in anima, sed similitudines : lapis enim non est in anima sed similitudo lapidis.
Præterea, Nos videmus, quod post
<--- Page Split --->
apprehensionem sensibilem visus remanet res colorata eodem colore quo colorata fuit prius : ergo per apprehensionem sensibilem nihil tolletur a re : et sic arguitur ulterius, quod nihil a sensu ponitur in phantasia quod refluat in somno.
1ra. SED CONTRA :
Agens sibi assimilat patiens in quantum potest : hoc autem non potest nisi imprimendo ei formam suam. Cum igitur visibilis sit agens, et visus sit patiens, visus habebit formam visibilis quando est in actu.
Item, Hoc videtur per hoc quod dicit Aristoteles in III de Anima 1, quod sensus et sensibile sunt idem in actu. Cum autem non possint idem esse actu, nisi sint idem forma, erit sensus habens formam sensibilis.
Item, Aristoteles in III de Anima : Sensus est species sensibilium : species autem est forma : ergo in sensu est forma sensibilium.
Item, Illud quod accipitur in oculo et apparet dormienti, aut est aliquid, aut nihil. Si nihil, cum nihil non agat, non ageret apparitionem aliquam in somno vel in vigilia. Si aliquid : aut ergo est aliquid illius rei in quam ducit, aut nihil. Si nihil, tunc plus induceret in illam quam in aliquam aliam. Ergo relinquitur, quod id quod accipitur in organis sensuum et apparet in somniis, sit aliquid rei.
SED CONTRA :
Sensible visus est color vel lux : illud ergo receptum in organo visus, aut est in ipso ut in materia et subjecto, aut est ut in medio. Et videtur, quod primo modo : quia id quod est in aliquod ut in medio, hoc est in transitu ad aliud : sed illud quod est in oculo, non transit ad aliud : ergo relinquitur, quod sit in ipso ut in materia et subjecto. Cum igitur color in propria materia sit visibilis, color deberet videri in oculo sicut in pariete : sed
hoc est falsum : ergo videtur, quod non sit in oculo. Et inde ulterius concluditur, cum nihil sit in somnio nisi quod accipitur a sensu, quod color nunquam debet apparere in somnio.
Si forte dicatur, quod in veritate color est in oculo, sed propter diaphaneitatem oculi non potest videri, sicut etiam non potest videri in aere.
CONTRA : Dicit Aristoteles in libro de Sensu et sensato, quod color est extremitas perspicui in corpore determinato et ipsorum perspicuorum : sed color perspicorum non idem videtur accedentibus prope et longe, sicut mare distantibus videtur album, et assistentibus in littore videtur obscurum : et hoc supra est expositum a nobis, et causae sunt assignata. Cum igitur oculus spissius corpus sit quam aer vel aqua, multo magis debet apparere in ipso color acceptus.
Si propter hoc dicatur, quod in veritate forma visibilis non est in oculo, sed aliquid simile illi : et illud est quod apparet etiam in somnio.
CONTRA :
Sensus habent duplices actus, scilicet interiores et exteriores : et exterioribus utimur in vigilia, interioribus autem in somno. Et dicit Aristoteles, quod exteriores fortiores sunt interioribus : quia in vigilia excludunt interiores, et non permittunt eos percipi. Inde proceditur sic : Quidquid apparet in sensu secundum actum debiliorem, multo magis debet apparere secundum actum fortiorem : ergo si simulacra illa quae apparent in somniis, fiunt in organis sensuum in vigilia, et apparent in somno secundum actum interiorem et debiliorem, multo fortius debent apparere in vigilia in organo sensus alicui adspicienti ad oculum : et sic oculus debet videri etiam coloratus colore rei visa.
Praeterea, Si sensibile aliquid sui generat in oculo, eadem ratione qua ge-
<--- Page Split --->
nerat aliquid in oculo uno, generabit aliquid sui in oculis omnium adspicientium. Cum igitur essentia visibilis non sit infinita, multis adspicientibus ipsam tolleretur tota, ita quod nihil remaneret : et sic iterum remanet primum inconveniens. Cum autem nihil appareat in somnio nisi sensibile, et illud nihil sit, videtur quod nihil apparet in somnio.
- Hoc autem specialiter videtur in auditu : Quidquid enim non est nisi dum fit, nihil sui relinquit in factum esse : sonus non est nisi dum fit : ergo nihil sui relinquit in factum esse. Er PRIMA patet per se. SECUNDA autem probata est supra in quaestione de sono. Inde sic : Sonus post auditum non est nisi in factum esse : ergo nihil sui remanet post auditum : sed idolum soni est post auditum : ergo idolum nihil est. Et similiter objicitur de voce. Vox enim est motus aeris respirati : et cum talis motus non sit nisi dum est in fieri, vox non erit nisi quando est in fieri : et ex hoc sequitur idem quod prius.
SED CONTRA :
Certum est per ante dicta, quod memoria revertitur in rem præteritam per phantasma ut in imaginem, quod conservatum est in anima et acceptum est a sensibilibus. Cum igitur ista reversio sit secundum quemlibet sensum, remanent in anima similitudines rerum secundum quemlibet sensum, etiam abeuntibus sensibilibus.
Item, Certum est nobis per experimentum, quod in somno apparet quodlibet sensibile : ergo quodlibet sensibile remanet in anima abeunte re sensata.
Item, Hoc expresse scribitur in primo de Somno et vigilia, quod abeuntibus sensibilibus in cella remanent simulacra.
Solutio.
Solutio. Dicendum, quod in veritate species sensibiles generantur in organo sensus : et propter hoc dicitur ab Aristo-
tele', quod sensus in actu est species sensibilium : et haec tamen species nihil est de esse materiali et naturali rei sensibilis, sed est similitudo illius generata ab illa, et per similitudinem quam habet cum re sensata, ducit in illam.
DICENDUM ergo ad primum, quod in veritate intellectus nihil rei accipit, sed accipit speciem abstractam a re quæ est intentio et quidditas rei secundum rationem, licet non secundum esse.
Ad aliud dicendum, quod similitudo rei quæ est in anima, est rei imago vel ratio : imago in viribus animæ sensibilis, ratio autem in intellectu.
Ad aliud dicendum, quod species coloris in oculo non habet esse coloris, sed intentionem et imaginationem per quæ efficitur principium cognitionis sensibilis : et ideo remanet res sensata in suo colore, quia non abstrahitur secundum suum esse.
Ad id quod contra objicitur, dicendum Ad quod est agens duplex, scilicet agens per qualitates activas et passivas præparantes et disponentes materiam, et removentes contrarium ab ipsa : et tale agens penitus assimilat sibi patiens in eamdem speciem transmutando. Est etiam agens quod non agit nisi per actionem suæ formæ sine præparatione et transmutatione materiae ad illam speciem, sicut generatur forma in speculo præter hoc quod superficies speculi removeatur a planitie sua, vel a natura vitri : et sic sensibilia generant species suas in organis sensuum.
Ad aliud patet solutio per ante dicta, Ad 2. et similiter ad duo sequentia.
Ad id quod quaeritur, Quare color non videatur in oculo ?
Dicunt quidam, quod color non est in oculo nisi sicut in transitu et in fieri, sicut etiam est in medio. Illud autem quod est in fieri, est in potentia tantum, et propter hoc non apparet in actu. Et illa solutio falsissima est duabus rationi-
<--- Page Split --->
bus. Quarum prima est hæc : Si sensibile non esset in organo nisi in potentia, cum ipsum existens in organo sit principium cognitionis sensibilis, per ipsum non cognosceretur res sensata nisi in potentia. Alia ratio est, quia si esset in organo sicut in transitu, cum ille transitus non sit infinitus, oportebit ipsum stare : stabit igitur in imaginativis, vel memoria : ergo si contingit videri organum imaginativæ vel memorativæ, videbuntur in ipso colores accepti per visum, quod falsum est. Unde dicendum, quod species coloris est in organo sicut in potentia materiali et subjecto hoc modo quo natura sensus potest esse materia et subjectum : et hoc est non secundum esse materiale et naturale sensibilis, sed secundum quod species est intentio vel imago rei sensatæ et principium cognoscendi ipsam : et ideo species visibilis quæ est in oculo, non videtur in aliquo nisi in quo est per suum esse quod habet in natura. Sic autem non est in oculo, ut jam dictum est.
species soni deportatur in spiritu animali ad sensum communem et ad organum phantasiae, et refluit in somnio ad sensum communem, qui discernit ipsam secundum quod est accepta per auditum : et tunc somniat se audire. Quidam autem dicunt, quod refluit usque ad tympanum auris ubi est materia soni, scilicet aer qui ædificatus est in auribus 1. Sed hæc solutio nulla est, quia tunc visibiles species refluerent usque ad oculos : quod expresse patet esse falsum in his qui carent oculis, et tamen somniant de coloribus.
Praeterea, Etiamsi species soni ferretur usque ad tympanum auris, non generaret sonum nisi ibi esset motus violentus, qui qualiter sit in somniis, dictum est : nec est facile fingere.
Per hoc patet etiam solutio ad ea quæ de sono objiciuntur : de aliis autem sensibus penitus est eadem ratio.
Ad uD quod objicitur de actibus interioribus, dicendum quod illa objectio procederet si visibile secundum suum proprium esse esset in oculo et appareret in somnis : sed hoc non est verum : quod enim est in oculo, est species et intentio visibilis, quod non est ductivum alicujus in rem visam nisi illius in quo est ut in potentia vidente et organo visus.
Ad ALUD dicendum, quod esse visibilis in nullo diminuitur in hoc quod plures adspiciunt ad ipsum : propter hoc enim non removebitur a proprio esse, sed potius speciem sui generat in medio et medium in organo.
Ad uD quod objicitur de auditu, dicendum quod sicut est aliud visibile, et aliud species visibilis ab ipso generata in oculo, ita aliud est sonus, et aliud est species soni ab ipso generata in auditu : et hæc
ARTICULUS III.
Utrum hujusmodi species abeuntibus sensibilibus reserventur in organis sensuum, vel in alio aliquo loco ?
Tertio quaeritur, Utrum hujusmodi species abeuntibus sensibilibus reserventur in organis sensuum, vel in alio aliquo loco ?
Et videtur, quod in organis sensuum.
- Per rationes Philosophi positas in libro II de Somno et vigilia, ubi sic dicit : « Sensibilia secundum organum singulum nobis efficiunt sensum : et quæ ab his sit passio, non solum est in organis sentiendi dum sensus agunt, sed et dum abeunt. Similis enim est hæc passio in his et in his quæ feruntur : etenim
<--- Page Split --->
agitata, eo quod movet non ulterius attingente, moventur : quod enim motum facit, movet aerem quemdam, et rursus hic motus alium : et hoc quidem modo quousque stent, faciunt motum in aere atque in humido. » Sensus autem hujus rationis est, quia sicut in motu violento locali primum movens movet aerem proximum vel aquam proximam, et aer motus movet tertium, et ille quartum, et sic de aliis, et quando primum non movet : sic abeunte sensibili primo movente sensum, manet species generata in organo sensus.
Alia ratio est per simile acceptum in alteratione, et sunt haec verba : « Similiter opinari haec oportet et in alteratione : nam quod calefactum est ab aliquo calido proximum calefacit : et hoc distribuitur usque ad principium, id est, ad finem qui intenditur. Quare et in hoc in quo est sentire, quoniam est alteratio quaedam secundum actum sensus, necesse est hoc facere. » Hoc est, sicut in alteratione unum calefacit alterum, et alterum tertium, et sic de aliis, ita quod qualitas primi alterantis manet in secundo et in tertio : sic et in sensu cum sit alteratio quaedam ipse sensus, qualitas primi subjecti manet in medio, et qualitas medii in organo.
Tertia ratio sumitur ex signo manifesto : quia quando sentimus aliquod luminosum, et subito transferimus oculos ad tenebras et ad locum tenebrosum, accidit nihil videre propter motum luminis adhuc existentem in oculis. Et ex hoc probatur, quod non tantum species sensibilium manet in profundo organorum ad omnia facienda, sed etiam in superfficie, ita quod cum subito transferatur oculus ab uno visibili ad aliud, primum impedit sequens imprimi, et maxime si primum fuerit luminosum multum.
Item, Aristoteles : « Si ad unum colorem multo tempore adspiciamus, vel album, vel aliquid hujusmodi, videtur quod ad quodcumque visum permutemus. » Et hoc est propter hoc quod
species primi manet in superficie oculi.
Item, Aristoteles : « Si ad solem adspicientes vel aliquod splendidum, deinde ad nigrum, accidet visum primo videre hujusmodi colorem, scilicet splendidum, deinde permutatur in puniceum, deinde in purpureum, quousque ad nigrum deveniat colorem, et evanescat splendidum primum.
Item, Aristoteles : « Ab his quae moventur, permutantur organa, maxime ab his quae citissime fluunt, et quiescentia post inspecta videntur etiam moveri propter speciem primi fluidi remanentem in oculo. »
Item, Aristoteles : « Fiunt a magnis sonis obsurdescentes, sive etiam validis odoribus non odorantes, et in similibus, Haec autem utique manifeste accidunt propter hoc quod fortis sonus et fortis odor sic imprimuntur, quod prohibent alios sonos et alios odores imprimi. » Propter haec et hujusmodi dicunt quidam, quod simulacra reservantur in organis sensuum et faciunt somnia in somnis.
SED CONTRA HOC est, quod
Singulare extra sensum positum Sedro incertum est, sicut dicit Aristoteles in Topicis : ergo species singularis non manet in sensu. Postea dicit Aristoteles, quod accepta sensibilia non manent in cella. Cella autem est concavitas cerebri, ut dicit Avicenna. Ergo non remanent in organis sensuum propriorum.
Item, Dicit Avicenna, quod sensus nihil accipit sine præsentia materiae : ergo reservata simulacra sine præsentia materiae non reservantur in organis sensuum.
Item, Dicit Alpharabius, quod principium motus somnii est ab imaginatione : sed principium motus somni est a loco in quo servantur simulacra : ergo reservatio simulacrorum est in imaginatione et non in organis sensuum. Prima objectio Avicennae est de eo qui non habet oculos et somniat de coloribus. In illo enim simulacra colorum non possunt reservari in organis sensuum.
<--- Page Split --->
uio. Solutio. Dicimus, quod simulacra non reservantur in organis sensuum, sed in organo imaginationis, et in sonno fluunt ad organum sensus communis, et ille convertitur super ea secundum quod sunt a sensibus propriis. Unde videtur audire quando convertitur super sensibile auditus, et videtur videre quando convertitur super sensibile visus, et sic de aliis sensibilibus, eo quod in somno agit phantasma ut sensibile. Et hoc est quod dicit Aristoteles. Propterea quidem quae a visu deferuntur, in somnio faciunt quidem videre: propterea vero quae ab auditu, audire. Similiter autem et ab organis sensuum: eo enim quod progreditur motus ad principium vigilandi, videtur videre, audire, et sentire, id est, ex eo quod progreditur motus simulacrorum a loco phantastico ad sensum communem qui principium est vigilandi ex eo quod facit agere sensus proprios, ut supra determinatum est, accidit somniare se videre et audire et sentire, in eo quod sensus communis convertitur ad sensibile uniuscujusque sensus proprii secundum quod ab ipso est acceptum.
Ad Aristotelis autem rationes dicendum, quod principium sensuum ab ipso appellatur organum sensus communis, et per omnes illas rationes intendit probare per locum a minori, quod sensibilia refluentia a loco phantastico ad organum sensus communis, possunt manere in ipso re non praesente tempore somniandi: quia in superficie organorum aliquamdiu manent post impressionem.
Et per hoc patet solutio ad omnia alia quaesita.
ARTICULUS IV.
Utrum organa sensuum ad hujusmodi species se habent ut patientia tantum, vel etiam ut agentia ?
Quarto et ultimo quaeritur, Utrum organa sensuum ad hujusmodi species se habent ut patientia tantum, vel etiam ut agentia ?
Hoc enim videtur Aristoteles probare : menstruosa enim inspiciente speculum novum, accidit speculo nubes sanguinea : cujus ratio supra est consignata. Ergo videtur oculus agere in visibile, sicut patitur ab ipso.
Sed contra hoc obiicitur : quia Sed contra.
Supra probatum est, quod videmus et generaliter sentimus intus suscipientes et nihil extra mittentes: sed quidquid nihil extra mittit, sed tantum intus suscipit, nihil agit: ergo organa nihil agunt, sed tantum patiuntur et suscipiunt.
Praeterea, Si agunt in sua objecta, quaeritur utrum agunt eadem actione qua patiuntur ab objectis, an alia? Si eadem, cum unumquodque agens sit in actu, oporteret quod esset in actu secundum illam actionem qua patiuntur ab objectis: sed quidquid est in actu, non est in potentia secundum illum actum: ergo non esset in potentia ad actiones objectorum: nihil autem non existens in potentia ad aliquod agens patitur ab illo: ergo nihil paterentur organa sensuum ab objectis, quod falsum est. Si autem alia actione agunt, tunc nihil ad propositum: quia non operantur ad sensum.
Solutio. Concedendo ultimas rationes, dicendum organa sensuum tantum pati in sentiendo et nihil agere nisi per accidens, scilicet in quantum vapores calidi et spiritus subtiles resolvuntur ab orga-
<--- Page Split --->
nis et inficiunt vicina sibi: in distillatione enim sanguinis menstrui sanguis decurrit ab omnibus venis: et cum venae sanguinis sint in oculo ut spiritus, vapores qui egrediuntur ab oculo, inficiuntur illo sanguine et inficiunt speculum, ut supe-
rius est dictum et determinatum, et alia corpora vicina inficiunt, licet infectio non ita apparet : sicut etiam vinum vel oleum inficitur ex odoribus vicinis prout odorabiles vapores transeunt in vinum vel oleum, etc.