QUÆSTIO XLIV.
De subjecto somnii.
Deinde tractandae sunt septem quaestiones quas movet Aristoteles de somnio, scilicet quid sit somnium ?
Et, Propter quam causam dormientes quidam somniant, et quidam non ?
Et, Quare quidem somniams quandoque non recolit, et quandoque recordatur ?
Et, Si contingat futura praevidere in somnio, vel non ?
Et, Qualiter contingit hoc ?
Et, Utrum futura ab homine perspiciantur solum, vel quorumdam dæmonum habent causam ?
Et, Utrum a natura somnia fiant vel ab evenlu ?
Quæritur primo, Quid est somnium ?
Sed quia somnium est passio somniantis, et oportet passionem diffiniri per subjectum, oportet ergo quaerere primo, Cujus ut subjecti sit somnium ?
Et secundo, Cujus sit ut causantis suam essentiam, scilicet utrum sensibilium specierum, vel imaginabilium, vel intelligibilium ?
Et tertio, Quid sit somnium ?
Circa primum quæruntur qualur.
Quorum primum est, Utrum somnium sit passio intellectus ?
Secundum, Utrum sit passio opinionis ?
Tertium, Utrum sit passio imaginationis sive phantasie ?
Quartum, Utrum sit passio sensus communis vel proprii ?
<--- Page Split --->
ARTICULUS I.
Utrum somnium sit passio intellectus ?
Ad primum proceditur sic : 1. Dicit Aristoteles in libro II de Somno et vigilia : « Præter somnum videmus quid aliud. Quemadmodum enim vigilando sentientes aliquid, de eo etiam quod sentimus, sæpe et intelligimus aliquid : sic et in somnis præter phantasmata, interdum videmus alia et intelligimus. » Ex hoc accipitur, quod sicut in vigilia per sensum accipimus particulare, et per intellectum abstrahimus universale, et sic intelligimus aliud : ita etiam in somnis somniando ab ipsis phantasmatibus abstrahitur cognitio intelligibilis : et ita videtur esse somnium cognitio intelligibilis, et passio intellectus.
Item, Hoc probat Aristoteles per ea quae accidunt circa quosdam homines. Dicit enim, quod jam quidem viderunt hujusmodi somnia velut qui videntur secundum memorie praeceptionem disponere quae proponuntur. Et intendit dicere, quod aliquis in somno disponit somnium suum per actum rationis et ad interpretationem : et hoc percipitur in his qui in memoria sua retinent somnia sua, sicut dicitur de somnio Herculis, qui vidit somnium suum, cujus nullus voluit dicere interpretationem. Et ipse postea ejusdem somnii interpretationem somniavit.
Præterea, Nos experti sumus hoc, quod quandoque somniamus nos disputare de sensibilibus et invenire intelligibilia, quod non est nisi intellectus facere: igitur videtur somnium esse passio intellectus.
Item, Gregorius et Augustinus dicunt, quod somnia sunt revelationes Angelorum. Revelatio autem haec convenientissime fit ad intellectum, sicut dicit Daniel: Quoniam intelligentia est opus in visione'.
Item, Dicit Alpharabius, quod purae intelligentiae quae dicuntur Angeli, sunt agentes quasdam cognitiones somniabiles: quae tamen secundum ipsas non habent nisi species intelligibiles: et ita videtur, quod fiat ad intellectum solum hujusmodi cognitio. Idem dicunt Avicenna, Isaac, et Algazel.
Per rationem autem objiciunt sic: Cujuscumque actus semper est mobilis, et non potest fieri immobilis nisi per somnium, ipsius per se passio est quod apparet. in somno intellectus est talis: ergo videtur sua propria passio esse id quod apparet in somno: sed somnium est id quod apparet in somno: ergo somnium est passio intellectus.
Item, Somnium est illius, ut dicit Philosophus, in quo ultimo stant phantasmata accepta per sensum: sed ultimo stant in intellectu: ergo somnium est intellectus.
Item, Quidquid transit de uno extremo in alterum per medium, non debet sistere in mediis donec perveniat ad extremum : species cognoscibilium transeunt a sensu in intellectum per phantasiam et imaginationem : ergo non debent sistere in phantasia et imaginatione donec perveniant in extremum quod est intellectus. Et cum in somno sit motus hujusmodi specierum, videtur somnium moveri in intellectu et esse passio intellectus.
Item, Dicit Aristoteles, quod somnium est passio intelligibilis vel sensibilis, his enim solum eorum quae sunt in nobis cognoscimus aliquid : sed non est passio sensibilis, ut ipse ibidem dicit : ergo relin quitur, quod sit passio intelligibilis.
<--- Page Split --->
Selcontra . Sencontra :
Quidquid videtur sub determinata qualitate et figura et colore, non videtur visione intellectuali : id quod videtur in somnis, videtur hoc modo ut frequenter: ergo non videtur visione intellectuali.
Item, Algazel dicit, quod causa somni est motus virtutis phantasticae et ejus instabilitatis : phantastica autem virtus non est intellectus : ergo somnium non est passio intellectus.
Item, Alpharabius dicit, quod somnium est motus imaginativae : et similiter videntur dicere omnes Philosophi.
Solutio . Solutio . Dicimus , quodsomniumnoncestpassiointellectus , sicutprobantulti - mærationes . Superiusenimhabitumest , quodintellectusasomnoimmobili - taturperaccidens : etsiinveniturinsomnosolutus , noneritordinatasuaconversioadeaquæapparentinsomno , sederitadmixtusphantasiis , judicansdephantasmatibusutderebus : etpropterhocfrequentissimeerrat : etideoaccidit , quodalicuividetur , quoddisputetinsomnis , etvidentureiiargumentafor - m a t a , etquandovigilansexaminatea , invenitsopitaetdebilia : etsimiliterestdeversibusfactisinsomno , quiinvi - giliaexaminatinihilvalerevidentur . Quodautemquandoqueveraintelligun - turinsomniis , hocfitquibusdamaliisdecausisquæinfradeterminabuntur .
A 11, 2 et 3. Ad prima ergo tria dicendum, quod licet actus intellectus quandoque salvatur in somno, tamen essentia somnii est in formis imaginabilibus et speciebus phantasmatis et sensibus quibus se tunc immiscet intellectus: et propter hoc somnium non est intellectus nisi per accidens, et per se phantasiae vel sensus. Unde alia animalia praeter hominem somnia inveniuntur.
A 1 4 e t 5. Adaluddicendum , quodrevelatiosomnialishabetaliquoddeesseprophetiæ , etaliquiddeessesomnii : etsecundumhocquodesthabensessesomnii , n o n
sistit in intellectu, sed in imaginabilibus præparatis ad phantasiam, sicut quod Daniel vidit beštias ascendentes de mari, et Pharao spicas et boves: sed secundum quod est propheticæ, sic principaliter est in intellectu, et sic differt a somnio, sicut determinari habet in quæstione de prophetia.
Et eodem modo respondendum est ad dicta Philosophorum.
Adaluddicendum , quodnonsolusintellectusestquiagitinsomniis , imoinmobilitaturquandoqueperaccidens : sedphantasiaetimaginatioquandoqueaguntcontinuevigilantibusetdormien - tibusmagis , eoquodtunccessantactussensuumexteriorum , etanimaconverti - turtotaliteradinteriora , scilicetadactumimaginationisetphantasiæ .
Adaluddicendum , quodsensibiliautsensibilianontranseuntinintelle - c t u m , imomanentinimaginatione , utdeterminatumest .
Adaluddicendum , quodphantasiaetimaginatiosuntmediaintersensumetintellectumtamquaminterextremaejusdemnaturæ . Insensuenimestformaindividuabilisdeterminatæquantitatisetfiguræ , etillaaccipiturabimaginationeetphantasia : sedinintellectuestuniver - salequodestsinehicetnunc . Etcumsomniumessentialiterexistatintalibusformisetindividualibus , somniinaturanonpertransitadintellectum .
Adutimumdicendum , quodquandodicitAristoteles , quodsomniumestpas - siosensibilisvelintelligibilis , intelligitlyintelligibilissecundumactuminte - rioremquiinsomnononimmobilitatur . Quandoverodicit , quodsomniumnonestpassiosensus , intelligitsensumse - cundumactumexterioremquiinsomnoimmobilitatur .
<--- Page Split --->
ARTICULUS II.
Utrum somnium sit passio opinionis ?
Deinde quaeritur, Utrum somnium sit passio opinionis ?
Et videtur, quod sic.
Dicit enim Aristotele s : « Manifestum, quoniam neque somnium est omne quod in somno phantasma, sed quoniam intelligimus quae opinione opinabamur ». Ex hoc accipitur, quod phantasia non est somnium, sed intellectus opinabilium. Et ita videtur, quod somnium est passio opinionis.
Item, Omne cognoscibile proportionabile est illi parti animae per quam cognoscitur. Somnium est cognoscibile quoddam : ergo erit proportionaliie alicui parti animae per quam cognoscitur : sed in somnio accipitur unum probabiliter, in quo tamen est quandoque deceptio. Cum igitur talis acceptio sit propria opinionis, videtur somnium opinionis esse proprium.
Praeterea, Somnium quandoque est falsum, quandoque est verum, creditur tamen semper esse verum: et hoc est proprium opinionis: ergo somnium est opinionis passio.
Meontra .
Opinio nulli bestiarum inest, ut dicit Philosophus 1 : somnium autem inest bestiis : ergo somnium non est passio opinionis.
Item, Opinio nititur rationi probabili, et rationibus fit fides : talis autem modus ratiocinandi non est in somnio : ergo somnium non est opinionis proprium.
Praeterea, Dicit Aristoteles in fine se-
cundi de Anima 2, quod opinio quandoque contraria est sensui, sicut illa quae dicit solem esse majorem habitatione, cum secundum sensum videtur esse monopedalis : somnium numquam est nisi de acceptis per sensum : ergo somnium non est opinionis proprium.
Item, Rationem ponit ad hoc Aristoteles, sic dicens : « Sed neque in opinione est somnium : non enim solum adveniens dicimus hominem vel equum esse, sed album vel pulchrum, quorum opinio utique sine sensu nihil judicat, nec vere, nec falso. In somno autem hoc accidit animam facere : similiter enim quoniam homo et quoniam albus est quod est adveniens, videmur videre in somnis 3. » Et haec ratio est, quia opinio non judicat sensibilia nisi conjuncta sensui, et tunc etiam non judicat ut sensibilia, sed per rationem probabilem. In somnis vero judicantur sensibilia ut praesentia : non enim somniamus tantum hominem in ratione hominis, sed etiam album et pulchrum : et sic patet, quod somnium non est passio operationis.
SOLUTIO. Concedimus, quod somnium non est opinionis proprium : et si opinio inveniatur in somnio, hoc erit per accidens, ut dicimus de intellectu, secundum quod judicium opinionis immiscet se simulacris sensibilium.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod dictum Aristotelis cum praecisione intelligendum est, scilicet quod in quibusdam somniis non est phantasia tantum, licet substantiale sit somnio : sed intelligimus in somniis quaedam, quae in vigilia opinabamur per opinionem : eo quod intellectus immiscet se phantasmatibus per accidens.
Ad ALIUD dicendum, quod est credulitas æstimationis quae innititur imaginationi ut rei, et hæc est in somnio : et est credulitas per rationem quae est fides ali-
<--- Page Split --->
cujus probabilis, et haec est opinionis, et illa non est in somnio.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod phantasie et sensus communis est, quod sicut falsa et vera esse creduntur : et ideo hoc non est illius opinionis : quapropter non sequitur, quod somnium sit opinionis passio.
ARTICULUS III.
nisi in imaginatione : ergo somnium non erit nisi imaginationis.
SED CONTRA :
Aliquis somniat se videre et audire : sed videre et audire non sunt imaginationis : ergo somnium non est imaginationis proprium.
Item, Dicit Aristoteles, quod licet sensus in somniis immobilientur secundum actus exteriores, non tamen secundum actus interiores : ergo videtur, quod somnium sit motus sensus secundum actum interiorem, et ita non erit motus phantasiae.
Utrum somnium sit passio imaginationis ?
Tertio quaeritur, Utrum somnium sit passio imaginationis vel phantasie ?
Et videtur, quod sic :
Dicit enim Alpharabius, quod somnium attribuitur virtuti imaginativae. Ista enim virtus semper est in motu et in actione continua, et in translatione de una imaginatione ad aliam imaginationem.
Item, Alpharabius, Somnia debent attribui virtuti imaginativae, sive fuerunt vera, sive falsa.
Item, Avicenna dicit, quod virtus imaginativa agit in somnio. Hoc etiam dicit Algazel, scilicet quod somnium est motus virtutis phantasticae. Aristoteles etiam dicit, quod sensibilis est quidem somniare : hoc autem est in eo quod phantasticum.
Item, Aristoteles, Somnium est phantasia quaedam : et in somnio phantasma quidem est phantasticae virtutis : ergo phantasticae virtutis est somnium.
Item, Per rationem probatur hoc idem : Somnium enim est motus simulacerorum sensibilium materia non praesente : simulacra autem illa non manent
SOLUTIO. Dicendum, sicut dicit Alpharabius in Necromantia, quod motus sensibilium est a sensu in imaginationem, ita quod principium est a sensu et finis in imaginatione. In somnio autem est motus sensibilium praeacceptorum ab imaginatione ad sensum, ita quod principium est ab imaginatione et finis ad sensum : et ideo somnium est imaginationis ut a quo est principium motus ejus.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod cum Ad obj. 1. aliquis somniat se videre et audire, hoc accidit ex motu finis somnii 1.
Ad aliud dicendum, quod sunt actus Ad obj. 2. interiores sensuum secundum quod reducuntur ad sensum communem : et secundum illud est somnium quantum ad finem sui motus. Sunt etiam actus sensuum propriorum in se secundum organa : et secundum illos non semper est somnium : quia quandoque desunt organa.
1 Vide pro hoc Averroem in commento super lib. de Somno et vigilia circa dimidium (Nota
<--- Page Split --->
ARTICULUS IV.
Utrum somnium sit passio sensus communis ?
Quarto et ultimo quaeritur, Utrum somnium sit passio sensus communis vel proprii ?
Et videtur, quod non.
Per rationem quam ponit Philosophus in libro II de Somno et vigilia sic dicens : « Si usus visus est videre, et auditus audire, et omnino sensus sentire : haec autem sunt communia sensuum universaliter figura, motus, magnitudo, et alia hujusmodi : propria autem ut color, sonus, et sapor : in potentia autem sunt omnia claudentia et dormientia videre, similiter et de reliquis, patet quod non sentimus in somnis. » Non ergo sensu somnium percipimus. Hoc est, quia in somnis sensus clausi sunt, scilicet communis et proprius, et non sentiunt nisi in potentia sicut claudentia et dormientia potentia vident : et sic de aliis sensibus : ergo relinquitur, quod somnium non est sensibilis partis animae.
Item, Aristoteles : « In somno positum est nihil videre, nec audire, neque omnino sentire. »
Item, Cujuscumque est aliqua cognitio, ipsa erit ipsius in actu cognoscentis : somnium autem est cognitio quaedam, ut dicit Aristoteles : ergo erit alicujus in actu cognoscentis : sed sensus non actu cognoscunt in somnis, quia sensus immobilitati sunt : ergo somnium non est passio sensus. Prima patet per hoc quod cognitio est actus cognoscentis, et in cognoscente ut in subjecto. SECUNDA probatur per dictum Aristotelis.
Si forte dicatur, quod sonnium est cognitio in habitu, et est passio cognoscentis in habitu et non in actu. CONTRA : Omnis cognitio per quam apparent actualiter species cogniscibilium, est passio alicujus cognoscentis in actu : somnium est talis cognitio : ergo est passio alicujus actualiter cognoscentis. PRIMA probatur per se. SECUNDA probatur per hoc quod in somnio convertuntur actualiter super simulacrum sicut supra rem.
Item, Nihil per se apparet sensibus nisi quando utuntur suis actibus : sed somnium apparet quando immobiles sunt sensus secundum actum : ergo somnium non apparet sensibus per se.
Item, Dicitur in II de Anima 1, quod possumus intelligere cum volumus, sed non sentire cum volumus. Et hujus dicti causa est, quia species intelligibiles acceptae sunt apud nos, super quas possumus converti quando volumus : sensibilia autem non semper sunt presentia nobis, et ideo non possumus sentire dum volumus. Ex hoc arguitur sic : Sensus non est nisi in rei præsentia : ergo somnium est in sensu.
Item, Quidam sensus non fiunt nisi per medium extra : somnium autem non utitur medio, eo quod in somno sensus nihil patiuntur a medio : ergo somnium non est in sensu.
SED CONTRA :
Dicit Aristoteles : « In somniis nihil pati sensum non verum, sed contingit visum pati quidem et alios sensus. Singulum autem horum quemadmodum nobis vigilantibus evenit quidem quodammodo sensui, non sic autem in vigilantibus. » Et ex hoc accipitur, quod sensus sic apprehendunt in somno ut in vigilia, licet res non sit præsens in somno, sicut est præsens in vigilia.
Item, Aristoteles : « Ponam ergo quod est manifestum, quoniam sensibilis particulae passio est somnium, sic quidem et somnus, supple, passio est sensi-
<--- Page Split --->
bilis particulae : non enim alii quidem alicui animalium inest somnus, alii autem somniare, sed eidem. » Cum igitur supra habitum sit, quod somnus est secundum sensum, somniare etiam erit secundum sensum.
Item, Dicit Aristoteles : « Manifestum, quod non solum in vigilando motus a simulacris fiunt et qui in corpore sunt, et qui extrinsecus, sed et quando sit passio haec quae vocatur somnus : et magis tunc apparent : sub die enim expelluntur, quando operantur quidem sensus et intelligentia, et exterminantur, quemadmodum juxta multum ignem minor, et tristitiae et delectationes parvae juxta magnas : dum vero quiescunt, supernatant et parva. » Ex hoc accipitur, quod simulacra movent interius in dormiendo et in vigilando, sed in vigilando non sentiuntur motus interiores propter fortiores exteriores : quia fortior motus excludit debiliorem, sicut magnus ignis offuscat minorem, et major tristitia minorem. Cum igitur motus, ut dicit Alpharabius, sit ab imaginatione ad sensum, somnium erit motus sensus et passio ipsius.
Item, Aristoteles : « Nocte propter vocationem particularium sensuum et impotentiam agendi, eo quod ab exterioribus ad id quod est intra, fiat caliditatis reflexio, ad principium sensibilis particulae referuntur, et fiunt manifesta sedata turbatione. » Ex hoc accipitur, quod cum calor retrahitur ad interiora in somnis, immobilitantur sensus secundum actus exteriores, et intrinsecus ad ipsos influunt imagines : et licet illi parvi motus sint, tamen percipiuntur fortiter, eo quod exterior turbatio sedata sit : et ex hoc iterum videtur, quod somnium sit passio sensus.
Si forte propter hoc aliquis dicat, quod duplex est actus sensus, scilicet interior, et exterior : et secundum exteriorem agit in vigilia, secundum interiorem agit in somno.
CONTRA :
Omne mobile homogenium motum ab aliquo motore in parte una, natum est moveri ab eodem in omnibus partibus : et ratio hujus, est quia ipsum est homogenium, id est, est unius naturae in omnibus partibus : sed organum cujuslibet sensus corpus est homogenium : ergo si movetur in parte una, movebitur et in alia : et si immobile est in parte una, et in alia erit immobile : sed in somnis immobilitatur organum exterius : ergo et interius immobilitabitur : et si movetur interius, movebitur et exterius.
Item, Probatum est supra, quod vapor elevatus a loco digestionis et infrigidatus in cerebro, descendens ad organa sensuum, immobilitat sensus et causat somnum. Cum ergo ille vapor citius attingit intrinsecus quam extrinsecus, fortius immobilitat ea interius quam extra.
Item, Organa sensuum magis sunt ordinata ad exteriora quam ad interiora : sed ad exteriores non sufficiunt per se, visus enim non videt sine actu lucidi : ergo videtur, quod multo minus sufficiunt per se ad interiores. PRIMA probatur per hoc quod actus exterior est in vigilia et in omni animali. Quidam enim sunt qui numquam somniaverunt per totam vitam, ut dicit Aristoteles : nulli autem sunt qui non sunt usi sensibus in vigilia secundum actus exteriores.
Si propter hoc concedatur, quod somnium non est passio sensus. CONTRA : Quidquid apparet alicui ut vigilanti et utenti sensibus, ipsum apparet ei secundum sensus : somnium apparet ut vigilanti et utenti sensibus : ergo somnium apparet secundum sensus. PRIMA probatur per hoc quod in vigilia non utimur nisi sensibus. SECUNDA vero patet experientiam : quia cum somniamus, videtur nobis frequenter ut videamus et audiamus : unde somnium est simile cogitationi vigilantis.
<--- Page Split --->
- SED TUNC quaeritur, Utrum somnium sit passio sensus communis vel proprii ?
Et videtur, quod utriusque. In somnis enim discernimus album et dulce, et sic de aliis, quod pertinet ad sensum proprium, et judicamus utrum album sit idem dulci, quod pertinet ad sensum communem : ergo somnium est passio sensus communis et proprii et sensus per accidens. Judicamus enim in somnis, quod album est filius Diaris.
Contingit, quod aliquis orbatus oculis somniat se videre : et haec apparitio non potest esse ad organum sensus proprii : ergo videtur, quod somnus non generaliter sit passio sensus proprii.
- SOLUTIO. Dicendum, quod somnium est passio phantasie et sensus communis secundum relationem quam habet ad sensus proprios : et motus somnii incipit a phantasia et terminatur ad sensum. Propter quod dicit Aristoteles quod motus somnii est sicut motus vertiginis, qui componitur ex pulsu et tractu : sensibilia enim primo procedunt a sensu communi cum imaginatione, qui motus est sicut pulsus : et postea redeunt ab imaginativa ad sensum communem, et ille motus est sicut tractus. Dicit etiam Aristoteles, quod recedente sensibili extrinseco in cella remanent simulacra, et redeunt in somnio ad organum sensus communis. Sensus autem communis refert ad sensata propria, sicut etiam facit in vigilia, ut supra dictum est : et ideo videtur homini, quod videat et audiat et tangat et agat aliis sensibus.
1 2. DICENDUM ergo ad primum, quod ratio Aristotelis non probat nisi quod somnium non est passio communis et proprii sensus secundum actum exteriorem.
Similiter intelligitur dictum sequens quod inducitur ab Aristotele.
- AD ALIUD dicendum, quod illud argumentum necessarium est : sed haec est falsa, quod sensus in somniis non sit actualiter cognoscens : sensus enim com-
munis secundum conversionem ad interius non immobilitatur in somnis, et illius actualis cognitio est somnium.
Ad ILLUD dicendum, quod somnium est passio cognoscentis in actu, et sensus communis secundum conversionem ad interius immutatur a simulacris sensibilium in somnis : et illa simulacra accipit ut sensibilia communia et propria per accidens, et componit et dividit ea et judicat intentiones ex ipsis resultantes : haec enim omnia potest facere sensus communis, ut supra probatum est.
Ad ALIUD dicendum, quod quidam dicunt, quod sensus communis et proprii immobiles sunt in somno secundum actus exteriores. Interius autem a quodam calore interiori solvuntur. Sed hoc non placet, sed potius secundum Alpharabium et Avicennam et Algazelem dicendum est, quod motus somnii sistit ad organum sensus communis, et ille in somnis immobilitatur per accidens secundum conversionem ad actum exteriorem : non enim immobilitatur per se, sed non influit virtutem sensus et spiritum sensibilem organis sensuum propriorum, propter hoc quod ipsa organa sensuum propriorum immobilitata sunt ex frigiditate somni. Unde adhuc sensus communis per se manet in actu secundum conversionem ad interius.
Ad ALIUD dicendum, quod cum Aristoteles dicit quod non sentimus cum volumus, ipse intelligit de illo sentire quod est ad rei praesentiam in vigilia.
Ad ALIUD dicendum, quod simulacra interiora sunt in actu, et sunt actus sensibilis particulae : quia sunt species separatae a materia : et ideo non indigent aliquo alio agente illud quod est in actu : et actus non indiget agente quod facit ipsum actu existere : quia aliter proderetur in infinitum in agentibus : sed species quae sunt in materia rerum sensibilium extra, non sunt in actu sensibilia, sed in potentia, et ideo indigent agente, quod facit ea actu esse sensibilia, sicut lux fa-
<--- Page Split --->
cit actu colorem : et ad talia sensibilia est sensus secundum conversionem ad extra, et ideo indiget hujusmodi agentibus : sed secundum conversionem ad intus est ad sensibilia primo modo dicta, et ideo non indiget aliis agentibus in illa conversione.
Rationesveroquæinductæsuntproparteilla , quodsomniumsitpassiosen - s u s , conceduntur . SedquoddicitAristo - teles , quodsomniumestsensibilispar - ticulæineoquodphantasticumintel - ligitursic , quodsensusetphantasiaidemsuntinsubstantia , seddifferuntinratione , etsensibilisparticulainsomniomoveturaphantasmatenonsecundumquodestphantasma , sedsecundumquodestinrationesensibilis : etideosomnia - renonestsicutsentire .
quens : organum enim sensus communis naturaliter est frigidum : unde si frigiditate immobilitaretur, semper esset immobile. Et licet Aristoteles dicat, quod ejusdem est somnus et somnium, non tamen secundum idem : somnus enim est sensibilis particulae secundum conversionem ad extra, sed somnium est ejusdem secundum conversionem ad intra.
Adaliuddicendum , quodlicetsensusinactibusexterioribusfortioressintquamininterioribus , tamennonsuffi - ciuntperseadexteriores : ethoccon - tingitproptersensibilequodintrinsecusestinpotentiaetindigetagenteeducenteipsumadactum : extrinsecusautemestinactucompleto .
Ad illud autem quod objicitur contra distinctionem de actu interiori et exteriori sensus, dicendum quod motus somnii non est nisi ad organum sensus communis : et ideo non immobilitatur per se, ut supra habitum est. Organa vero sensuum propriorum immobilitantur intrinsecus et extrinsecus.
Et per hoc patet etiam solutio ad se-
Adidquodquæritur , UtrumsitpassioAdsensuscommunisvelproprii , velac - cidens ?
Dicendum, quod sensus communis.
Ad id quod objicitur, dicendum quod sensus communis accipit sensatum proprium in sensato communi et in sensato per accidens, et de omnibus judicat, ut in antecedentibus est determinatum.