QUÆSTIO XLII.
De his virtutibus in communi.
Deinde quæritur de his virtutibus in communi.
Et quæruntur duo,scilicet utrum omnes istae sint corporeae virtutes habentes situm in organo corporeo vel non ?
Et secundo, Utrum sint plures vel pauciores ?
ARTICULUS I.
Utrum omnes virtutes sint corporeæ ?
Ad primum ponit rationem Avicenna, quod omnes hujusmodi virtutes sunt corporeæ.
Et primo probat de sensibus hoc : de ratione enim sensus est, quod apprehendat cum præsentia materiae. Præsentia autem corporis non est existens nisi apud aliquod corpus : etenim quod non est in loco res localis, non operatur secundum præsentiam vel absentiam. Unde virtuti simplici ipsius animæ forma sensibilis non potest esse præsens. Et ista est ratio Avicennæ de sensibus.
Fortior autem ad idem ratio est : quia sensus non percipit formam nisi illam ad quam secundum naturam fabricatur organum, ut oculus colorem, eo quod eadem perfectio est utriusque, scilicet lumen. Hæc enim perfectio est diaphani quod est in compositione oculi, et perfectio coloris secundum actum. Similiter est de auditu, cujus organum
consistit in aere vacuo, qui etiam aer est materia soni. Idem est de odoratu : quia actu et natura frigidum existens, potentia est calidum, et salvatur calido vaporativo in odoribus. De gustu autem, qui quidem tactus est, et de tactu patet, quod non recipiunt formas abstrahendo à materia, sed cum contactu corporis in quibus sunt formæ illæ.
Tres autem rationes ponit Avicenna de eo quod imago sit virtus operans in corpore.
Quarum prima hæc est : Ponamus formam quadrati descripti in imagine, cujus quatuor anguli designentur perABCD : et aliud quadratum conjungatur illi apud angulum A in dextro, et tertium quadratum conjungatur ei in sinistrum apud angulum B : et quadratum quod est in angulo A in quatuor suis angulis signetur perACEH : quadratum autem quod est in angulo B designetur in quatuor suis angulis, scilicet perBCQI : et sit ista forma imaginata, et non in materia aliqua : et quæratur causa, quare unum quadratorum imaginatorum imaginamur in dextro, alterum in sinistro ? Hoc enim est aut per formam quadrati, aut per aliquod accidens ipsius, aut propter comparationem ad
<--- Page Split --->
aliquod extra, aut propter materiam ex qua extrahitur, aut propter organum aut spiritum animalem quibus imprimitur. Quod autem non sit propter formam quadrati, hoc patet ex hoc : quia una ratio est forma quadrati in omnibus quadratis, quae non separat unum quadratum ab alio ponendo unum in dextro et aliud in sinistro. Nec est propter accidens : ponamus enim, quod illa quadrata æqualia sint in quantitate, tunc accidens illud esset separabile, vel inseparabile. Et si esset inseparabile, tunc commutaretur in speciem, et inveniretur in omni quadrato sicut nigredo corvi in omni corvo : et sic quidquid inveniretur in uno quadrato, etiam inveniretur in alio : et ideo per hoc non distinguerentur, quod unum esset in dextro, et alterum in sinistro. Si autem esset accidens separabile, hoc non esset nisi dextrum et sinistrum. Si igitur imaginatio distingueret illa quadrata per intentionem dextri et sinistri, oporteret quod illa imaginatio apprehenderet intentionem dextri et sinistri, et poneret eam super quadratum prius apprehensum : et sic imaginatio procederet componendo, quod non convenit ei secundum Avicennam : quia non accipit nisi formam quantitatis quae fuit in sensu, et illam accipit subito sine compositione et divisione, et non sicut intellectus qui rationem dextri ponit super quadratum unum, et rationem sinistri super quadratum alterum. Ergo quod imaginatio imaginatur unum in parte una, et alterum in parte alia, non est propter intentionem dextri et sinistri, neque propter aliud accidens quod possit assignari : ergo illa distinctio non est per accidens. Neque est propter comparationem ad aliquid extra : quia cum illa quadrata sint similia et æqualia, ut supra posuimus, ad quodcumque corporum aliorum exteriorum comparabitur unum, et ad idem comparabitur alterum : et ita in comparatiore illa non distinguuntur. Nec est propter materiam a qua extrahitur : illa enim non differt nisi per materiam
ligni, et plumbi, et cupri, et sic de aliis : et non est natura illarum materiarum facere unum esse in dextro et alterum in sinistro. Ergo relinquitur, quod hoc sit propter situm illius formæ et in organo et in spiritu imaginis, in cujus dextra parte depingitur quadratum dextrum, et in sinistra parte sinistrum.
Secunda ratio Avicennae est, quia nos imaginamur formam majorem et formam minorem : et non possunt esse in eodem subjecto forma major et forma minor : ergo relinquitur, quod sint in corpore aliquo, in cujus majori parte depingitur forma major, et in minori parte forma minor.
Tertia ratio sua est, quia nos simul et semel non possumus imaginari formam albam et nigram in eadem parte : sed in intellectu simplici simul intelligimus album et nigrum : et hoc non est alia de causa, nisi quia forma illa quantitatis corporeæ est in spiritu corporeo et organo, in cujus eadem parte non potest poni album et nigrum. Intellectus autem simul intelligit album et nigrum, sed negat idem esse subjectum albi et nigri.
Et per has rationes probat Avicenna imaginem esse virtutem corpoream, et dicit, quod idem est de æstimativa et memorativa, quæ licet accipiant intentiones, non tamen separant eas a talibus imaginibus et formis.
Sed licet conclusio ista sit vera quam concludit, rationes tamen non videntur valere. Si enim esset causa dextri et sinistri, quod depingitur in parte dextra spiritus vel in sinistra organi, tunc virtus tota non imaginaretur dextrum vel sinistrum in sinistra parte tantum, vel in dextra parte tantum, sed in utr:que : imaginemur enim dextrum in sinistro, et sinistrum in dextro : hoc enim bene contingit, sicut contingit imaginari id quod est supra, esse inferius, et e contra : et id quod est ante, esse retro, et e contra : et cum forma non movetur nisi in toto subjecto in quo est, oporteret quod organum virtutis imaginativæ
<--- Page Split --->
transponeretur in partibus, ita quod superior pars efficeretur inferior, et e contra : et hoc est ridiculosum.
Præterea, Secunda ratio non videtur valere : si enim forma major describeretur in majori parte, et major in minori : tunc forma quæ nullo modo proportionaretur quantitati organi, sicut forma montis vel dimidii cæli, nullo modo posset describi in organo imaginativæ. Et quia similis objectio est de oculis, propter hoc solvit Avicenna, et dicit, quod excusat eum potentia divisionis in infinitum : quia scilicet rei quantitas dividitur, donec fiat proportionabilis organo quantitatis in quo depingitur. SED CONTRA : Hoc nihil est : quia quæratur de dividente quid sit dividens ? Organum enim non est dividens, quia potentia sua non est potentia activa, sed materialis. Similiter, virtus apprehensiva non est dividens : quia accipit intentionem totius formæ et totius quantitatis. Similiter, distantia non est in causa, sicut id quod distat, videtur majoris quantitatis quam id quod est prope : quia tunc lineamenta figurarum ipsius quanti non perfecte discernerentur. Præterea, accipiamus illam formam quæ impleat totum organum imaginatum : tunc secundum hoc illa non posset depingi in organo : et sic non multæ formæ manerent in organo imaginationis, quod est contra Aristotelem in libro de Somno et vigilia, qui dicit, quod formæ quæ manent in organo imaginationis in somno, fluunt ad organum sensus communis.
Unde per alias rationes probandum est hoc sic :
tellectu, quæ impediuntur destructa media cellula capitis : quia hoc non accidit per se, sed per accidens, scilicet quod corrumpitur organum phantasie, quo corrupto non est a quo abstrahat intellectus. SECUNDA vero probata est in singulis virtutibus prius habitis.
- Item, Omnis forma similis formæ corporali, non est in subjecto nisi in corpore : omnes formæ prædictarum virtutum sunt formæ similes formis corporum : ergo non habent subjectum nisi corpus. PRIMA probatur per hoc quod formæ similes habent unam rationem comparationis ad subjectum. SECUNDA vero per hoc patet, quia nisi essent forme similes corporum, corpora non discernerentur per ipsas.
SED CONTRA :
Virtus apprehensiva est virtus passiva et receptiva, et non est receptiva nisi formarum. Cum igitur ipsa virtus quæ est pars animæ, simplex sit forma, quæ erit in ipsa, simplex erit et incorporea : et ita falsum est, quod illæ formæ sunt quas apprehendunt virtutes animæ sensibilis.
Item, Virtus apprehensiva est virtus in potentia quæ non perlicitur nisi per formam apprehensivam : ergo forma apprehensiva in ipsa erit sicut perfectio in perfecto : sed omne quod recipitur, ut dicit Boetius, recipitur secundum potestatem recipientis : ergo formailla recipitur secundum potestatem virtutum quæ sunt partes animæ : sed illæ sunt incorporeæ : ergo formæ istae sunt receptæ in corpore, et sic sunt sine quantitate.
Omnis virtus habens situm in determinata parte corporis, cujus laesione impeditur operatio ejus, et cujus salute salvatur, est virtus corporea et sita in organo corporali : omnos virtutes supra dictæ animæ sensibilis sunt tales : ergo sunt virtutes corporeæ et situm habentes in organo corporali. PRIMA patet per se : quia non est instantia de ratione et in-
SOLUTIO. Dicendum, quod virtutes istae Solutio. corporeæ sunt et operantes in organo : et sicut probant ultimæ rationes, formæ illæ non sunt quantitates nec habentes quantitatem, sed sunt similitudines et species quantorum, non tamen sunt in organo corporeo ut in subjecto.
AD PRIMAM rationem Avicennæ dicendum, quod causa imaginandi dextrum
<--- Page Split --->
in dextro, et sinistrum in sinistro, et e contra, non est quia illa forma depicta sit in dextra parte vel in sinistra spiritus vel organi : sed causa hujus est situs qui separari non potest a figura et quantitate : et tamen in potestate virtutis imaginativæ est transmutare situm et figuram, sicut objectum est. Forma vero secundum se totam comparatur ad speciem et organum ut ad punctum simplex, sicut probatum est supra in quæstione de visu.
Ad aliud dicendum, sicut supra probatum est in objectione in contrarium, quod major forma non describitur in majori parte organi vel spiritus : sed organum imaginis est sicut speculum animatum, quod in qualibet parte sui receptibile est omnium formarum, et potest reservare formas receptas, et converti super quamcumque voluerit.
Ad ultimam rationem dicendum, quod forma recepta non est immediate in ipsa potentia animæ ut in ipso subjecto, sed est in materia illius potentiae quæ materia est organum. Dicit enim Aristoteles, quod si oculus esset animal, visus esset anima ejus : et similiter est de aliis potentiis organicis : et ideo potentia judicat de formis illis sicut in his quæ immutant propriam suam naturam, nec sunt perfectio ejus simpliciter, sed quoad cognitionem rerum sensibilium.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS II.
Utrum hujusmodi virtutes sint plures ?
Secundo quaeritur, Utrum sint plures vel pauciores virtutes animæ sensibilis interiores ?
Et videtur, quod pauciores.
- Abstrahere enim non est nisi secundum duos modos, scilicet cum præsen-
tia materiae, et sine præsentia : ergo videtur, quod non habent esse nisi duæ virtutes animæ sensibilis : eo quod forma particularis non est nisi cum potentia materiae, vel sine præsentia, et virtutes non differant nisi secundum objecta.
E contra autem videtur, quod plures debeant esse : habemus enim quamdam virtutem quæ considerat præteritum in ratione præteriti : ergo eadem ratione debemus habere quamdam quæ considerat futurum in ratione futuri : et sic ad minus erunt septem.
Præterea, Avicenna distinguens vires secundum organa ponit sensum communem in prima concavitate primæ cellulæ, et imaginationem in posteriori. Phantasiam autem in prima parte mediæ cellulæ, et æstimativam in posteriori. Memoriam autem et reminiscentiam ponit in posteriori cellula. Cum ergo quælibet cellula habeat medium, videtur quædam debere esse in media parte primæ cellulæ, et quædam in media parte mediæ cellulæ : et sic iterum erunt septem.
Solutio. Dicendum quod vires supra sol dictæ distinguuntur secundum quod diversificantur formæ sensibiles in præsentia materiae : illæ enim possunt considerari secundum quod sunt a re vel ad rem ut imago rei. Si primo modo, tunc accipitur duobus modis, scilicet per id quod fuit in sensu communi, vel per nocumentum illi quod non fuit in sensu. Et primo modo de ipsa est imaginatio. Secundo autem modo duobus modis accipitur, scilicet secundum quod intentio comparatur ad imaginem et dividitur in ipsa per modum veri et falsi, et sic est phantasia : vel secundum quod intentio divisa vel composita cum imagine est principium appetitus secundum laetitiam vel tristitiam, et sic de ipsa est æstima- tiva : et omnibus his est motus a re in animam. Si autem est conversio super formam ordinatam ad rem, tunc est motus ab anima iii rem : et hoc contin-
<--- Page Split --->
git duobus modis, scilicet per solam phantasiam ut est imago, et de hoc est memoria : vel secundum discursum rationis a principio determinato, et de hoc est reminiscentia.
Ad primum ergo dicendum, quod omnes iste virtutes animae sensibilis interiores sunt super formam abstractam a praesentia materiae : sensus autem est super formam cum praesentia materiae. Unde ista variatio formae cum praesentia materiae vel sine praesentia est distinctio formae in genere, et non in ratione speciali : et ideo penes ipsam accipitur distinctio virtutum in genere per apprehensivam de intus, et apprehensivam de foris.
Et si objiciunt, quod quaedam bruta fugiunt futura et non praesentia tantum, et praesignant aliquando futura, sicut formicae latentes in foraminibus prassignant futuram pluviam, vel futuram serenitatem, vel aliquid hujusmodi. Dicendum, quod non fit ex aliqua apprehensione futuri, sed potius ex instinctu naturae, ut dicit Avicenna. Cum enim mutantur elementa ad futuram pluviam causandam, vel futuram serenitatem, vel aliquid hujusmodi, immutantur corpora talium animalium : ex qua immutatione vel moventur vel quiescunt per instinctum naturae : et ex hoc habetur prognosticum aliquod de futuris.
Ad aliud dicendum, quod medium cellularum non determinatur aliqua virtute animae sensibilis : virtus enim apprehensiva sita est in concavitate cerebri, in qua multiplicatur spiritus animalis : concavitates autem illae sunt in extremitatibus cellularum. In medio autem cerebrum habet tumorem : et ideo non potest ibi adeo congregari spiritus ut congregatur in extremis. Vel, dicatur melius, quod media cellularum si haberet virtutem illam, oporteret esse compositam ex utraque extremarum virtutum, quemadmodum organum proprietatem habet utriusque. Quia vero virtutes animae sensibilis apprehensivae permisceri non poterant, quia et objecta sunt impermixta, ideo medietates cellularum remanserunt sine virtute apprehensiva.
Ad aliud dicendum, quod praesentis socundum quod est praesens, est sensus: praeteriti autem secundum quod est praetertium, est memoria et reminiscentia: futuri vero non potest esse aliqua virtus: futura enim sunt aut quae fiunt semper, aut frequenter, aut raro, ut dicit Aristoteles in II Physicorum 1. Et illa quae fiunt raro, non possunt habere speciem ad sensum, nec in se, nec in suis causis. In se non possunt : quia non sunt in se. In causis vero non possunt : quia suae causae sunt causae per accidens et inordinatae ad speciem illam. Illa vero quae sunt frequenter et semper, speciem quidem ad sensum et in se non possunt habere : quia non sunt in se. In causis vero non cognoscuntur nisi per rationem, et non per virulum animae sensibilis.
<--- Page Split --->