QUÆSTIO XLI.
De reminiscentia.
Consequenter quaeritur de reminiscentia, quae dicitur ab Avicenna reordatio, et a Gregorio et Damasceno rememoratio vocatur. Et quaeruntur quatuor, scilicet quid sit ? Et, Cui parti animæ insit ? Et, Cujusmodi habeat actum ? Et, Qui bene sunt reminiscibiles, et qui male ?
ARTICULUS I.
Quid sit reminiscentia ?
AD PRIMUM proceditur sic :
Dicit Gregorius, quod « rememoratio est memoriae corruptae factae restauratio. »
Dicit autem Avicenna : « Recordatio est ingenium revocandi, quod oblitum est in anima in præterito. »
Item, Avicenna : « Recordatio est relatio ad aliquod quod habuit esse in anima in præterito. »
Item, Avicenna : « Recordatio est inquisitio, ut habeatur in futuro quale habebatur in præterito. »
Item, Isaac in libro de Diffinitionibus : « Recordatio est inquisitio adventus rei jam oblitæ a virtute cogitativa. »
CONTRA PRIMAM diffinitionem sic objicitur :
Memoria non corrumpitur nisi per oblivionem : illius autem cujus aliquis obliviscitur, habitum non habet in anima :
ergo memoria corrupta non relinquit habitum in anima : illius autem cujus habitus non est in anima, non acquiritur scientia nisi per iteratam acceptionem : ergo videtur, quod reminiscentia nihil sit nisi itèrata acceptio scientiæ, quod falsum est : Aristoteles enim in cap. de rereminiscentia distinguit iteratam acceptionem scientiæ et reminiscentiam et memoriam, sic dicens : Bis discere et invenire contingit eumdem, sed non propter hoc reminiscentur neque memoratur. Oportet igitur differre reminisci ab his, hoc est, a memoria et iterata scientia.
CONTRA SECUNDAM obiicitur sic :
Dicit Avicenna, quod ingenium est actus rationis, cujus propria vi invenitur medius terminus. Si ergo reminiscibilitas est ingenium, tunc videtur reminiscibilitas esse actus rationis, quod falsum est, cum Aristoteles probat, quod reminiscibilitas sit corporea passio, sic dicens : Quod autem corporea passio et reminiscibilitas sit, signum est hanc habere quosdam, etc. : et intendit dicere, quod quidam secundum complexionem suam sunt fortes in reminiscendo, quidam debiles. Et de hoc infra erit sermo.
<--- Page Split --->
Item, Id quod oblitum est, non revocatur nisi per inventionem vel doctrinam : ergo actus reminiscentiae videtur esse actus inventionis vel doctrinae, quod falsum est.
CONTRA TERTIAM objicitur sic :
Per memoriam fit relatio animae ad aliquid quod habuit esse in anima in praeterito : ergo videtur, quod idem sit memoria et reminiscentia, quod est contra Aristotelem : quia ipse dicit, quod memoria inest brutis et hominibus, reminiscentia vero solis hominibus.
CONTRA QUARTAM sic objìicitur :
Inquisitio fit, ut supra habitum est, per collationem intentionum, ut habeatur rei imago, et per imaginem res accepta in praeterito a sensibus : et hoc totum potest esse per memoriam : ergo videtur iterum, quod memoria et reminiscentia sint idem.
CONTRA ULTIMAM sic objicitur :
Virtus cogitativa est virtus rationis : et sic videtur reminiscentia esse in virtute rationis.
Solutio. Solutio. Dicimus, quod ad reminiscì quatuor exiguntur, scilicet actus rationis, et principium determinatum a quo procedat, et res determinata in quam procedat per imaginem determinatam in phantasmatibus, et tempus præteritum determinatum sive indeterminatum. Verbi gratia sit t res accepta in præterito, cujus debemus reminiscì, hanc rem possumus investigare per principia ejus remota et propinqua, sive sint principia localia ut causa, vel ut genus, vel ut simile, vel ut contrarium, vel aliquid tale : tunc actus rationis volens redire in t incipit a principiis ejus remotis vel propinquis, et illa sintABCDM : et revolvit ea deveniendo ab a in c : et sic ulterius usque ad ultimum quæsitum quod scitum fuit in præterito tempore : et propter hoc dicit Aristoteles, quod a locis videntur reminisci aliquando, id est, a principiis in quibus locantur quæsita, quæ habita fuerunt in præterito. Causa autem est, ut
dicit, quod velociter ab aliis in aliud veniunt, ut a lacte in album, et ab albo in aerem lucidum propter similitudinem, et ab aere in humidum propter naturae conformitatem, et ab humido reminiscuntur veris quod est tempus calidum et humidum, et sic hoc tempus quæsitum per reminiscentiam quod fuit scitum in parte præterito.
Sed sciendum est, quod reminiscentia per talia principia non semper procedit ordine naturali et necessario, sed quandoque ordine necessario, et tunc est velocissima : et quandoque probabili, et tunc non erit adeo velox : quandoque etiam ordine consueto, et tunc quandoque intercidit ordinem naturalem sicut velocis ingenii homines in primo principio recordantur ultimi non discurrendo per media, eo quod sic consueverunt reminici. Alii autem quædam similia ponunt sibi in consuetudine valde remota, sicut qui reminiscuntur veris per calidum : et quia vis consuetudinis est ut naturae, accidit eis velocitas in reminiscento, sicut illis qui procedunt ordine naturali : et tales non procedunt ab intentionibus ordinatis, sed ab una intentione veniunt in aliam quæ propinqua est ei, sicut aliquis recipiens annulum, amici recordatur dantis, et a datione recordatur amicitiae, et ab amicitia fidelitatis. Et exemplum Avicennæ est, sicut aliquis respiciens librum recordatur reminiscento magistri, et a magistro venit in subtilitatem magistri et utilitatem magistri et utilitatem suæ doctrinae. Et ideo dicit Aristoteles, quod reminiscì est ut syllogismus quidam : quod enim prius homo vidit, aut audivit, aut aliquid hujusmodi passus fuit, syllogizatur reminiscens. Hujus autem signum est, quod illi qui frequenter volunt esse in reminiscentia suorum amicorum, dant eis memoriale, a quo tamquam a principio determinato incipiat reminiscentia discurrendo deliberative et syllogistice usque ad amicitiam et fideltatem in præterito tempore exhibitam.
De prima autem diffinitione dicendum, Ad dittm
<--- Page Split --->
quod data est quantum ad ultimo quaesitum per reminiscentiam. Dicit enim Aristoteles, quod reminiscentia est ejus quod quodammodo est in anima, et quodammodo non. Quo enim ad principia est in anima, et quoad ultimo quaesitum non est est in anima,' sed recessit in oblivionem.
Ad 10 quod contra hoc objicitur, dicendum quod iterata scientia cesserat in oblivionem in se et in principiis : et idco iterata scientia est ejus quod non est in anima simpliciter. Et per hoc patet differentia iteratae scientiae et reminiscentiae.
Ad 10 quod contra hoc objicitur, dicendum quod secundum Alpharabium memoria et reminiscentia sunt una virtus subjecto, sed duae secundum modum et rationem. Et hoc est, quia reminiscentia communiter habet actum rationis, co quod procedat per viam syllogisticam a principio determinato : et ideo per subjectum est corporea virtus, sed tamen in sui ratione cadit actus rationis.
Ad aliud dicendum, quod illud quod oblitum est in se et in suis principiis, non retraheretur nisi per inventionem et docritnam : sed non est ita in eo cujus est reminiscentia, ut patet per praedicta.
4 fin. DE TERTIA diffinitione dicendum, quod 3. datur per modum actus ipsius remini- sentia. Modus enim ejus actus est, ut per principium referatur in animam id quod in praeterito fuit in ipsa. Sed iste modus non est memoriae : memoria enim per collationem imaginum venit in rem, et non a principio determinato. Tamen in tribus differentia est memoriae et remi- niscentiae. Quorum unum est, quod re- miniscentia habet conjunctum sibi actum rationis et syllogisimi, propter quod inest solis hominibus : memoria autem non, et propter hoc est in brutis. Secundum, quod reminiscentia est a principiis de- terminatis : memoria vero non : non enim utitur phantasmate ut imagine deve-
nicendo in rem, ut supra dictum est. Tertium est, quod reminiscentia vadit etiam per intentiones propinquas, licet non sunt conjunctae ordine naturali, ut patet in supra dictis exemplis : et in talibus trahit vim a consuetudine : quia si talia consuevit simul accipere, scilicet cum libro magistrum, et cum magistro lectionem, et cum lectione subtilitatem, et cum his magistri affabilitatem, et cum illa societatem et amicitiam, et sic de aliis. Haec enim non sunt conjuncta nisi vi consuetudinis : quia in praeterito accipit ea anima simul in homine uno. Memoria vero non procedit hoc modo, sed a propriis intentionibus et imaginibus rei procedit in rem prius acceptam a sensu.
Ad 10 ergo quod objicitur in contrarium, dicendum quod relatio qua refertur in praeteritum memoria et reminisentia, non est eadem hinc inde.
DE QUARTA diffinitione dicendum, quod Ad diffia. ipsa tangit discursum reminiscentiae per principia, et finem ipsius.
Ad OBJECTUM contra, dicendum quod inquisitio proprie non est memoriae quia inquisitio est actus rationis : sed per metaphoram et similitudinem attribuuntur ei, eo quod ipsa conferendo intentiones deveniat in imagines, et per modum imaginum deveniat in rem. Et hoc fit in brutis potius per modum instinctus naturalis, quam per modum deliberationis, ut supra patuit.
DE QUINTA et ultima dicendum, quod Ad diffia. ipsa considerat ordinem ipsius reminisentiae ad rationem, quae dicitur ibi virtus cogitativa : eo quod cogitat principia reminiscentiae, ut ex ipsis accipiatur ultimo quaesilum.
Ad 10 autem quod objicitur contra, patef solutio per praedicta.
<--- Page Split --->
ARTICULUS II.
Cui parti animæ inest reminiscentia ?
Secundo quaeritur, Cui parti animæ insit reminiscentia ?
Et videtur, quod sensibili.
Supra enim probatum est ex rationibus Philosophi, quod ejusdem partis animæ est accipere tempus, cujus est accipere figuram et magnitudinem et cæteras partes quantitatis: sed illa accipere est sensibilis animæ: ergo et tempus: sed reminiscentia considerat tempus præteritum determinatum metro, id est, mensura, vel indeterminatum, ut dicit Philosophus: ergo reminiscentia cst sensibilis pars animæ.
Item, Dicit Aristoteles, quod reminiscentia est corporea virtus, id cst, virtus sita in organo : nulla autem virtus animæ rationalis sita est in organo : ergo reminiscentia non est virtus animæ rationalis: et cum non sit virtus animæ vegetabilis, relinquitur quod sit sensibilis.
Item, Avicenna in VI de Naturalibus dicit, quod memoria et reminiscenttia sunt virtutes sitæ in posteriori concavitate cerebri : sed rememoratio idem est quod reminiscentia : ergo reminiscentia est virtus operans in organo, et virtus animæ sensibilis.
Item, Alpharabius dicit, quod memoria et reminiscentia sunt una virtus subjecto, sed duæ secundum modum. Cum ergo memoria sit virtus animæ sensibilis, reminiscentia erit virtus ejusdem.
Sed contra. Contra :
- Dicit Augustinus in libro XI de Trinitate, et habetur in distinctione XXIV secundi libri Sententiarum, quod ascendentibus nobis introrsus per partes ani-
mæ, ubi occurrit quod non est aliquid commune cum bestiis, ibi incipit ratio. Sed reminiscentia, ut dicit Philosophus, non est nobis commune cum bestiis, quia inest solis hominibus. Ergo in reminiscentia incipit ratio : et sic reminiscentia erit vis animæ rationalis.
Item, Cujuscumque est actus syllogisticus, illius est actus rationis : actus reminiscentiae est actus syllogisticus : ergo actus reminiscentiae erit actus rationis. Prima probatur per hoc quod syllogismus est species ratiocinationis. Secunda scribitur in cap. de reminiscenttia a Philosopho.
Item procedatur sic : Actus sunt prævii potentis secundum rationem suæ diffinitionis : ergo actus rationis prævius erit reminiscentiae secundum rationem suæ diffinitionis : ergo reminiscentia erit vis rationalis animæ.
Præterea, Algazel numerando vires animæ sensibilis non ponit nisi quinque sensus exteriores, et quinque interiores. Exteriores, tactum, gustum, olfactum, auditum, visum. Interiores autem, sensum communem, imaginationem, et phantasiam, æstimationem, et memoriam. Cum autem nullam faciat memoriam de reminiscentia, videtur reminiscentia non esse virtus sensibilis animæ.
SOLUTIO. Dicendum, quod reminiscenttia est virtus sensibilis animæ, et est in subjecto eodem cum memoria, sed differunt in ratione. Et ideo dicit Philosophus, quod reminiscenti plurium principium est quam ex quo adiscunt vel memorantur : quatuor enim supra scripta exiguntur ad reminiscì, quæ non omnia exiguntur ad memoriam, ut patet ex differentiis quæ positæ sunt.
Ad PRIMUM autem quod objicitur, diA d obj- 1. cendum quod vires animæ sensibilis ex ordine ad rationem efficiuntur majoris potentiae. Et hoc patet maxime in viribus motivis sensibilis animæ, quæ sunt concupiscibilis et irascibilis, quæ in homine persuasibiles sunt a ratione et
<--- Page Split --->
scientia virtutis et vitii : in brutis autem non. Unde dictum Augustini intelligitur de viribus illis quae nec potestate nec subjecto communes sunt nobis et bestiis : in illis enim incipit ratio. Aliae autem in subjecto sunt nobis communes cum bestiis, licet non potestate, quia in hominibus majoris potestatis efficiuntur ex ordine ad rationem.
hret. Ad aliud dicendum, quod syllogizare habet reminiscì ex conjunctione sui ad rationem, et ex natura proprii subjecti.
hret. Ad objectum autem ulterius dicendum, quod per actus illos diffiniuntur potentiae apprehensivae, quibus praevia sunt objecta propria potentiarum. Unde cum objectum proprium reminiscentiae sit praeteritum, et hoc sit particulare sicut et objectum memoriae, ab illo habet diffiniri reminiscentia, et trahi in partem animae sensibilem : et ideo etiam ratio quae est in reminiscentia, est immixta imaginibus particularium.
hret. Ad ultimum dicendum, quod Algazel non ponit reminiscentiam : quia supponit eam unam esse virtutem cum rememorativa.
ARTICULUS III.
Quis sit actus reminiscentiae ?
Tertio, Quæritur de modo actus reminiscentiæ.
Et objicitur sic : Omnis discursus syllogisticus a principio usque ad ultimum, est per universalia : actus reminiscentiae talis est discursus : ergo videtur esse per universalia. Et hoc videtur dicere Philosophus in cap. de reminiscentia sic : « Videtur autem maxime esse universale principium et medium omnium. »
seda contra :
Reminescentia est revocans id quod acceptum est in præterito : hoc autem
est particulare : super particulare autem non stat virtus recordativa nisi per imagines et intentiones particularium : ergo videtur esse discursus reminiscentiae per intentiones et imagines particularium, et non per universalia.
Juxta hoc iterum quæritur de quibusdam qui nituntur reminiscì alicujus et non possunt, ex qua causa hoc contingat ?
Præterea quæritur , C u m multi s i n t m o d i reminiscendi , scilicet secundumordinem naturæ , e t probabilium , e t c o n - suetudinis , e t fortunæ , q u æ s i t habitudoconsequentiæ i n omnibus ? N o n enimscitur aliquid d e Catone propter Cicero - n e m : tamen frequenter recordamur C a - tonis e x Cicerohe .
Solutio. Dicendum, quod actus reminiscentiae incipit ab universalibus, sed terminatur in particulari quod acceptum fuit in præterito : et propter hoc habet et universalia et imagines et intentiones particularium.
Ad dictum Philosophi dicendum, quod ipse loquitur de primo principio reminiscentiae, quod quanto est universalius, tanto est ipsum medium ad plura reminiscibilia.
Ad aliud patet solutio per prædicta.
Ad m quod juxta hoc quæritur, dicenAd quæst. dum quod difficultas reminiscenti tribus de causis contingit ex parte reminiscentis, et una de causa ex parte reminiscibilium. Prima ex parte reminiscentis est ignorantia : quia nescit revolvere principia, ex quibus habetur quæsitum ultimum. Secunda causa est impedimentum organi et spirituum animalium : et hoc contingit duobus modis. Quorum unus est malitia complexionis, quæ impedit velocitatem motus ab uno in aliud. Secundus est constrictio viarum spiritus animalis a prima cellula in mediam, et a media in postremam. Hæ enim cellulæ
<--- Page Split --->
distinzuuntur quadam caruncula, quae facta est ad modum vernis, quae sita est in ostiiis cellulae, ut dicit Constabulus: et haec quanloque impedit discursum spiriritus per cellulas: et ideo intendens reminisci et meditari movet caput, quandoque elevando, quandoque deprimendo: quia tunc natura vertitur ad removendum carunculam illam, ut libere transeat spiritus. Tertia causa est ex parte reminiscentis: quia pauca reminiscibilia principia revolvit: et si multa revolveret, reminisceretur quaesiti. Et hoc dicit Philosophus in cap. de reminiscentia. Multolies autem jam quidem quaerens non polest reminisci: quaerens autem post invenit. Hoc autem fit multa moventi usquequo hujusmodi motus est, quem conequitur res, id est, post quem est res. Quarta causa, quae est ex parte reminiscibilium: quia sunt principia eorum quae non de facili possunt redigi ad organum commune.
Ad quest. 2. Ad m quod ultcrius quaeritur, dicendum quod in memoria et reminiscentia multiplicia sunt: et quaedam sunt per se ordinata secundum rectum ordinem naturae ab antecedentibus, vel consequentibus, vel repugnantibus: et in his reminiscibilitas est velox. Unde dicit Philosophus: Veloces maxime sunt a principio reminiscentes: sicut enim se habent res ad invicem quae consequenter sunt, sic etiam magis sunt reminiscibilia quaecumque ordinationem habent, sicut doctrinae: prava autem, id est, inordinata graviter. Quaedam vero se habent ut probabilia, quae fiunt ex signis et icotibus sicut reminiscentes logicae. Quaedam autem talem habent vim a consuetudine, qualem habent ordinata per naturam. Dicit enim Philosophus, quod consuetudo ut natura est. Quae enim consuevimus videre in eodem loco vel audire, horum reminiscimur per locum illum.
Hoc modo reminiscimur Catonis per Ciceronem : quia Cicero fuit amicus Catonis, vel quia consuevit loqui de eo, vel quia fuit similis illi. Quandoque etiam reminiscentia procedit casu et fortuna : eo quod casu et fortuna sunt causa rerum per accidens, ut dicit Aristoteles in II Physicorum 1.
ARTICULUS IV.
Qui sunt bene reminiscibiles, et qui male ?
Quarto et ultimo quaeritur, Qui sunt bene reminiscibiles, et qui male?
Et videtur, quod opposita complexio operetur ad bonitatem reminiscentiae. Siccum enim facit ad retentionem phantasmatis sine quo non est reminiscentia, ut dicit Philosophus. Humidum autem facit ad velocitatem motus discurrendo per principia Item, Philosophus videtur dicere, quod melancholici sunt bene reminiscibiles, et similiter phlegmatici, et reddit rationem: quia humidias in phlegmaticis non facile pausat mota quousque veniat in id quod quaeritur, si recte procedat motus ejus. Similiter dicit : Quidam sunt reminiscentes maxime ut melancholici : eos enim phantasmata movent maxime 2.
SOLUTIO. Dicendum, quod nihil prohibet diversas complexiones esse reminiscibiliores secundum diversa, sicut dicit Philosophus: siccitas enim facit ad retentionem phantasmatis antiqui, quod multum movet in reminiscento : humiditas vero facit ad velocitatem motus. Et similiter caliditas et frigus facit: calidum enim fortiter facit spiritus discurrere et fluere formas : frigidum autem fortiter tenet impressas.
<--- Page Split --->