QUÆSTIO XL.

De memoria.

Consequenter quærendum est de memoria. Et quæruntur quatuor, scilicet quid sit? Secundo, Quid sit organum memoriæ ? Tertio, Quid sit objectum ejus ? Et quarto, Quis actus ?

Damascenus autem sic diffinit ut Gregorius, et addit istam : « Memoria est conservatio sensus et intelligentiae 1. »

CONTRA PRIMAM diffinitionem sic objicitur :

  1. Conservare enim non dicit motum reversivum in rem in specie quae est apud animam : memorari autem redire est in rem ex specie quae est apud animam ; ergo memoria non est proprium conservare, neque memoria est conservatrix. PRIMA probatur ex dictis Averrois in suo libro de Memoria et reminiscentia, qui dicit, quod virtus conservativa est virtus continua, hoc est, continue conservans hoc quod repositum est in ipsa. SECUNDA probatur ex dicto Philosophi in libro de Memoria, ubi dicit, quod post tempus omnis memoria fit : fit enim reversio in rem præteritam per memoriam.

  2. Item, Objicitur de hoc quod dicit, quod est conservatrix harum intentionum quas apprehendit testimativa. Videtur enim, quod sit conservatrix imaginationis ex eo quod habetur in libro de Memoria, scilicet quod memoria est phantasmatis et imaginationis.

ARTICULUS I.

Quid sit memoria ?

Ad primum proceditur sic :

Dicit Algazel, quod memoria est conservatrix harum intentionum quas apprehendit æstimativa, et ideo est arca intentionum, sicut imaginativa conservatrix formarum est arca formarum.

Item, Isaac in libro de Diffinitionibus : « Memoria est comprehensio rerum existentium in anima cum inquisitione. »

Item, Gregorius Nyssenus diffinit multipliciter memoriam secundum diversos Philosophos, sic dicens : « Memorativum est memoriae et rememorations causa et promptuarium. »

Cum autem memoria (ut Origenes quidem ait) sit phantasia relicta ab aliquo sensu secundum actum apparentem.

Plato autem : « Conservatio sensus et intelligentiae. »

<--- Page Split --->

  1. Praeterea, Cum memorari sit recurrere in præteritum, memoria habebit actum : et cum virtutes animæ diversæ sint per actus suos, videtur quod memoria potius debeat diffiniri per operari quam per conservare.

CONTRA SECUNDAM sic obiiciur :

  1. Memoria est apprehensio rerum extra : ergo non erit apprehensio rerum existentium in anima. PRIMA probatur per hoc, quod memoria est potentia recordativa. Per recordationem autem contingit redire in rem extra.

  2. Item, Brutorum non est inquirere, et tamen habent memoriam : ergo memoria male diffinitur per inquisitionem.

CONTRA TERTIAM sic obiiciur :

  1. Nihil est causa suiipsius : sed memorativum idem est quod memoria : ergo memorativum non est causa memoriae.

  2. Præterea quæritur, Quid supponatur per hoc quod dicitur, rememorationis? Si actus memoriæ supponitur, tunc idem est ac si diceretur, memoria est causa actus memoriæ : quod nihil est dictum. Si autem per rememorationem supponitur reminiscentia, sicut infra dicere videtur Gregorius, ubi dicit, quod memoratio est memoriæ corruptæ factæ restauratio, videtur dupliciter peccare diffinitio. Uno modo, scilicet, quod rememoratio in solis hominibus est, ut dicit Avicenna, et sic non universaliter memoria est causa rememorationis : cum memoria etiam insit brutis aliquo modo : quia frequenter, ut dicit Aristoteles, bene memorantes sunt non bene reminiscibiles, et e contra : quod non esset, si memoria esset causa reminiscentiæ sive rememorationis.

  3. Præterea quæritur, Quare dicit promptuarium ? Promptuarium enim alteri promptum est : memoria -autem per seipsam redit in rem quam accepit in præterito.

CONTRA QUARTAM sic obiiciur :

  1. Memoria et phantasia sunt diversæ virtutes : ergo una diffinitur male per alteram.

  2. Præterea, Phantasia relicta ab aliquo sensu secundum actum apparentem est species phantasmatis : ergo videtur memoria idem esse quod species phantasmatis.

CONTRA QUINTAM ET SEXTAM simul sic obiiciur :

  1. Nulla virtus animæ sensibilis est conservans intelligibile : memoria est virtus animæ sensibilis : ergo non est conservans intelligibile. PRIMA patet per hoc quod omnis virtus animæ sensibilis, ut dicit Avicenna, recipit speciem cum appendiciis materiæ. SECUNDA probatur per hoc quod memoria invenitur in brutis, in quibus non est nisi anima sensibilis.

  2. Item, Ad hoc ponantur rationes Aristotelis in libro de Memoria : Cujuscumque potentiae est apprehendere quantitatem sub differentiis quantitatis, illius est apprehendere tempus : sensitivae potentiae tantum est apprehendere quantitatem sub differentiis quantitatis : ergo sensitivae potentiae tantum est apprehendere quantitatem temporis. Hoc dato proceditur sic : Quæcumque poten tia cognoscit tempus sub differentia temporis determinata, illa est sensitiva : omnis memoria cognoscit tempus sub differentia temporis determinata quae est præteritum : ergo omnis memoria est potentia sensitiva. PRIMA primi syllogismi probatur ex hoc, quod eadem est cognitionis ratio in genere quantitatis secundum omnem speciem quantitatis. SECUNDA vero probatur per hoc quod quantitas est objectum sensus communis et imaginationis, et non intellectus, ut dicit Philosophus in libro de Memoria et reminiscentia. Et si intellectus intelligat quantitatem, tamen accipit eam secundum hoc quod quantitatis est, hoc est, secundum simplicem quantitatis ra-

<--- Page Split --->

tionem, et non sub imaginatione longi vel brevis. Parma vero secundi syllogismi est conclusio primi. Secunda vero scribitur in littera Aristotelis, ubi dicit sic : « Oportet autem cum secundum ipsam memoriam agat sic in anima, dicere, quod hoc prius audivit, aut sensit, aut intellexit. »

  1. Item, Aristoteles : Magnitudinem et motum cognoscere est necesse : magnitudo autem et motus non cognoscuntur nisi potentia animae sensibilis : ergo neque tempus : sed tempus sub differentia determinata cognoscitur a memoria : ergo memoria est potentia animae sensibilis.

. 4. Item, Aristoteles : Memoria quidem intellectus est per accidens, per se autem primi sensitivi.

  1. Item, Aristoteles : Si memoria intellingentium partium esset, non utique inesset multis aliorum animalium, forte autem nulli mortalium.

  2. Item, Aristoteles : Cujus quidem ergo eorum quae sunt animae memoria sit, manifestum : quoniam quidem cujus et phantasia est : sed phantasia est animae sensibilis : ergo et memoria.

  3. Item, Aristoteles : Memorialia quidem per se sunt quorum et phantasia : secundum accidens autem quae cum phantasia : sed phantasia non est nisi sensibilium : ergo et memoria non est nisi sensibilium. Et exinde sequitur ulterius, quod memoria sit potentia sensibilis animae.

  4. Item, Gregorius Nyssenus : « Sensibilia quidem secundum seipsa memorantur, intelligibilia vero secundum accidens : quia et ex cogitabilium memoria phantasia sit praessumpta. »

  5. Item, Gregorius Nyssenus : « Memorari dicimus, quae prius scivimus, vel audivimus, vel aliter qualiter cognovimus. » Prius autem relationem habet ad praeteritum tempus. Manifestum est ergo, quod memorabilia sunt, quae fiunt et

corrumpuntur et quae in tempore consistunt : talia autem non sunt nisi sensibilia : ergo memoria est vis sensibilis animae.

  1. Item, Dicit Damascenus : « Cum typos eorum quae opinatus est aliquis, et eorum quae intellexit, custodit, memorari dicitur. » Typi autem sunt figurae et imagines, quas opinatus est memoria. Ergo memoria est proprie figurarum et imaginum : imagines autem sunt sensibilis animae : ergo memoria est potentia animae sensibilis.

  2. Item, Dicit Damascenus : « Sensibilia secundum seipsa memoria commendantur : » sed sensibilia non sunt nisi sensibilis animae.

  3. Item, Avicenna in VI de Naturalibus probat in rationali anima non esse memoriam. Et quia de hoc infra erunt quaestiones, rationes ejus infra ponentur.

  4. Item, Quidquid est ubique et semper, hoc est remotum ab omni differentia temporis : universale autem est ubique et semper : ergo omne universale est remotum ab omni differentia temporis. Prima patet per se : quia omnis differentia temporis concernit materiam. Secunda scribitur in primo Posteriorum 1. Inde sic : Omnis memoria accipit sub differentia temporis determinata : nullum universale secundum quod universale est sub differentia temporis determinata : ergo nulla memoria accipit universale secundum quod universale. Inde ulterius : Nulla memoria accipit universale secundum quod universale : anima rationalis accipit universale secundum quod universale : ergo nulla memoria est anima rationalis sive intellectus.

SED CONTRA :

  1. Quidquid habet facere compositionem sub differentia temporis, determinabile illius motus et operationes conjuncta sunt tempori : intellectus habet facere conjunctionem talem : ergo motus et operatio conjuncta sunt tempori. Prima

<--- Page Split --->

patet per se. SECUNDA scribitur in III de Anima, ubi dicit Aristoteles : « Non solum verum et falsum est componens intellectum, sed quod erat et erit. Ipse autem faciens hoc intellectus est unumquodque, supple, per compositionem 1. » Deinde ulterius : Omnis virtus cujus operatio est in tempore, potest considerare tempus determinatum in præterito : intellectus est hujusmodi : ergo intellectus potest considerare tempus determinatum in præterito : et hoc exigitur ad esse memoriae : ergo memoria potest esse in intelligibili parte animæ.

  1. Item, Quidquid est componens non solum ea quæ sunt, sed etiam præterita et quæ futura sunt, habet operationem secundum tempus determinatum : intellectus est hujusmodi, ut patet in auctoritate præhabita : ergo habet operationem secundum tempus determinatum, et ita potest habere memoriam.

  2. Item, Quidquid deliberat præteritum ad futurum, considerativum est præteriti determinati : intellectus est hujusmodi, ut dicitur in III de Anima 2 : ergo intellectus considerat præteritum determinatum, et ita potest habere memoriam.

Si forte dicatur, quod memoria sensibilis animæ est per se, sed intellectus per accidens, propter hoc quod intellectus non potest recipere principium memoriæ quod est imago rei præcognitæ, et tempus præteritum determinatum. CONTRA : Ad cujuscumque similitudinem potest poni et describi finita magnitudo in materia exteriori, illud est imago quantitatis finitæ ; ad similitudinem ejus quod est in intellectu, potest poni et describi finita magnitudo in materia exteriori : ergo in intellectu est imago quantitatis finitæ. PRIMA patet per se. SECUNDA scribitur ab Aristotele in libro de Memoria, ubi sic dicit : « Et si non intelligit quantitatem, ponit tamen ante oculos quantitatem. »

  1. Item, Omne quod est in anima finitæ quantitatis et figuræ, potest esse imago per quam contingit memorari : id quod est in intellectu, finitæ quantitatis est et figuræ : ergo potest esse imago per quam contingit memorari. PRIMA probatur per hoc dicit Aristoteles, quod memoria utitur phantasmate ut imagine. SECUNDA vero probatur per hoc quod dicit alibi, quod quamvis natura quantitatum sit infinita, tamen intellectus ponit quantitatem finitam.

  2. Item, Omnis intellectus cognoscens per apprehensionem sensibilem, accipit speciem secundum quod est in sensu : intellectus qui oritur ex sensu, est hujusmodi : ergo accipit speciem secundum quod est in sensu : et talis species est principium memoriae : ergo in tali intellectu potest esse memoria.

JUXTA hoc iterum quaeritur, quae differentia sit inter considerationem et memoriam ? Hanc enim quaestionem movet Aristoteles in libro de Memoria.

Et videtur, quod nulla : omnis enim reversio in præacceptum in anima sensibili vel intellectu, est actus memoriae : consideratio est talis reversio : ergo consideratio est memoria. PRIMA patet per diffinitionem memoriae. SECUNDA patet per hoc quod nullus considerat hoc quod nunc primo accipit, sed quod ante accepit. Unde Aristoteles in II Anima dicit, quod homo est considerans quam prius accipit grammaticam 3.

CONTRA hoc est quod dicit Aristoteles, quod non memoratur aliquis quod considerat, cum sit actu considerans et intelligens.

SOLUTIO. Dicimus, quod memoria multipliciter dicitur, scilicet pro habitu, et potentia, et pro objecto. Dicitur enim memoria ipsa potentia quandoque : et hoc proprie dicitur memorativum, et di-

<--- Page Split --->

citu r duobus modis. Uno modo ponitur pro potentia quae reflectitur in rem in praeterito acceptam a sensibus per imaginationem rei permanentis apud animam cum consideratione temporis praeteriti. Et de hac memoria locuti sunt Philosophi et quidam sancti, scilicet Gregorius Nyssenus, et Damascenus, dicentes ipsam per se esse sensibilis animae, et per accidens intellectivae. Et hoc infra explanabitur. Alio modo dicitur memoria potentia aequaliter conservativa praesentis, praeteriti, et futuri. Et haec memoria est pars imaginationis, de qua postea quaeretur in tractatu de anima rationali : et hoc modo sumitur memoria ab Augustino in libro de Trinitate, et ponitur in primo libro Sententiarum, distinctione quarta. Memoria etiam dicitur habitus memorativae potentiae. Et memoria etiam dicitur memoriale, sicut dicit Augustinus, quod nihil est de memoria quod non sit in memoria, id est, nihil est de memoralibus, quod non sit in potentia memorativa.

Supra dictae autem diffinitiones diversimode tangunt naturam potentiae memorativae. Et prima quae est Algazelis, datur de potentia in comparatione ad proprium habitum ejus : habitus enim memorie constituitur ex intentionibus quae prius sunt acceptae per phantasiam et aestimationem Et propter hoc etiam Aristoteles dicit, quod memoria est passio sensus et phantasiae.

Sequens autem diffinitio quae est Isaac, datur in comparatione ad proprium objectum et proprium actum. Res enim existentes dicuntur ab ipso res existentes in praeterito. Inquisitio autem non est inquisitio rationis, sed illa quae exigitur ad actum recordationis, ad cujus actum secundum Alpharabium in suo libro de Memoria et reminiscentia quatuor exiguntur, scilicet imago et intentio illius imaginis elicita per phantasiam, et facere illam intentionem esse illius imaginis quae prius sentiebatur, et tempus praeteritum dctcrninatuni sive indetermina-

tum. Collectio enim quae in his quatuor consistit, ab Isaac inquisitio vocatur.

Terlia vero quae est Gregorii Nysseni, datur de memoria prout in ipsa est habitus memoriae et reminiscentiae, quam ipse appellat rememorationem. Cum enim dicit, quod memoria est causa memoriae, id est, memorabilium: et promptuarium sonat in potentiam habitualem, quae perfecta est per habitum: rememorationis vero est promptuarium, secundum quod ab ipsa est progressus super partem obliti reminiscento. Reminiscentia enim est revocativa ejus quod in parte recessit in oblivionem,utinfra probabitur.

Quarta vero quae est Origenis, datur de memoria secundum comparationem sui ad propriam causam. Cum enim dicit, quod est phantasia relicta ab aliquo sensu secundum actum apprehendentem, accipitur pro intentione elicita a phantasia ab imaginabilibus per collectionem quam facit phantasia. Hæ enim intentiones reservantur in memoria, et causantur ab his quae secundum actum apparent in sensibus.

Quinta vero et sexta quae sunt Platonis et Damasceni, dantur de memoria in comparatione ad id cujus est per se per se accidens. Est enim conservatio sensus per se, per accidens autem conservatio intelligentiae.

Magis propriam his omnibus dat Avicenna in VI de Naturalibus dicens, quod vis memorialis est vis ordinata in concavitate cerebri posteriori continuans quod apprehendit vis aestimationis de intentionibus non sensatis singularium sensibilium. Haec enim data est de memoria in comparatione ad proprium organum quoad primam partem diffinitionis, et ad proprium habitum quoad secundam.

Tullius etiam diffinit memoriam ante finem primi Rhetoricorum dicens, quod memoria est per quam aliquis repetit illa quae fuerunt. Et constat, quod illa datur in comparatione ad proprium objectum memoriae, quod acceptum est in praeterito.

<--- Page Split --->

dentibus res particulares et individuas. » Similiter dicunt Aristoteles, Avicenna et Averroes, qui omnes ponunt memoriam in organo posterioris partis cerebri, cum anima rationalis secundum suas vires in organo sit corporis. Unde memoria sensibilis est per se, et intelligibilis per accidens. Et ad hoc intelligendum, sciendum est, quod memoria potentia revertens est in præteritum, quod non potest facere nisi per intentionem et imaginationem præteriti, quæ imago et intentio sunt individua et particularia: quia aliter non subjacerent tempori: et idcirco memoria talium particularium est per se. Intelligibile autem non habet conditionem præteriti vel futuri vel præsentis, nisi secundum quod oritur a sensibili: et ideo si refertur ad determinatam differentiam temporis, hoc non erit per se, sed per sensibile: quod sic probatur: Intelligibile est simplex quidditas et substantia rei sine intentione sensibili et imaginatione et differentia temporis: quod autem sic est, hoc non ulitur imaginatione ut imaginatione, nec operatur ad rem quæ est in præterito secundum aliquam rationem determinatam, sed una ratione se habet ad præteritum et ad præsens et ad futurum, eo quod est extractum ab omnibus illis: et ideo patet, quod de ipso per se non est memoria, sed per accidens, scilicet in quantum retertur ad intentiones sensibilium non sensatas, et imagines per sensum acceptas sub differentia temporis præteriti. Et hoc est quod dicunt Gregorius Nyssenus et Damascenus: Oportet scire, quoniam intelligibilium susceptio non fit nisi ex disciplina vel naturali ingenio: non enim ex sensu: nam sensibilia quidem secundum se quando memorie commendantur. Intelligibilium vero si quidquid didicimus, memoramur: substantiae vero eorum memoriam non habemus. Quod sic intelligitur: Omne quod scit aliquis per intellectum, scit addiscens ab aliquo per auditum, aut inveniens ex consideratione rerum sensibilium. Rationes tamen

sensibilium non sunt objecta sensuum, et idcirco per se non sunt memoriae. Et cum illæ rationes sint substantiæ et quidditates rerum, substantiæ rerum non erunt in memoria, nisi secundum quod ex sensu acceptæ sunt per disciplinam.

DICATUR ergo ad primum, quod virtus animæ sensibilis non est conservans intelligibile per se, sed per accidens.

Ea vero quæ sequuntur et probant memoriam esse partem sensibilis animæ, concedimus.

Ad tribus vero prima quæ objiciuntur Ad el in contrarium, dicendum quod intellectus 1, 2, 3, componens facit compositionem determinabilem in præterito, præsenti, et futuro: et tamen ratio temporis quæ est in intellectu, separata est a motu et magnitudine secundum quod motus et magnitudo accipiuntur secundum suum esse, est enim in ratione simplici in intellectu. Præteritum autem quod est in memoria, est intentio et imago rei præteritæ acceptæ secundum esse suum et non secundum rationem tantum: nec est separatum a motu et magnitudine. Et sic patet, quod alterius modi est tempus quod determinat compositionem intellectus componentis, et alterius modi id quod est una conditionum objecti memoriæ. Solvunt tamen quidam aliter dicentes, quod talis determinatio temporis accidit intellectui componenti secundum quod per intentiones sensibilium et imagines sensatas reflectitur in sensu: et sic etiam accidit, quod sui est memoria.

Ad quartum dicendum, quod intelleAt obj 4. ctus non accipit quantitatem secundum esse, sed secundum hoc quod est, hoc est, secundum rationem quantitatis, ut expresse dicit Philosophus in littera. Et ideo si ponat quantitatem finitam ante oculos, hoc erit per accidens, scilicet in quantum per imaginationem quantitatis reflectitur in sensum.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens.

Ad aliud dicendum, quod secundum Ad obj 5. quod intellectus oritur a sensu, nihil im-

<--- Page Split --->

pedit, quin sit sui memoria, sed hoc est per accidens, quemadmodum dictum est.

puest. Ad hoc quod juxta hoc quaeritur de differentia inter memoriam et considerationem, dicendum quod consideratio est ejus quod est praesentialiter in ipsa : memoria vero est acceptio ejus quod est in praeterito in anima secundum quod in praeterito est in ipsa.

  1. Item, Aristoteles : « Ipsius nunc in ipso nunc non est memoria, ut dictum est, sed praesentis quidem est sensus, futuri vero species, facti autem memoria est. »

  2. Item, Aristoteles : « Post tempus omnis memoria fit. »

Ex his omnibus patet, quod memoria est praeteriti secundum quod praeteri- tum est.

Ad objectum autem dicendum, quod praeaccepti in anima duplex est ratio : vel ut praesentis existentis in anima, et sic de ipso est consideratio : vel ut in praeterito, et sic de ipso est memoria.

ARTICULUS II.

Quid sit objectum memoriae ?

Secundo quaeritur, Quid sit objectum memoriae?

Et videtur secundum Aristotelem 1, quod praeteritum in ratione praeteriti.

Dicit enim sic :

  1. « Primum accipiendum qualia sunt memorabilia : multoties enim decipit hoc. Neque enim futura contingit memorari, sed opinabile et separabile esse, supple, contingit futurum. Sic autem est scientia quaedam separativa, quemadmodum quidam divinationem dicunt esse, supple, scientiam separativam, neque praesentis est, sed sensus : sensu enim neque futurum neque factum cognoscimus, sed tantum praesens. Memoria autem facti est. Praesens autem cum adest, ut album cum quis videt, nullus memorari dicitur. » Ex hoc accipitur, quod memoria est praeteriti.

SED SUPER hoc movet dubitationem sedcontra. Aristoteles, Quare memoria dicatur ratione rei absentis esse praeteriti potius, quam ratione passionis quae est in ipsa, dicatur esse praesentis ?

  1. Dicit autem, quod manifestum est, quod oportet intelligere hujusmodi aliquid fieri per sensum in anima et in parte corporis habentis ipsam passionem a sensu relictam, ut animalium pictura passio, cujus passionis diximus habitum esse memoriam : factus enim motus a sensu in animam unum aliquid significat, ut figura quaedam vel motus sensibilis sicut sigillantis annuli. Et intendit dicere, quod sigillum sensibilium remanet in memoria, et est passio et habitus memoriae praesens in ipsa, super quod convertitur memoria in actu recordationis : ergo videtur memoria esse praesentis.

  2. Praeterea, Videtur quod non sufficiat hoc quod dicit, quod memoria est praeteriti. Dicit enim, quod memoria est phantasmatis ut imaginis : et ita videtur objectum memoria esse imago secundum quod est ducens in rem extra.

SED TUNC quaeritur, Utrum omnis moQuest. 1. tus in anima imaginationis sicut imaginationis sit motus memoriae ?

Et videtur, quod sic : quia

  1. Dicit in littera, quod memoria est secundum quod imago.

  2. Item, Aristoteles : « Oportet cum secundum memoriam agat aliquis, sic in anima dicere, quod hoc prius audivit, aut sensit, aut intellexit. »

  3. Item, Dicit quod contingit aliquos esse sicut memores vel memorabiles. Hoc autem fit cum aliquis imaginem tamquam imaginem considerat.

<--- Page Split --->

Sed contra. SED CONTRA :

Omnis artifex mechanicus producens imaginem in materia, convertitur ad imaginem sicut ad imaginem. Et quidquid convertitur ad imaginem sicut ad imaginem, memoratur. Ergo omnis artifex mechanicus ducens imaginem super materiam, memoratur. Inde ulterius procedatur sic : Omnis artifex mechanicus producens imaginem super materiam, memoratur : omnis artifex producens imaginem super materiam, respicit futurum : ergo respiciens ad futurum memoratur : quod falsum est : non ergo omnis motus imaginis sicut imaginis in anima est motus memorie.

Si forte dicatur, quod per utrumque istorum determinatur objectum memoriæ, scilicet per præteritum tempus, et per imaginem. Contra : Dicunt Avicenna et Algazel, quod memoria proprie est conservativa intentionum quas apprehendunt æstimativa et phantasia : et illæ non sunt sensatae, sed tamen a sensibilibus elicitae, ut supra habitum est.

mum est memoriae in actu recordationis.

Ad OBJECTUM autem Philosophi, quod memoria non est præteriti, dicendum quod licet passio quæ est in memoria, sit præsens, tamen non utitur ea ut passione vel specie, sed ut imagine rei præteritæ : et hujus simile Philosophus dat duplex, scilicet in pictura tabulæ, et in forma speculi : utrumque enim istorum potest considerari in se, et sic est simile speciei existenti in sensu in particularibus, et in intellectu in universalibus. Si autem consideratur prout ducens in id cujus est imago vel pictura, tunc est simile ei quod existit in memoria, quæ per se quidem est sensibilium, per accidens autem intelligibilium , quemadmodum supra dictum est.

Ad id quod quaeritur, Utrum omnis Ad qu motus imaginis ut imaginis sit motus memoriae ?

Dicendum, quod non quemadmodum bene probat objectio. Tria enim sunt de ratione objecti memoriae, scilicet tempus præteritum, imago ut imago, et intentio quæ facit hanc imaginem esse hujus rei præterita.

PRÆTEREA quæritur juxta hoc, Quæ differentia sit inter motum imaginativa potentiae et memoriae ?

Solutio. Solutio. Dicendum, quod in objecto memoriae tria concurrunt : quorum unum determinat rem in quam convertitur memoria per actum recordationis, et hoc est tempus præteritum. Aliud autem est quod ducit rem illam ex parte animæ, et est rei proximum, et hoc est imago ut imago, id est, ut ducens in rem. Tertium est illud per quod cognoscitur illa imago esse illius rei, et hoc est intentio rei elicita per compositionem et divisionem imaginum, et hoc est proximum memoriæ : per intentionem enim devenit memoria in imaginem, et per imaginem in rem acceptam in præterito. Dicti autem hujus sententia latet in libro Alpharabii de Memoria et reminiscentia. Et sic patet solutio ad objectum ex Avicenna et Algazele, quia illi dicunt id quod proxi-

Ad ULTIMUM dicendum, quod supra in Ad qu duobus tacta est differentia imaginativa et memoriae, scilicet in modo conservationis, et conservantis. Hic autem additur tertium, scilicet quod memoria est potentia reflexiva in rem præteritam per imaginem et intentionem et tempus, et ideo dicit motum qui est ab anima in rem : imaginatio autem est imago derelicta a sensibili recepta a re, et ideo dicit motum qui est a re in animam.

<--- Page Split --->

ARTICULUS III.

Quid sit organum memorie?

quædam corruptio est, ut dicit Aristoteles. Similiter neque multum veloces in ingenio neque multum tardi sunt bene memores, sicut multoties videtur : quia illi quidem sunt humidiores quam indigent, hi vero duriores quam indiget bonitas memorie : et illis quidem non manet phantasma in anima, alios vero non tangit.

Tertio, Quæritur de organo memorie. Et dicitur communiter ab omnibus Philosophis, quod ejus organum est posterior pars cerebri : sic enim ordinat Avicenna, quod sensus communis sit in prima concavitate cerebri, imaginatio in posteriori parte prime concavitatis cerebri, phantasia vero in prima parte medie partis cerebri, æstimativa autem in posteriori parte ejusdem, memoria vero et reminiscentia in posteriori parte capitis : et hoc est secundum ordinem divisionis capitis in brutis. In homine autem media cellula capitis rationalis syllogistica appellatur : eo quod in illa operatur vis quædam quæ a Gregorio et Damasceno dicitur excogitaliva, et similiter ab Avicenna et Algazele dicitur vis cogitativa, et est vis inquirens et disponens et ordinans singularia : et secundum hoc æstimativa et phantasia erunt in posteriori parte prime partis cerebri. Unde Gregorius Nyssenus et Damascenus dicunt, quod organum memorialvi est posterior ventriculus, quem occipitium vocant, et animalis spiritus qui est in eo. Et idem patet per diffinitionem Avicenne supra positam de memoria. Et idem dicit Algazel. Et idcirco dicit Philosophus, quod ad diversitatem complexionis posterioris partis cerebri sequitur diversitas memorie. Unde multum habentes illam partem humidam sive propter infirmitatem, sive propter juventutem, ut pueri, non sunt bone memoriae, eo quod non retinet formas impressas sicut sigillum si incidit in aquam fluentem. In quibusdam autem aliis propter frigidum et corruptionem illius partis non retinetur forma impressa, sicut in senibus : quia senectus

SED CONTRA hoc videtur esse proversed contra, bium quod dicitur :

Quod nova testa capit, inveterata sapit.

Ex hoc enim videtur, quod juvenes sunt bone memoriae.

  1. Item, Secundum quod dicit Avicenna, habemus virtutem in anteriori parte prime partis cerebri, et similiter in posteriori. Et similiter duas habemus in media : unam ante, et aliam post. Similiter videtur, quod debeamus habere in ultima parte cerebri, unam ante, et aliam post.

  2. Præterea, Videtur quod memoria magis debeat esse in postrema parte : quia illa superior et siccior est et frigidior, et vis retentiva confortatur frigido et sicco.

SOLUTIO. Dicendum, quod memoria orsolutio. ganum habet in posteriori parte capitis. Complexio autem optima illius partis est : quia fit temperate sicca siccitate terminante humidum ne sit nimis fluidum, et temperate frigida frigiditate temperate coagulante formarum impressarum figuras, ne dissolvantur : et secundum corrutionem illius complexionis efficiuntur malæ memoriae secundum naturam. In frigidis enim humidis deest siccum terminans, et in calidis cum calidum liquefaciat humidum et moveat, et propter velocitatem motus dissolvuntur figurae formarum impressarum. In senibus autem propter siccitatem nimis exsiccantem dissolvitur continuatio, sicut in ruinosis ædificiis, et propter hoc decidunt figurae formarum impressarum.

<--- Page Split --->

Ad obiet. Ad 1D autem quod objicitur de pueris, dicendum quod pueri per accidens quandoque sunt bonae memoriae, ut dicit Avicenna : et hoc accidens est : quia anima eorum non est circa plurima occupata : et ideo unum multum quandoque sigillatur in memoriiis eorum : sicut econtra in duris per accidens confortatur memoria, quia quando per studium multum insistunt, tunc imprimitur eis forma quae fortissime tenetur propter siccitatem complexionis.

Ad obiect. Ad aliud dicendum, quod postrema pars posterioris cellula propter siccitatem repugnat apprehensioni : sed in ipsa est virtus motiva : nervi enim motivi meliorantur ex siccitate, et humiditas eorum repugnat motui, ut patet in paralyticis.

ARTICULUS IV.

Quis sit actus memoriae ?

  1. Item, Sensus non est imaginari, sed sentire : ergo male dicit, quod etiam prius imaginabatur sensus.

JUXTA hoc quaeritur, Quae differentia 0 sit inter memoriam et meditationem ?

Et, Quae sit differentia inter actum intellectus et actum memoriae, secundum quod memoria est de intelligibili et per accidens ?

SOLVTO. Dicendum, quod in veritate sol secundum Alpharabium rememoratio dicitur reminiscentia et recordatio secundum Avicennam. Si tamen non fiat vis in hoc, tunc actus memoriae est, sicut prius dictum est, qui per intentionem venit in imaginem et per imaginem in rem prius acceptum.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod res Ad ot absens dicitur per absentiam a sensu, cui tamen prasens fuit in praeterito, et non per absentiam intentionis vel imaginis reservatae in memoria.

Ad aliud dicendum, quod sensus imaAd obi. 2. ginatnr, hoc est, imaginem accipit per magnitudinem et figuram quam invenit in rebus sensatis.

Quarto et ultimo, Quæritur de actu memorie.

Et dicit Alpharabius, quod actus virtutis rememorativa est facere præsentari post ejus absentiam intentionem rei ante imaginem, et judicare illam intentionem esse quam prius imaginabatur sensus.

Sed contra: SED CONTRA :

  1. Quando forma redit post ejus absentiam in animam, tunc redit post ejus oblivionem : post oblivionem autem non redit nisi per iteratam disciplinam : ergo videtur, quod actus memoriae nihil sit nisi iterata disciplina. PRIMA harum probatur per diffinitionem oblivionis, quam ponit Gregorius Nyssenus in cap. de memorativo, sic : « Oblivio est memoriae abjectio. »

Ad aliud dicendum, quod sicut dicit Ad qui Aristoteles, meditationes salvant memoriam in reminiscento. Hoc autem nihil aliud est quam speculari multoties idem sicut imaginem, et non sicut per se. Et ex hoc accipitur, quod meditatio inest secundum intellectum ortum a sensibus, et est frequens conversio memoriae super speciem rei ut est imago, et non ut est secundum se accepta.

Ad aliud dicendum, quod intellectus contemplatur speciem ut est principium scientiae præsentis in anima, et non retorquet eam ad rem acceptam in præterito sicut facit memoria : et ex hoc patet differentia.

<--- Page Split --->