QUÆSTIO XXXVI.

De actu sensus communis.

Quinto, Quæritur de actu sensus communis.

Et quærun tur tria.

Quorum primum est, Quid sit actus sensus communis ?

Secundum autem, Utrum sensus communis unus existens in uno tempore apprehendat diversa sensata ?

Tertium est, Qualiter contingit sensum communem esse verum vel falsum, et mentiri, vclervum dicere ?

<--- Page Split --->

ARTICULUS I.

Quid sit actus sensus communis ?

Ad primum proceditur sic:

  1. Probat Aristoteles in secundo de Anima 1, quod sensus communis actu habet sensata communia.

Et prima ratio sua haec est : Omnis sensati per se est aliquis sensus per se : commune sensatum est sensatum per se : ergo habet aliquem sensum per se : sed nullus propriorum per se apprehendit communia : quod probatur per hoc : quia unusquisque propriorum est tantum sui sensibilis per se et non alterius : suum enim sensibile est, quod non contingit altero sensu sentiri : sensatum autem commune a quocumque sensu sentiatur, sentitur etiam alio sensu : ergo nullus propriorum erit sensati communis per se : et sic relinquitur, quod approhendere sensatum commune sit actus sensus communis.

  1. Alia ratio est, quod proprio sensu sentitur sensatum commune sicut sensatum alterius sensus : sed sensatum alterius sensus sentitur per accidens : ergo et commune per accidens. Cum igitur sic sit sensatum per se, sensus communis accipiet ipsum per se.

Probat etiam Philosophus, quod actus etiam sensus communis est apprehendere sensata propria.

  1. Nos enim sensata propria judicamus differentia et eadem, ut album dicimus esse dulce, quandoque autem non dulce. Aut ergo facimus hoc uno sensu, vel diversis. Si diversis, tunc esset sicut si ego sentirem album et tu dulce : et ex hoc neuter nostrorum cognosceret differentiam quae est inter album et dulce.

Si autem uno, tunc oportet, quod ipse unus sensus apprehendat utrumque : quia aliter non poneret alterationem et convenientiam inter ea : et sic sensus communis erit omnium sensibilium propriorum, quae dicit altera vel eadem invicem esse.

  1. Praeterea, Diversitas et convenientia relationes sunt, quae non cognoscuntur sine relativis in quibus sunt : ergo diversitas et convenientia quae est inter sensibilia propria, non cognoscitur sine cognitione sensibilium propriorum : sed differentiam et convenientiam inter sensibilia propria cognoscimus per sensum communem : ergo et sensibilia propria erunt de cognitione sensus communis.

Praeterea probat Philosophus, quod sentire actus sensuum propriorum pertinet ad sensum communem, ut cum dicitur, video me videre, et sentio me audire : et haec est ratio sua :

  1. Nullius sensus proprii duo sunt objecta, sed unum proportionatur organo illius sensus: actus autem non est idem cum objecto, videre enim non est idem cum colore: ergo videtur, quod non pertineat ad sensum proprium, sed ad communem cognitio ipsius actus.

  2. Praeterea, Quidquid videtur, vel color est, vel colorem habet, vel est actus coloris qui est lumen : actus autem videndi neque color est, neque colorem habet, neque est actus coloris qui est lumen : ergo non sentitur visu, sed sentitur sensu communi. Et similiter est de actibus aliorum sensuum.

Sed contra hoc est, quod

  1. Ipsae potentiae diffiniuntur per actus, actus autem per objecta. Si igitur sensus communis sunt tres actus, illi scilicet qui dicti sunt, habebit sensus communis tria diffinitiva, quod esse non potest.

  2. Praeterea, Unius potentiae unicus est actus : sensus communis est potentia una : ergo actus suus erit actus unus.

<--- Page Split --->

  1. Item, Si una potentia non potest converti super actum suum, tunc neque sensus communis converteretur super actum suum: et ita oportebit nos habere alium sensum quo apprehendimus actus sensus communis, et iterum alium quo apprehendimus actus illius: et sic ibimus in infinitum,

  2. Praeterea quaeritur, Cum dicitur, Video me videre, vel sentio me videre, utrum eadem apprehensione numero percipiatur actus et objectum, vel diversa? Si eadem, tunc nihil est dicere, quod sensu communi sentiam me videre vel audire: quia videndo album, video me videre album. Si vero diversa, tunc oportebit diverso tempore judicare actum et objectum: quod videtur esse inconveniens: quia sic videretur ire in infinitum: quia illum actum oportebit nos iterum alio actu judicare, et illum iterum alio.

que nominatus est ex parte sensibilis, et ex parte sensuum. In visu autem ex parte sensus dicitur visio : ex parte sensibilis autem non habet nomen. Unde cum videre nihil aliud sit quam uti visu in perceptione visibili, non oportet alium actum habere ad cognitionem illius actus. Vel, dicatur melius, quod ad cognitionem objecti exigitur actus per quem est conversio super objectum : sed quia actus immediate egreditur a potentia, propter hoc ad cognitionem actus non exigitur alius actus.

ARTICULUS II.

Utrum sensus communis in uno tempore apprehendat diversa sensata ?

Solutio. Solutio. Dicendum quod tres actus Ad object. sunt sensus communis, ut probatum est 1. per rationes Philosophi, sed non eodem modo conveniunt sensui communi. Apprehensio enim sensati communis est actus suus per se, et per illum diffinitur. Apprehensio autem sensati proprii, convenit ei per posterius, scilicet in quantum sensatum proprium est in sensato communi ut in subjecto : sed apprehensio actuum convenit ei per accidens, scilicet in quantum unusquisque propriorum reducitur in ipsum : sicut enim dicit Avicenna, omnes sensus proprii oriuntur a communi et revertuntur ad ipsum cum lucro.

Et per hoc patet solutio ad primum. Ad object. Ad alud dicendum, quod unus actus per se est unius potentiae, sed plures per posterius.

Ad object. Ad alud dicendum, quod eodem visu 4. secundum actum video me videre album, quo video album secundum quod reductum est in sensum communem : sicut enim probatum est supra, sensus et sensibile idem sunt tactu : quia actus quando-

Secundo quaeritur, Utrum sensus communis unus existens in uno tempore apprehendat diversa sensata ?

Et videtur, quod non.

  1. Unum enim simplex est actu unum : sed sensus communis potentia passiva est et efficitur in actu per sensibile : ergo videtur, quod per diversa sensibilia diversus sit in actu : et ita non unus actu existens judicat diversa : judicando enim diversa, per diversa efficitur in actu.

  2. Similiter, Videtur quod nec in eodem tempore judicet diversa : quia in eodem tempore non possunt esse diversa secundum actum.

  3. Praeterea, Quandoque diversitatem ponit inter contraria : et si judicando contraria esset secundum utrumque in actu, tunc simul in eodem et in uno tempore essent contraria, quod non potest esse.

Si forte diceretur, quod sensus communis unus est in potentia, et duplex in organo, sicut visus, quia habet duos oculos : hoc non potest esse : quia sensus communis apprehendit sensata omnium

<--- Page Split --->

sensuum propriorum : et sic respectu cujuslibet oporteret, quod darentur ei duo organa, quae in nullo differrent ab organis sensuum propriorum : et sic etiam sensus communis in nullo differret a propriis.

Si iterum diceretur, quod sensata propria uniuntur quando veniunt ad sensum communem, tunc illa unio vel erit ex parte subjecti, scilicet quia sunt in subjecto uno, et tunc tenent praehabitae rationes, scilicet quod idem numero subjectum secundum quod idem habebit in se diversas formas per quas est in actu coelementares et contrarias. Aut unio est ex parte sensibilium, scilicet quod misecantur : et tunc sicut mixta non sentiuntur in actu proprio, sed in actu mixti : ita sensus communis sensata propria non judicabit per se, sive per proprias rationes : sed in ratione cujusdam confusi, quod constituitur ex omnibus sensibilibus, quod iterum patet esse falsum.

Si propter hoc aliquis dicat, quod sensus communis simul et semel non habet diversa sensibilia in se, sed successive. Contra : Constat, quod uno et eodem numero nunc ponitur identitas et diversitas inter eadem et diversa, sicut supra habitum est : et non ponitur identitas et diversitas nisi cognitis eisdem et diversis : cognitis autem eisdem et diversis efficitur in actu ab eisdem et diversis : ergo unum et idem numero est actu eadem et diversa. Quod autem in uno et eodem nunc, sic probatur. In hoc enim nunc judico esse diversum album et dulce : et non judico esse diversum album a dulci nisi cognoscendo album et dulce : ergo in hoc cognosco album et dulce : cognoscendo album et dulce, sensus communis est in actu per album et dulce : ergo in hoc nunc sensus communis actu est album et dulce. Et idem argumentum tenet de judicio contrariorum, quod fit per sensum communem.

Solutio hujus quaestionis duplex est tradita ab Aristotele in fine libri secundi de Anima 1, et in fine libri de Sensu et sensato. Quarum una est ex parte sensus communis, altera ex parte objecti sui.

Ex parte sensus communis est haec, quod sensus communis uno modo est unus, et alio modo est plures secundum actum. Consideratur enim in se, et sic est unus. Consideratur etiam in proportione ad sensus particulares qui oriuntur ab eo et revertuntur ad ipsum, et sic est plures et divisibilis. Et simile hujus est in centro circuli, a quo egrediuntur lineae ad circumberentiam : si enim punctum consideratur in se, tunc est unum. Si autem in comparatione ad lineas, tunc est in ratione multiplicis principii.

Ex parte objecti similiter est duplex consideratio : si enim magnitudo subjecti quae est objectum sensus communis, consideratur in se, tunc est unum sensatum sensus communis. Si vero consideretur per respectum ad sensata propria quae sunt in ipso, scilicet album et dulce, et hujusmodi, tunc est in ratione plurium, Cum vero convertitur sensus communis ad sensatum, dupliciter potest converti, ut ad unum, vel ad multa quae uniuntur in uno. Si primo modo, tunc est in uno indivisibili tempore. Si secundo modo, tunc non est in uno indivisibili tempore. Quod sic probatur : Convertatur enim sensus communis ad subjectum aliquod in quo est album et dulce, ponendo identitatem vel diversitatem inter ea per subjectum illud, tunc subjectum illud erit quasi punctum continuans album et dulce. Cum igitur non sit idem respectus ad dulce et ad album, oportet subjecto uno et eodem bis uti, scilicet in proportione ad album, et in proportione ad dulce. Ergo quiescere accidet de necessitate : et ita motus ad album et motus ad dulce non erunt in eodem tempore non interrupto, sed in sequentibus temporibus.

<--- Page Split --->

Et hoc est quod dicit Aristoteles in secundo de Anima 1 in solutione ejusdem quaestionis, sicut dicunt quidam. Punctum in quantum unum est et non duo, sic est indivisibile : indivisibile autem secundum quod indivisibile est, unum est discernens et simul. Secundum illud vero quod est divisibile, non unum est : bis enim utitur eodem signo simul. In quantum enim ut duobus utitur termino uno, duo judicat, et sic separata sunt ut quodam separato dijudicata. In quantum vero unum, uno et simul judicat. Posset tamen dici, quod ea inter quæ sensus communis ponit convenientiam et diversitatem, sunt ordinata, et sensus communis movetur ab uno in alterum : et sic nihil prohibet unum motum esse super duo et in eodem tempore.

ARTICULUS III.

Utrum sensus communis est verus ?

Tertio quæritur, Qualiter contingit sensum communem esse verum vel falsum, et mentiri et verum dicere ?

Videtur enim, quod sit semper verus : quia

  1. Sensus communis accipit a sensu proprio sensatum proprium, circa quod non est error : ergo nec circa sensum communem error erit.

DICENDUM ergo ad primum, quod diversa sensibilia ex æquo simul non sunt secundum actum in sensu communi, sicut objectio probat : sed diversa sensibilia habentia ordinem ad unum in quo sunt ut in subjecto, bene possunt esse in sensu communi actu per speciem illius objecti. Similiter etiam diversa sensibilia habentia ordinem ad se invicem ita quod judicium sensus communis transeat ab uno in alterum, bene possunt esse in sensu communi. Cum enim omnis ratio convenientiae et differentiae sit in comparatione ad aliquod unum, et idem, illud erit principium cognoscendi convenientiam et differentiam : et sic sensus communis speciem illius in se habet ut actum simpliciter. Aliorum autem speciem habet ut actum, qui non est actus simpliciter, sed per respectum ad illum.

Et per hoc etiam patet solutio ad secundum : quia sicut est identitas et diversitas in actu sensus communis, ita est etiam diversitas et identitas in tempore quod mensurat illum actum.

  1. Item, Sensibile movet sensum communem, ut habitum est supra : sensibile autem semper est cum præsentia materia : ergo illud quod movet sensum communem, erit cum præsentia materia : sed præsens in materia semper est verum : ergo sensus communis semper erit verus.

  2. Item, Quidquid est in re demonstrabili, est verum et non falsum : omne præsens est in re demonstrabili : ergo omne præsens in re est verum et non falsum : sensus autem communis est in re præsente tantum : ergo sensus communis est verus tantum, et non falsus.

Sed contra hoc est quod dicit AristoSed cont teles, quod verum et falsum sunt secundum sensum communem in tertio de Anima 2 sic, quod dicens, album est, non mentitur : dicens autem, hoc est album, mentitur : et ita particulariter motus et magnitudo accidunt sensibilibus circa quæ est maxime decipi secundum sensum.

SOLUTIO. Dicendum, quod sensus comsolutimunis habet plures actus, ut supra determinavimus. Quorum unus est componere et dividere sensata propria cum

<--- Page Split --->

sensato communi et ad invicem, et ex hoc actu accidit ei mentiri et verum dicere. Quando enim componit secundum quod est in re, tunc verum dicit: quando vero aliter quam in re, tunc mentitur et decipitur: sicut quando componit actum mellis ad substantiam fellis, mel esse fel arbitramur propter deceptionem.

Ad t. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod sensus proprii veri quidem sunt, quia nihil ponunt : et licet sensus communis mo-

veatur a sensibilibus propriis, tamen decipitur non secundum quod movetur ab ipsis, sed in quantum componit sensata propria.

Ad aliud dicendum, quod præsens in Ad 2 et 3. re est simpliciter : et ab hoc non est deceptio, sed ab eo quod sensus communis addit super rem, quod est compositio et divisio sensibilium.

Et per hoc patet solutio ad ultimum.