QUÆSTIO XXXV.
De sensu communi.
Deinde transeundum est ad quaestionem de sensu communi, de quo quaeruntur quinque. Quorum primum est, Quæ sit necessitas ponendi sensum communem ? Secundum, Quid sit sensus communis ? Tertium, Quid sit ejus organum ? Quartum, De objecto sensus communis. Quintum, De ejus actu.
ARTICULUS I.
Quæ sit necessitas ponendi sensum communem ?
Ad primum proceditur sic : 1. Sicut dicit Avicenna, nihil cogit nos ad ponendum sensum communem, nisi quia nullus sensus proprius potest discer-
nere idem et diversum inter sensata per compositionem et divisionem : et idcirco oportet nos ponere sensum communem, qui dicat album esse dulce, et sic de aliis sensatis. Quod autem nullo modo posset discerni compositio vel divisio sensibilium secundum affirmationem vel negationem, sic probatur, et est ratio scripta in II de Anima in fine 2 : cujus rationis sententia hæc est. Uno enim aliquo discernimus et sentimus, quia conveniunt et differunt album et dulce : ergo necesse est, quod hoc sit vis aliqua animæ. Cum autem convenientia et differentia
<--- Page Split --->
illorum sentiatur cum præsentia materiæ secundum quod illa sensibilia sunt, judicium illud non erit phantasie vel alicujus virtutis inferioris quae sine præsentia materie discernit. Sed quia tactus diversa genere habet sensata quæ etiam sunt causæ aliorum sensatorum, ideo posset aliquis credere, quod hoc fiat tactu : et ideo probat, quod non : quia si caro esset ultimum et medium tangendi talia, tunc non sentiremus alteritatem talem nisi tangentes : quod patet esse falsum : quia ponimus alteritatem inter colorem et sonum, quorum neutrum tangimus. Et dicitur hic caro ultimum ex parte tangentis, non tangibilis : quia cum tangentis et tacti ultima sunt simul, illud ultimum tangens est caro.
Ex his autem adhuc posset dicere aliquis, quod hoc judicium non fieret uno, sed diversis sensibus et separatis, et probat, quod non : quia tunc sic fieret ac si ergo album, tu vero dulce sentires : et ex hoc neuter nostrum sciret alteritatem : et fundatur in hoc, quod comparationem ponens inter aliqua, judicat de utroque comparatorum : unde necesse est, quod unum et idem dicat judicium hoc. Et quia simile est in intellectu speculativo de vero et falso, et in practico de bono et malo, et generaliter de diversis intelligibilibus, ideo inducit concludens, quod si unum hinc inde dicit judicium, quod etiam unum est intelligens et sentiens ipsum.
- Plures autem rationes ad hoc quod judicium diversorum sensibilium non sit simul in uno sensu proprio, ponit Philosophus in fine libri de Sensu et sensato, quarum sententia haec est : Sensata diversa quae movent unum sensum simul, aut movent aequaliter, aut inaequaliter in eodem et indivisibili tempore. Si inaequaliter : ergo cum major motus depellit minorem etiam in diversis sensibus, multo magis depellet in eodem sensu : et sic minor non sentietur : non ergo duo simul sentiuntur in eodem indivisibili tempore. Quod autem major depellit
minorem in diversis sensibus, probat Philosophus per hoc, quod si accidat aliquos esse vehementer intendentes vel timentes ex hoc quod audiunt multum strepitum, non sentiunt superlatum aliquod visibile ad oculos. Alia ratio sua est ad hoc, quia si duo inaequaliter movent sensum, videmus unumquodque simplex magis facere sensum quam mixtum, ut vinum simplex magis quam temperatum, et mel, et colorem, et hujusmodi. Hujus autem causa est, quia ea quae miscentur, obscurantur ad se invicem in mixto : ergo multo fortius quando separata sunt, et actu diversa simul agunt in unum sensum, major motus depellit et obscurat minorem. Si autem sint aequaliter moventia, aut neutrius erit sensus, aut unus sensus erit ex utrisque : si enim non commiscentur sensibilia, cum unum numero passivum non sit susceptibile in uno tempore diversarum formarum genere vel specie, unus sensus non suscipiet in eodem indivisibili tempore speciem diversorum sensatorum aequaliter agentium : et sic neutrius erit sensus.
Si vero diceretur, quod commiscerentur sensata, probat Philosophus hoc esse impossibile : sensata enim quæ dicimus eadem vel diversa esse subjecto, sunt diversa genere, ut album et dulce : diversa vero genere sensibilia non sunt commissibilia : ex albo enim et dulci numquam fit unum per se, sicut ex acuto et gravi in symphoniiis, ex albo et nigro in coloribus.
Præterea, Minus distant sensata duo ejusdem generis quam sensata duo diversorum sensuum : sed non possunt esse simul in uno indivisibili tempore secundum actum duo sensata ejusdem sensus : ergo multo minus erunt in uno sensu sensata diversorum sensuum. Et quia posset aliquis dicere, quod miscibilia sunt simul in mixto, et simul sentiuntur in ipso, dicit Philosophus, quod non est inconveniens : quia tunc sentiuntur ut unum et non ut duo : sentiuntur enim secundum actum mixti, non secundum
<--- Page Split --->
actum miscibilium. Quia vero iterum aliquis posset dicere, quod duo et tria sensata ejusdem sensus sunt in uno sensu, respondet iterum Philosophus, quod hoc est verum secundum quod unus sensus specie et virtute est unus, sed non secundum quod comparatione et indivisibili tempore est unus. Et sic patet, quod sequitur prius habita conclusio.
Item, Nos videmus, quod anima per sensus indicat contraria sensata et coelementaria. Et dicuntur contraria, quae posita sunt sub eodem genere maxime a se distantia, et unius sensus sunt, sicut album et nigrum. Coelementaria autem dicuntur, quae aeque prima sunt, et diversa sunt genere, possibilia simul esse in eodem, ut album et dulce in saccharo. Unde aliter judicat contraria, et aliter coelementaria : uno enim sensu contraria judicantur, coelementaria vero diversis. Si vero judicat contraria, cum contraria non possunt simul esse in eodem, non simul uno sensu sentiet contraria. Si autem coelementaria judicat, cum de ratione proprii sensati sit, quod non sentiatur alio sensu quam suo, impossibile est simul uno sensu coelementaria judicare. Et sic relinquitur, quod judicare idem et diversum inter sensibilia unius sensus et diversorum, non conveniat alicui sensui proprio.
Item, Supposita specie supponitur genus : ergo si simul uno sensu sentiretur album et dulce, color et sapor essent unius sensus.
Iste sunt rationes Philosophi ad probandum necessitatem sensus communis.
- Avicenna autem adhuc ponit quasdam rationes, et quaedam experimenta. Ratio autem sua haec est, quod nos dijudicamus inter sensata secundum idem et diversum, et affirmationem et negotionem. Cum ergo unius dijudicantis sit cognoscere unum dijudicatorum, oportet quod illud judicium fiat aliqua una virtute : et cum sit inter sensata secundum quod sensata sunt, et non secundum quod imaginata et intellecta, oportet quod illa
vis habeat nomen sensus : et cum non sit ad unum sensatum, sed ad plura, non erit sensus proprius, sed communis.
Item, Non potest dici, quod hoc fiat per intellectum : quia non omnia animalia habent intellectum, quae tamen idem et diversum discernunt inter sensata.
Praeterea, Elevato baculo canis apprehendit formam doloris, et fugit, quod non esset nisi aliquid in cane conjungeret sensibile visus et sensibile tactus.
- Praeterea, haec ostendunt somnia : cum enim in somno clausi sunt sensus proprii frigiditate descendente a cerebro, et gravantur organa sensuum, simulacra omnium sensuum manifestant se per modum rerum, et non per modum simulacrorum : cum enim haec non possunt fieri in organis propriorum sensuum, eo quod illa clausa sunt per somnum, relinquitur quod fit in aliquo organo quod est centrum sensuum : et hoc est organum sensus communis, ut dicit Avicenna.
Si forte aliquis diceret, quia illa simulacra sunt in phantasia. CONTRA hoc est, quod phantasia recipit simulacra non ut res sunt, sed ut imaginationes et phantasias rerum : illa autem simulacra in somniis repraesentantur ut res : et cum nihil judicet simulacrum ut rem nisi sensus, et non sit in organo sensus proprii, erit in organo sensus communis. Haec tamen infra magis disputabuntur.
- Item, Videmus, quod si aliquis diu vehatur in curru vel navigio in aqua, quod etiam postquam sedet, videntur ei circumvolvi res quas videt. Cum ergo hoc judicium sit extra re praesente, erit judicium sensus : non autem sensus proprii qui est visus, quia oculi moventur : ergo sensus communis : accidit enim hoc ex vertigine spiritus animalis in organo sensus communis, quod est in anteriori parte cerebri : et sic relinquitur, quod necessarium est sensum communem esse.
HAS AUTEM rationes multiplicavimus ex Sedec idicis Philosophorum ad reprimendam
<--- Page Split --->
stultitiam quorumdam, qui dicunt sensum communem non esse, adducentes has rationes :
Unus actus proprius non est nisi unius potentiae : album autem vel color est unus actus : ergo non erit nisi unius potentiae : sed est visus, et est sensus communis secundum Philosophum : ergo potentia sensus communis in discernendo colores non est separata a potentia visus. Similiter per eamdem rationem in discernendo sapores non est separata a potentia gustus : et sic de aliis sensibus. Ergo potentia sensus communis non est separata a potentiis sensuum propriorum.
Item, Nihil recipitur a sensu communi nisi prius suscipiatur a sensu proprio : ergo proprii sensus et communis est unus actus : cum ergo potentiae differant per actus, per quos etiam diffiniuntur, ut habitum est supra, una erit potentia sensus communis et sensus proprii.
Præterea, In libro de Sensu et sensato, et in libro II de Anima 1, videtur Philosophus reddere rationem quare sensata communia dicantur quæ a pluribus sensibus vel omnibus sentiuntur : ergo nihil videtur esse communis sensus nisi plures sensus numero vel omnes.
Sed hoc probatur esse impossibile sic :
Nullus sensus proprius per se et primo est sensibilium communium : ergo sensus communis non est aliquis sensuum propriorum. MAJOR probatur ex hoc quod communia sensata sentiuntur pluribus sensibus. MINOR vero probatur per hoc quod dicit Philosophus, quod sensata communia per se sunt sensus communis.
Item, Nullius sensus proprii sunt duo sensibilia genere diversa per se et primo : sensibile proprium et sensibile commune diversa sunt genere : proprium enim est in genere qualitatis, et commune in genere quantitatis : ergo non sunt unius sensus proprii per se : ergo cum sensibile sit commune per se, ut supra habitum est, erit suis sensus distinctus ab omnibus propriis.
Item, Omne quod sentitur sicut visu dulce, sentitur secundum accidens : sensatum commune a sensu proprio, sicut dicit Aristoteles in fine libri secundi de Anima 2, sentitur, sicut visu dulce : ergo sentitur per accidens : ergo non erit per se sensatum alicujus sensus proprii. Cum ergo sit sensatum per se, ut prius habitum est, erit suus sensus distinctus ab omnibus propriis.
Item, Sensibilium magis differentium sensus sunt magis differentes : sed magis differunt sensibilia quae sunt in diversis prædicamentis, quam ea quae sunt in uno prædicamento in diversis generibus subalternis non subalternatim positis : ergo sensus eorum magis differunt : sed sensibilia communia sunt in quantitate, sensibilia vero propria in qualitate, licet sint in diversis generibus qualitatis : ergo magis differunt sensus communis et proprius, quam aliquis aliorum ab alio.
Item, Si potentiae illæ sunt unum quæ suscipiunt unum actum, sicut dicit objectio facta in contrarium, tunc sensus et phantasie cum erit unus actus, erit et una potentia : quia phantasia est motus a sensu secundum actum factus, et eadem forma quæ fuit in sensu, imprimitur in phantasia.
Item, Cujuslibet sensibilis per se est aliquis sensus per se : sensatum commune est sensibile per se : ergo ipsius est aliquis sensus per se : non sensus proprius, ut probatum est : ergo sensus communis.
SOLUTIO. Dicimus consentiendo Auctosolutio. ribus, quod sensus communis differt ab alio sensu proprio.
AD RATIONEM autem factam in contraAd object. rium, dicendum quod visus actus proprie 1.
<--- Page Split --->
et primo est color, et non sic est actus sensus communis, sed per posterius, scilicet in quantum est in magnitudine et figura : et propter hoc non sequitur, quod sint una potentia : quia ipsarum non est unus actus uno modo.
Ad object. Ad aliud dicendum, quod verum est, 2. quod quidquid suscipitur a communi sensu, suscipitur a sensu proprio, et e converso, sed non eodem modo : quia proprium sensibile accipitur a sensu proprio per se et primo, commune autem per posterius : commune vero accipitur a sensu communi per se et primo, et a sensu proprio per posterius.
Ad object. Ad ultimum dicendum, quod Aristote- 3. les non intendit ita reddere rationem quare sensata communia sunt sensata per se, sed quamdam rationem reddit communitatis eorum.
ARTICULUS II.
Quid sit sensus communis ?
Secundo quaeritur, Quid sit sensus communis ?
Dicit enim Avicenna : « Sensus communis est vis ordinata in prima concavitate cerebri, recipiens per se ipsas formas omnes quae imprimuntur quinque sensibus et redduntur ei. »
Item, Avicenna : Sensus communis est virtus cui redduntur omnia sensata. »
Algazel autem in Physica sua diffinit sic : « Sensus communis est sensus a quo omnes proprii derivantur, ad quem omnis impressio eorum renuntiatur, in quo omnes conjunguntur, et sic sunt quasi suggerentes ipsum. »
CONTRA primam diffinitionem objicitur sic :
Phantasia est virtus ordinata in prima concavitate cerebri, etc. : ergo phantasia est sensus communis. Et videtur hoc per verbum Avicennae, qui dicit sic : « Virium occultarum apprehendentium sensibilium prima est phantasia, quae est sensus communis. »
Item, Avicenna : « Virtus formalis quae est imago ipsa, est ultima, in qua resident forma sensibilium, et facies ejus quam habet a sensibili, est sensus communis. »
Praeterea, Virtutes differunt per objecta : ergo quarum objecta sunt eadem, ipsa sunt eadem : sed phantasie et sensus communis sunt eadem objecta : ergo phantasia et sensus communis sunt eadem virtus. PRIMA scribitur in II de Anima 1. SECUNDA probatur per hoc quod phantasia est cum suis appendiciis naturalibus, scilicet cum colore, quantitate, et figura, sicut et sensatum sensus communis.
Si forte dicat aliquis, quod phantasiae est componere vel dividere phantasmata, et per hoc differt a sensu communi. CONTRA hoc est, ut patet ex dictis etiam, quod sensus communis componit et dividit sensata : et sic in illo non viderentur habere differentiam phantasia et sensus communis. Praeterea dicit Algazel, quod sensus communis est in quo conjunguntur sensata propria. Si enim nihil esset in nobis in quo conjungerentur albedo et sonus, nesciremus hoc album esse, cujus sonum audiremus. Conjunctionem vero albedinis et soni non apprehendit oculus, nec auris, sed sensus communis.
SED CONTRA :
- Philosophus in libro II de Anima 2 dicit, quod phantasia est motus a sensu secundum actum factus. Sensus autem secundum actum est secundum esse sensibile : ergo secundum sensibile commune : et sic videtur, quod phantasia a sensu generetur communi. Cum autem
<--- Page Split --->
nihil sit a quo generatur phantasia, non erit sensus communis.
Præterea, In libro de Memoria distinguit Aristoteles inter phantasmata et imaginationes, dicens : Secundum seipsum quidem speculationem ut phantasma quoddam oportet accipere. In quantum vero alterius est, ut imaginationem et memoratiorem. Sensus est, quod forma apprehensa in anima sensibili potest considerari in se, ita quod non referatur ad aliam rem cujus forma est vel imago, et sic dicitur phantasia. Vel, potest comparari in consideratione ad rem quæ apprehenditur per ipsam, et sic dicitur imago. Et ideo dat ibi exemplum de figura animalis picta in tabula, quæ potest considerari in se, et sic est pictum animal : vel prout repræsentat leonem vel vitulum, et sic est imago. Ex his accipitur, quod phantasia accipit formam non in comparatione ad rem : sensus autem communis accipit formam ut a re præsente : imago vero accipit formam ut ad rem, quæ tamen non necessario est præsens. Ergo sensus communis non est phantasia, et phantasia non est imaginatio.
Hoc idem videtur per Alqazelem dicentem : « Scias, quod sensus interiores quinque sunt, scilicet sensus communis, virtus imaginativa, phantasia, virtus aestimativa, et virtus memorialis. »
Præterea, In corporibus, ut dicit Avicenna, non est ejusdem bene recipere et bene retinere : una enim harum virtutum causatur ab humido, et altera a sicco : ergo in viribus animæ conjunctis organo erit similiter : sed virtus sensitiva determinatur secundum bene recipere sensibilia. Ergo non erit illius bene retinere : sed phantasie est bene retinere, ut dicit Philosophus in libro de Somno et vigilia : dicit enim ibi, quod simulacra recepta a sensibus manent in phantasia, et refluunt in somnis ad organa sensuum : ergo phantasia et sensus communis non sunt eadem virtus.
PRÆTEREA , Quæriturcircadiffinitio - nemAlgazelis , Perquemmodumderiva - tionissensuspropriiderivanturasensucommuni ?
Et per rationem ipsius nominis quod est sensus communis, videtur quod deriventur ab ipso sicut partes potestativæ a toto potestativo : et ex hoc videtur sequi, quod sensus communis nihil aliud est quam quoddam totum constitutum ab omnibus sensibus propriis. Ex hoc ulterius sequitur, quod sensus communis nihil est extra sensum proprium, quod jam improbatum est in præhabitis.
Præterea, Videtur quod magis sensus communis derivetur a propriis, quam e converso : sensus enim communis est ad quem referuntur sensata propria : et ita sensus proprius est prius secundum actum quam communis, et id quod apprehenditur a proprio sensu, transit ad communem : ergo cum posterius derivetur a priori, sensus communis derivatur a propriis, potius quam e converso.
Præterea, Quæritur de hoc quod dicit, quod in ipso omnes conjunguntur. Aut enim conjunguntur in ipso sicut partes in toto integrali, et hoc jam improbatum est : aut sicut in principio per quod constituuntur : aut sicut in eo in quo completur comparatio eorum. Si secundo modo, hoc videtur falsum : quia prius non constituitur a posteriori, sed e converso. Si tertio modo, tunc non esset auditus perfectus in se, nisi sonus qui auditur, per sensum communem comparetur ad colorem sonantis : et non esset visus perfectus in se, nisi per sensum communem color comparetur cum sapore et odore rei vise, et sic de aliis.
Præterea, Quæritur de hoc quod dicit, quod proprii suggerunt communem : suggerere enim ab ipso intelligitur consulere. Consilium autem quærere non est nisi virtutis inquirentis et componentis et dividentis. Sensus autem proprius nihil componit et dividit, ut ex præhabitis patuit. Ergo videtur, quod proprius non suggerit communem.
<--- Page Split --->
Præterea , Quæriturderationenomi - nishujuspotentiæ .
Dicit Alpharabius in suo libro de Somno et vigilia, quod aliud est apprehendere formam ut sensatam, et aliud ut phantasiam et imaginationem. Forma enim sensata apprehenditur ut res præsens, phantasma vero et imago etiam in absentia rei apprehenduntur. Si ergo sensus communis sensus est, videbur quod illius sit apprehendere formam cum præsentia rei.
Præterea, Hoc videtur per Avicennam, qui distinguit inter opus sensus proprii, et sensus communis, et imaginationis, et formalis, sic dicens : « Cum autem volueris sic scire differentiam inter opus sensus exterioris, et opus sensus communis, et opus formantis, attende dispositiones unius guttae cadentis de recto, et videbis rectam lineam : et attende dispositiones alicujus recti, cujus summitas moveatur in circuitu, et videbitur circulus. Impossibile est autem ut apprehendas rem vel lineam ut circulum, nisi illam sæpe inspexeris : sed impossibile est ut sensus exterior apprehendat eam bis, sed videt eam ubi est. Cum autem describitur in sensu communi, antequam removeatur atque deleatur forma ejus communis, apprehendit eam sensus exterior ibi ubi est, et apprehendit eam sensus communis quasi esset illic ubi fuit, et quasi esset illic ubi est, et videt distinctionem circularem ante rectam. Hoc autem impossibile est comparari sensu exteriori ullo modo : sed formans sive imaginativa apprehendit illa duo, et format ea, quamvis destructa sit res quæ jam abiit.» Ex hoc accipitur, quod sensus proprius accipit qualitates quæ sunt sensibilia propria cum præsentia materiae : sensus autem communis accipit magnitudinem in qua sunt sensibilia propria etiam cum præsentia materiae : formalis autem seu imaginativa sine præsentia materiae.Cum igitur omnis sensus sit susceptivus sensibilium specierum præsente materia, sensus communis erit sensus.
Quæritur ergo, Quare dicitur communis ? Non enim dicitur communis ut genus, neque ut totum integrale sive potestativum. Si enim esset communis ut genus, prædicaretur de singulis propriis, quod falsum est. Si vero ut totum, tunc sua essentia nihil esset extra essentiam propriorum sensuum, sicut essentia totius nulla est extra suas partes constituentes ipsum. Ergo relinquitur, quod communitas ipsius sit ex parte objecti. Cum enim quilibet sensuum propriorum recipiat sensibile sibi appropriatum, sensus ille non habebit rationem proprii, ad quem referuntur omnia sensibilia, sed habebit rationem communis.
Præterea, Videtur quod etiam alia ratione communitatis dicatur sensus communis : licet enim color differat a sapore et odore et sic de aliis, nihilominus tamen habent subjectum commune : idem enim subjectum est in quo est color et sapor et odor et sonus et qualitates tactus. Cum ergo sensus communis per se immutetur a magnitudine subjecti, quæ commune subjectum est omnium sensibilium, hæc erit quædam alia ratio communitatis ejus.
Præterea, Tertia ratio communitatis est, quod sensus proprii referuntur ad ipsum ut ad unum centrum omnium sensuum, ut dicit Avicenna. Cum igitur id quod refertur ad plura, non potest esse cujuslibet proprium, eo quod proprium est, quod uni soli convenit, hæc videbitur tertia ratio communitatis suæ.
SOLUTIO. Concedimus has ultimas rationes ostendentes quare sensus dicatur communis.
Ad diffinitionem autem primam dicendum, quod illa est data per propriam materiam hujus potentiae quæ est organum : et illa tangitur per hoc quod dicitur, Vis ordinata in prima concavitate cerebri : prima enim concavitas cerebri est locus in quo primo est congregatio spiritus animalis, quo per distributionem a! organa specialia operantur quin-
<--- Page Split --->
que sensus. Tangit etiam hæc diffinitio rationem communitatis per hoc quod dicicitur, Recipiens per seipsam formas omnes. Et t.ngit rationem proprii objecti hujus potentiae per hoc quod dicitur, Quæ imprimuntur quinque sensibus. Quinque sensibus enim imprimuntur sensibilia propria primo, et posterius sensata communia : et debet intelligi dictum Avicennæ formaliter, ut hic sit sensus, quod sensus communis recipit formas quæ imprimuntur sensibus secundum quod sensibus imprimuntur. Et cum differentia sit inter formam sensitivam et phantasma et imaginationem, patet per hoc quod distinguitur sensus communis a phantasia et imaginatione et cæteris potentiis interioribus : et sic solutum est primum.
Ad 1. Ad aliud dicendum, quod Avicenna sumit phantasiam large, prout comprehendit sensum communem et imaginationem : et propter hoc quandoque vocat eam sensum communem, et quandoque imaginationem.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod dictum Avicennæ sic intelligitur, quod facies formalis sive imaginationis est sensus communis non essentialiter, sed ut imprimentis, ita quod sensus communis sit genitivi casus : et hoc patet per hoc quod sequitur immediate : subdit enim sic : « Sensus enim communis reddit virtuti formali quasi ad reponendum quidquid reddunt ei sensus. »
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod non est ejusdem rationis objectum in phantasia et in imaginatione et sensu communi, ut patet ex prædictis. Præterea non est ejusdem virtutis recipere et retinere, ut supra patuit in objiciendo.
Ad hoc quod ostenditur, quod per compositionem et divisionem non differunt sensus communis et phantasia, bene concedimus.
Similiter objecta illa quæ probant sensum communem et phantasiam non esse idem, concedimus de plano.
Ad diffinitionem Alqazelis concedimus, quod datur per rationem nominis sensus communis. Sensus enim communis est in organo a quo distribuitur spiritus animalis operans ad organa sensum propriorum sensuum : et hoc tangit cum dicit, a quo omnes proprii derivantur. Similiter sensus communis est, qui efficitur in actu a sensibilibus omnium sensuum propriorum : et hoc tangit cum dicit, Ad quem omnis impressio renuntiatur. Similiter sensatum commune quod est sensus communis, per se et primo est id quod conjungit omnia sensibilia et propria, ut patet in rationibus ultimo adductis : et hoc tangit cum dicit, In quo omnes conjunguntur, quia per suum objectum sensata omnia conjungit. Cum autem unum sensibile proprium non convenienter ostendat et sufficienter nocivum et conveniens animal sentienti, ex colore enim non sufficienter cognoscitur coloratum, sed oportet multa sensibilia componere, quæ compositio est sensus communis, ideo dicit, quod omnes alii sensus suggerunt sensum communem circa cognitionem sensibilem. Ideo etiam dicit Avicenna, quod cognitio sensus proprii non completur nisi per cognitionem sensus communis.
Ad 1b autem quod objicitur in contrarium, dicendum quod quantum ad distributionem spiritus animalis sensus proprii derivantur a communi, et quoad hunc respectum sensus communis est prius quam sensus proprii : et sic solvitur primum.
Ad aliud dicendum, quod impressio sensuum propriorum renuntiatur sensui communi : quia idem est actus sensus proprii et sensus communis, sicut in prehabita quaestione expeditum est.
Ad aliud dicendum, quod sensus proprii quoad sua sensata conjunguntur in communi, conjunguntur etiam in ipso sicut in perfectivo : licet enim proprius sensus non erret in proprio sensibili, tamen ab ipso sensibili non perfecte cognoscitur particulare quod est in sensu,
<--- Page Split --->
sed ex multis, quæ multa conjungit sensus communis.
. SED CONTRA hoc videtur, quod sit in seducorde :
Ad ultimum dicendum, quod suggerere ponitur ibi pro expectatione complementi cognitionis circa particulare quod est in sensu. Hæc enim completa non est in sensibili, sed in omnibus sensibus qui insunt in particulari posito in sensu, sicut patet in cognitione auri, quod cum non sufficienter cognoscitur ex colore, examinatur ad tinnitum et sonum : et si non sufficienter cognoscitur ex his duobus, examinatur ad odorem, est enim minoris odoris quam cuprum : et si non sufficienter cognoscitur ex his tribus, examinatur ad pondus et percipitur tactu. Hæc autem sensibilia conjungit sensus communis.
ARTICULUS III.
Quid est organum sensus communis ?
Tertio, Quæritur de organo sensus communis.
Et videtur ex præhabita auctoritate Avicennæ, quod prima concavitas cerebri sit organum sensus communis.
Item, Avicenna in VI de Naturalibus in fine : « Virtus formalis et sensus communis fiunt in prima parte cerebri, spiritu replente ipsum ventriculum : quæ omnia non fuerunt nisi ut adspiciant supra sensus proprios, quorum plures derivantur a priori parte cerebri. »
Item, Sensus communis accipit esse a propriis : ergo organum ejus situm erit post organum sensuum propriorum, et sic in anteriori parte cerebri.
Præterea, Spiritus animalis facit sensum et motum : sed in anteriori parte cerebri facit sensum, et in posteriori motum : ergo organum sensus communis cum repleatur sensu sensibili, erit in anteriori parte cerebri.
Dicit enim Avicenna : « Sensus cordis et præcipue tactus major est quam sensus ipsius cerebri. » Cum ergo sensus communis sit, ad quem terminantur sensus proprii, ut dicit Avicenna, videbitur organum sensus communis esse in corde secundum quod tactus terminatur ad ipsum.
Præterea, Habitum est supra, quod habeant instrumenta sua circa cor gustus et tactus : et ita sensus communis quoad judicium saporum et tangibilium videbitur organum habere circa cor.
SOLUTIO. Sicut dicit Avicenna, disposolutsitio sensus communis est talis, quod ex ipso est principium cujuslibet virtutis sensibilis, et postea redit ad ipsum cum lucro. Cum ergo nervi sentiendi nascantur ex prima parte cerebri, eo quod prima pars cerebri mollior est, et mollities facit multum ad impressiones sensibilium, dicimus quod organum sensus communis est in prima concavitate cerebri, quæ plena est spiritu sensibili.
Ad illud autem quod objicitur in conAd obtrarium, dicendum quod tactus secundum quod est judicium tangibilium, et gustus secundum quod est judicium saporum, oriuntur a prima parte cerebri, ut supra determinatum est. Secundum vero quod sensus alimenti, sic relationem habent ad cor ut a quo principium est digestionis. Aliter tamen solvit Avicenna dicens, quod nihil prohibet, quod aliqua virtus oriatur in uno membro, et perficiatur in altero, et tunc completa revertatur ad ipsum : unde ipse vult, quod virtus sensitiva oriatur a corde, et perficiatur in cerebro, sicut et virtus nutritiva oritur a corde, et complementum ejus est in hepate, licet huic videatur dicere contrarium Averroes, et sensus communis terminus est sensuum propriorum secundum quod sunt in virtute sensibili perfecta : et ideo organum ejus est in prima concavitate cerebri.
<--- Page Split --->
sterius : et sic non erunt quinque æque prima.
Si FORTE hoc concedatur, Sed contra. Contra : Sentimus enim aliqu id quiescens quod non movetur, et illius magnitudinem percipimus sine sensu : ergo videtur, quod non semper alia motu sentiamus.
ARTICULUS IV.
Utrum quinque sensibilia sunt objectum sensus communis ?
Quarto, Quæritur de objecto sensus communis.
Enumerantur enim a Philosopho in II de Anima i quinque sensibilia communia, scilicet motus, quies, figura, numerus, et magnitudo.
Sed tunc quæritur :
Cum tempus et locus etiam sint continuæ quantitates, quo sensu singulare tempus et singularis locus percipiantur?
Præterea, Cum oratio sit discreta quantitas, et sit aliqua una singularis oratio, quæritur quo sensu illa percipitur ?
Item, Cum tempus sit quantitas per se, motus autem per accidens, videtur tempus magis esse sensatum illius cujus est apprehendere quantitatem quam motus.
Item, Cum quies sit privatio motus, videbitur quies non apprehendi nisi per motum, sicut silentium per sonum : et ita quies non erit sensatum per se.
Item, Figura species qualitatis est : et ita non videbitur pertinere ad sensum communem, cujus est apprehendere quantitates singulares.
Quart. PRÆTEREA quæritur juxta hoc, Utrum ista quinque æque sunt sensata sensus communis ?
Et videtur, quod non : quia dicit Aristoteles circa finem libri secundi de Anima, quod omnia alia motu sentimus : ergo videtur, quod motus sit sensibile primum, et alia sensibilia sint per po-
Si forte dicatur, quod in veritate æque primo sensibilia non sentiuntur, sed unum sentitur per aliud, sicut magnitudo per figuram, eo quod Aristoteles dicit, quod figura est magnitudo quædam : tunc videbuntur esse plura sensata sensus communis : supra enim habitum est, quod sensus communis apprehendit omnia sensata propriorum sensuum per posterius : et sic omnia objecta aliorum sensuum erunt etiam objecta sensus communis.
Præterea, Videtur sensus communis non esse unus sensus. Sensus enim unus est, qui est contrarietatis unius generis. Quinque autem enumerata non reducuntur ad unum proximum, nec etiam ad unum genus remotum : quia figura est in genere qualitatis. Ergo videtur sensus communis non esse unus sensus.
Præterea, Aristoteles movet quamdam quæstionem in libro de Sensu et sensato, Utrum omne sensibile sit divisibile in infinitum gratia magnitudinis quæ est sensatum commune, et in quo ut in subjecto est sensatum proprium, ita quod minima accepta per divisionem sunt sensibilia ?
Et ponit rationem ad hoc sic : Omne corpus divisibile in infinitum est corpus : sensibile est corpus : ergo corpus sensibile est divisibile in infinitum : sed non dicitur sensibile nisi per sensibilia : ergo infinita accepta per divisionem erunt sensibilia.
Postea ponit rationem in contrarium concludentem triplex inconveniens si hoc dicatur, sic : Quidquid est sensibile est operativum et motivum sensus : sensi-
<--- Page Split --->
bile enim dicitur in eo quod potest movere sensum minimum acceptum per divisionem : ergo erit motivum sensus, quod aperte falsum est, eo quod minima effugiunt sensum. Aliud inconveniens, quod cum sensus dividatur divisione sensibili, diviso sensibili dividetur sensus in infinitum. Tertium est, quod secundum hoc omnis magnitudo quantumcumque minima erit sensibilis, quod falsum est.
Deinde ponit rationem iterum contra hoc sic: Omne compositum componitur ex his in quae dividitur : sensibile est compositum : ergo componitur ex his in quae dividitur. Aut ergo illa erunt sensibilia, aut insensibilia. Si insensibilia, habeo propositum : quia tunc minima accepta per divisionem erunt sensibilia : ergo sensibile constituitur ex insensibilibus, quod falsum est.
Praeterea ponit rationem ex opinione Democriti et Leucippi, qui omnia dicebant componi ex atomis, et figura et ordine et positione ipsorum atomorum generari qualitates sensibiles.
Deinde Aristoteles solvit ad hominem et non ad orationem, distinguendo duplicem divisionem. Est enim quaedam divisio speciei et forma, cujus ultima dividentia sunt contraria : et in illis stat divisio. Est etiam divisio continui, cujus ultimum non est accipere secundum potentiam divisibilem : et ideo non stat illius divisio. Cum ergo sensibilia sint forma et species habentes contraria, stabit divisio sensibilium, et non procedet in infinitum.
Sed quia haec solutio non solvit, ideo objicit Aristoteles in contrarium, dicens quod licet species sensibiles non dividantur per se divisione continui, tamen quia connexio est propriorum sensibilium ad sensibile commune quod est magnitudo, idcirco per accidens sensibilia communia dividuntur divisione continui, et sic redit prima objectio.
Solutio. Solutio. Dicendum secundum Alpharabium et Avicennam, quod sensus com-
munis ponitur propter compositionem et divisionem sensibilium propriorum : et idcirco multiplicantur objecta sensus communis secundum quod identitatem per ea potest ponere vel diversitatem inter sensata propria. Haec autem identitas vel diversitas ponitur in sensibus consideratis secundum esse, vel secundum fieri. Cognoscitur enim sensibile idem vel diversum utroque modo. Et si consideretur secundum esse, aut ergo erit principium per quod ponitur diversitas, et sic erit numerus : aut per quod ponitur identitas : et hoc duobus modis, scilicet communiter ad sensata intrinseca et extrinseca, et sic magnitudo erit quae unit in se qualitates gustus et tactus quae sunt intrinsecea, et qualitates auditus et visus quae sunt extrinsecea, et qualitates odoris quae sunt media. Aut erit proprium quoad extrinseca, et sic est figura : figura enim est exterior terminatio quanti, in qua ut in subjecto uniuntur sensata extrinseca. Si vero sensibile cognoscitur, prout consideratur in fieri idem vel diversum cum aliquo sensibili per sensatum commune, hoc erit duobus modis, scilicet potentia, vel actu : et si potentia, sic est quies : et si actu, tunc est motus.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod tempus reducitur ad motum ut ad causam suam, et subjectum, quia est proprietas ipsius : et idcirco sentitur in illo. Locus autem cum sit species magnitudinis, sub magnitudine comprehenditur : licet enim intra mensurare et extra diversas faciant species continui, propter quod Aristoteles in Praedicamentis aliam speciem quantitatis dicit esse locum magis quam lineam vel superficiem, tamen non faciunt diversas species sensibiles.
Ad aliud dicendum, quod oratio seAd 2 et cundum materiam corpus est, ut dicit Priscianus, quia vox est aer tenuissimus ictus. Secundum autem quod est consequens motum fractivum aeris, est qualitas quae est proprium sensibile auditus. Secundum vero quod mensuratur indi-
<--- Page Split --->
visibili quod est elementum vel syllaba secundum diversos respectus, sic est quantitas discreta, cujus perceptio reducitur ad perceptionem numeri : licet enim quantum ad species discretas sit differentia inter numerum et orationem, et ex hoc quod in numero iteratio ejusdem unitatis secundum substantiam constituit numerum, in oratione autem nihil idem reiteratur secundum substantiam, non enim idem elementum unius et ejusdem litterae saepius iteratum constituit orationem, quemadmodum iteratio ejusdem unitatis constituit numerum : nihilominus tamen numerus prout accipitur sensatum commune, nihil aliud est quam divisio continui. Divisio autem haec potest esse uno vel diversis : unde discretio numeri secundum quod est sensatum commune, communis est ad omnem divisionem partium continui, secundum quam divisionem diversa cognoscuntur esse sensata quae sunt in ipsis.
Ad 4. Ad aliud dicendum, quod quies hic non accipitur tantum ut privatio motus, sed etiam prout est instrumentum per quod ponitur diversitas inter duo sensibilia, quorum unum est in esse et alterum in fieri.
Ad 5. Ad aliud dicendum, quod figura secundum substantiam species est quaedam magnitudinis, sed secundum esse species est qualitatis, quae tamen qualitas non est nisi circa quantitatem : et sic reducetur ad praedicamentum quantitatis.
I quæst. Ad aliud quod juxta hoc quæritur, Utrum ista quinque æque sint sensata communia ?
Dicendum, quod sic : sunt enim sensata sensus communis, secundum quod per ipsa ponit dixersitatem vel identitatem inter sensata propria : et sic quies licet sit privatio motus, tamen secundum quod per ipsam cognoscitur diversitas, sicut diversum est sensibile quod est in esse,ab eo quod est in fieri, erit quies non sensata per motum, sed per seipsam. Et similiter dico de magnitudine et figura.
Ad aliud autem quod objicitur quod Ad object. dicit Aristoteles et Avicenna, quod alia sentimus per motum, dicendum quod illius verbi duplex est intellectus, scilicet quod omne sensibile non sentitur secundum actum nisi secundum quod immutat organum sensus : et haec immutatio quidam motus est : sed iste non est intellectus Philosophi. Alius est, quod motus omnia alia per se conjungit materiae sensibili : cum enim mathematica per se secundum suas intentiones separata sint a sensibus, sicut magnitudo, numerus, et figura, et etiam oratio secundum quod est discreta quantitas considerata in musica, consideratur enim illa per principia mathematica et non per principia naturalia, sicut est proportio triplicis ad duplum : cum, inquam, ita sit, motus conjungit omnia ista materiae sensibili : licet enim magnitudo secundum se non sit sensibiliis, tamen magnitudo mota sensibilis est : quia sic est in ipsa species sensibiliis : et sic de aliis. Unde sensus dicti Philosophi est, quod motus dat aliis habitum sensibilitatis, actu tamen unum sentitur sine alio.
Ad id quod ultimo quaeritur de quaestione Aristotelis in libro de Sensu et sensato, dicendum quod sensibile commune quod est magnitudo, divisibile est in infinitum divisione continui et per se. Sensibile autem proprium divisibile est per accidens, eo quod annexum est cum magnitudine : tamen si dividatur in minima, accepta per divisionem sunt insensibilia actu, et sensibilia potentia, scilicet si reducantur ad compositionem totius : et hoc nihil est inconveniens, quod sensibile componitur ex insensibilibus actu, sensibilibus tamen potentia.
Sed nota, quod quaedam parva actu sunt insensibilia quoad unum sensum, et potentia quoad alterum, sicut grana milii in medio cadentia in die, quando potest discerni color cujuslibet grani : unde quodlibet eorum facit sensum visus in actu, sed tamen auditum non movent nisi in potentia, secundum quod consti-
<--- Page Split --->
tuunt totum quod est medium. Unumquodque enim istorum non sonat nisi in potentia, licet videatur in actu.
Ad hoc quod quæri posset, Quare tantum sunt quinque sensata communia? potest sufficere ratio habita in principio solutionum. Vel dicatur aliter et melius, scilicet quod sensata communia sunt instrumenta per quæ sensus communis convenientiam et differéntiam ponit inter sensata propria. Aut ergo illa sensata accipiuntur secundum esse, vel secundum fieri, vel communiter ad utrumque. Si secundum esse, tunc est quies, per quod ponitur convenientia et differentia. Si secundum fieri, tunc est motus. Si communiter ad utrumque, tunc aut per ipsum principaliter ponitur convenientia,
aut principaliter differentia. Si primo modo, aut est commune uniens sensata intrinsecus et extrinsecus, aut extrinsecus tantum. Si primo modo, tunc est magnitudo. Si secundo modo, tunc est figura. Si per ipsum vero ponitur principaliter differentia, tunc est numerus.
Et per hoc etiam patet solutio supra quæsiti, scilicet utrum sensus communis sit unus vel plures? Dicendum enim, quod unus : et cum ipse sit formalior quam sensus particulares, erit etiam universalior: accipit enim omne id quod accipit sensus proprius et per posterius, et præterea suum sensatum per se: et illa objectio quæ facta est in contrarium, non tenet nisi de sensu proprio.