QUÆSTIO XXXIII.

De tactu.

Consequenter quaeritur de tactu. Et quaeruntur quinque, scilicet quid est tactus ? Et secundo, Utrum tactus sit unus sensus vel plures ?

<--- Page Split --->

Tertio. Quid est organum in tactu ? Quarto, Quid est medium in ipso ? Et quinto, Quid est tangibile proprium ?

ARTICULUS I.

Quid sit tactus ?

Ad primum proceditur sic :

Dicit Avicenna, quod « tactus est vis ordinata in nervis cutis totius corporis et ejus carnibus ad apprehendendum illud quod tangit illud, et afficit contrarietate permutante complexionem et affectionem compositionis. »

Item, Alqazel : « Sensus tactus est virtus diffusa per omnem carnem et cutem, per quam apprehenditur calor et frigiditas, humiditas et siccitas, durities et mollities, asperitas et lenitas, gravitas et levitas. »

CONTRA PRIMMAM harum diffinitionum objiciur sic :

  1. Dicit Aristoteles in principio libri secundi de Anima : « Simile habet sicut ad partem pars et totus sensus ad totum corpus quod est sensitivum secundum quod hujusmodi, hoc est, sicut anima sensibilis perfectio est totius corporis sentientis, ita partes ejus perfectiones sunt partium 1. » Igitur cum tactus sit pars animae sensibilis, erit perfectio partis corporis sentientis : ergo non erit vis ordinata in nervis cutis totius corporis, et in omnibus carnibus corporis sentientis.

  2. Item, Videtur tactus esse ordinatus non tantum in nervis carnalibus, sed etiam in organis aliorum sensuum. Quidquid enim est ut fundamentum ad alte-

rum, posito illo cujus est fundamentum, ponetur et illud quod dicitur fundamentum de necessitate, sed non convertitur, est ut fundamentum ad omnes sensus : ergo quocumque sensu posito in 'aliquo organo, de necessitate ponetur et tactus, sed non convertitur : sed visus est in oculo : ergo et tactus.

  1. Praeterea, Nos sentimus tactum in oculo et subtilissime.

  2. Praeterea, In libro primo de Somno et vigilia, dicitur, quod sensus sunt simul activi ejus quod per tactum exercetur, id est, operativi cum ratione tactus. Operatio enim tactus separatur ab aliis organis sentiendi : aliorum vero operationes ab opere tactus non separantur, eo quod tactus est fundamentum ad alios sensus. Et ex hoc accipitur idem quod prius.

  3. Item, In libro secundo de Anima 2, dicit Ar.stoteles, quod sicut se habet anima sensibilis ad vegetabilem, sic se habent caeteri sensus ad tactum : sed anima sensibilis inseparabilis est a vegetabili : ergo caeteri sensus erunt inseparabiles a tactu : et sic iterum habetur, quod in quocumque organo erit aliquis aliorum sensuum, in eodem erit tactus.

  4. Praeterea quaeritur, Quae sit differentia inter id quod dicit Avicenna, Quod tangit illud et afficit contrarietatem permutantem ? Sicut enim visus apprehendit visione existente secundum actum, sic actus videtur apprehendere tangente aliquo secundum actum : et ita superflue additur quod sequitur, Et afficit id contrarietate permutante.

  5. Praeterea, Sicut dicitur in quinto et sexto Physicorum 3, tangere est ultima

<--- Page Split --->

simul habere : sed hoc etiam convenit mathematicis, ut dicitur in primo de Generatione et Corruptione1 : ergo videtur, quod actu possumus sentire mathematica, quod falsum est. In mathematicis enim non sunt qualitates sensibiles, et nihil sentitur sine qualitate sensibili.

  1. Praeterea, Quaeritur de hoc quod dicit, Et afficit contrarietate permutante. Sensitivum enim se habet ad sensibile ut privatio et materia, et non ut contrarium, ut dicit Aristoteles in libro secundo de Anima, cap. de gustu 2. Linguam enim oportet non actu esse humidam, nec impossibile est esse ad hoc ut fiat actu humida. Similiter oculus non habet actu colorem, sed potest habere ipsum. Ergo similiter in tactu sensibile non erit ut contrarium permutans, sed ut habitus se habebit, et sensitivum ut materia sub privatione.

  2. Praeterea quaeritur, Quae differentia sit in hoc quod dico, Complexionem et affectionem compositionis? Complexio enim videtur qualitas corporis sentientis ex commixtione humorum : et sic videtur complexio relinquere compositionem ut priorem naturam : ergo compositio nihil addit super complexionem, et sic superfluum ponitur in diffinitione.

nisi secundum quod gustus est quidam tactus. Cum igitur per sensum animal sit animal, ut dicit Avicenna, tactus erit sensus per quem animal est animal. Cum autem sensibile diffinitivum sit animalis, tactus erit sensus a quo est sensibile quod diffinit animal. Et hoc est quod dicit Aristoteles in secundo de Anima 3 : Vivere propter hoc principium, scilicet quia vegetabile, inest viventibus, scilicet plantis. Animalis autem, supple, vivere, est propter sensibile primum : et namque multa animalium manentia autem cum sint natura, habent hunc solum sensum. Sensuum autem inest primo animalibus tactus. Sicut autem vegetativum potest separari a tactu et omni sensu, sic et tactus a sensibus aliis. Alia ratio est per similitudinem : quia sicut in partibus animae, vegetabilis generativa est a qua sumitur diffinitio animae vegetabilis, et est perfectio ipsius, eo quod unumquodque dicimus perfectum dum potest facere ex se alterum tale quale ipsum est : sic etiam patet in partibus animae sensibilis, quod tactus est esse et perfectio sensibilis animae secundum genus suum, eo quod animal perfectam naturam animalis dicimus habere, quando tangendi habet sensum.

Solutio. Solutio. Dicimus, quod tactus duo habet de ratione sui. Quorum unum est, quod est tangibilium judicium, et sic est potentia et pars animae sensibilis. Alterum est esse et perfectio, a quo sumitur sermo diffinitivus animae sensibilis, et sic non est pars animae sensibilis, sed est illud quod constituit ipsam et facit esse sensibilem animam. Et hoc patet duabus rationibus. Quarum una est necessaria, scilicet quod tactu posito ponitur animal, et destructo tactu destruitur animal : et sic non est in aliis sensibus, scilicet in auditu, visu, odoratu, et gustu,

Ad PRIMUM dicimus, quod cum tactus Ad 1, 2 4 et perfectio sit totius animalis, oportet ipsum non tantum esse in organo uno, sed in omnibus partibus corporis secundum aliquem modum, ut infra dicetur. Et per hoc patet solutio ad sequentes. Tactus enim secundum quod est perfectio animalis, fundamentum est aliorum sensuum.

Ad aliud quod quaeritur, Quae sit differentia inter id quod tangit illud, etc. Dicendum, quod sicut distinguit Aristoteles in primo de Generatione et Corruptione 4 : Tangens et tactum se habent sicut movens et motum : est enim quoddam

<--- Page Split --->

movens non motum, sicut movens primum : et est quoddam movens motum, sicut est movens in generatione et corruptione : cum enim frigidum movet calidum, tunc etiam movetur ab ipso. Similiter est de tangente et tacto. Aliquid enim tangit, cujus ultimum non habet contrarium : et illud non immutatur per tactum : et propter hoc dicit, quod tangit non tactum : quia non tangit nisi tactu metaphorico : et hoc modo cœlum tangit ignem : cum enim cœlum non recipiat impressiones peregrinas, cœlum non immutatur ab igne : et sic non tangitur ab ipso physice, sed metaphysice : ignis enim bene recipit impressiones a cœlo : et sic ignis tangitur a cœlo. Cum autem ignis tangit aerem, tunc utrumque tangit physice, et tangitur ab utroque : ultimum enim ignis mutatur secundum humidum quod est in ultimo aeris, et ultimum aeris immutatur secundum siccum quod est in ultimo ignis.

calidum excellens : et simile est de frigore, et aliis qualitatibus tactus. Habet tamen simile privationi hoc modo quo medium privatio est extremorum.

Ad illud quod quaeritur de differentia complexionis et compositionis, dicendum secundum Avicennam, cap. de tactu, quod complexio refertur ad commixtionem membrorum similium, scilicet carnis et ossis, nervi et venæ, et hujusmodi : compositio autem refertur ad compaginationem membrorum dissimilium, sicut caro, et os, et manus, et brachium, et hujusmodi : et sic patet, quod compositio addit super complexionem.

ARTICULUS II.

Utrum tactus est unus sensus ?

Ad hoc autem quod Avicenna distinguit inter tactum naturalem et mathematicum postquam dixit, quod tangit illud, addidit, Et afficit contrarietate : non enim sufficit quand ultimum tangibile sit cum ultimo agentis, sed oportet quod tactus a qualitate tangibili immutetur et afficiatur.

Secundo quaeritur, Utrum tactus sit unus sensus vel plures ?

Et videtur, quod sit unus.

  1. Probat enim Aristoteles in fine libri secundi de Anima 2, quod non sunt sensus praeter quinque : si autem tactus esset plures sensus, sequeretur quod essent plures sensus quam quinque : ergo tactus non est plures sensus.

Ad illud quod objicitur, quod sensus est ut privatio et materia ad sensibilia, et non ut contrarium, dicendum quod aliter est in sensu isto, et in aliis, ut patet ex prædictis : non enim sensus iste tantum est potentia animæ sensibilis, sed etiam est actus et forma corporis sentientis : et ideo cum corpus sentiens de necessitate sit commixtum ex contrariis, ut dicit Aristoteles in libro tertio de Anima 1, erit iste sensus semper existens in commixto corpore. Cum autem nihil sit immutabile a simili, sed potius a contrario, oportet quod immutans sensum sit contrarium : et ideo calidum simile complexionem non immutat, sed potius

  1. Praeterea, Sensus est unus tanto magis, quanto magis ea quæ sunt ad sensum sunt magis unita, in tactu autem medium conjunctum est organo, et ipsum medium et organum commixta sunt ex qualitatibus tangibilibus : et ita videtur, quod in tactu sunt unita tangibilia et medium tangendi et organum : et hoc non est in aliis sensibus : ergo tactus est magis unus sensus, quam sensus alii.

  2. Item, Propter plura objecta non videtur tactus esse sensus plures : quia visus est apprehensivus lucis et coloris,

<--- Page Split --->

cum tamen lux et color non sint in genere uno proximo, ut supra probatum est.

Sed contra. Sed contra hoc objicitur. Et sumantur primo rationes Aristotelis posita in littera in secundo de Anima, cap. de tactu 1.

  1. Quarum prima est haec : Omnis sensus unius contrarietatis esse videtur, ut visus albi et nigri, auditus gravis et acuti, gustus amari et dulcis : in eo autem quod tangi potest, multa insunt contrarietates, scilicet humidum, calidum, frigidum, et siccum, durum, molle, et alia quae sunt hujusmodi : ergo tactus non erit sensus unus.

Si forte dicatur, quod in aliis sensibus sunt contrarietates multae ut in voce non solum acuitas et gravitas, sed etiam magnitudo et parvitas, et in visu non solum album et nigrum, sed etiam clarum et obscurum, et congregativum et disgregativum visus, ostendit Aristoteles, quod omnes illae contrarietates quae sunt in auditu et visu, reducuntur ad unum subjectum, quod est genus proximum, ut in auditu ad vocem, et in visu ad colorem : et propter unitatem illius generis dicitur visus unus, et auditus unus. In tactu autem contrarietates non possunt reduci ad genus unum proximum. Ergo tactus erit plures sensus.

  1. Alia ratio Aristotelis est supra quamdam - responsionem, quae posset fieri, scilicet quod tactus unus propter unitatem speciei ejus per quod sentimus : sicut est species carnis quae connaturalis est nobis, et in ipsa sentimus omnia tangibilia. Ostendit autem in contrarium sic : Ponatur, quod circumaptetur nobis aer vel aqua connaturaliter sicut caro, tunc uno quodam intrinseco medio sentiremus et colorem, et sonum, et odorem, non tamen propter unitatem illius medii diceretur sensus unus visus, auditus, et odoratus : quia secundum quod determinatae sunt actiones activorum secundum quas aliter

agit color, et aliter sonus, et aliter odor : ita determinatae sunt potentiae passiva medi i : quia secundum naturam diaphani patitur a colore, et secundum naturam vacui patitur a sono, et secundum naturam rarefacientem immutatur ab odore et patitur ab odore. Sed non est sic in carne : quia ex simplici elemento non potest fieri animalum corpus : sed tota caro per unam naturam tangit omnia tangibilia, scilicet in quantum mixta est ex omnibus. Cum igitur actiones activorum plures sint in genere, et secundum numerum passivorum in genere multiplicentur potentiae passiva in sensibus, tactus erit sensus plures propter plura objecta, et non unus propter unitatem ejus in quo sentit tangibilia.

  1. Tertia ratio est Aristotelis per simile : quia licet gustus et tactus in lingua fiant sicut organo, non tamen dicentur idem sensus in lingua propter diversa objecta : ergo a simili si in toto corpore sentiremus gustabilia et tangibilia sicut in lingua, licet tunc unus sensus videretur gustus et tactus, non tamen esset unus, sed plures propter plura objecta. Similiter igitur licet tangibilia sentiamus in toto corpore propter carnem unam in specie, non tamen tactus erit unus, sed plures propter pluralitatem tangibilium in genere.

  2. Item, Avicenna : Videntur. autem tangendi virtutes multae esse, quarum unaquaeque uni contrariorum appropriatur, videlicet illud per quod deprehendimus contrarietatem quae est inter grave et leve, sit aliud ab eo per quod apprehendimus contrarietatem quae est inter calidum et frigidum. Iste enim sunt prime actiones sensus : et oportet, quod unumquodque genus eas habeat per propriam virtutem : sed quia diffuse sunt iste virtutes per omnia membra aequaliter, ideo putaverunt eas esse unam virtutem, veluti si tactus et gustus essent diffusi per totum corpus, sicut sunt

<--- Page Split --->

diffusi in lingua, putaretur quod eorum principium una virtus esset : sed quia diversi sunt extra linguam, cognita est eorum diversitas.

  1. Item, Averroes super II de Anima 1 dicit, quod putatum est aliquando, quod tactus esset sensus unus, et quod caro ejus esset instrumentum, cum tamen sint plures sensus.

  2. Praeterea, Videtur hoc per rationem : Agens et patiens proportionalibia sunt, et diffinitio patientis est per actum agentis, quia agens speciem suam facit in patiente : cum igitur sensibile et sensus se habeant sicut agens et patiens, secundum diversitatem agentis diversificatur diffinitio patientis : sed in tactu diversa sunt agentia genere : ergo diffinitio tactus secundum .ipsa diversificabitur in genere : ergo tactus secundum suum esse est plures sensus. Forte aliquis vellet dicere, quod objecta tactus reducuntur ad duo, quae sunt in genere uno, scilicet ad tangibile et intangibile. Sed hoc nihil est : tangibile enim et intangibile se habent sicut privatio et habitus, et non ut contraria ejusdem gencris quae ad caetera contraria reducantur. Praeterea, Secundum hoc omnes sensus erunt unus sensus : quia sensibile et insensibile sunt opposita, ad quae omnia objecta sensuum reducuntur.

Ad hoc dicunt aliqui, quod objecta tactus sunt qualitates primea quae sunt magis simplices quam qualitates posteriores, et sic magis reducibiles in unum. Sed contra hoc est : quia omnis reducrio vel est inferiorum in unum genus, vel causatorum in causam unam, vel compositorum in simplex unum, vel posteriorum in prius unum. Quod autem humidum et siccum non reducantur in calidum et frigidum sicut in genus, probatur ex hoc quod calidum et frigidum non praedicantur de humido et sicco substantialiter sine conversione. Similiter nec reducuntur in ipsa sicut in causam :

quia si humidum causaretur a calido per se, tunc numquam causaretur a frigido : et nos videmus, quod humidum invenitur cum calido et humido, et simile est de sicco. Nec reducuntur ad ipsa sicut compositum ad simplex : humidum enim et siccum sunt simplices qualitates sicut calidum et frigidum. Nec etiam est reductio posteriorum in prius : quia aeque primea sunt istae sicut illa. Praeterea, Natura prius dicitur causa vel genere, ut habitum est : quia non reducuntur ad ipsa sicut ad causam et genus.

Si forte dicatur, quod calidum et frigidum sunt qualitates activa, humidum et siccum passiva : et ita sicut activum est ante passivum, ita illa sunt priores istis. Contra hoc est, quod licet activum sit prius passivo secundum actum, eo quod facit ipsum esse actu, nihilominus tamen activum non est prius passivo secundum potentiam, quia activum non facit potentiam passivi : passivum enim habet potentiam antequam suscipiat actum agentis. Praeterea, Humidum et siccum non dicuntur sic esse qualitates passiva, quod nullo modo sunt activa : transmutat enim siccum humidum, et econtra.

Ad haec omnia quidam voluerunt respondere dicentes, quod tactus secundum substantiam est unus sensus, et secundum objecta plures. Sed contra hoc videtur etiam : quia illa substantia est forma, vel materia, vel compositum. Constat, quod non est forma : quia cum tactus sit potentia passiva, formam non habet nisi ab agente. Si autem est materia, tunc erit aptitudo patiendi et suscipiendi formam ab agente : et cum non sit eadem aptitudo ad agentia genere diversa, potentia materialis non erit unus sensus : non enim dicit potentiam omnino indispositam, sed dispositam per habitum naturae, sicut visus ad colorem, et auditus ad sonum.

<--- Page Split --->

Solutio. Solutio. Secundum supra dicta dicimus, quod tactus significatur in duplici ratione, scilicet in ratione potentiae, et in ratione partis : et secundum quod est judicium tangibilium, et in ratione forma animalis secundum quod est animal : et propter hoc ipse solus inter sensus plurium est contrarietatum, cum tamen sit sensus unus secundum quod est forma. Sicut enim generativa in plantis quae perfectio vegetabilium est, non est in una parte corporis plantae, sed determinat totum, sicut est forma totius existentis in radice, stipite, et ramis, et virgis : nec est secundum unum modum, sed potius secundum multos, generans folia, ramos, virgas, et fructus, semina, et plantas : sic tactus qui est forma perfectiva animalis, non est pars nisi per comparationem ad opera spiritualia, sicut etiam est pars generativa vegetabilis : non est ergo tactus in una parte corporis animalis, sed in omnibus secundum aliquem modum, ut infra dicetur : nec est uno modo, sed quamplurium contrarietatum apprehensivus, scilicet omnium illarum quae determinant ipsum corpus, scilicet quod est organum tactus, ut infra ostendetur. Dicimus ergo, quod tactus est sensus unus secundum quod est forma, est tamen plurium contrarietatum secundum opera specialia.

Ad object. Ad PRIMUM ergo quod objicitur in contrarium ex rationibus Aristotelis, patet jam solutio, quod non est simile de tactu et de aliis sensibus : et non sequitur si alii sensus sunt contrarietatis unius in genere, quod tactus debet esse unius contrarietatis.

Ad object. Ad ALIUD dicendum, quod in veritate per corpus sentimus in quantum est mixtum ex tangibilibus : cujus probatio est secundum Aristotelem 1, quia non sentimus nisi excellentias tangibilium : eo quod corpus nostrum mixtum ex tangibilibus, medium est extremorum tangi-

bilium. Cum igitur una natura mixti proportionem habeat ad omnia miscibilia constituentia mixtum, per unum corpus secundum actus mixti quod est potentia miscibilia plura, sentimus omnia miscibilia : et cum tactus sit forma perfectiva illius corporis, per unum tactum secundum actum apprehendimus omnia miscibilia. Probat autem Aristoteles in fine primi de Generatione et Corruptione 2, quod nihil est miscibile per se nisi qualitates tactus. Ergo per unum tactum apprehendimus omnes contrarietates tangibilium.

Ad ALIUD dicendum, quod aliud est in Ad 3. gustu et in tactu in lingua : gustus enim judicium est saporum, et sapore sccundum quod hujusmodi non sunt ea quae miscentur ad constitutionem corporis animati : et propter hoc licet gustus esset diffusus per totum corpus, nihilominus differet a tactu. Sed in tangibilibus non est sic : calidum enim et frigidum, et humidum et siccum, durum et molle, grave et leve miscentur ad constitutionem corporis animati : et propter hoc corpus animatum unum existens actu proportionem habebit ad omnia illa. Cum autem tactus forma perfectiva sit corporis, hujusmodi tactus unus existens per calidum corpus apprehendit omnia haec. Nec Aristoteles intendit, quod tactus sit plures, sed quod sit plurium contrarietatum.

Ad DICTUM Avicennae dicendum, quod Ad 4. in veritate tactus videtur plures esse virtutes passivae : sed passio ejus reducitur ad passionem organi sui quod est corpus animatum : et tunc illud virtute est plura, sed actu unum, sicut omne mixtum est actu unum et potentia plura.

Ad DICTUM Averrois dicendum, quod Ad 5. bene concedimus, quod tactus est plures secundum opera.

Ad ILLUD quod objicitur per rationem, Ad 6. dicendum est, quod est proportio pas-

<--- Page Split --->

sivi simplicis ad activum simplex, etc. Et cum unum simplex non possit habere plures formas simul, non potest illud passivum recipere impressiones activorum diversorum generum, sicut est organum visus, in quo dominatur simplex elementum aquae per naturam diaphani : et propter hoc non patitur nisi a calore et luce. Similiter est in organo auditus, in quo dominatur elementum simplex quod est aer : et similiter est in instrumento odoratus, quod licet sit compositum, tamen dominatur in ipso frigidum humidum, et propter hoc non immutatur nisi ab odorifero actualiter calido et sicco vaporativo : et in instrumento gustus, quod est lingua, quae immutatur actualiter ab actuali humido saporoso : et de talibus tenet objectio. Sed est proportio activi simplicis ad passivum commixtum ex multis : et in tali proportione non sequitur, quod passivum habeat esse unius activi tantum, imo permulta miscibilia, quae sunt in ipso potentialiter, habet esse activorum diversorum specie et genere.

Quia vero tactum dicimus esse unum ut formam corporis animati, et non ut partem animae sensibilis, propter hoc etiam oportet solvere tres primas rationes, quae probant tactum unum esse simpliciter.

Ad primum ergo dicendum, quod Aristoteles probat non esse plures quam quinque sensus penes numerum organoru n, et non penes numerum objectorum : et hoc bene concedimus, quod tactus habet organum unum quod est corpus commixtum ex omnibus tangibilibus qualitatibus.

Ad aliud dicendum, quod tactus eo quod est forma corporis animati, quod constat ex tangibilibus mixtis, majorem habet unionem cum suis object's quam caeteri sensus : sed sua potentia diyiditur secundum numerum activorum tangibi-

lium : et cum illa plura sint quam in aliis sensibus, potentia sua est amplioris divisionis quam potentia sensuum aliorum : sicut etiam potentia passivi mixti amplioris divisionis est quam potentia passiva simplicis.

Ad ultimum dicendum, quod licet lux non sit de natura coloris secundum naturam, est tamen de natura ipsius secundum esse formale coloris, ut supra habitum est : et propter hoc lux et color sunt ejusdem sensus.

ARTICULUS III.

Quid est medium et organum tactus ?

Tertio quaeritur, Quid est organum et medium in tactu ?

Et videtur quod medium ipsius debeat esse extra, sic :

  1. Omne generans speciem suam in subjecto a longe, non habens contactum cum patiente, est agens per medium, quod est extra patiens : tangibiles qualitates sunt calidum, frigidum, humidum, et siccum, et agunt in tactu : ergo agunt per medium extra. Prima probatur in tribus sensibus, scilicet visu, auditu, et odoratu. Secunda scribitur in libro primo de Generatione et Corruptione, ubi sic dicit Aristoteles « : Non solum tangens calefacit ignis : aerem enim ignis, aer autem corpus calefacit ».

  2. Praeterea, Hoc videtur Aristoteles probare in libro secundo de Anima, in cap. de tactu 2. Animalia enim quae sensum habent tactus, sunt in aere. Et cum utrumque sit elementum humidum; superficies tangentium semper erunt humefacte : humidum autem quod est in superficie: tangentium, est corpus : et

<--- Page Split --->

omne corpus habet profundum : ergo quidquid sentit sensu tactus, sentiet per corpus humidum habens profundum : ergo per medium extraneum.

Præterea, Videtur quod tactus debeat habere medium simplex sicut alii sensus, sic : Quidquid est omnibus elementis contrarium, ipsum potest pati ab omnibus elementis et ab omnibus qualitatibus eorum : quodlibet elementum contrarium est omnibus elementis, ut probatur in II de Generatione et Corruptione 1 : ergo quodlibet elementum potest pati ab omnibus aliis et ab omnibus qualitatibus eorum : ergo si medium in tactu sit medium simplex secundum naturam unius elementi, nihilominus tactus patietur ab omnibus qualitatibus tangibilibus.

Præterea, Videtur quod tactus nullum habet medium :

  1. Illa enim tanguntur, quorum ultima sunt simul : et quorum ultima simul, non habent aliquod medium : ergo quae in tactu sentiuntur, nullum habent medium.

  2. Hoc idem videtur per Avicennam dicentem sic : « Ex proprietatibus tactus est quoddam instrumentum naturale quod est caro nervosa : et hoc quod sentit aut caro aut nervus, sentit ex tactu, quamvis ibi non sit medium aliquo modo. »

Sed contra. SED CONTRA HOC videtur esse

  1. Ratio Aristotelis in II de Anima, qui probat carnem esse medium, sic dicens : « Omnino autem caro et lingua, sicut aer et aqua ad visum et auditum et olfactum se habent, ita se habere videntur ad hoc quod sentimus in organo tactus 2. » Sed illa se habent ut media. Ergo se habet ut medium in tactu.

  2. Item, Ibidem inducit aliam rationem : Sensibili igitur super organum posito non fit sensus : sed sensibili tactus super carnem posito fit sensus : ergo caro non est organum, sed medium.

  3. Aliam rationem inducit Aristoteles 3 contra responsionem quae posset fieri, scilicet quod inmutatio medii non ponit sentire de necessitate : immutatio enim aeris secundum colores non ponit videre de necessitate, et similiter est in aliis sensibus : sed immutata carne secundum tangibilia, statim est sensus : ergo caro non videtur esse medium, sed organum. Si, inquam, aliquis vellet sic respondere. CONTRA hoc dicit Aristoteles : Ponamus, quod pellis tenuis circumextendatur nobis, quae propter sui tenuitatem facit latere sensum, utrum secundum prius et posterius tangibile immutat sensum in pellem et tactum : licet tunc simul videretur esse sensus cum immutatione pellis, et non videretur esse per medium, nihilominus esset per mediam pellem illa immutatio tactus. Ergo multo magis si connaturalis fiat natura quae circumextenditur in organo, faciet latere prioritatem et posterioritatem in medio et organo : nihilominus tamen erit per medium immutatio organi. Ergo licet statim fiat sensus immutata carne, nihilominus tamen caro potest esse medium in tactu. Et non videtur esse differentia, nisi quia sensibilia aliorum sensuum sentimus per media extra a longe, tangibilia vero per medium intra et conjuncta nobis.

  4. Aliam rationem videtur Aristoteles ponere ad hoc quod medium et organum in tactu sint idem numero, sic : Differt autem tactus ab aliis sensibus in hoc quod in aliis sensibus medium patitur a sensibili primo, et postea organum sensus patitur a medio immutato : unde sensibile agit in medium, et medium agit in organum. Sed in tactu non est sic, sed una actione objecti patitur medium et organum similiter, sicut percutiens clypeum, non sic percutit clypeum ut clypeus percussus postea percutiat clypeatum, sed una percussione percutit clypeum et clypeatum.

<--- Page Split --->

SED CONTRA hoc videtur esse, quod quaecumque æque primo patiuntur ab agente eodem et una numero actione agentis, sunt non distantia per locum a se invicem : medium et organum in tactu æque primo patiuntur ab eodem agente una numero actione agentis : ergo non distant per locum : et ita videtur, quod non sunt duo corpora : quia duo corpora non possunt simul esse in eodem loco.

Ad hoc dicunt aliqui, quod in veritate medium et organum in tactu non differunt secundum locum. Caro autem secundum suam formam est medium, et secundum suam materiam est organum.

SED CONTRA hoc est, quod

  1. Organum non dicit materiam, sed instrumentum utentis : et sic videtur, quod caro secundum materiam non potest esse organum, sed potius secundum suam speciem.

  2. Præterea, Organum est quod ultimo immutatur secundum materiam : sed si stat comparatio formæ et materiæ, materia prius immutatur quam forma : et ita materia magis habebit rationem medii, quam forma.

  3. Præterea, Hoc est contra Avicennam, qui dicit sic : « Non debet putari, quod sentiens est nervus tantum, sed nervus certe reddit sensum tangibilem alteri membro quod est caro. Si enim sentiens esset ipse nervus tantum, oporteret esse sentiens in tota cute hominis et ejus carne expansum aliquid, sicut sunt panniculi nervosi. » Ex hac auctoritate videtur, quod nervus sit medium, et caro sit organum : natura enim medii est recipere et reddere, et natura instrumenti recipere tantum.

  4. Item, Avicenna : « Manifestum est, quod natura carnis est recipere sensum, quamvis ad recipiendum illum eget, ut recipiat aliunde et ex virtute alterius membri, mediantibus autem nervis. »

  5. Item, Videtur per Avicennam, quod cor sit instrumentum tactus. Dicit enim sic : « Licet separentur in corde nervorum fila, non est tam longe, quin acci-

piant ab co sensum et reddant uni origini, et ab ea origine reddatur cerebro et aliis membris. »

  1. Videtur etiam per Avicennam, quod multiplex sit hujusmodi sensus, et nullum medium. Dicit enim sic : « Ex proprietatibus tactus est, quod tota cutis circumdans totum corpus est sentiens per tactum, et non solum una ejus pars. » Et ponit probationem dicti sui, et talem dat rationem : quia iste sensus est natura conservans totum corpus ab accidentibus, quae multum nocerent si consisterent in aliquo alio membrorum : ideo oportuit totum corpus esse sentiens per tactum, ut totum removeretur ab illis per experimentum tactus.

  2. Item, Avicenna : « Non oportet necessario ut unusquisque sensus habeat instrumentum sibi proprium, sed possibile est esse unum cum instrumento uno, et præcipue in tactu. »

SOLUTIO. Secundum supra dicta tactus Solutio. habet duplicem intentionem, scilicet forma, et potentiae. Et secundum quod est forma et perfectio animati corporis, sic totum corpus habet pro organo, et non utitur aliquo medio, sed magis sentit in partibus illis quae magis accedunt ad aequalitatem, et magis participant spiritum sensibilem, sicut in nervis, carne, et cute. Quæ autem recedunt ab æqualitate et non participant spiritum sensibilem, sicut ossa, et cerebrum, et capilli, et cornua, et ungues, non sentiunt, nisi secundum quemdam modum : et ideo dicitur, Inquantum circumposita sunt talia panniculis nervosis, in quorum dissolutione sentitur dolor, sicut circa cerebrum, et circa ossa. Cum enim tactus sit sicut forma corporis animati, terminat et complet totam materiam suam, et propter hoc percipit quidquid immutat cutem, et quidquid immutat nervum, et quoad hoc principaliter tactus est in corde, quod est principium totius corporis, et per fila nervorum continet totum corpus. Secundum autem quod tactus

<--- Page Split --->

est judicium tangibilium, sic principaliter est in loco judicii tangibilium, id est, in cerebro : oportet enim, quod cerebrum propter sui superfluitatem et humiditatem nullum habeat tactum, cum ab ipso diffunditur spiritus animalis qui est principium sensuum, sicut dicit Algazel, quod tactus pertingit ad partes carnis et cutis mediante corpore subtili quod est vehiculum ejus, quod dicitur spiritus, et discurrit per compagines nervorum, quibus mediantibus pertingit ad partes carnis et cutis : et hoc est corpus subtile, et non acquirit neque haurit virtutem hanc nisi a corde et cerebro : et secundum hunc modum nervus virtutem recipit a cerebro et corde, et reddit carni et cuti. Immutatio autem a tangibili simul fit tempore in carne et nervo, sed natura prius in carne et nervo : et sic caro quamdam rationem videtur habere quam non habet nervus, ut videtur Aristoteles velle.

DICATUR ergo ad primum, quod licet calidum et frigidum immutent a longe, tamen in omnibus intermediis sunt sicut in materia, et in subjecto, et non sicut in medio. Et hoc patet, quia cum medium calefactivum est, etiam primo calefaciente non præsente remanet caliditas in medio. Sic autem non est in colorato et aere, eo quod aer non se habet ad colorem nisi ut medium, et non sicut materia et subjectum.

Praeterea, Elementa propria sunt subjecta tangibilium qualitatum : non autem sunt ita causæ et subjecta sonorum, odorum, et saporum : et propter hoc quando aer calefactivus calefacit corpus, est actio materiae et non actio medii. Tamen latius determinabitur istud, quæ sit differentia inter actionem medii, actionem materiae, et actionem objecti.

AD ALIUD dicendum, quod medium intactu non potest esse elementum simplex : quia licet quodlibet elementum sit transmutabile a quolibet, tamen sensus non sentit dissimile suo organo : et ideo si organum tactus esset unius elementi,

illius elementi qualitates tantum perciperet tactus : et cum debeat percipere qualitates omnium elementorum, oportet quod ipsum sit ex omnibus commixtum.

Et hæc est solutio ad tertium.

AD SECUNDUM autem dicendum, quod duobus modis potest esse tactus in humido, vel quod expellatur humidum a superficie tangentis et tacti, vel quod primum tangens qualitatem suam generet in humido aereo vel aqueo, quod postea agit in tactum actione materiae, et non actione medii, ut dictum est. Et utroque istorum modorum tactus non est per medium extra, sed intra.

Ad illud quod objicitur, quod tactus Ad 1 nullum habet medium, jam patet solutio. Tactus enim propter hoc quod non tantum est potentia, sed etiam forma animati corporis, apprehendit in omnibus partibus suae materiae simul tempore, et non in una prius et altera posterius : sed tamen in comparatione ad objectum natura prius immutatur caro quam nervus : quia vicinior est objecto agenti in actu.

Et per hoc patet solutio ad dictum Avicennæ.

AD RATIONEM Aristotelis dicendum, quod in veritate majorem rationem medii habet caro quam nervus, sed non est medium quod prius immutatur tempore, sicut etiam ibidem dicit Aristoteles.

AD ALIUD dicendum, quod in veritate Alposito tangibili supra nervum fit subtilissimus tactus : dissimiliter enim se habet in tactu et in aliis sensibus. Et quod dicit Aristoteles quod neque in tactu neque in aliis sensibus sensibili super instrumentum posito fit sensus, non potest intelligi nisi de cerebro. Tactus enim secundum quod est judicium tangibilium, fluit a cerebro, et cerebrum in se non habet tactum, licet in panniculis quibus circumponitur, sentiat tangibilia.

Ad ALIUD dicendum, quod caro quamAl

<--- Page Split --->

dam rationem habet medii, ut supra dictum est.

Ad 4. Ad aliud dicendum, quod Aristoteles non intendit, quod organum et medium in tactu sint idem numero quantum ad materiam, sed quantum ad formam : forma enim carnis et nervi est sensus tactus : et propter hoc quod una forma uniuntur caro et nervus, una etiam actione immutantur, licet unum per alterum immutetur : et propter hoc unum fit ut medium, et alterum ut extremum et organum : sicut etiam licet una percussione percutiatur clypeus et clypeatus, tamen clypeatus percutitur per clypeum, et non e contra : et sic clypeus percutitur in ratione medii, et clypeatus in ratione postremi.

1 object. Et per hoc patet solutio ad aliud 1 et 2. quod contra objicitur.

Improbationes vero solutionis inductae bene concedimus.

1 object. Ad duas auctoritates Avicennae dicen- 3 et 4. dum, quod tactus duas habet comparationes. Unam habet secundum quod recipit virtutem tactivam : et quia virtutem illam recipit a corde et cerebro per spiritum et nervos, sic nervus erit primo recipiens, et ulterius reddens virtutem carni et cuti ; et quoad hanc comparationem loquitur Avicenna. Aliam habet comparationem quoad recipere tangibilium per immutationem : et secundum naturam pellis et caro erunt primo recipientia, et ulterius nervo reddentia : et sic loquitur Aristoteles.

4 object. Tres auctoritates Avicennae sequentes 1, 6 et 7. loquuntur de tactu secundum quod est forma corporis animati : quia secundum hoc sicut caetera membra generantur a corde a virtute informativa ipsius cordis : sic etiam forma ipsorum membrorum principaliter effluit a corde : et secundum hunc modum etiam tactus non determinat sibi partem specialem in corpore.

ARTICULUS IV.

Quid est tangibile proprium ?

Quarto et ultimo quaeritur, Quid sit tangibile proprium ?

Dicitur autem communiter, quod primae qualitates, scilicet calidum, humidum, frigidum, siccum, sunt tangibilia. Cum autem sint quaedam qualitates consequentes has, quas enumerat Aristoteles in II de Generatione et Corruptione t, et in IV Meteororum. Sic enim dicit in II de Generatione et Corruptione : « Eorum quae prius tangibilium dividendum quae primo differentiae et contrarietates. Sunt autem qualitates secundum tactum hae : calidum et frigidum, humidum et siccum, grave et leve, durum et molle, grossum et subtile. »

Quaeritur ergo, Utrum omnes istae primo sensibiles sint secundum tactum, vel non primo ?

Et videtur, quod non primo. Qualitas enim sensibilis sentitur secundum quod ipsa est : ergo si ipsa non est prima, non sentitur primo : sed inter istas non sunt prime nisi quatuor, duae activae, et duae passivae : ergo videtur, quod omnes aliae consequentes sentiantur per actus eorum. Et hoc etiam dixerunt quidam.

Sed contra :

  1. In coloribus sic est, quod medii colores constituuntur ab extremis, et tamen non sentiuntur per extremos.

  2. Praeterea, Quidquid agit actu, hoc est actu de necessitate : ergo si consequentes agant in sensum actu primarum, de necessitate erunt actu primae qualitates, quod falsum est.

<--- Page Split --->

PRETEREA , Quæriturdequibusdamaliisquæsentiunturtactu , sicutestsen - susdivisioniscontinuiindolorepercus - sionis , etsicutestsensusdelectationisextactualiquo , sicutestincoitu , Utrumistasinttangibiliaperse , velnon ?

Et videtur, quod per se : quia si detur, quod per aliud, hoc erit per calidum vel frigidum, humidum vel siccum : sed patet, quod hoc est falsum : quia illæ qualitates æqualiter sentiuntur in corpore : divisio autem continuitatis in secantia doloris sentitur inæqualiter.

nobiliori complexione nobilior est dispositio mentis : et propter hoc molles corpore, apti sunt mente.

Et ex hoc patet solutio tertiæ quæstionis quæ fit a Philosophis, scilicet quare homo tactum habet certiorem aliis sensibus, alia vero animalia econtra? In homine enim tota complexio corporis accedit maxime ad æqualitatem : et propter hoc impossibile est, ut partes corporis sui omnino depurentur a natura elementi simplicis. Cum ergo organa aliorum sint de natura elementi simplicis, in homine non erunt omnino depurata : et propter hoc alios sensus habebit hebetiores quam tactum. In aliis vero animalibus quæ recedunt a temperamento, si magis accedunt ad frigus, consequens est ut magis clarificentur in oculis, et si magis accedunt ad calidum siccum, consequens est ut magis subtilientur eorum odoratus.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod multa sunt tangibilia quæ sunt qualitates miscibilium vel consequentes mixtum, ut supra dictum est : sed non omnes illæ qualitates sentiuntur a taclu, nisi prout habent contrarietatem et motum ad ipsum. Cum autem sint receptæ et quiescentes, tunc non sentiuntur. Et ut hoc intelligatur, repetendum est quod dictum est supra, scilicet quod tactus est forma et actus animati corporis anima sensitiva. Dicit enim Aristoteles in II de Anima 1, quod vivere inest sentientibus propter sensibile primum, et primum sensibile tactus est. Cum ergo corpus animatum complexionem habeat in membris dissimilibus, erit tactus perfectiva corporis forma talis in quantum est complexionatum in similibus et compositum in dissimilibus.

Ex hoc jam patet solutio duarum quæstionum quæ solent fieri circa tactum, scilicet quare homo est melioris tactus caeteris animalibus? Et quare molles carne in tactu, bene apti sunt mente et ingenio ? Homo enim in complexione magis accedit ad æqualitatem, et propter hoc minimas differentias tangibilium recedentes ab æqualitate subtilissime sentit : eo quod contrarietatem habent ad æqualitatem suæ complexionis. Similiter mollities carnis æqualitatem majorem indicat complexionis, et in

Ulterius ex his patet solutio quartæ quæstionis, Quare homo sapientissimum animal est ? Bona enim dispositio in tactu bonam dicit dispositionem simpliciter et in toto, et in quantum corpus est organum animæ. Sed bona dispositio in organis aliorum sensuum non dicit nisi bonam dispositionem secundum quid et in comparatione ad unam partem animæ.

Præterea, Bonus tactus subtiliter cognoscit causas omnium sensibilium, quæ sunt qualitates sensibiles : sed alii sensus non cognoscunt nisi unum sensibile tantum.

Dicimus ergo, quod tactus secundum quod est tactus complexionati corporis, cognoscit et sentit omne quod est contrarium complexioni et conveniens illi prout est in motu ad ipsum : et sic sentitur calidum, frigidum, humidum, et siccum, etc., quæ sunt dissimilia complexioni corporis tangentis. Dico autem prout est in motu : quia nihil prohibet aliquem calorem innaturalem non sen-

<--- Page Split --->

tiri, si receptus sit in complexione quasi naturalis. Et propter hoc ethicus non sentit calorem suum : quia calor innaturalis vincit naturalem, et factus est quasi naturalis : et febricitans in febre tertiana mirabiliter sentit calorem suum, et tamen minus habet de calore quam ille : quia in eo calor naturalis non est victus, sed calor febris est in motu et pugna ad calorem complexionis. Secundum autem quod tactus est perfectio corporis compositi in membris dissimilibus, sic sentit omne illud quod est dissolvens continuationem talis corporis, et quod est conservans ipsam : et sic est sensus doloris in verberibus, et sensus delectationis in coitu. Sensus autem delectationis augmentatur, eo quod semen subtilissime tangit nervos.

Et ex his patet solutio ad totum præter ipsum primum. Et ad hoc dicendum, quod in illo argumento est fallacia accidentis.

Et illud quod objicitur in contrarium, est necessarium et solvit ipsum.

Ex his autem quæ habita sunt, patet quod sensus delectationis in quantum est delectatio, et doloris in quantum dolor, non est nisi in tactu, ut dicit Avicenna. Cum enim visus videt pulchrum, delec tatio non generatur in potentia visiva quæ affixa est oculo, sed potius in anima apprehendente pulchritudinem rei visæ : et similiter est de auditu et odoratu : et ideo cætera animalia ab homine non multum delectantur delectationibus colorum, sonorum, et odorum. Gustus autem quamdam habet delectationem, sed non est per se ipsius delectationis, sed

potius saporis. Tactus autem proprium objectum habet dolorem et delectationem in sensu : et propter hoc ipse solus per se delectatur et dolet, alii autem omnes per accidens. Hinc est etiam quod dicit Aristoteles in libro quarto Meteororum, quod caliditas non est in gustu in quantum est judicium saporum, sed in quantum est quidam tactus. Delectatio autem cibi non est objectum gustus in quantum est judicium saporum, sed in quantum est quidam tactus. Instrumentum autem tactus judex est tangibilium dissimilium sibi, sicut medium judex est extremorum excellentium : et illud instrumentum antequam tangat, potentia est sicut tangibile : et cum tangit, fit actu hujusmodi : et hoc est quod dicit Aristoteles in libro secundo de Anima, cap. de tactu 1. Illud quo sentimus hoc quod potest tangere et in quo situs est sensus qui vocatur tactus, primo est potentia hujusmodi pars. Sentire enim quiddam est pati. Quare agens tale illud facit, cum sit potentia, quale est ipsum actu. Verum similiter calidum, frigidum, durum, et molle non sentimus, sed excellentias, tamquam sensu ut mediante quodam existente in sensibilibus contrarietatis. Et propter hoc discernit sensibilia : medium enim discretivum est, fit enim ad utrumque ipsorum alterum ultimorum,

Ultimo notandum, quod sicut quilibet aliorum sensuum, ita tactus est tangibilis et non tangibilis. Et non tangibile dicitur tribus modis, scilicet aptum natum tangi et non tactum : vel corrumpens tactum propter excellentiam, sicut calidum ignis : vel parvum habens tactum, sicut aer.

<--- Page Split --->