QUÆSTIO XXXI.

De olfactu ex parte modi olfaciendi. Utrum olfactus æquivoce dicatur de respirantibus et non respirantibus ?

Consequenter quæritur de olfactu ex parte modi odorandi.

  1. Videmus enim odorare quælibet animalia respirantia, et quædam non respirantia. Ergo videtur, quod olfactus æquivoce dicatur de respirantibus et non respirantibus.

  2. Præterea, Dicitur in libro de Animalibus, quod via olfactus in animalibus aquaticis clausæ sunt : licet enim quidam pisces quandoque quædam foramina videantur habere in naribus, tamen illa foramina non pertingunt usque ad medullam cerebri, sicut patet in anatomia piscium, et in libro de Animalibus Aristotelis et Avicennæ. Assignatur autem ratio duplex : quarum una est, quod si apertæ essent via, penetraret aqua usque ad medullam cerebri, et infrigidaretur cerebrum, et exstingueretur animal. Secunda causa est, quia talia animalia frigida sunt parum habentia caloris circa locum digestionis : et ideo pauci vapores elevantur ad cerebrum, qui si infrigidati fuerint in cerebro, pauca erit materia phlegmatica et purgabilis per vias alias. Cum ergo quædam animalia habent vias apertas odoratus, videtur odoratus esse æquivocus in istis et in illis.

Quæst. 1. Præterea quæritur juxta hoc, Utrum ex æquali distantia odorant inspirans, vel non inspirans ?

Et videtur, quod sic : ponamus enim duo animalia, unum inspirans, et aliud non inspirans in ultimo evaporationis vel immutationis rei odoriferæ : ibi enim tangitur et alteratur cerebrum non inspirantis, et eumdem aerem trahet inspirans : ergo odorant in æquali distantia.

Quæritur etiam juxta hoc, Utrum inspirantia omnia odorant ex æquali distantia, et præcipue homo cum aliis animalibus ?

Et videtur, quod sic. Si enim stat homo cum cane in ultimo evaporationis odoriferæ, eumdem aerem trahet homo quem canis : sed aer immutatus odore tangit cerebrum utriusque. Ergo agit utrumque et alterat ipsum.

Solutio. Dicendum, quod olfactus non dicitur æquivoce in olfacientibus diversimode, etiam diverso naso. Potentiæ enim sensuum passivæ habent diffiniri per actus, et actus per objecta, sicut dicit Aristoteles. Unde cum objectum sit unum, scilicet odor, unius rationis erit olfactus : et sicut diversitas oculorum in habentibus duros oculos et molles, et habentibus velamen super oculos et non habentibus, non facit visum æquivocum, ita nec diversitas nasi et habere organum odoratus coopertum vel non coopertum facit odoratum æquivocum : a modo enim organi non diffinitur aliqua poten-

<--- Page Split --->

tia sensibilis, sed potius ab objecto, sicut dictum est. Cum enim potentia sensibilis sit potentia passiva et diffiniri habet per actum suum, actum autem habet ab agente quod est objectum, oportet quod per objectum diffiniatur.

spirantia. Ad sensum enim odoris non exigitur tantum æqualitas agentis, sed æqualitas patientis. Propter hoc in loco ubi debilis est odor, transmutatur cerebrum siccum alicujus animalis, eo quod habentium symbolum facilior est transmutatio : et in eodem loco non posset transmutari cerebrum frigidum et humidum, sicut est hominis, non enim immutatur tale nisi a forti odore.

Ad quest. 1 et 2. Ad aliud quod juxta hoc quæritur, dicendum quod non oportet, quod quæcumque animalia odorant ex æqualì distantia sive sint respirantia sive non re-