QUÆSTIO XXX.

De olfactu ex parte mediì. Utrum aër et aqua sint medium olfactus ?

Deinde quæritur de olfactu ex parte mediì.

Dicit Aristoteles 1, quod medium est aer et aqua.

Sed videtur, quod aer non possit esse medium, per ipsas rationes quas ponit in libro de Sensu et sensato contra Heraclitum. qui dicebat odorem esse fumalem evaporationum communem existentem terrae et aeri, et si omnia entia fumus fierent, quod nares discernerent odores in omnibus entibus.

Objicit autem Philosophus in contrarium sic : Fumalis evaporatio impossibile est, quod sit in aqua : odor autem est fumalis evaporatio : ergo impossibile est odorem esse in aqua. PRIMA probatur per hoc quod aer in aqua existens ascendit superius, et similiter vapor aereus. SECUNDA autem scribitur in libro primo de Sensu et sensato.

StHocconcedatur , contra : Piscesinaquasentiuntodores : corrumpunturenimfetidis , etfugiunteos . Cumergononcontingantaerem , oportetquodpermediumaquæsentiantetsicodorestinaqua .

Præterea quæritur juxta hoc, Secundum quam materiam communem aer et aqua sint medium ?

Et videtur, quod secundum nullam. In ipsis enim sunt tria, scilicet natura diaphani, et natura frigidi, et natura humidi. Secundum autem naturam diapha-

ni non sunt media : quia sic sunt media visus. Similiter nec secundum naturam humidì : quia odor est principaliter sicci, sicut habitum est supra. Nec secundum naturam calidi vel frigidi : quia neutrum convenit communiter ambobus. Præterea frigus exstinguit odores, sicut dicit Philosophus.

Quæritur etiam juxta hoc quæstio Avicenna, scilicet utrum odor fiat ex parte medii ex permutatione sola medii, vel ex permixtione corporis odorabilis cum ipso medio ?

Et videtur, quod ex permutatione sola: vaporantis enim materia non potest amplius extendi, quam sub specie ignis : videmus autem, quod à corpore vaporabili per vapores elevetur pugillus partium materiae ejus, et ille pugillus per rarefactionem extendatur in decem pugillos aquæ, et illi decem aquæ extendantur in centum aeris. Cum igitur evaporatio odoris sit in corpore magis grosso quam aer, minor erit extensio odoriferi vaporis : et sic odor alicujus rei non sentiretur ad spatium longinquum, quod est contra hoc experimentum quod est de avibus tygridibus, quæ deveniunt ad cadavera per centum leucas, tamen ducem non habent nisi odorem. Hoc idem patet in camphora, quia illa vaporat usque ad aliquem terminum, et ad hoc ut diffundatur odor ejus in duplum illius termini,

<--- Page Split --->

oporteret ut ex illo odore evaporaret alius : et si deberet sentire in triplum, oporteret quod ex illo iterum resolveretur alius, et sic ulterius, quod videtur inconveniens : et sic videtur, quod non cum odore diffundatur vapor, sed tantum species odoris permutet medium.

Sed contra. CONTRA hoc est, quod odorabilia post multum attractum odorum fiunt leviora et pulpresentia, sicut patet in pomis.

Solutio. Solutio. Dicimus, quod odores sunt in aere et aqua. Heraclitus enim errabat dicens, quod odores resolvuntur ab omnibus entibus, et quod non sint in medio nisi in aere. Simplicia enim non sunt odorabilia etsi evaporent. Præterea odores sunt in aqua, et in aqua non est aer. Et illi sunt modi quibus contradicit Aristoteles. Dicebant autem quidam, quod odor fumalis est evaporatio, et fumus est vapor terræ, ut supra habitum est, et quod odor non resolvitur nisi a terra : et illis est contrarium quod dicit Aristoteles.

AD PRIMUM dicendum, quod odor est in aqua et in aere ut in medio, ut dicunt Aristoteles, Algazel, et Avicenna. Hoc autem quod objicit contra Heraclitum, non intelligitur sic, quod velit, quod odores non sint in aqua, sed est deductio ad inconveniens : dicebat enim Heraclitus odores non esse in medio nisi in aere, et hos resolvi a terra : et ex hoc sequitur, quod cum aer non sit in aqua nisi commixtus, secundum quod videmus herbas generari ex commixtione elementorum in aqua, quod odor non sit in aqua, quod est inconveniens. Fumalis enim evaporatio non est in aere ut in medio. Aer enim commixtus aliis elementis ad generationem vegetabilium non est medium alicujus sensus : unde licet ille non ascendat in aqua, tamen aer purus ascendit. Et secundum hoc non essent odores in aqua.

Ad aliud dicendum, quod odor est in aqua et in aere secundum quod utrumque est sine odore, perceptibile tamen odoris, secundum quod est sonus in aere secundum quod est absonum, susceptibile tamen soni. Et quod objicitur, quod non sit secundum naturam humidì, vel frigidi, vel diaphani, bene concedimus.

Si autem quæratur tunc, Quare non sit in aliis corporibus simplicibus, quæ etiam sunt sine odore? Dicendum, quod illa non sunt susceptiva evaporationis odoriferæ, ita quod possibilis sit evaporatio per ipsa. Evaporatio autem debilior est in aqua quam in aere, nihilominus tamen est : sicut etiam est in frigido tempore debilior in aere quam in alio : et propter hoc odor est in utroque. Dicunt tamen quidam quod in odore est permixtum humidum sicco, licet sit actu sicci : et ideo secundum quod magis vertit ad humidum, est in aqua : et secundum quod magis ad siccum, est in aere.

Ad hoc quod quæritur, Utrum sit ex Ad q permutatione sola, vel evaporatione ?

Dicendum secundum Avicennam 1, quod est utroque modo. In evaporatione enim dominatur natura aeris, et idcirco evaporatio transmutat aerem secundum odorem et sonum, etiam præter hoc quod recipiat aliquam partem rei evaporantis. Et similiter transmutat aquam, sicut nos videmus vinum in dolio transmutari ad odorem eorum quæ ponuntur juxta dolium : et secundum hunc modum per longum spatium potest fieri immutatio secundum adores. Dicit autem Avicenna, quod aves tygrides sunt acuti visus et alti volatus, et potuit esse, quod per visum devenissent ad cadavera, non per odorem.

Ad aliud quod objicitur contra, dicenAd obj dum quod non sit odor sine evaporatione fumali propriæ rei odorabilis ; et ideo et illa alleviatur et putrescit per attra-

<--- Page Split --->

etionem multam odorum : sed nihil prohìbet, quin ipsa evaporatio postea im-

mutet aerem, etiam praeter hoc quod ulterius alia evaporatio fiat ex ipsa.