QUÆSTIO XXVIII.
De olfactu ex parte olfacientis.
Consequenter quæritur de olfactu.
Et quæruntur quatuor.
Primum est, De olfactu ex parte olfaciensis.
Secundum, De olfactu ex parte odoris et odorantis.
Tertium, De olfactu ex parte medii.
Quartum, De olfactu ex parte modi olfaciendi.
De olfactu ex parte olfaciensis quæruntur duo, scilicet quid sit olfactus ? Et secundo, Quare homo inter cætera animalia prave odorat ?
presso in illo ex permutatione quæ fit ex corpore odorifero.
ARTICULUS I.
Quid sit olfactus ?
Ad primum proceditur sic :
Dicit Avicenna, quod olfactus est vis ordinata in duabus carunculis anterioris partis cerebri similibus mamillarum capitibus, ad apprehendendum illud quod offert ei aer attractus de odore qui est in vapore permixto, aut de odore im-
Item, Algazel, Olfactus fit per virtutem quæ est in duabus carunculis cerebri, quæ sunt similes summitatibus uberum capræ, quæ apprehendit mediante corpore ex odoribus, et retinet eos : vel partes odoriferorum permiscentur illi corpori, sicut aer, et aqua, etc.
Secundum utramque harum diffinitionum videtur, quod olfactus sit vis non ordinata in nervo.
- Item, Etiam videtur per Gregorium Nyssenum dicentem : « Olfactus qui fit per nares, finitur in fine anteriorum ventriculorum cerebri : ipsi enim vaporatis-
<--- Page Split --->
simi existentes vapores apprehendunt facile. » Ex hoc etiam videtur, quod olfactus sit immediate pars anterior cerebri, quæ vaporatissimæ est naturae.
Præterea, Idem dicit Gregorius : « Nam sicut aliis membris sensuum nervum sensibilem subjungit cerebrum, ita et huic sensui : sed in finibus suiipsius nervorum replet usum et vaporum redditionem suscipit. » Hoc expresse dicit Gregorius, quod odoratus non est per nervum sensibilem sicut alii sensus.
Item, Videtur ex Constabulo, qui dicit quinque paria nervorum oriri ab anteriori parte capitis, quorum nullum dirigitur ad instrumentum olfactus.
Præterea, Idem videtur per rationem : Quidquid enim secundum sui substantiam est origo nervorum sensibilium, ad ipsum non dirigitur aliquis nervus sensibilis : organum olfaciendi secundum sui substantiam est origo nervorum sensibilium : ergo ad ipsum non dirigitur nervus aliquis. Prima probatur per hoc quod non potest esse idem principium et principiatum secundum substantiam. SECUNDA autem scribitur in libro Avicennæ de Animalibus, cap. de anatomia nervorum, ubi dicit sic : « Nervus factivus sensuum nascitur ab anteriori parte cerebri, quod est magis humidum : et factivus motus a posteriori, quod est magis siccum : et a medulla nascuntur quinque paria nervorum, et primum habet originem a primis duabus partibus medulle anterioris, ubi nascuntur duæ mamillæ olfactus. »
dcontra. SED CONTRA hunc modum,
Objicitur in Anatomia quæ secundum Gregorium dicitur facta esse, sic : Duo nervi sensibiles diriguntur ad duas carunculas narium, quæ dependent ad modum mamillarum in naribus ad faciendum odoratum sive olfactum.
Item, In primo de Somno et vigilia probat Philosophus somnum esse passionem primi sensibilis quod est tactus : et per hoc vult claudere omnes sensus : quia sensibile tactus fundamentum est om-
nium aliorum sensuum. Et sunt haec verba post multas rationes : « Somnus est in primo quo sentit anima, in primo organo tactus : cum enim hoc impotens fuerit, necesse est organa sentiendi habere defectum sensuum : cum vero illorum aliquid, non est hoc necesse. » Ex hoc accipitur, quod omnes sensus fundantur aliquo modo in organo tactus : et cum tactus sit in nervo sensitivo, oportet omnes alios sensus fundari in ipso per nervum aliquem : et ita olfactus fundatus erit in nervo.
Item, Videtur falsum esse quod dicit Gregorius Nyssenus, scilicet quod vaporatissima sit anterior pars capitis : vaporatissimum est enim in actu calidum et siccum, et illi opponitur frigidum et humidum quod est natura cerebri, ut dicit Philosophus.
Præterea, Dicit Gregorius, quod unumquodque organum sensus secundum similitudinem quamdam et familiaritatem propria sensibilia comprehendat : ergo videtur, cum odor sit vaporativum sicci, quod organum olfactus debeat esse calidum et siccum, et sic non erit pars cerebri immediata.
SOLUTIO. Dicendum est ad prædicta, quod in veritate organa olfactus sunt immediate in cerebro secundum auctoritates, scilicet Avicennæ, Constantini et Gregorii, et etiam Aristoteles vult in libro de Sensu et sensato dicens : « Ascendentibus odoribus ad cerebrum propter levitatem caloris qui est circa illos, sanius se habere facit circa locum odoris : nam odoris virtus natura est calida. » Item, « In aliquo loco frigido natura existente in cerebro vel sanguine circa illud in venis existente subtili et puro, de facili autem infrigidabili (qua de causa et cibi frigiditas infrigidata propter locum infirmantia reumata facere solet) hominibus ad adjutorium sanitatis facta est species odoratus. » Item, In principio libri de Sensu et sensato : « Instrumentum odoratus proprium est loci qui est circa cere-
<--- Page Split --->
brum : quia virtute calidum materia est frigidi : cerebrum autem est frigidius et humidius omnibus partibus corporis, supple, principalibus. » Item, Expresse dicit hoc idem Aristoteles in libro XVIII de Animalibus, sic : « Instrumentum olfactus et visus habent cooperborium, et exeunt a suis instrumentis sicut aqua a canalibus. » Cum ergo nervus non cooperiatur cooperborio, sed potius anterior pars cerebri, et praecipue erit in homine primum instrumentum olfactus pars cerebri. » Et ideo patet, quod mentitur ille quifecit anatomiam quam dicit extraxisse de libro Gregorii. Verum quidem est, quod quidam ramus nervorum, ut dicit Avicenna, venit ad nasum, et penetrat nares in suis panniculis : sed nervus ille non facit ibi sensum olfactus, sed potius sensum tactus.
Causa autem quare immediatc in cerebro est sensus olfactus, est, quia odor secundum suum esse materiale et naturale quod habet in vaporativo sicco, sanus est cerebro : et ideo oportuit, quod in sua materia pertingeret ad ipsum, et non tantum per speciem sensibilem separatam a materia, sicut accidit in aliis sensibilibus. Si autem esset vis ordinata in nervo concavo deferente spiritum ad odoratum, ille spiritus non reciperet impressionem nisi tantum speciei sine materia : sed cum species separata a materia non sit calida neque frigida, non conferret adjuvamentum cerebri. Nasus autem consistit anterius ex cartilagine et superius ex osse : et distinguuntur nares per os quoddam in medio veniens, et fiunt quasi duo trianguli, propter hoc quod quando una naris recipit superfluitatem descendentem a capite, per alteram inspiretur aer : aer enim inspiratus, licet ex magna parte descendat ad pulmonem, et ad pectus, tamen in aliqua parte ascendit ad cerebrum, ut mitiget calorem cerebri accidentalem, qui ascendit in ipsum ex membris nutritivis et spiritualibus. Per
immixtos autem odores et vaporiferos efficitur aer levior propter calorem vaporum, et habilis ad descendendum, et quantum ad hoc temperat naturalem frigiditatem et humiditatem cerebri. Partes autem anteriores cerebri propter figuram dicuntur additamenta mamillarum, quia similia sunt conis mamillarum, et in animalibus respirantibus propter mollitiem cerebri et puritatem habent coopertoria sicut oculi molles. Sed differunt in hoc a cooperториis oculi, quod non sunt mobiles per se, sed oportet, quod eleventur per impetum aeris attracti per inspirationem. In animalibus vero non respirantibus non sunt cooperoria : et hoc contingit propter duritiem cerebri eorum, quae sufficit per se ad conservationem cerebri.
Ad PRIMUM dicendum, quod anatomia Ad olbj illa falsa est.
Ad ALIUD dicendum, quod sensus tactus Ad olbj 2. non est in uno nervo, sed in omnibus : unusquisque enim sensus in organo suo supponit tactum, ut posterius dicemus. Et propter hoc intendit Philosophus, quod a frigido descendente in cerebro primo occupantur organa sensuum et immutantur : et quia talis immutatio non est per objectum tactus, necesse est vim tacitvam esse in organis : et ex hoc causatur sonus. Unde etiam si vis alterius sensus fundata super tactum removetur ab organo, non propter hoc removetur tactus, sed remoto tactu removentur omnes alii sensus. Et hoc patet in illis qui caeci sunt, et tamen habent oculos : quia si tangatur pupilla eorum, sentiunt læsionem.
Ad ALIUD dicendum, quod anterior Ad olbj.1 3. pars capitis dicitur vaporatissima, non quia emittit vapores, sed quia nata est vaporibus immutari.
Ad ULTIMUM dicendum, quod in veritate Ad olbj.1 4. organum cujuslibet sensus substantiam habet, quae apta nata est recipere sensibile suum, sicut dicit Gregorius. Et hoc est quod dicit Aristoteles in II de Anima 1,
<--- Page Split --->
quod sensibilia secundum se propria proprie sunt sensibilia, ad qua substantia apta nata est cujuslibet sensus. Cujus quidem igitur est visus, hoc est visibile. Cum autem contraria nata sunt transmutare se invicem, quia eorum materia et subjectum unum est, cum odor transmutans olfactum, sit in calido sicco vaporativo actu, erit organum transmutabile ab ipso actu humidum et frigidum.
ARTICULUS II.
Quare homo inter caetera animalia male odorat ?
Si autem objiciatur, quod habentium symbolum faciilor est transmutatio, dicendum quod ea quae habent symbolum in toto, non transmutant se invicem, quia nec agunt nec patiuntur ad invicem : sed quae habent symbolum in altera qualitate et in reliqua contrarietatem, illa de facili transmutantur ad invicem secundum substantiam, ita quod aliquid corrumpitur. Et talis convenientia non debet esse inter cerebrum et odorem : quia secundum hoc per facilem alterationem ab odoribus recederet cerebrum a temperamento et corrumperetur animal : sicut enim videtur, quod a vaporibus calidis et siccis vehementer incipit homo dolere caput propter nimiam siccitatem cerebri, sicut in fumo carbonum : et propter hoc etiam carbones resperguntur sale vel vino, ut humidum salis vel vini resolutum ex ipsis temperet siccitatem illius vaporis, quod non exsiccet nimis cerebrum : et ideo natura ordinavit contrarietatem inter cerebrum et odorem secundum utramque contrarietatem, ut ab odoribus calidis et siccis non mutaretur, nisi secundum superfluum frigidum et humidum, et non secundum frigidum et humidum, quod est de temperamento naturali suo, etc.
Secundo quæritur, Quare homo inter caetera animalia prave odorat?
Hoc enim expresse dicit Philosophus in II de Anima 1, sic : « De odore autem et olfactu minus terminabile dictis. Non enim manifestum est quid sit odor sicut sonus aut color. Causa autem est, quoniam sensum hunc non habemus certum, sed pejorem multis animalibus : prave enim odorat homo. »
Item, In libro de Sensu et sensato : « Manifestius nobis est saporum genus, quam odoratus. Hujus autem causa est, quoniam pejorem habemus aliis animalibus odoratum, et ipsis sensibus qui in nobis sunt. » Ex his accipitur, quod homo pejus odorat quam aliis sensibus percipiat sensibilia, et pejus etiam aliis animalibus.
1x CONTRARIUM autem sic objiciur : Sed contra.
Omne animal optime dispositum secundum naturam animalis, optime disponi debet secundum sensum. Homo optime dispositum est animal secundum naturam animalis. Ergo optime disponi debet secundum sensum : ergo secundum olfactum. PRIMA probatur ex hoc quod dicitur, quod differentia constitutiva animalis est sensus : et sic nobilissimum animal nobilissimum debet habere sensum.
Item, Animal propter quod maxime inventae sunt species odoris, maxime debet percipere odorem : homo est animal tale : ergo maxime debet percipere odores. PRIMA patet per se. SECUNDA scribitur in libro de Sensu et sensato, ubi di-
<--- Page Split --->
cit Aristoteles, quod delectabile odoris per se est propter hominem tantum, et propter alia animalia non.
- Item, Cuicumque sensibili sunt duo delectabilia, et alicujus sensus percipit illud secundum utrumque, alterius autem secundum unum tantum, illud quod percipit ipsum secundum utrumque, magis percipit quam illud quod secundum alterum tantum : odoris sunt duo delectabilia, ut dicitur in libro de Sensu et sensato, et propter cibum, et propter se : et homo suscipit ipsum secundum utrumque delectabile, et nullum aliud animal, sicut dicitur ibidem : ergo homo magis suscipit odores quam aliquod aliud animal.
Solutio. Solutio. Omnes auctoritates naturalium dicunt, quod homo inter omnia animalia prave odorat. Unde dicit Avicenna, quod licet homo majoris sit ingenii quam alia animalia in eliciendo odores ab odorantibus per confricationem, subtiliationem, et distractionem odoris, tamen minus ab odoribus afficitur, et debilius imprimuntur in organo olfactus humani. Et hujusmodi signum est, quia cum species omnium sensuum reponantur in imaginatione et phantasia, species illius sensus debilius inprimuntur in organo phantasiae. Et hujus duplex est signum, scilicet quod homo rarissime somniat de odoribus : et quando somniat se esse in feticdis odoribus, non multum perturbatur, eo quod phantasma illud debilem motum relinquit in homine. Aliud signum est, quod cum phantasmatis sit movere possibilem intellectum ad discernendas naturas rerum, movet illud phantasma debiliter intellectum. Et propter hoc non bene discernimus differentias odorum : et ideo odores denominamus a nominibus excellentiarum, scilicet nomine redolentis sive fragrantis et fectentis. Causa autem hujus dicta est : homo enim inter omnia animalia rationalis est : et propter hoc oportet, ut perveniant species rerum
purae, optime receptae, et optime retente inter omnia animalia : puritatem autem operatur spiritus animalis purissimus : optimam autem receptionem operatur humidum, et optimam retentionem frigidum. Quod sic probatur : Videtur, quod cerebrum sit calidum, ut quidam medici mentientes dicunt. Si igitur cum calido est humidum, cum calidum sit congregativum homogeniorum sibi, continue elevabit humidum vaporabiliter a cerebro : et propter hoc continue vaporabit spiritum animalem, sicut nos videmus, quod post cibum et praecipue in ebriis bibentibus vinum, a loco calido digestionis ascendunt vapores ad caput non tantum turbantes spiritum animalem secundum quod deferre debet formas ad cellam logisticam quae est cella rationis, quae est in medio capitis, sed etiam secundum quod recipere : debet species sensibiles : et ideo accidit, quod turbantur oculi, odoratus, et similiter alii sensus. Unde etiam dicit quidam Philosophus, quod Mauri bene odorant, quia non potant vinum. Ergo patet, quod cerebrum humanum non potest esse calidum et humidum. Detur ergo, quod sit calidum et siccum. Cum igitur calidum coagulat siccum, ut dicitur in libro Meteororum, erit cerebrum secundum naturam solidum et repugnans receptioni formarum, quod est inconveniens. Si vero detur, quod sit frigidum et siccum, cum frigidum sit constrictivum sicci, erunt duae qualitates contrariantes receptioni formarum : quod est iterum inconveniens. Ergo relinquitur, quod sit frigidum et humidum, ut ex humido causetur facilis impressio, et ex frigido bona retentio : quia frigidum spissat humidum aliquantulum, et ex carentia vaporum causatur puritas spiritalis deferens formas receptas et retentas. Et propter hoc dicit Aristoteles in libro de Animalibus, quod homo habet humidius et frigidius cerebrum inter om nia animalia respectu sui capitis et corporis. Causa autem quam quidam po-
<--- Page Split --->
nunt, aperte falsa est, scilicet quod habeat calidissimum cor, cujus caliditas reprimi debeat ex frigiditate cerebri : cum enim temperatissimum animal sit, et principium totius temperamenti sit cor, impossibile est, quod cor hominis calidissimum sit inter omnia animalia. Praeterea auctoritates dicunt, quod cor leonis calidius sit corde hominis : si enim cor hominis esset calidissimum, continue elevaret vapores turbantes cerebrum, ut habitum est.
4 object. Ad PRIMUM dicendum, quod sensus secundum quem animal est animal, tactus tantum est : et hunc habet homo certissimum : et non oportet, quod maxi-
mam certitudinem habeat in aliis.
Ad ALIUD dicendum, quod species odoris secundum quod ad sanitatem confert, est tantum propter hominem : et hujus ratio supra assignata est.
Ad ALIUD dicendum, quod non sequi- 3. tur, si aliquod animal plura delectabilia percipiat in uno sensu, quod ipsum certius percipiat et intensius : sed mutatur ibi prædicatum a discreto intensum secundum quale. Unde patet cum odor temperate calidus et siccus est, et non excellenter, quod cerebrum humidum excellenter et frigidum ipsius hominis non immutabit nisi parum : et ideo homo prave odorat, etc.