QUÆSTIO XXVII.
De actu et nervo audlendi.
Ultimo, Quæritur de actu et nervo audiendi.
Dicunt enim Philosophi, Aristoteles, Avicenna, et Alpharabius, quod nervus audibilis concavus est, et apparet versus tympanum auris, ut claudat in se partem connaturalem aeris, qui impellitur ab exteriori aere impulso. Et secundum hoc videtur, quod non tantum species soni perveniat ad virtutem auditivam, sed etiam esse soni secundum materiam : virtus enim auditiva est in organo suo. quod contra. Sed contra hoc videtur, quod omnis potentia apprehensiva est abstractiva speciei a materia, licet una plus abstrahat et altera minus : et sic videtur, cum auditus sit potentia apprehensiva, quod non percipiet nisi speciem sine materia ejus.
PRAETEREA quæritur, Utrum soni transeant per aerem subito sicut est in visu ?
SOLUTIO. Dicendum, quod aer tangit solutio. nervum in principio sui, sed in spiritu descendente ab interiori parte capitis non imprimitur nisi species soni, nisi vehementissima fiat impulso, et illa est quae corrumpit per excellentiam. Quod autem dicunt Philosophi, intelligitur quantum ad principium sui nervi, et in quibusdam animalibus tantum, scilicet non aquaticis.
Ad ALIUD dicendum, quod soni non Ad quæst. transeunt subito : sed quando sonans est propinquum, tunc veniunt ad auditum repente, id est, in tempore impercepti-
<--- Page Split --->
bili : quando vero distat, tunc bene percipitur tempore. Et adnotandum, sicut diximus de visu, quod auditus etiam audibilis est et non audibilis : et non audibile dicitur secundum duos modos, quorum primus est secundum quod privat actum audibilem relinquendo potentiam, et secundum hoc dicitur non audible absonum sive vacuum sono. Secundus
modus secundum quod privat harmoniam objecti ad auditum : et hoc secundum duos modos, scilicet secundum excesssum, et hoc est excellens corrumpens sensum, et secundum diminutionem, quando scilicet minus immutat auditum quam immutabilis sit ad actum audiendi, et idem est judicium de olfactu, gustu, et tactu.