QUÆSTIO XXVI.

De auditu ex parte medii.

Consequenter quaeritur de auditu ex parte medii.

Dicit enim Aristoteles in II de Anima1, quod duplex est medium, scilicet aer et aqua. Sed hoc videtur esse falsum.

  1. Cujuscumque enim esse non est nisi in materia aliqua determinata : ubi non est illa materia, ibi non est ejus esse. Sonus non est secundum suum esse nisi in materia quæ est aer. Ergo non est sonus ubi non est aer : sed aer non est in aqua : ergo soni esse non est in aqua. Prima patet per se, et secundA scribitur in II de Anima 2, ubi sic dicit Philosophus, quod ad esse soni oportet

firmorum percussionem fieri ad invicem et ad aerem. Quod autem aer non sit in aqua, patet per hoc quod habetur in libro de Sensu et sensato, ubi dicit Philosophus, quod aer non est in aqua.

  1. Item, Cujuscumque causa efficiens et communicans esse ejus non est in aqua, ipsum in aqua esse non potest : causa efficiens et communicans esse soni est motus fractivus aeris, qui in aqua esse non potest : ergo sonus in aqua esse non potest. Prima patet per se. Secunda scribitur ab Avicenna in VI de Naturalibus, et ab Aristotele in II de Anima 2, ubi dicit, quod in sono oportet ferientis

<--- Page Split --->

motum praeocupare fracturam aeris, velut si congregationem ac cumulum lapilli percutiat aliquis qui fertur velociter.

  1. Item, Dicit Aristoteles 1, quod pisces qui sunt sub aqua, nec sonum nec vocem facere possunt : eo quod aerem non attingunt. Et si dicantur vocare in Acheloo, hoc est, in tali fluvio, hoc non est nisi quia cum caudis attingentes superficiem aeris, faciunt sonum.

sint medium in auditu et visu, et in speciebus visibilibus aqua sit elementum servabilius formae, quare non sit servabilius formae in speciebus audibilibus? Si enim servabile esset elementum per hoc quod est spissum, ut videntur dicere auctoritates, tunc aqua magis servabilis esset specierum audibilium quam aer, eo quod sit magis spissa.

contra. Si hoc conceditur, scilicet quod sonus non est in aqua, sunt multa experimenta in contrarium quae ponit Aristoteles in libro de Animalibus, scilicet quod piscatores quandoque percutiunt asseres et tympana super aquam, et quandoque vadunt cum silentio ne pisces audiant. Haec enim omnia significant pisces habere auditum.

Similiter experimentum est in nobis, si quis ponat caput sub aqua, audiet magnos sonos qui fiunt super aquam : et cum non possunt ad aurem pervenire nisi per aquam, oportet quod aqua sit medium in auditu.

PRATEREAquæriturjuxtahocdeopi - Quæst . 1 . nionequorumdamPhilosophorumdi - centium , quodsonisecundumsuumessespiritualesuntinaquaetinaere , utinsuismediis . Etponuntrationem :

  1. Natura alia est medii, et alia est natura materiae. Cum ergo sensibilia in suis materiis sint secundum esse materiale, videntur in mediis esse non secundum esse materiale, sed secundum suum esse spirituale.

  2. Item, Sensibilia non agunt in sensum immediate in actione medii. Cum igitur sensus susceptivus sit sensibilium specierum sine materia, erunt sensibilia in medio sine materia, ut videtur, et ita erunt in medio spiritualiter.

Sed tunc quaeritur, Utrum ipsa sit medium quod immutetur a sensibili quod est sonus?

Et videtur, quod non : quia nihil immutatur a sono nisi quod aliquo modo est materia soni : nihil autem est materia soni nisi quod permanet diu percussum , ut dicit Aristoteles in II de Anima 2 : aqua autem non sic permanet, sed prohibet permanentiam soni, ut dicit Aristoteles ibidem : ergo non videtur medium immutatum esse a sensibili auditus sicut materia et subjectum.

Unst. 2. PRATEREAquæritur , Secundumquidaerestmedium ?

Et dicit Aristoteles quod in quantum vacuum. Sed hoc non videtur : quia vacuum nihil est in natura.

Hunst . 3 . PRATEREAquæritur , Cumaeretaqua

Et ideo dicunt quidam, quod medium in omnibus tribus sensibus, qui sunt per medium extrinsecum, est aer et aqua secundum quod communicant cum natura diaphani cum perpetuo superius corpore, et quod lux et natura diaphani conferunt sensibilibus esse spirituale in medio.

Sedcontrahocest , q u o d

  1. Diversorum in genere et specie non est idem perfectivum secundum actum : sensibilia visus et auditus et odoratus sunt diversa genere et specie : ergo non habent idem efficiens secundum actum : sed lux est efficiens visibilia secundum actum : ergo non potest esse effectivum odorum et sonorum.

  2. Item, Quidquid essentialiter generatur in tenebra et in luce, illius lux non est effectivum secundum actum : soni et odores sic generantur : ergo lux non est

<--- Page Split --->

effectivum eorum secundum actum. Si forte dicatur, quod lux est in tenebra supra diaphanum, hoc est absurdum : quia secundum hoc habitus erit in privatione : lumen enim et tenebra opponuntur ut privatio et habitus circa diaphanum, ut dicit Aristoteles.

  1. Item, Cujuscumque sensibilis est duplex agens, ipsum velocius transit medium quam illud cujus non est nisi unum. Si ergo soni agens est lux, ut isti dicunt, et similiter agens percutiens, ut dicit Philosophus, coloris autem non est nisi lux, transibunt soni velocius per medium quam colores, quod est contra Aristotelem in libro de Sensu et sensato, et contra sensum. Nos enim videmus citius coruscationem, quam audiamus tonitruum, cum tamen tonitruus et coruscatio sunt simul.

Solutio. Dicimus, quod sonus duplex habet medium, scilicet aerem et aquam, sed diversimode. Aer enim est medium et materia in quo generatur sonus, et sine quo non est ejus esse. Aqua vero est medium tantum, in quo et per quod transit sonus in sua materia, qui est aer impulsus : et propter hoc etiam aqua confundit et prohibet sonos, aer autem conservat, quia conservatio rei est in propria materia.

Ad 1. AD PRIMUM ergo dicendum, quod aer, ut dicit Aristoteles in IV de Cælo et Mundo 1, levis est in aqua, et propter hoc ascendit secundum naturam, nisi sit commotus, sicut in his quae generantur sub aqua : nihilominus impulsus violenter penetrat aquam secundum aliquam partem, et secundum illam partem defertur sonus sub aqua. Impulsus enim aer penetrat grossa corpora, ut parietes : et quando sunt solida non cedentia aeri impulso vehementer, scindit ea, ut habetur in II de Anima 2, quod aer cum tonitru scindit ligna et lapides : et inde est, quod in turribus ubi sunt magnæ

campanæ, aer vehementer movetur et impellit aerem, qui est in rimis et poris murorum, qui cum non habeat quo cedat ex soliditate murorum, scindit murum. Et hinc est, quod aer impulsus a tonitru veniens ad bursam in qua est solidum aurum, scindit et comminuit totum aurum, et bursa apparet illæsa, eo quod est ex molli substantia porosa præbenti viam aeri impulso permixto cum vapore terrestri sicco, et quandoque comminuit gladium in vagina illæsa vagina propter eamdem causam.

Ad aliud patet solutio et ad consequens ad 2 et per jam dicta.

Ad aliud quod objicitur, Utrum sit Ad qu. aqua medium et materia ?

Dicendum, quod non : sed est medium tantum, ut per quod divisum et non alteratum secundum speciem soni transit aer impulsus, in quo est sonus ut in materia : et quia resistit hujusmodi divisioni, obscurat sonum et impedit eum.

Ad aliud quod quaeritur, Secundum Ad qu. quid aer sit medium ?

Dicendum, quod secundum quod ipse est absonus, id est, secundum quod nullum habet sonum, et hoc vocat Aristoteles vacuum. Vacuum enim dicitur tribus modis, scilicet locus non habens corpus : et sic nihil actu est vacuum. Et etiam dicitur materia non habens formam : et sic iterum nihil est actu vacuum, sed potentia. Tertio modo aer quietus non habens sonum : et hoc proprie vocatur absonum.

Et si quaeritur, Quid supponit illud absonum ? Dicimus, quod aer ex raritate, et humido spirituali, id est, non grosso et incorruptibili habet quod facile divisibilis sit secundum naturam. Si autem prævenitur motu percutientis alicujus divisibilitatis secundum naturam, tunc frangitur et efficitur motus fractivus aeris : pars autem fracta impellendo inun-

<--- Page Split --->

dat super alteram, ut dicit Algazel, et secundum naturam hujus frangibilitatis aer est medium soni et materia.

quæst. AD ALIUD dicendum, quod si aqua es- 3. set medium recipiens speciem soni tantum, sicut est recipiens speciem coloris, tunc sequeretur, quod esset objectum : sed, ut habitum est, ipsa est medium per quod divisum transit sonus in materia sua : unde quia impedit motum fractivum aeris propter sui spissitudinem, efficitur ipsa objectum minus servabile soni quam aer.

quæst. AD ID quod quæritur, Utrum sonus habeat esse spirituale in medio ?

Dicendum, quod non, ut probant bene multæ rationes.

AD PRIMUM vero quod contra hoc est, dicendum quod in sono secus est ut in visu. In visu enim medium est medium tantum, ut supra habitum est in quaestione de visu : sed sonus suum esse materiale et naturale habet in medio, et non extra ipsum. Qualiter autem sit de odore, post dicemus.

Idem dicendum ad sequens.

Ad ALIUD dicendum, quod omnis sen- 3. sus secundum quod est discretivus sensibilis, non accipit nisi speciem sensibilis et non materiam : sed non oportet, quod secundum esse tale sensibile sit in medio : quia aliter oporteret idem fieri in tactu et gustu, quod falsum est.