QUÆSTIO XXIV.
De auditu ex parte objecti.
Secundo, Quæritur de auditu ex parte objecti.
Et quæruntur duo, scilicet de sono, et voce.
De sono quæruntur sex.
Quorum primum est, Quid sit sonus ?
Secundum est, Utrum alterat corpora inanimata et sensum vel sensum tantum ?
Tertium, Utrum generatio ejus sit naturalis vel violenta ?
Quartum, Quid sonat per se ?
Quintum, Utrum generatur in uno aere numero tantum, vel successive in multis partibus aeris ?
Sextum et ultimum, Utrum soni sibi obviantes in aere corrumpant seipsos, vel non ?
ARTICULUS I.
Quid sit sonus ?
Ad primum proceditur sic :
In generatione soni non sunt nisi percutiens, et percussum, et aer, expulsus violenter a superficie utriusque: et hoc dico quando sonus generatur ex percussione.
Videtur ergo, quod sonus sit unum aliquid horum.
Quod autem non sit percutiens, vel percussum, hoc patet per se: quia illa sunt corpora solida et plana: sonus autem qualitas est.
Quod autem etiam non sit ipsa percussio, probatur sic:
- Quidquid sentitur ab alio sensu quam ab auditu, non est proprium sensibile auditus: percussio sentitur a visu: ergo non est proprium sensibile auditus: ergo non est sonus. Prima probatur ex hoc quinque sensus distinguuntur per sensibilia propria. SECUNDA patet ad sensum: quia nos videmus ictus percutientis.
Si forte dicatur, quod sonus est aer expulsus a superficie utriusque, scilicet percutientis, et percussi: hoc non videtur: quia aer corpus est quod distinguitur calido et humido, quae sunt qualitates perceptibiles tactu, et sic non erit proprium objectum auditus.
- Præterea, Nullum corpus sensibile est per se: aer est corpus: ergo non est per se sensibile aliquo sensu. PRIMA pro-
<--- Page Split --->
batur per hoc quod quidquid infert passionem sensui, est passio vel passibilis qualitas : sed omne sensibile per se infert passionem sensui : ergo omne sensibile est passio vel passibilis qualitas : ergo nullum corpus est sensibile per se.
Si forte dicatur, quod sonus est motus aeris. CONTRA :
Nullum sensibile proprium per se potest per se esse sensatum commune : motus autem est sensatum commune : ergo non potest esse sensibile proprium auditus : sonus vero est proprium sensibile auditus : ergo sonus non est motus.
Præterea, Quidquid fit ab aliquo sicut ab efficiente, non est illud : sonus fit a motu sicut ab efficiente : ergo sonus non est motus.
Præterea, Quæcumque duo sic se habent, quod unum percipitur sine altero, illorum unum non est aliud : motus et sonus sic se habent : ergo unum illorum non est aliud. PRIMA patet per se. SECUNDA probatur per experimentum : quia multoties percipimus sonum non percipientes motum. Cum ergo idem non potest simul sciri et ignorari, ut dicit Avicenna, manifestum est, quod sonus non erit motus aeris.
existens in potentia secundum quod potentia est, et omne tale non est nisi secundum quid, esse enim simpliciter est ab actu qui est forma: et iterum quia motus est sic successivum quod permanens de ipso nihil est accipere, neque secundum esse, neque secundum substantiam : in hoc enim differt a tempore, temporis enim est accipere permanens secundum substantiam, licet non secundum esse, ut supra in quaestione de tempore probatum est. Cum igitur sonus causetur ab esse tam debili, et sit cum ipso tempore, adhuc habet esse debilius: et propter hoc ab auctoribus non invenitur expresse determinatum quid sit sonus : sed modo supra dicto potest diffiniri secundum naturam ejus: per illam enim diffinitionem tanguntur efficiens soni, et forma, et finis, et permanentia. Forma enim et finis tanguntur per hoc quod dicitur qualitas sensibilis sensus auditus. Per hoc autem quod dicitur proveniens ex motu fractivo aeris, tangitur efficiens et materia. Per hoc autem quod dicitur ens cum illo, tangitur permanentia ejus in esse, etc.
Solutio. Solutio. Dicimus cum Avicenna, quod omnia haec objecta necessaria sunt : sicut enim dicit Algazel in Physica sua, sonus est quiddam quod fit in aere propter inundationem accidentem aeri ex motu fortissimo proveniente ex vehementi aliquorum inter se percussione vel separatione. Dicimus ergo, quod sonus est qualitas sensibilis, proveniens ex fractione motus aeris, et ens cum illo. Dico autem qualitas sensibilis propter sensum auditus. Et dico ex fractione motus, quia non quilibet motus aeris facit sonum, sed motus frangens aerem antequam divisibilis sit per naturam. Et dico ens cum illo, quia sonus non habet esse nisi quamdiu durat motus ille. Unde cum motus debile habet esse propter du:is causas, scilicet quia ipse est actus
ARTICULUS II.
Utrum sonus alterat corpora inanimata et sensum ?
Secundo quaeritur, Utrum sonus alterat corpora inanimata et sensum, vel sensum tantum? Et hoc est quaerere, Utrum in aere sit motus fractivus tantum et non esse soni, et esse soni tantum sit in sensu, id est, in nervo expanso in tympano auris, ut supra dictum est?
Et videtur, quod habeat esse in aere sic :
- Omne sensibile sentitur per medium in quo illud sensibile habet aliquod esse: sed sonus est sensibile : ergo sentitur per
<--- Page Split --->
medium in quo habet aliquod esse : medium vero est aer : ergo sonus habet aliquod esse in aere.
Præterea, Quidquid alterat aliquid per se, alterat ipsum per qualitatem quæ est ipso secundum esse : aer alterat auditum per se : ergo alterat auditum per qualitatem quæ est in ipso.
Si forte dicatur, quod hoc non sequitur : quia motus alterat aliquid secundum calidum, et tamen motus per se non est calidus. CONTRA hoc est instantia : quia motus non facit calorem nisi per accidens. Prior autem objectio procedit de per se alterante.
Si forte dicatur iterum, quod in veritate motus non facit calorem nisi per accidens, sed tamen semper facit eum in subjecto susceptivo caloris. Et similiter aer impulsus percutiens nervum audibilem facit sonum in nervo per accidens, sed tamen semper facit eum : et sicut motus non est calidus, ita aer percutiens non est sonans : et ideo sonus non habet nisi tantum esse in sensu, et non in aere. CONTRA sic est, quod illud quod alteratur per motum, non percipit calorem, nisi prius percipiat motum : ergo similiter in sensu auditus non percipietur sonus, nisi prius per eumdem sensum percipiatur motus aeris percutientis : et hoc jam probatum est : quia multi percipiunt sonum qui non percipiunt motum.
Si forte dicatur, quod licet non percipiant, tamen est ibi motus percutiens nervum. CONTRA hoc est : quia alterationi secundum sensum substantiale est percipere sensibile : si ergo est ibi motus alterans nervum percutiendo ipsum, necesse est ipsum percipi.
Præterea, Si est motus et sonus in nervo aut utrumque est sensibile per se illius nervi, aut unum per aliud, aut unum sine alio. Si primo modo, tunc motus fractivus erit sensibile per se a sensu auditus, quod supra improbatum est. Si secundo modo : aut ergo motus sentitur per sonum, aut e contra : et
quocumque modo dicatur, oporteret semper ictum impellentem nervum sentiri a nervo audibili, quod est contra sensum : quia nos non sentimus nervum nostrum qui est in aure nostra tamquam impulsum a motu aliquo : ergo videtur, quod sonus alterans sensum habeat esse in aere, et recipiatur sine commotione aliqua a nervo.
Præterea, Omnes auctores ita dicunt, quod materia soni est aer : ergo videtur, cum unumquodque habeat esse suum in materia sua, quod etiam sonus habebit esse suum in aere.
Præterea, Nos videmus reflexionem soni ex eo quod aer percussus reflectitur, sicut patet in sono echo, et non reflectitur nisi in eo in quo est : ergo sonus habet esse in aere, et non tantum in auditu.
Si hoc concedatur, ostenditur in conSed coni trarium : quia jam ostensum est, quod sonus non durat in esse nisi quamdiu durat commotio fractiva aeris : commotio autem fractiva aeris non est in uno sensibili, quia si esset, sentiretur : ergo videtur, quod sonus non sit in nervo sensibili, si habeat esse in aere.
SOLUTIO. Etiam Philosophi reputant Soluti: hanc quaestionem difficilem, scilicet utrum nervus mutetur secundum sonum ex aere percutiente tantum, vel ex aere percutiente et sonante : nos tamen propter rationes supra dictas sequentes dicta naturalium dicimus, quod immutatur ex aere percutiente et sonante per hunc modum : quia aer extrinsecus fractivo motu sonans percutit aerem connaturalem in aure : et ille etiam efficitur percussus et sonans ad similitudinem exterioris. Nervus autem audibilis expansus in tympano auris tangitur ab aere percusso, sed non de necessitate immutatur nisi secundum sonum : et hoc est ideo, quia sensus recipit sensibiles species sine materia. Unde cum materia soni sit aer percussus, sensus auditus percipit sonum sine aere percusso : et tamen
<--- Page Split --->
non alterat aer percussus nisi agat. Et cum non agat nisi tangat, necesse est, quod tangat nervum. Ideo dicendum, quod sonus secundum esse suum quod habet in materia, est in aere, et alterat aerem : sed secundum quod consideratur ut species sensibilis, est in sensu.
Ad object. Ad hoc autem quod objicitur, quod esse soni non est nisi cum motu fractivo aeris, dicendum quod hoc intelligitur de esse soni quod habet esse ut species in materia, et non de esse soni quod habet ut species sensibilis in sensu. Ex dietis ergo patet unde contingit, quod nos percipimus sonum, et non percipimus aeris motum : quia licet in aere duo sint, scilicet sonus et motus : non tamen de necessitate alterat nervum sensibilem nisi secundum alterum tantum, scilicet secundum sonum.
ARTICULUS III.
Utrum generatio soni sit naturalis vel violenta ?
Tertio quaeritur, Utrum generatio soni sit naturalis, vel violenta?
- Cujuscumque generationis omnes conditiones circumstantes sunt violenta, ejus generatio est violenta : omnes conditiones generationis soni sunt violenta : ergo generatio soni est violenta. MAJOR probatur : quia tale est unumquodque, quales sunt conditiones circumstantes ipsum : sicut enim est in actu morali, quod ex circumstantiis consideratur natura ejus, ita est etiam in actu naturali. MIXOR probatur per hoc quod circumstantiae soni sunt percutiens,*et percus-
sum, et aer fractus, quae omnia sonant violentiam.
Item, Omne quod a differentiis specificis alicujus trahitur in speciem, est in genere illius, vel conveniens cum natura generis : sonus a differentiis specificis motus violenti trahitur in speciem : ergo est de genere motus violenti, vel conveniens cum natura ejus PRIMA probatur per hoc quod differentiae specificae non contrahunt in speciem nisi genus quod dividunt. SECUNDA probatur per inductionem. Qualuor enim sunt species motus violenti, ut dicitur in VII Physicorum 1, scilicet pulsus, tractus, vectio, et vertigo. Sonus autem qui est a percutiente ad solidum planum, est per motum expulsivum. Sonus vero qui est aliquid minus, minus trahens aerem, sicut fit inforlibus suspiriis, est sicut tractus. Sonus autem qui fit in concavo, ut in tympano vel fistula, fit sicut vectio. Echo autem fit sicut vertigo : quia, sicut dicit Philosophus in II de Anima 2, circumvolvitur sicut sphæra.
Item, Hæc est differentia inter loci mutationem naturalem rectam et violentam : quia naturalis violentior est in fine quam in principio, et violenta e contra, ut habetur in primo de Cælo et Mundo 3 : sed sonus est fortior in principio, et debilior in fine : ergo videtur esse a motu violento, et ita generatio ejus erit violenta.
Item, Omne quod generatur ab exteriori immediate nihil influente sibi secundum naturam, illud generatur violenter : sonus sic generatur : ergo violenter. PRIMA probatur ex hoc quod generatio naturalis pro tanto dicitur naturalis, quod aliquid influit generato secundum naturam. SECUNDA probatur per hoc quod primum generans primum sonum, est frangens aerem : et ponamus, quod illud sit verberans solidum planum : hoc autem est durum quod nec
<--- Page Split --->
formam substantialem influit aeri, nec accidentalem : quia si substantialem influeret, tunc influeret formam ligni vel lapidis vel ferri, quod patet esse falsum : si autem accidentalem influeret, tunc planitiem vel duritiem vel aliquid hujusmodi, quod patet esse falsum.
Sed contra: Sed contra :
Omne quod naturaliter patitur ab aliquo et non nisi ab illo, illud est principium naturale activum et motivum ipsius ; auditus naturaliter patitur a sono : ergo sonus est naturale principium activum et motivum ipsius. PRIMA probatur ex hoc quod si esset aliquod passivum in natura quod non haberet suum activum in natura, tunc esset aliquid ordinatum ad perfectionem aliquam in natura, quam non posset habere per naturam, et sic esset frustra et vanum : frustra autem et vanum non sunt in natura. SECUNDA patet per se, et procedatur ulterius sic : Quidquid complet potentiam passivam secundum naturam, ipsum est res naturalis : sonus complet auditum qui est potentia passiva secundum naturam : ergo sonus est res naturalis.
Item, Sicut alii sensus patiuntur a suis sensibilibus naturaliter, et corrumpuntur ab excellentiis, et delectantur in proportione commensurata, similiter auditus : ergo sicut alii sensus naturaliter immutantur a suis sensibilibus, sic etiam auditus : et sic redit idem quod prius.
Solutio. SOLUTIO. Dicimus, quod sonus quidem est species naturalis : species autem naturalis omnis quæ per motum accipit esse, educitur de materia : et ideo ab efficiente non habet quod sit naturalis, neque quod non sit naturalis. Ab efficiente enim non est forma, ita quod efficiens dat eam : sed potius efficiens operatur transmutando materiam ut educatur forma ad actum, quæ potentia fuit in materia. Sed illa sola est forma violenta, quæ non educitur de materia, sic-
ut est forma artis in arca vel in aliquo artificio. Cum ergo ab efficiente forma non habeat, quod sit naturalis, neque non naturalis, sed potius ex proportione quam habet ad potentiam materiae, potest ipsa quandoque educi ab agente violenter, quandoque ab agente secundum naturam, sicut est videre in igne, qui educitur ex collisione ferri ad lapidem, qui ignis est res naturalis, licet generetur ex movente violenter 1.
Ad PRIMUM ergo dicimus, quod illa est falsa, quod omnes conditiones circumstantes generationem soni, sunt violente. Sunt enim conditiones soni ex parte materiae : actus enim sonativus educitur de potentia materiali, et proportio illius ad ipsam non est violenta, sed naturalis. Sed verum est, quod conditiones agentis violente sunt : sed ab illis non habet sonus, quod sit naturalis, vel etiam non naturalis, ut dictum est.
Ad ALIUD dicendum, quod species sonorum distinguuntur juxta species motus violenti, sed tamen non sunt species motus violenti : et hoc contingit, quia sunt ab illis et cum illis, ut dictum est.
Ad ALIUD dicendum, quod sonus remittitur in fine, non ideo quod sit res violenta, sed potius ideo quia non habet esse nisi a motu violento cum illo.
Ad ULTIMUM dicendum, quod haec est falsa, quod generatio illius sit violenta, cujus generans nihil influit de natura sua. Jam enim habitum est, quod ab agente quod est extra, generatio neque naturalis neque non naturalis est : patet enim, quod primus motor influit primo mobili motum, qui motus nihil est de natura moventis, et tamen primum mobile movetur naturaliter. Et similiter possumus hic dicere, quod percutiens influit aeri transmutationem in actum sonativum, quæ transmutatio nihil est de natura percutientis.
<--- Page Split --->
ARTICULUS IV.
Quid per se sonat ?
Quarto quæritur, Quid per se sonat? Utrum percutiens, vel percussum, vel utrumque?
Et videtur, quod percutiens.
Cum enim duo sunt agentia ordinata, ita quod unum est agens primo, et alterum consequenter, secundum agens habet hoc quod agat a primo agente : sonus autem percutiens sunt duo agentia ordinata, sonus enim non agit in auditum nisi percutiens agat prius : ergo sonus id quod agit in auditum habet a percutiente : ergo percutiens principaliter sonat. PRIMA probatur in VII et VIII Physicorum in multis locis , ubi dicitur, quod secundum movens non movet nisi primum movens moveat. SECUNDA scribitur in secundo de Anima 2.
Item, Supra habitum est, quod sonus est consequens esse a motu et cum motu fractivo aeris : motus autem fractivus principaliter est a verberante : ergo sonus principaliter egreditur ab actu percutientis. PRIMA harum probatur ex supra habitis. SECUNDA vero probatur ex hoc quod motus percutientis non est cum patiente, sed ab agente. Si enim esset a patiente, tunc superfluum esset agens.
Ied contra. Si hoc concedatur. CONTRA :
- Quandocumque secundum agens agit secundum id quod recipit a primo agente, oportet quod primum agens influat ei speciem secundum quam agit : ergo si sonus agit secundum id quod recipit a percutiente, necesse est quod percutiens influat ei speciem secundum quam agit : sed species secundum quam
agit, est actus sonativus : ergo influit ei actum sonativum : sed hoc videtur falsum : nullum enim agens influit nisi secundum speciem, quae est in ipso : actus autem sonativus non est species primi percutientis, sed species ejus potius est quod est ferrum, vel lignum, vel solidum, vel planum.
- Item, Nos videmus sonum generari ubi non est percutiens : cum generans et generatum tangant se sicut agens et patiens : ergo videtur non naturaliter sonus generari a primo percutiente. PRIMA probatur ad sensum : quia in loco remoto ab actu percutientis auditur sonus : et non auditur nisi ubi generatur : ergo generatur in loco remoto ab actu percutientis.
Si forte dicatur, quod vis particularis relinquitur in aere distante ab ipso, et illa generat sonum, sicut est in loci mutatione quae est expulsio, hoc simile non videtur : quia in loci mutatione non est nisi loci mutatio : hic autem est generatio cujusdam. Praeterea, In loci mutatione non est nisi illud quod est violenter : sed supra habitum est, quod sonus habet esse secundum naturam.
SOLUTIO. Dicendum est, quod sonus solutio. generatur multis modis : et ideo percutiens et percussum cum generant, dicuntur multis modis. Quandoque enim generatur sonus ex percussione duorum planorum solidorum ad invicem, per hoc quod expellitur aer a superficie utriusque aequaliter : et sic non generaretur, si esset aspera, quia tunc aer contineretur non expulsus inter partem eminentem et partem depressam. Similiter non fieret sonus si essent mollia, quia tunc cederent aeri, et non expellerent ipsum. Similiter si essent acuta, non sic facerent sonum sicut acus acui : acutum enim penetrativum et divisibile potius est quam expulsivum et fractivum. Sit
<--- Page Split --->
autem præcipue sonus magnus si aere plena sunt illa quæ perculiuntur, sicut sunt metalla, quæ aerem percussum diu retinent, et per hoc magnum faciunt sonum. Alio modo fit sonus non ex percussione corporis solidi ad corpus solidum, sed potius ex scissione unius partis corporis ad aliam, sicut cum rumpitur pannus vel lignum : quia tunc violenter frangitur aer, et fractura aeris causat sonum. Tertio modo fit sonus ex expulsione aeris ad aliud, sicut pulmo percutit aerem ad partes duras arteriæ. Quarto etiam modo fit ex constrictione aeris, sicut quando constringitur aer per se solum et per inflationem intra fistulam, et hoc modo etiam generatur quando ventus impellit aerem ad cavernas et foramina ubi constringit eum. Quinto etiam modo generatur ex inundatione aeris, sicut dicit Algazel, sicut in sono ventorum, quando fumo terrestri impellente magna pars aeris protrahitur supra alteram, antequam illa nata sit cedere : tunc enim frangitur et facit sonum.
vorum, et tamen calore illo sol non disponitur : et supra hoc est quod aer recipit a percutiente et percusso impulsionem fractivam generativam soni, secundum quem percutiens et percussum non disponuntur.
Ad ALIUD dicendum, quod sicut diceAd obp 2. batur, virtus primi percutientis relinquitur in aere, ita quod unus aer percutit alium, et tamdiu durat sonus, quamdiu durat percussio : nec oportet, quod sit in omnibus simile ad motum localem violentum.
ARTICULUS V.
Utrum sonus generetur in uno aere tantum, vel successive in partibus aeris ?
Quinto quaeritur, Utrum sonus generetur in uno aere tantum, vel successive in multis partibus aeris.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod non oportet, quod agens illam speciem secundum quam agit, habeat a primo agente, nisi univoce generaretur ab illo : hoc autem non est hic, ut patet ex dictis.
Ad ALIUD dicendum, quod motus fractivus aeris ab utroque est, scilicet a percutiente, et percusso : et ideo utrumque sonat diversimode tamen : utrumque enim expellendo frangit aerem, unum sicut percutiens, et alterum sicut percussum.
Circa hoc quaeruntur duo, scilicet de sono in se, et de echo in quo illud principaliter videtur habere quaestionem.
ARTICULI QUINTI
PARTICULA I.
Ad object. Ad ALIUD quod objicitur in contra- 1. rium, dicendum secundum supra dicta, quod agens quandoque influit in patiens suum motum, quod non est natura ejus, neque species ejus : non enim oportet, quod omne quod agit vel movet, agat univoce : quia sic omne movens moveretur : sed quandoque patiens recipit aliam virtutem ab ipso agente secundum quam non disponitur agens, sicut patet in sole, a quo non recipiunt calorem elementa, a quo est generatio vegetati-
Utrum sonus generetur in omni parte aeris usque ad auditum ?
Ad primum proceditur sic :
- Cuicumque sensibili determinantur duo media, unum facile divisibile, alterum difficile divisibile, si ipsum sine multiplicatione sui in materia diversa potest transire ad secundum dividendo tantum medium minus divisibile, etiam transibit medium dividendo tantum ma-
<--- Page Split --->
gis divisibile. Tale sensibile est sonus : quia habet media aerem et aquam, et transit ad auditum per aquam dividendo aquam tantum. PRIMA patet. SECUNDA probabitur infra. Sonus igitur non videtur generari nisi in prima materia, quae percutitur, et non in omni aere per quem transit.
Item, Alia sensibilia quae sunt per medium extra transeunt per aerem non mutando ea a sua figura : ergo a simili videtur, quod etiam sonus aerem a sua figura non debeat mutare : sed non generat se in seipso nisi transmutet figuram suam : ergo videtur, quod non generetur nisi in primo aere percusso.
Praeterea, Si sic est, sicut supra dictum est, quod esse soni est cum motu violento fractivo aeris, tunc videtur si sonus semper generetur in alia et alia materia, quod semper debilitatur secundum quod magis et magis removetur a materia in qua primo generalus est, sicut debilitatur motus violentus secundum quod magis et magis distat a primo faciente violentiam : et secundum hoc numquam perveniret aliquis sonus ad auditum secundum quod primo generatus est, nisi in ipso auditu generaretur, quod falsum est : ergo videtur, quod generalus in una materia sive generatione sui in medio transeat per medium.
Sed contra. Sed contra :
Ponamus multos a se invicem distare, ad quos numquam possit venire sonus unius sonantis. Si igitur sonus non generatur nisi in una parte numero, oportebit quod illa eadem pars numero erit in diversis, quod est impossibile.
Item, Si tantum est in una materia dividente medium, oportet quod illa una in eodem tempore in diversis locis dividat medium : et hoc ideo, quia contingit auditum fieri per circumferentiam : et sic oportet, quod omnes lineæ quæ possunt egredi a centro per circumferentiam, simul et semel dividant medium, quod est impossibile.
Solutio. Dicimus, quod sonus non solutio. generatur in una parte aeris tantum, sed in omni parte usque ad auditum, sicut ultimo probatum est. Unaqueque enim res sensibilis non habet esse nisi in materia sua, et tanta est, quanta et materia sua. Unde quantum aerem percutit primum percutiens a quo egreditur sonus, tantum aerem percutit aer percussus et generat in eo sonum, et ille aer alium aerem, et sic de aliis, quamdiu durat violentia percutientis, et secundum debilitatem illius violentiæ debilitatur etiam sonus.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod sonus Ad 1. habet duplex medium, scilicet medium quod est medium et materia, et medium quod est medium tantum. Aer autem est medium et materia, aqua vero medium tantum : et ideo cum unumquodque generetur in materia sibi convenienti præter divisionem ejus, generatur sonus in omni parte aeris moli, et non oportet, quod in una parte generatus dividat ipsum. Aqua vero quæ non est materia, non suscipit generationem soni in partibus suis : et cum sonus non habeat esse nisi in materia quæ est corpus, et corpus non potest transire per corpus nisi dividendo ipsum : inde est, quod sonus non venit ad auditum per aquam nisi dividendo aquam : et ideo non est simile de aere et aqua.
Ad ALIUD dicendum, quod non est Ad 2. simile de sono et aliis sensibilibus. Alia enim sensibilia habent materiam in qua sunt præter naturam medii : sonus autem non habet materiam in qua habeat esse naturale, nisi aerem tantum.
Ad ALIUD dicendum, quod sic est, sicut Ad 3. probat objectio : sed tamen in principio quando violentia est in decremento, tunc non percipitur decrementum soni, sicut et non percipitur decrementum violentiae.
<--- Page Split --->
Sed TUNC quaeritur, Quid sit reflectens Querit. 1 sonum ?
ARTICULI QUINTI
PARTICULA II.
Utrum in echo fiat reflexio aeris ejusdem primo percussi ?
Secundo quaeritur de echo, Utrum in illo fiat reflexio ejusdem aeris primo percussi ?
Hoc enim videtur.
Si enim sonus figuratur secundum figurationem percussionis, mons autem percussus percussionis non habet figuram sicut primum percutiens, non facit redire echo secundum similitudinem ad primum sonum, nisi rediret in materia primo percussa. Et hoc expresse patet quando aliquis clamat distinctas et articulatas voces ad montem : illæ non revertuntur distinctæ et articulate.
Hoc etiam videtur per Avicennam expresse, qui dicit sic in VI de Naturalibus : « Remansit super nos ut consideremus si tinnitus, scilicet echo, est sonus qui accidit ex commotione secundi aeris commoti in motu primi : aut si est commotionis aeris primi, et iterum revertentis. » Et post subjungit solutionem dicens : « Videtur autem tinnitus, id est, echo, esse commotio primi aeris ad nos iterum reversi, unde est proprietas et affectus ejus. » Ex hoc relinquitur, quod echo revertitur in eadem materia in qua generatus est primus sonus, et propter hoc imitatur primum sonum.
Si enim reflexio sit repercussio, sicut repercussio non fit nisi a solido plano, tunc etiam reflexio non fiet nisi a solido plano. Hoc autem non semper videtur fieri in sono : quia quandoque sonus est in aere libero ubi non est solidum planum.
PRÆTEREA quaeritur, Quare non auditur semper echo si semper sit ? Et quare frequenter auditur echo ad montes et silvas altas ?
SOLUTIO. Dicendum, quod reflexio soni non sit in aere primo percusso, sed in forma et figura prime percussionis.
Ad illud autem quod objicitur in contrarium, dicendum quod illa objectio procederet si mons percuteret, sed mons non percutit, sed tantum reflectit : aer autem percussus percutit generando sonum in posteriori aere prius in se generato. Concedo tamen, quod aliquantulum obtundatur figura soni propter resistentiam ad aerem impulsum. Et hæc est causa quare voces non ita sunt distinctæ in echo sicut in voce principali.
Ad aliud dicendum, quod Avicenna attingit soni originem in forma, et non in materia : revertitur enim sonus in echo secundum formam primi sonantis.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicenAd quaerdum quod semper fit reflexio soni et 1. echo, non tamen semper perceptibilis : et hoc contingit propter duas causas : quarum una est debilitas reflectentis, altera autem propinquitas ejusdem ad aures audientis.
JUXTA hoc iterum quaeritur, Utrum semper fiat echo ? Hoc enim videtur, sicut dicit Philosophus in II de Anima, et Avicenna in VI de Naturalibus, quod semper fiat, licet non semper audiatur.
Ad aliud dicendum, quod reflectens Ad quaerest resistens percutienti : et hæc et quæ- 2. libet pars percussa violenter : quia quælibet aliquantulum resistit, licet vincatur a violentia.
<--- Page Split --->
quest. 3. Ad in quod quaeritur de montibus et silvis, quare in his frequenter auditur echo, dicendum quod in montibus superius prominentibus et cavernosis fit echo : quia in illis est depressio aeris percussi sicut in sphæra. Similiter in silvis altis sunt multa percutientia ad ramos superius, et stipites inferius : et propter hoc etiam ibi fit depulsio specialis. In caverna autem, et præcipue si stricta est, prohibetur detusio impulsionis per circumferentiam : et ideo necesse est, quod aer impulsus impellatur ab ante, et fortificatur ejus impulsiu in natura : et ideo in cavernis longe etiam auditur parvus sonus. Et hæc etiam est causa quare in silvis bene auditur : quia arbores impediunt defusionem aeris percussi : et propter hoc fortificatur violentia ejus ita quod longe facit sonum, etc.
ARTICULUS VI.
Utrum soni obviantes sibi in aere corrumpant se invicem ?
Consequenter quaeritur, Utrum soni obviantes sibi in aere corrumpant se invicem, vel non ?
Ponamus enim unum stare contra alterum in contrariis locis, et unum proferre acutum sonum, alterum autem gravem sonum, etiam in diversis figurationibus sonorum. Illi enim soni aliquando conveniunt in medio. Aut ergo corrumpent se in medio ita quod uterque alterum, et sic neuter perveniet ad auditum, quod falsum est. Aut unus corrumpit alterum, et tunc ille non audietur qui corruptus est, quod iterum falsum est, quia uterque auditur. Aùt unus cedit alteri, et hoc non videtur, quia non esset causans illam cessionem quando unus esset æqualiter fortis alteri.
Præterea, si cederet alteri, tunc auris quæ esset post diametrum, non audiret sonum cedentem, quod iterum falsum est.
St FORTE dicatur, quod in veritate non est inconveniens in medio esse duos contrarios sonos : quia in medio sunt sensibilia secundum esse spirituale, et secundum esse spirituale non habent contrarietatem, et ideo non corrumpunt se invicem. CONTRA :
In quocumque aliquod sensibile habet esse secundum naturam, in illo non est secundum esse spirituale : sed sonus secundum suam naturam habet esse in aere ut in materia : ergo non habet esse spirituale in eo.
Item, Omnia contraria destruunt se in eodem quod est materia utriusque : sed aer est materia omnium sonorum : ergo in eadem parte aeris destruent se soni contrarii : et sic procedet prima objectio : quia soni obviantes sibi sunt in eadem parte aeris.
Si FORTE dicatur, quod natura soni consistit in figura aeris, et figura figurae non est contraria, sicut dicit Aristoteles in libro de Sensu et sensato, et ideo una non corrumpit alteram. CONTRA :
Licet figura non contrarietur alteri, tamen una materia numero non est sus- ceptibilis duarum vel trium figurarum. Cum igitur conveniant isti soni in medio, conjunguntur in materia una : et cum illa materia non sit susceptibilis utrius- que figurae, necesse est alteram cor- rumpi.
Præterea, Licet figura figurae non sit contraria, tamen causa figurans est contraria alteri causa figuranti. Cum igitur causa figurans sonum sit motus sic vel illo modo scindens aerem, illa causa semper est conjuncta cum sono. Cum igitur soni illi conveniant in eadem materia, necesse est et illas causas contrarias in eadem materia convenire : et sic una corrumpet alteram : et cum cessante causa cesset et effectus, necesse est etiam sonum corrumpi.
<--- Page Split --->
- Item, Sonus est sensibile : ergo est passibilis qualitas habens contrarium in suis speciebus : igitur in conjunctione supra materiam unam species ipsæ corrumpunt se.
St FORTE dicatur, quod sonus fit secundum circulum majorem vel minorem, ita quod minor circulus generat majorem, et ille iterum majorem, sicut est de lapide projecto in aquam stantem, quia lapis cadens supra centrum etiam est multorum circulorum successive generatorum causa : eo quod una pars aquæ impulsa inundat super aliam circumquaque per circumferentiam : et sic aer impulsus per primum sonum inundat aerem vicinum circumquaque. Cum igitur circulus non tangat circulum nisi in puncto soni ex opposito venientis, non tangent se nisi in puncto : et sic non corrumpent se ad invicem. Si, inquam, sic dicatur.
CONTRA :
Circulus in aere et circulus in aqua est secundum naturam aeris et aqua : sed nos videmus in aqua, quod unus circulus infringit alterum vel in toto vel in parte : ergo similiter erit in aere : et corrupta circumferentia necesse est sonum corrumpi, præcipue in illa parte ubi obviat fortior motus : ergo adhuc red t, quod unus sonus corrumpit alterum.
Præterea, Nos videmus, quod venti adducunt nobis sonos : campana enim longius auditur ad illam partem ad quam flat ventus, quam in parte alia : ergo patet, quod corrumpitur circumferentia,
et in unam partem plus extenditur quam in alteram.
- Præterea, Nos videmus expresse hoc, quod quando magnus sonus est, non auditur minor, sicut in campanilibus, quando pulsantur campanæ, non auditur loquens etsi clamet : et similiter in molendinis non bene auditur loquens.
SOLUTIO. Dicimus, quod soni obviantes solutio contrarii et excellentes infringunt se in loco contactus, ita quod ex ambobus generatur unus confusus, et hoc quando ambo fuerint excellentes, vel alter destruit alterum, et hoc quando unus fuerit fortis et alter debilis. Sed tamen notandum, quod non ubique corrumpunt se, nisi alter obtineat alterum in tota circumferentia, sicut quando unus est debilis, et alter valde vehemens. Sed quando comparantur in fortitudine, tunc maxime confringunt se ad rectum diametrum sonantium : sed in illa parte circumberentiae non ita est : et cum ubique fiat reflexio in sono, ut dicit Philosophus, tamen contingit, quod uterque illorum sonorum adhuc percipitur : quia licet in quadam parte sui sit corruptus, tamen in altera parte suæ circumferentiae reflectitur ad auditum.
Et ex hoc patet solutio ad totum.
. Ex his patet quare in continue sonante sonus sequens magis auditur quam præcedens : sequens enim obtinet præcedentem et corrumpit ipsum secundum aliquid vel in toto.
<--- Page Split --->