QUÆSTIO XXIII.

De auditu in se.

Deinde quaeritur de auditu. Et quaeruntur quatuor. Quorum primum est de auditu in se. Secundum, De auditu ex parte objecti. Tertium, De auditu ex parte medii. Quartum et ultimum, De auditu ex parte actus et modi audiendi.

ARTICULUS UNICUS.

Quid sit auditus ?

Ad primum sic proceditur : Dicit Avicenna : « Auditus est vis ordinata in nervo expansa in superficie nervi optici ad apprehendendum illud quod sibi convenit ex commotione acris, quae contigit inter percutiens et percussum resistens constrictione coacta, ex qua provenit sonus, et pervenit ejus commotio ad aerem collectivum quietum, qui est in concavitate nervi postici, movens illud ad instar sui motus, et commotores illius motus tangunt nervum ad instar, etc. »

Eodem modo videtur diffinire Algazel in physica sua, qui dicit, quod « auditus fit per sonum qui provenit ad aerem in-

tus quiescentem intra concavitatem auris, et imprimit nervum expansum in profunditate concavitatis, quemadmodum corium extenditur in tympano. » CONTRA vero primam diffinitionem objicitur.

  1. De eo quod dicit, quod est vis expansa in superficie nervi optici. Nervus enim opticus est nervus visibilis, in quo est vis ordinata ad visum et non ad auditum : duarum enim virium quae non sunt ejusdem generis, non debet organum esse unum.

  2. Praeterea, Constabulus in libro de Differentia spiritus et animæ dicit, quod ex anteriori ventriculo cerebri oriuntur quinque paria nervorum, quorum primum venit ad oculum, secundum ad palpebras, tertium ad linguam, quartum ad palatum, quintum ad tympanum auris. Et ex hoc videtur, quod divisionem habeant inter se nervi visibiles, et nervi audibiles.

  3. Praeterea, Quæritur de hoc quod dicit, quod commotio pervenit ad aerem col-

<--- Page Split --->

lectivum quietum, qui est in concavitate nervi postici. Hoc enim non videtur generale esse in omnibus animalibus. In piscibus enim non apparent via exteriores ad auditum, in quibus viis sit aer : et tamen multis experimentis probatur in libro de Animalibus, quod pisces audiunt.

  1. Praeterea quaeritur, Si nihil otiosum est in natura, tunc videtur cartilago auris extrinsecus supposita aliquid facere ad auditum : et ita non solus nervus expansus in aures videbitur esse organum auditus.

  2. Praeterea quaeritur, Quid faciat in auditum tortuositas aurium, et quare reflexio auris magis sit retro quam ante? Videmus enim, quod in animalibus versus posterius capitis est cartilago auris elevata aliquantulum a capite. Si autem auditus est ad omnem partem, videtur esse via plana ab omni parte ad foramen auditus.

  3. Praeterea, In auribus videmus, quod non circum ponitur foramini auditus hujusmodi cartilago. Et quaeritur, Quare sit hoc?

  4. Praeterea, Quare aves non habent aures prominentes, sicut alia animalia ?

  5. Similiter, In quibusdam animalibus videmus, quod habent aures mobiles, et quaedam immobiles habent, sicut homo, et simia.

  6. Et similiter quaedam animalia videmus habere in superficie capitis, sicut quadrupedia : quaedam autem non in superficie, sed in medio capitis, sicut homo.

  7. Praeterea, Nos videmus quosdam sensus esse ante in capite, sicut visus, olfactus, gustus, et tactus. Quaeritur igitur, Quare auditus non sit ante in capite, sed a latere ?

  8. Praeterea, Quaeritur de quodam quod dicit Gregorius Nyssenus, quod organa auditus sunt nervi qui in cerebro molles sunt, et aurium constructio. Avicenna autem dicit in suo libro de Animalibus, quod nervi illi facti sunt duri. Et sic videtur esse contrarietas.

  9. Praeterea quaeritur, Quare auditus ponitur secundus sensus?

SOLUTIO. Dicendum est ad primum, quod nervus opticus, sive posticus nervus, qui est nervus audibilis, ut dicit Avicenna in libro de Animalibus, nascitur in veritate ab anteriori parte medulla cerebri, et vadit ad cellam auricularem, qua dicitur tympanum, et in ea dispergitur. Et quia uterque ramus ejus dividitur in duo, major pars illius rami diffunditur in tympano auris, et minor pars erit per foramen ossis petrosi, quod dicitur /oramen caecum : et idcirco iste nervus dicitur esse in superficie optici, hoc est, quod tangit esse in origine nervorum sensibilium, non quia sit idem cum illo : sicut etiam dicimus, quod sensus communis organum habet in illo loco capitis ubi occurrunt omnes nervi sensitivi : quia aliter sensus communis non cognosceret sensibilia omnium sensuum particularium.

Ad aliud dicendum, quod in veritate quinque paria diffundentia sensus per totum corpus oriuntur ab anteriori cella capitis, quae sunt multarum rationum, ut dicit Avicenna in sua Anatomia. Sed omnia paria nervorum colliguntur in unum in organo sensus communis et phantasie : motus enim ab omnibus sensibus veniunt ad sensum communem et phantasiam : nihilominus tamen nervi audibiles et nervi visibiles majorem habent conjunctionem : quia isti duo sensus deserviunt disciplinae, alii vero tres deserviunt nutrimento.

Ad aliud dicendum, quod in veritate, ut dicitur in libro de Animalibus, pisces non habent vias auditus aptas in capite : quia cum elementum aquae sit fluxibile, subintraret ad medullam cerebri, et infrigidando illam exstingueret naturam : et propter hoc tympanum piscium est cella in piscibus cooperta, in qua expanditur nervus audibilis, qui immutatur a commotione soni, qui subintrat per aquam, propter connaturalitatem quam habet nervus ille ad aerem commotum,

<--- Page Split --->

et propter connaturalitatem spiritus audibilis, qui est in ipso, in quo imprimuntur species sonorum : et ille spiritus est eis pro aere quieto.

Ad alud dicendum, quod multa sunt in auribus quae faciunt ad bene esse : et tale est cartilago quae capit commotionem aeris, et est media inter carnem ad os : quia si esset carnea, tunc esset mollis nimis, et cederet commotioni nimis, ita quod multi soni transirent foramen auditus et non reflecterentur. Si vero esset dura sicut os, tunc nimis retunderet et infringeret commotionem et sonos, ita quod non distincte pervenirent ad auditum : et ita facta est auris de cartilagine, quae media est inter nimis molle et nimis durum.

Ad alud dicendum, quod concavitas auris longa est propter tria. Quorum unum sumptum est ex parte teneritudinis medulla cerebri : quia si esset brevis, subintraret frigus ad cerebrum, et occiderentur animalia. Secundum est sumplum ex parte nervi audibilis, qui propter hoc quod oritur ab anteriori cella, quae medullosa est, mollis est in suo initio. Quia vero molle non est aptum tenere commotiones et sonos, ideo necesse fuit ipsum prolongari, ut induraretur ex conjunctione sui ad os petrosum et ex prolongatione in foramine tortuoso. Tertium est ex parte soni : quia sonus ex multis repercussionibus et circumvolutionibus salvatur, ut magis possit deprehendi per auditum, sicut patet in sono facto in concavo, sicut in campana vel in fistula.

Ad alud dicendum, quod in animalibus habentibus aures prominentes multum, aures eriguntur et reflectuntur a posteriori capitis versus anterius : et hoc fit, quia nervi audibiles tanguntur ad anterius capitis : et propter hoc natura, ut fiat reflexio soni ad eamdem partem, erexit aures retro, ut percussus sonus veniat ad ante. Et hujus signum est, quia statim animalia cum audiunt sonum, erigunt caput, et dirigunt faciem

versus sonum, quasi sonum venientem ab ante melius audiunt quam illum qui venit a retro : et hoc est, quia ab ante planus est ingressus soni, retro autem per prominentiam carnis impeditur.

Ad alud dicendum, quod aves non habent aures prominentes propter duo. Primum est, quia impedirentur in volatu : eo quod caperent multum ventum. Secundum est, quia in volatu fieret multa repercussio aeris ad aures, et propter hoc continuus sonus : et ex hoc accidunt duo inconvenientia. Primum est, quod ex illo sono continuo confunderetur auditus ad sonos percutientes. Secundum est, quod ex continua commotione confunderetur cerebrum, et interficeretur avis.

Ad alud dicendum, quod in animalibus habentibus rotundum caput via sensuum ab organis ad anteriorem cellam propinquae sunt : et propter hoc immutationes sensuum de facili veniunt ad sensum communem et phantasiam, sicut est in avibus, et homine, et simia : et ideo non fuit necesse ut moverentur aures : sed in animalibus cum longis capitibus aures sunt retro in capite : et difficilis est reflexus a retro in ante ad locum sensus communis et phantasiae : et propter hoc oportuit, quod aures haberent mobiles, et multum prominentes, ut ex mobilitate possent eas dirigere in omnem partem unde veniret sonus, et ex prominentia multum caperent de commotione soni. Quandoque tamen contingit per accidens, quod quidam homines movent aures : quia nervi motivi qui sunt in musculis maxillaribus, pertingunt ad radices auris in ipsis : sicut etiam quidam movent superiorem partem capitis, ex hoc quod nervi motivi qui sunt in musculis frontis, pertingunt in ipsis usque ad pellem crinosam, quae est super caput.

Ad alud dicendum, quod propter duas causas quadrupedia habent aures super caput retro. Quarum una est, quia talia habent caput dependens : et ideo

<--- Page Split --->

non libere perveniret aer commotus ad aures, nisi essent in eminenti : et ideo natura erexit aures quantum potuit in talibus animalibus. Juxta terram enim sunt turbationes multæ impedientes sonos. Et hujus signum est in campanis, quæ alte sunt suspensæ, ubi pertingunt liberum aerem, et ideo melius sonant, et remotius audiuntur. Et hæc est ratio Avicennæ, quam ipse ponit in libro de Animalibus. Alia ratio est, quia in quadrupedibus inferior mandibula est valde longa et magna, pertingens ultra medium locum capitis, et impediens congruam positionem aurium in medio : et propter hoc natura quæ optime ordinat unumquodque, invenit locum alium aurium in quadrupedibus.

Ad 10. Ad aliud dicendum, quod duæ sunt causæ quare auditus non est in facie. Quarum prima est, quod alii sensus magis necessarium obtinuerunt locum faciei, ita quod congrue non potuit locari auditus in facie: et hæc est ratio Avicennæ. Alia causa et forte melior est, quod auditus est sensus animalis perfecti et moti secundum motum processivum: motus autem processivus omnis animalis ut plus est in ante. Et propter hoc natura rotundavit et acuit animalia ante, ut facilius dividerent aerem per quem est motus. Si ergo foramina auditus essent ante in facie, in motu processivo continua fieret inundatio aeris in foramine auditus, et sonus illius inundationis confunderet auditum, et destrueret cerebrum : et ideo natura ordinavit organum auditus a latere, vel retro in summitate capitis, ut non perveniat ad ipsum aer in motu processivo, nisi prius divisus a facie.

Ad 11. Ad aliud dicendum, quod non est contrarietas inter Gregorium Nyssenum et Avicennam : quia dictum Gregorii intelligitur de nervo quantum ad sui initium a cella anterior medullosà capitis :

dictum vero Avicennæ intelligitur quantum ad sui finem ubi expanditur super tympanum et carlilaginem auris.

Ad ultimum dicendum, quod auditus Ad 12. dictur secundum sensus propter tres cau- sas. Quarum una est, quæ tangitur in prin- cipio libri de Sensu et sensato : quia ad notitiam melior est visus : quia multas differentias ostendit visus, eo quod om- nia corpora apprehenduntur per visum : quia omnia corpora vel habent colorem, vel lucem, vel sunt diaphana : et hæc omnia sunt objecta visus. Auditus autem strepitus, id est, differentias soni osten- dit, et confert disciplinæ, non secundum se, sed secundum accidens. Cum ergo visus ad sapientiam confert secundum se, quia ostendit similitudines rerum secun- dum se : auditus autem per accidens, quia non ostendit similitudines rerum secundum se, sed in signo, eo quod no- mina signa sunt similitudinis rerum, ideo visus primus sensus est inter disci- plinabiles, et auditus secundus. Quia vero nomina sunt signa omnium visibi- lium rerum, scilicet odorabilium, gusta- bilium, et tangibilium, et intelligibilium, et etiam ipsorum audibilium, idcirco ac- cipitur per auditum prudentia de omni- bus per doctrinam, per visum autem non de omnibus : et ideo cæci a nativi- tate habentes auditum, prudentiores sunt surdis et mutis habentibus tamen visum a nativitate. Secunda causa est, quia visus primum situm habet in homi- ne, quia est animal dignius omni animali. Tertia causa est, quia cum sunt quinque sensus, duo autem sunt necessarii, sci- licet gustus, et tactus, duo sunt utilitatis causa vel facilius ut salventur animalia vel propter disciplinam, ut visus et au- ditus : tertius autem qui est odoratus, communicat de utrisque. Et de hoc infra in quaestione de sensibus in communi latius patebit.

<--- Page Split --->