QUÆSTIO XX.
De visu ex parte organi.
Deinde, Quæritur de visu ex parte organi, scilicet utrum consistentia oculi sit tantum in humido aquoso, vel igneo luminoso ? De hoc enim altercatio est inter Aristotelem et Platonem et sequaces eorum.
Videtur enim, quod in oculo dominetur ignis vel lumen sic :
Visus perficitur secundum actum lucidi. Sed contingit quaedam animalia videre de nocte, ut lupos et cattos, quando medium non est actu lucidum a luce exteriori. Ergo erit lucidum tunc a luce egrediente ab oculis, et ita in oculo dominatur lumen.
Item, Nihil videtur in tenebris nisi in quo dominatur lumen : oculi quorumdam animalium videntur in tenebris ad modum candelarum, ut luponum oculi et cattorum et canum : ergo et in illis dominatur lumen : sed eadem est ratio de omni oculo quantum ad videre : ergo in omni oculo cujuslibet animalis erit dominium ignis.
Item, Adspectus non ponit lineam
visualem per imaginationem tantum, sed per rem egredientem ab oculis, et linea visualis non est nisi radius qui non egreditur nisi a luminoso : ergo in oculo dominabitur luminosum.
Item, Dicit Aristoteles in secundo de Cælo et Mundo 1, quod in videndo stellas fixas involvitur visus propter elongationem earum, et non consequitur eas consecutione forti, sed tremit : sed planetas consequitur consecutione forti, et ideo non tremit. Ex hoc accipitur, quod visus tremit per aliquod quod exit ab ipso et elongatur : et hoc non est nisi radius : ergo radius exit a visu. Cum ergo radius non egrediatur nisi a luminoso, in oculo dominabitur lumen.
Item, In libro secundo de Somno et vigilia dicit Philosophus, quod oculus splendidium est : nihil autem est splendentium nisi quod est luminosum : ergo, etc.
Item, In Timæo Platonis dicitur, quod radius interior conjungitur radio exteriori, et terminatur ad sensibile : et
<--- Page Split --->
repercussi motu recto redeunt ad oculum, et recurrentes interius ad animam operantur visum.
Item, Chalcidius dicit, quod jubar exterius descendens conjungitur interiori, tamquam ei quod est ejusdem naturae. Cum enim duplex sit natura ignis, scilicet edax quae est ardor, et lux quam influit super inferiora secundum naturae lucis influentiam, superius corpus-constituit oculum : et ideo interior exteriori conjungitur ad operandum visum.
Item, Expresse dicit Augustinus in libro I super Genesim ad litteram 1, quod in oculo dominatur lux ignis, et quod radii egrediuntur ab oculo prius tangentes hoc vicinum quam remotum.
Ad hoc ipsum inducit Gregorius Nyssenus multas sententias Philosophorum dicens, quod Hesperus ait radios ab oculis extensos finibus sui et ipsorum quemadmodum manuum palpationibus tangentes corpora exteriora, et susceptiones earum ad visum reddere. Item, Inducit geometras adspectivos, qui dicunt radios emitti ab oculis ad modum figurae pinea sive pyramidis a dextro in sinistrum, et a sinistro in dextrum : et hos discurrere super latitudinem visibilis quousque conjungantur : et ideo accidit quandoque, quod super pavimentum non videmus nummum jacentem, quem postea videmus concursu radiorum ad nummum. Et postea inducit rationem Platonis, quae superius posita est, cui dicit consentire Galenum.
Item, In principio libri de Sensu et sensato ponuntur quaedam rationes. Quarum prima est ab auctoritate : quia primi Philosophi faciunt visum ignis.
Secunda est a quadam passione quae accidit in oculis in tenebris, vel supervelatis compressis, vel subito percussis : accidit enim ignem lucere interius in oculo : non autem lucet interius nisi sit interius.
Item, Ad idem potest objici sic : Habentium symbolum facilior est transmutatio ad invicem 2. Cum igitur oculus debeat transmutari in colorem actu, videtur quod idem debeat in ipso dominari, quod facit colorem actu : hoc autem est lux : ergo lux debet dominari in oculo.
Sed contra hoc sunt rationes plures selectra. Aristotelis et imitantium eum, probantium quod in oculo dominatur aqua. Quarum quaedam jacent in libro de Sensu et sensato. Et sic :
Si ignis dominaretur in oculo, ut dicit Empedocles, et in Timaeo scribitur, cum ignis emittit radios ad illuminationem diaphani sicut lumen egrediens a lucerna, accideret tunc lumen egrediens ab oculo illuminare medium : et secundum hoc contingeret colores videri in tenebris, quod falsum est. Item, Non potest stare solutio quae dicit, quod exstinguitur radius egrediens ab oculo in tenebris, sicut dicit Timaeus : hoc enim vanum est omnino : nihil enim exstinguitur nisi a suo contrario : exstinguitur enim a frigido calidum, aut ab humido siccum, quemadmodum dicunt quidam, ut dicitur in carbonibus ignis flamma exstingui. Cum igitur nihil sit contrarium luci, non potest exstingui. Item, Non potest stare solutio quae videtur solvere sic, quod non exstinguitur quidem lumen ignis quod est in oculo, sed debilitatur intantum quod latet nos. Si enim talis ignis in oculo est, tunc oportet etiam ipsum per diem exstingui frigido et humido : et ita in glaciebus et in aqua fierent majores tenebrae : flamma enim et ignita corpora exstinguuntur in illis. Cum ergo non accidant tenebrae in glacie et in aqua, patet quod non dominatur ignis in oculo.
Deinde, Ponit Philosophus rationem quae sumitur ab organo oculi ad actum recipiendi visibilia. Cum enim
<--- Page Split --->
una sit forma visibilis quae recipitur a medio et ab oculo, oportet unam naturam esse receptibilitatis in medio et in oculo. Cum igitur in medio recipiat naturam perspicui, in oculo dominatur aliquid perspicuorum. Sed tantum duo sunt perspicua, scilicet aer, et aqua. Ergo in oculo dominabitur alterum horum. Differunt autem aer et aqua in recipiendo in hoc quod aqua servabilius est elementum quam aer : et hoc tripliciter : melius enim servat quantitatem et figuram ipsius oculi quae fabricatur ex ipsa. Similiter etiam melius servat actum luminis ab extrinseco egredientem in ipsum humorem oculi. Et servat etiam melius species receptas visibiles, quae tantum transeunt per ipsum aerem. Cum igitur oculi sit recipere et tenere aliquantulum, relinquitur quod in ipso dominetur elementum aquae.
Deinde, Ponit Philosophus consequenter quatuor rationes a quatuor partibus oculi. Quarum prima haec est : Unumquodque corrumpitur in eo ex quo consistit materialiter : sed nos videmus oculo corrupto aquam exire : ergo consistit materialiter ex ipsa aqua.
Secunda est per experimentum sumptum in elementis, in quibus calidum superat cerebrum frigidum, et calore resolvit, et facit fluere humidum oculi frigido coagulatum, et ex vaporibus calidis et grossis diminuit ipsum in parte, et turbat quantitatem perspicui, et facit tremere spiritum visibilem : hoc enim non accideret si dominaretur in oculo ignis : calidum enim a calido non diminueretur, sed augeretur.
Tertia ratio est sumpta per experimentum in abundantibus multum calido sanguine, in quibus natura ponit cerebrum frigidissimum, et album oculi facit crassius : quod ideo fit, ut permaneat humidum non coagulatum. Corpus enim oculi sic frigidum est, quod non potest amplius infrigidari salva complexione
oculi. Si autem esset natura oculi ex igne, tunc non oporteret naturam ingeniari qualiter oculus salvaretur in calore cordis in abundantibus sanguine calido : quia tanto melius conservaretur oculus, quanto calidius esset cor.
Quarta ratio sumitur de experimento in non habentibus sanguinem. In illis enim propter defectum caloris intantum coagulatur exteriori tunica oculi et induratur, quod non indiget palpebris velantibus. Probatum autem est in IV Meteororum 1, quod a frigido non coagulatur nisi aqua et species aquae. Ergo relinquitur, quod in oculo aqua dominatur.
Deinde, Ponit Philosophus aliam rationem sic : quia si in oculo dominaretur ignis ex quo exirent radii, oporteret visum in radiis illis extendi usque ad astra quae videmus, et oporteret ipsum prodeuntem ex oculo per radios coadhærere omnibus visibilibus : et ex hoc sequeretur, quod virtus visiva extenderetur extra oculum, quod est inconveniens, cum nulla virtus extendatur per essentiam extra proprium subjectum.
Præterea, Inconveniens est dicere exterius lumen conjungi interiori : illa enim non conjunguntur, quorum aliquid est medium : sed inter extrinsecum et intrinsecum tunicæ oculi intersunt quæ a Philosopho mirinæe dicuntur.
Præterea, In omni figurato corpore et animato necesse est secundum naturam dominari elementum receptibile illius figuræ. Ignis autem et aer non sunt corpora receptibilia figurarum propter sui spiritualitatem. Ergo in oculo non dominatur alterum horum, sed terra, vel aqua. Non terra : quia ipsa non est perspicua. Ergo relinquitur, quod aqua dominetur in oculo. Si forte diceretur, quod in oculo dominatur lumen cœli et non ignis. Hoc erit dictum secundum ignorantiam : quia cœlum non est permiscibile cum aliquo corpore : et propter
<--- Page Split --->
hoc Philosophus non disputat contra hoc, sed relinquit pro absurdo.
Item, In libro de Animalibus dicitur, quod in oculo dominatur aqua : et ideo etiam ultimo inter membra corporis completur.
Item, Alpharabius in suo libro de Sensu et sensato dicit sic : Instrumentum virtutis visibilis est oculus, et in isto instrumento dominatur aqua, quae est substantia diaphana, ut fiat talis quod in eo describantur forma sensibilium ut in speculo : et ideo pars glacialis est valde clara et alba.
Item, Dicit Avicenna in suo libro de Animalibus : Dico, quod visus exigit humiditatem claram, quae recipiat impressiones. Sed quia Auctores naturalium communiter hoc dicunt, ideo super hoc multos Auctores inducere supervacuum est.
Videtturautem , quodneutrumhorumsitverum , sedquodinoculodomineturterra .
In omni enim corpore composito et commixto animato dominatur terra et aqua, et praecipue terra : quia omnia talia quiescunt in ipsa.
Item, Dicitur in libro I de Cælo et mundo 1, quod in omni corpore composito dominatur illud elementum, cujus sequitur motum : sed oculus descendit ad terram : ergo in ipso dominatur terra.
Iutio . Solutto . Dicimus , quodinoculodo - minaturaquaquantumadillamparteminquafitimpressio . Esteniminoculoduplexhumor , quorumunusestinacie , quidiciturcrystallinuspropterpurita - t e m , etglacialissivegrandinosuspro - pterfrigidumcomplexionaledominansinipso : q u i a , sicutdicitPhilosophus , oculusestitafrigidus , quodservatacom - plexionenoninfrigidaturamplius : etideointemporibusetinlocisinquibusinfrigidanturoculisupratemperamen -
tum, generatur obscuritas visus. Et hoc patei ex hoc quod diu ambulantibus in nive, vel glacie, vel aqua, obscura apparent loca nivium et glaciei et ripa« aquarum et littora marium. Alius humor est post illum in textura venarum, qui habet colorem vitri aliquantulum tendentem ad ruborem : et ideo a quibusdam Philosophis dicitur vitreus : claritatem enim vitri habet ex convenientia cum crystallo, cujus ille est nutrimentum : sed ruborem participat ex convenientia cum sanguine ex quo generatur in extremitate venarum tangentium oculum ; superfluitas autem ponitur in albumine, ut sit scutum humoris crystallini. Circa hos autem humores sunt tunicæ sive retia oculi, quæ tunicæ ex parte sunt perspicuæ, ut per ipsas possit fieri immutatio humoris crystallini, et circumducitur acies cum circumferentia nigra vel glauca, ut ex illo colore fiat congregatio et coadunatio virtutis visivæ, cujus natura est turbari claritate nivis. Et hac etiam de causa velamina, ut palpebræ et supercilia, ponuntur extrinsecus : et ideo accidit, quod adspiciens diu ad magnam albedinem vel claritatem, postea non bene videt nisi prius coadunetur visus. Cum vero humidum crystallinum receptibile sit luminis et coloris, oportet quod pelliculæ quæ sunt ante ipsum, perviæ sint, ita quod per ipsas possit immutando ingredi color et lumen : quia color non immutat visum, ut postea dicetur, nisi per actum luminis : et ideo contingit quando aliquis habuerit oculos diu clausos, vel in tenebris fuerit, et postea subito vadit ad lumen, quod non bene videt antequam ingrediatur lumen temperate immutans ab extrinseco. Quia vero iterum visus perficitur spiritu visibili qui defertur ad oculos per nervos opticos et concavos ab interiori parte cerebri, qui spiritus secum trahunt temperatum calorem, ideo contingit, quod post somnum in quo spiritus omnes moventur ad
<--- Page Split --->
interiora ad locum digestionis relinquendo organa exteriora sensuum, statim aperiens oculos non bene videat ante reditum spirituum et caloris ab interioribus ad exteriora organa sensuum. Quia vero illi spiritus clari et puri sunt, qui deferuntur ad oculos, super omnes spiritus sensibiles, ideo turbatio quaecumque contingens in cerebro, magis apparet in ipsis : et ideo contingit in ebriis, in quibus multus vapor fertur ad cerebrum, quod obscuratur visus. Et eadem causa est quare visus obscuratur in iratis : quia ira accendit sanguinem circa cor, et elevat vapores ad caput. Cum vero iterum spiritus ille fervidus sit, iterum contingit ipsum a vaporibus calidis moveri extra situm proprium in quibusdam infirmitatibus et ebrietatibus et ira, et tunc apparet unum duo. Spiritus vero accipiens formam in situ uno, antequam renuntiet eam, et plene imprimatur ab ea, accipit eamdem in alio statu : et sic unum in duplici situ acceptum apparet duo. Et haec eadem causa est quare unum apparet duo, quando digitus supponitur et elevatur oculus ad situm altiorem, vel deprimitur ad inferiorem : et ideo quanto magis ponitur extra situm proprium inferius vel altius, tanto magis apparet dissonantia inter id in duplici situ acceptum. Et hujus simile est videre in sole percutiente super aquam fluentem, quae videtur esse majoris quantitatis secundum duplum vel triplum secundum motum aquae. Est etiam tersum corpus et politum in acie, ut ad ipsum fiat reflexio luminis extrinseci, sub quo fit immutatio a coloribus et abstractio coloris. Sed de hoc plenius dicetur infra in quaestione de coloribus.
Ad 1. AD PRIMUM igitur dicatur, quod quaedam animalia sunt, quae debilem habent visum et non bene coadunatum, et illa claritate diei vincuntur : et propter hoc in die quiescunt, et de nocte moventur, quando lumen luna e et stellarum est in aere, quod debilius est lumine solis. Sed si essent omnino tenebrae, sicut est sub
tecto in domibus, dico quod tunc nihil viderent. Et si tunc venantur, odoratu venantur, et non visu.
Ad aliud dicendum, quod noctiluca, sicut oculi quorumdam animalium et capita piscium et corpora putrefacta, sunt actu lucida in tenebris, et non tamen sic semper, quod illuminent medium. Quod patet ex hoc quod si medium esset illuminatum, tunc non lucerent illa : aliter enim lucerent die ac nocte, quod non videmus : unde illa lux in talibus est a partibus igneis, quae sunt in exteriori parte, et non progreditur ab interiori parte oculi ad projectionem radiorum per quos illuminentur medium et objectum visibile : aliter enim circumstans aer et colorata omnia illuminarentur sicut a candela, quod non videmus : proxima enim quae sunt juxta noctiluca, non videntur, sicut nasus lupi et maxilla.
Ad aliud dicendum, quod non tenemus sententiam adspectivorum tenentium radios esse corpora egredientia ab oculis : sed dicimus radios esse immutationes secundum rectas lineas in diaphano factas : et quia oculus politus est et tersus, reflectitur super ipsum lumen, quod est actus visibilis rei sicut super speculum : et quia reflexio lucis fit ad pares angulos cum incidentia ejusdem, et ideo sicut radii a primo illuminante diriguntur secundum figuram pyramidalem, cujus punctum est in corpore projiciente radios, et dilatantur plus et plus secundum quod radii procedunt ab illo. Similiter in corpore reflectente lumen et radios, colliguntur radii in punctum pyramidis, et ampliantur plus et plus secundum quod radii distant magis a corpore reflectente lumen et radios. Et cum tale corpus sit oculus, per hunc modum fit reflexio lucis ab ipso, et non sic quod radii procedant ex ipso sicut ex primo illuminante. Nec est etiam de proprietate scientiae adspectivorum determinare de natura radii : sed potius ponit ipsum in passionibus geometricis, quae sunt curvum, et rectum, et hujusmodi. Naturalis
<--- Page Split --->
autem habet quaerere, An sit corpus vel qualitas alia a corpore ? De hoc tamen planius habebitur infra.
AD ALIUD dicendum est, quod tremor ille de quo loquitur Philosophus, est in spiritu visibili interiori, qui sicut exigit proportionem in claritate et obscuritate visibilis, ita etiam exigit proportionem in distantia conveniente sibi : et si tremor aliquis est in radio, ille erit in radio reflexo ad oculum, et non in emisso illo.
AD ALIUD dicendum, quod oculus splendentium est sicut tersum et politum reflectens lumen, et non sicut projiciens lumen per se.
AD ALIUD dicendum, quod si debeat salvari Timæus, non potest intelligi nisi de radiis exterius reflexis, et non ab interiori procedentibus : sed tamen hæc non est intentio sua.
AD ALIUD dicendum, quod Chalcidius sequitur Platonem : tamen idem dicemus de specie ignis edacis et lucis.
AD ALIUD dicendum, quod auctoritas Augustini intelligitur de radiis exterioribus.
Ad nD quod objicitur de opinionibus inductis a Gregorio Nysseno, patet solutio per prædieta.
Ad nD quod objicitur de libro de Sensu et sensato, dicendum quod primi Philosophi si dicebant ignem dominari in oculo, falsum dicebant, sicut bene probatur ab Aristotele. Si autem dicebant visum secundum actum non perfici sine luce, et lucem appellaverunt ignem, tunc verum dicebant.
Ad ALIUD dicendum, quod lucis illius quae apparet in tenebris vel oculis clausis in refractione vel percussione oculorum, causa est claritas spiritus visibilis, qui dispergitur in seipsum in tali refractione vel repercussione : et ideo retro in oculo apparet quandoque mutatio luminis : crystallinum enim oculi immutabile est secundum ante et retro et profundum, sicut infra dicemus : retro enim ad ipsum fluunt imaginationes somniales, et ante recipiuntur imaginationes sensibiles, et transeunt ad ipsum sensum communem et phantasiam.
Ad ultimum patet solutio per prædieta. Ad 12.