QUÆSTIO XIX.

De visu.

Deinde transeundum est ad animam sensitivam.

Et primo disputandum est de partibus ejus, et postea de ipsa in communi.

Sed quia partium quaedam est apprehensiva, quaedam motiva, et apprehensio praecedit motum, quaerendum est primo de apprehensiva, et postea de motiva.

Quia vero iterum apprehensivarum quaedam est apprehensiva deforis, et quaedam apprehensiva deintus, primo quaerendum est de apprehensiva deforis, postea deintus.

Sed quia iterum apprehensiva deforis duplex est, scilicet sensus proprius, et sensus communis, ideo primo quaerendum est de sensu proprio, et postea de communi.

De sensu vero proprio dupliciter agendum est, scilicet sigillatim de unoquoque, et in communi de omnibus, scilicet qualiter quilibet sensus susceptivus sit specierum sensibilium praesente materia.

Sensus autem proprius quintuplex est, scilicet visus, odoratus, gustus, auditus, et tactus.

Quaerendum est ergo primo de visu.

Et quaeruntur quatuor, scilicet quid sit visus ? et, Quare visus ponatur primus sensuum ?

Et secundo, De visu ex parte organi.

<--- Page Split --->

Tertio, De visu ex parte objecti et medii. Quarto, De visu ex parte modi et actus videndi. Circa primum quaeruntur duo, Quid scilicet visus est ? Et, Quare ponatur primus sensuum ?

ARTICULUS I.

Quid sit visus ?

Ad primum proceditur sic :

Dicit Damascenus in libro secundo de Fide orthodoxa : « Visus est primus sensus, cujus organa sunt qui ex cerebro nervi et oculi, et sentit secundum primam rationem colorem, cognoscit autem et cum colore coloratum corpus 1. »

Item, Gregorius Nyssenus videtur sic diffinire : « Visus est sensus, qui in anterioribus cerebri secundum rectam lineam accipit colorem, et cum colore coloratum. »

Item, Avicenna sic : « Visus est vis ordinata in nervo optico ad apprehendendum formam ejus quod formatur in humore crystallino ex similitudinibus corporum habentium colorem, quae veniunt per corpora radiosa in effectum ad superficies corporum tersorum. »

  1. Præterea, Unius virtutis numero et specie non videtur esse organum commune : nervi autem et oculi differunt per speciem membri : ergo videtur, quod organum visus non sunt nervi et oculi.

  2. Præterea, Id quod sentitur proprio actu, secundum propriam rationem sentitur magis quam id quod actu alieno : lux autem sentitur actu proprio, et color actu alieno : ergo videtur, quod visus sentiat secundum primam rationem lucem : et sic falsum est quod dicit, quod sentit secundum primam rationem colorem.

CONTRA SECUNDAM diffinitionem videtur esse, quod anteriora cerebri sunt interius : apprehensivae autem virtutes deforis debent habere organa sua exterius.

CONTRA TERTIAM videtur esse quod dicit Philosophus in secundo de Anima : Si oculus esset animal, quod visus esset anima ejus 2. Ex hoc enim relinquitur, quod visus sit vis ordinata in oculo : et sic falsum est quod dicit, quod visus sit vis ordinata in nervo optico : quia nervus opticus non est oculus.

CONTRA PRIMAM diffinitionem videtur esse,

  1. Quod dicit Avicenna, quod primus sensus propter quem animal est, est tactus.

  2. Præterea, Propriæ virtutis secundum quod est hujusmodi, non est organum commune : sed qui ex cerebro nervi, supponunt organum commune omnibus virtutibus motivis et sensibilibus : ergo videtur, quod male ponantur in diffinitione visus.

Sed quia haec omnia melius patebunt solutio. in sequentibus, ideo respondendum est, quod omnes istæ diffinitiones dantur de visu secundum quod est potentia quædam organo conjuncta, in quo operatur, et passiva ex objecto exteriori.

Prima tamen cum substantia visus tangit ordinem ipsius ad alios sensus, et ordinem objectorum ipsius visus. Per hoc enim quod est primus sensus, tangit ordinem ad alios sensus. Per hoc vero quod dicit, Et sentit secundum primam

<--- Page Split --->

rationem colorem, tangit ordinem objectorum ipsius visus. Per hoc vero quod dicit, Cujus organa sunt qui ex cerebro nervi et oculi, tangit substantiam visus secundum quod est vis determinata ad organum.

Secunda vero datur penes substantiam et objectum visus, et modum videndi, qui importatur per hoc quod dicit, Rectam lineam, etc.

Tertia vero magis exprimit esse visus quam duæ præhabitæ : illa enim dicit proprium organum visus, quod est nervus opticus ad oculum terminatus : et dicit esse ipsius visus, secundum quod est potentia passiva recipiens impressa in humore crystallino, et dicitur agens proprium, quod facit visum in actum, qui est color secundum actum lucidi.

AD 1. DICIMUS ergo ad primum, quod tactus est primus sensus in constituendo animal, sed visus est prius in apprehendendo, ut patebit inferius.

AD 2. AD ALIUD dicendum, quod cum dicitur, Qui ex cerebro nervi, etc., fit restrictio per hoc quod additur, Oculi, ad nervos opticos, id est, visibiles.

AD 3. AD ALIUD dicendum, quod virtus visiva secundum sui perfectionem est in anteriori parte cerebri, sed secundum inceptionem est in humore crystallino, sed secundum progressum ad perfectionem est in nervo optico et spiritu visibili qui discurrit in illo : et sic nihil prohibet, quin vis visiva diversimode considerata diversa habeat instrumenta, sicut etiam una vis visiva habet duos oculos.

AD 4. AD ALIUD dicendum, quod lux et color secundum esse formale coloris in ratione objecti visus non differunt : esse enim formale secundum quod est actu color visibilis est a luce : secundum etiam quod dicitur : « Color est extremitas perspicui in corpore determinato. » Et sic utrumque æque primo videtur : quia per unam rationem videtur.

Ad 1D quod objicitur contra secundam,

dicendum est, quod vis visiva diversimode est in anteriori parte cerebri, et in nervis opticis, et in oculo, ut dictum est.

Et per hoc patet solutio etiam ad id quod objicitur contra tertiam.

ARTICULUS II.

Quare visus dicatur esse primus sensuum ?

Secundo quæritur, Quare visus dicatur primus sensus a quibusdam ?

  1. Primum enim videtur esse ex parte sentientis quod est constitutum ipsius : sed hoc est tactus : ergo tactus est primus sensus.

  2. Item Cujuscumque sensus instrumentum sive organum est fundamentum organorum sensuum aliorum, ille sensus est primus : tactus est sensus, cujus orgamum est tale : ergo ipse est primus. PRIMA patet per se. SECUNDA scribitur in libro primo de Sommo et vigilia.

  3. Item, Prius est natura a quo non convertitur consequentia, ut dicitur in Prædicamentis : sed quocumque sensu posito sequitur inesse tactum, et non convertitur : ergo tactus est primus sensus natura.

  4. Item, Philosophus in libro primo de Somno et vigilia dicit, quod primum organum est organum tactus, quod cum impotens fuerit, necesse est organa sentiendi omnia habere defectum sensuum. Cum vero aliquod eorum defecerit, non est necesse hoc deficere.

  5. Item, In secundo de Anima 1 dicit, quod vivere inest animalibus secundum sensibile primum, et primum sensibile vocat tactum.

Si forte diceretur, quod visus est pri-

<--- Page Split --->

mus secundum objectum, et non secundum rationem organi. CONTRA : Tactus est primarum qualitatum, ex quarum commixtione omnia objecta sensata causantur : ergo priora sunt objecta tactus omnibus aliis sensibus.

  1. Praeterea, Per rationem medii videtur esse primus tactus : prius enim est conjunctum in natura quam distans per substantiam et naturam. Medium vero tactus conjunctum est in natura cum organo tangendi, sed medium visus est distans per substantiam et naturam : ergo tactus secundum rationem medii prius est quam visus.

sectra. SED CONTRA :

  1. Damascenus dicit, quod visus est primus sensus.

  2. Item, Vires sensibiles sunt principia cognitionis : ergo quae magis facit cognoscere, illa erit prior inter eas : sed visus magis facit cognoscere : ergo visus est prius. Quod vero visus magis facit cognoscere, accipitur ex primo Metaphysicæ 1, ubi dicit, quod visus plures differentias ostendit : et ideo magis facit cognoscere.

  3. Item, Potentiae sensitivae diffiniumtur per actus, et actus per objecta : ergo secundum prioritatem objectorum habebunt ordinem potentiae sensitivae : sed objectum quod invenitur in omnibus corruptibilibus et incorruptibilibus, prius est, quam illud quod invenitur in corruptibilibus : ergo sensus universalis objecti prior est quam sensus particularis objecti : et talis est visus : lux enim et color, quae sunt objecta visus, in cœelestibus et inferioribus inveniuntur, et tangibilia tantum in inferioribus sunt : ergo visus est prior tactu.

  4. Item, Tantum duo sunt sensus disciplinabiles, ut dicit Philosophus in libro primo de Sensu et sensato : et visus deservit disciplinae, quae per inventionem est, auditus autem ei, quae per doctrinam

est. Cum igitur invenire sit ante addiscere, visus erit ante auditum, et multo magis ante quemlibet alium sensum qui non est per se disciplinabilis.

  1. Item, Sensus qui perficitur in actu movente natura prima, videtur esse primus : visus est huiusmodi, quia efficitur in actu per lumen, quod est in natura prius quam calidum et frigidum, eo quod est corporis primi, illa vero corporum inferiorum : ergo visus est primus sensus.

  2. Item, Omnes sensus perficiunt operationes suas per spiritum animalem : sed visus hunc habet purissimum et clarisimum, ut dicitur in libro de Differentia spiritus et animæ : ergo ipse est sensus primus.

  3. Item, Secundum quemcumque sensum accipitur sensatum proprium et commune, ille videtur esse prior in ratione sentiendi : talis est visus, et sic dicit Philosophus in libro secundo de Sensu et sensato : ergo ipse est sensus prior.

SOLUTIO. Dicendum, quod sensus du- 8olutio. plicem comparationem habet, scilicet ad sensitivum, et ad sensibile. Ad sensitivum in constituendo ipsum, ad sensibile ut in cognoscendo. Et secundum primum modum tactus est primus sensus, secundus gustus qui est sensus alimenti, et quidam tactus. Et ideo dicit Philosophus in tertio de Anima 2, quod isti duo sensus sunt propter esse, reliqui vero tres sunt propter bene esse. Tertius vero est odoratus : quia sicut dicit Philosophus in libro de Sensu et sensato, odores in aliis animalibus præter hominem non habent propriam delectationem, sed tantum eam quæ est cibi : quia odores indicant cibum : et ideo dicitur in Ethicis, 3 quod canes non gaudent odoribus leporum vel cervorum propter delectationem odoris, sed quia propinquus est, scilicet

<--- Page Split --->

cervus ad devorandum. In hominibus autem quaedam sunt delectationes odorum, et florum, et aromatum quorumdam : et de his tractatur in sequentibus. Quartus vero erit auditus, et ultimus visus.

Secundum hanc comparationem procedunt rationes primae, et istum ordinem sequitur Avicenna. Secundum autem ra-

tionem cognitionis visus est primus, ut probant rationes inductae secundo, et consequenter auditus est, tertio odoratus qui ducit ad cibum distantem longe quaedam animalia, deinde gustus, et ultimo tactus : et hunc ordinem sequuntur Gregorius, Damascenus, et Aristoteles, etc.