QUÆSTIO XVIII.
De sufficientia partium vegetativae.
Consequenter quaeritur de his partibus vegetabilibus animae in communi.
Et quaeritur de earum sufficientia, et de ordine earum.
Et ad hoc dicendum est, quod de talibus, ut supra probatum est, non potest
esse specialis potentia animae : quia vita est actus animae secundum se. Similiter attractiva, digestiva, retentiva, expulsiva, non sunt potentiae animae speciales, sed ministrantes nutritivae. Et ideo potentiae animae vegetabiles quae nihil
<--- Page Split --->
respiciunt extra substantiam, aut sunt ad substantiam quae est forma, aut ad substantiam quae est materia, aut ad robur utriusque. Si ad materiam, tunc est nutritiva. Si ad formam, tunc est generativa. Si ad robur utriusque, tunc est augmentativa.
De ordine autem dicendum, quod dupliciter possunt ordinari, scilicet secundum respectum individuorum, vel secun-
dum respectum speciei. Si primo modo, tunc generativa erit prima, et sequitur eam nutritiva, et ultima erit augmentativa. Si secundo modo, tunc generativa erit ultima, cui ministrat augmentativa corroborando et maturando organa a quibus descenditur semen generationis. Nutritiva autem servit utrique ministrando materiam, etc.