QUÆSTIO XVII.
De potentia generativa.
Consequenter tangendum est ad quærendum de generaliva. Et quæruntur quinque. Quorum primum est, Quid sit generaliva ? Secundum, Quid sit actus ejus ? Tertium, Quid generatur et ex quo ? Quartum, Quid sit instrumentum ejus ? Quintum, Quare generaliva dicatur finis a quo est denominatio inter vires animæ vegetabilis ?
<--- Page Split --->
ARTICULUS 1.
Quid sit potentia generativa ?
Ad primum ponatur diffinitio Avicennae in sexto de Naturalibus, quae est haec : « Generativa, est vis vegetabilis animae accipiens de corpore in quo est partem illi similem in potentia, et operatur in ea per attractionem aliorum corporum, quae illi assimilat generari et commiseri, et convertit eam in similitudinem illius in effectu. »
CONTRA hoc sic obiicitur :
Cum dicitur, Accipiens de corpore in quo est partem, praepositio de aut notabit materiam, aut aliquam aliam causam. Et constat, quod non aliam causam. Ergo oportet, quod id quod accipitur, sit pars materialis corporis illius in quo est generativa, nulla autem pars materialis est nisi caro, os, nervus, et hujusmodi : et sic oporteret, quod pars de qua fit generatio, esset aliqua harum partium, quod falsum est. Omnes enim Philosophi dicunt, quod generatio fit ex superfluo nutrimenti.
Praeterea, Cum dicitur, Illi similem in potentia, intelligitur de potentia cibi ad corpus cibatum : haec autem potentia erit in organo aliquo, quod mutetur in partem corporis, sine quo organo non posset mutari : et secundum hoc videtur, quod ex semine non fieret generatio nisi esset semen in aliquo organo, et sic non fieret manus ex ipso nisi esset in manu, et pes in pede, quod falsum est.
Praeterea, Per hanc diffinitionem non videtur separari nutritiva a generativa : illa enim accipit partem corporis in quo est, similem illi in quo est potentia, etc. : transmutat enim cibum de potentia substantia, in actu substantiam : et sic videntur esse idem.
Solutio. Dicendum, quod ista diffinitio bona est, et datur per comparationem virtutis ad suum genus, ad propriam materiam, et proprium finem, et actum virtutis ejus. Genus supponitur per hoc quod dicit, Vis vegetabilis animae. Actus etiam ejus supponitur duplex, scilicet pro accipere, et pro operari. In generante enim accipit primo per attractionem ad vasa seminaria, quae attrahunt semen a toto corpore, et ab ipsis vasis descendit in ipsum vis generativa. Vis autem operans est in semine, et non in organo aliquo, et illius est operatio ejus quod nascitur. Materia vero duplex etiam supponitur, scilicet principalis quae profundatur in membris radicalibus : et hoc est humidum quod est in substantia seminis, et supponitur per hoc quod dicitur, Partem corporis similem illi in potentia. Secundaria vero supponitur cum dicitur, Per attractionem aliorum corporum quae illi assimilat. Illa enim est materia sanguinis menstrui et seminis mulieris, quae attrahitur a semine et commiscetur illi, ut sufficiat ad corporis quantitatem. Alia vero pars sanguinis menstrui derivatur ad mamillas ad nutrimentum quod praeparari debet generato. Similiter duplex finis est : per hoc enim quod dicitur, Generari, tangitur figuratio formalis secundum lineamenta membrorum. Per hoc autem quod dicitur, In similitudinem illius in effectu, tangitur finis ultimus qui est finis intentionis, et est inductio formae specificae in eo quod generatur.
Dicendum ergo ad primum, quod denominat materiam, sed semen est potentia pars, et non actu pars ejus in quo est generativa: et etiam est potentia illi similis, et non actu.
Ad aliud dicendum quod cum dicitur, Potentia illi similem, intelligitur potentia quae est ad formam specificam secundum se, et non ad hoc quod fiat actu pars animati corporis: per has enim duas potentias distant materia generativa et nutritiva.
<--- Page Split --->
Ad ultimum dicendum, quod nec unius generationis potentia est in materia generativa et materia nutritiva, nec etiam unius rationis actus. Et de potentia jam habitum est. Actus enim nutritiva est actus partis in quo fit transmutatio : sed actus generativa est actus forma specifica secundum se.
ARTICULUS II.
Quis est actus potentiae generativa?
Secundo quaeritur, Quis sit actus generationis?
Et videtur, quod
Actus generationis est in generante, sicut omnis actus est in agente. In generante autem non videmus alium actum nisi descendere semen. Ergo videtur, quod descendere semen sit actus generationis. Sed si hoc concedatur, tunc videtur actum generativum non esse in omnibus generantibus. Sicut enim dicitur in libro de Animalibus, et probatur multiplici ratione, in femina non est decisio seminis, quae effective operetur aliquid ad conceptum. Cum ergo in ipsa sit generativa, non erit proprius actus ejus descindere semen.
Praeterea, Hoc patet ex diffinitionibus masculi et feminae, quae colliguntur ex libro de Animalibus, et ex principio libri Vegetabilium, haec scilicet, quod masculus est, qui generat in alio suae speciei ex semine proprio : femina vero, quae generat in se ex semine alterius suae speciei. Per hoc enim patet, quod femina generans non descendit semen proprium ad hoc ut effective operetur conceptum.
Praeterea, Cum actus sint priores potentiis secundum rationem, videtur
quod generativa in masculo et femina sit equivocce, sicut patet ex diffinitionibus supra positis : et cum generativa sit a qua denominatur vegetabilis anima 1, videtur anima vegetabilis equivocce dici in masculo et femina.
Praeterea, Decisio seminis non videtur esse in plantis : ergo non videtur esse iste actus generalis generativa.
Praeterea quaeritur, Quid sit descindere semen ? Si enim hoc tantum est separare quamdam partem nutrimenti, tunc non tantum generativa descendit semen, sed etiam augmentativa, quae separat quamdam partem nutrimenti in augmentum. Si autem dicatur, quod descindere semen est per aliquod organum attrahere superfluitatem quarta digestionis, et maturare ipsam ita quod recipiat virtutem formativam seminis in simile speciei generantis : tunc non videbitur actus generativa esse in plantis, in quibus non est attractio partis nutrimenti ad organum unum, quod influat ei virtutem formativam : quia videmus, quod planta in stipite et in ramis et in radice profert surculos, virgas, folia, flores, et fructus.
Praeterea, Videtur quod generativa in plantis sit multiplex propter actus multiplices, qui sunt producere praenominata.
Praeterea, Cum in omni natura aliud sit agens, et aliud patiens, aliud materia, et aliud forma, et femina se habet ad masculum ut materia ad formam, et ut patiens ad agens 2, videbitur quod in omnibus animatis aliud debet esse femina, et aliud masculus : et sic in plantis deberet esse distinctio sexus secundum actum virtutis generativa.
Praeterea, Generativa virtus est anima vegetabilis : ergo distinctio ejus secundum suum actum debet convenire omni natura vegetabilium : et sic iterum sequitur, quod planta debent esse distincta per masculum et feminam.
<--- Page Split --->
Si forte diceretur, quod in plantis est sexus, sicut dixit Abrutallus, sunt contra hoc multæ rationes, quæ ponuntur a Philosopho in libro de Vegetabilibus et plantis. Quarum una est, quia masculus quando generat, in alio generat, et femina quando generat, ab alio generat, et sunt ambo separata ab invicem,et postea commiscentur : et illud non invenitur in plantis. Alia est, quod non indigent plantæ effectivo nisi sole in hora pullulationis. Cum igitur effectivum sit masculus, non indigent masculo. Et hoc dicit Philosophus per talia verba : « Planta indiget temporibus anni, et sole, et temperantia, et vere plus omni re. » His ergo indiget in hora pullulationis arborum. Estque principium generationis fructuum a sole : quia Anaxagoras dixit, quod earum frigus est ab aere : et ideo dixit Letineon, quod terra est mater plantarum, et sol patet.
Præterea, Nos videmus inanimata generari non per decisionem aliquam, sed quædam per commixtionem elementorum, ut mineralia, metalla scilicet et lapides : quædam vero per transmutationem alterius materiae, ut cum ignis materiam aeris transmutat in se. Cum igitur animata perfectiora sint quam inanimata, videtur quod deberent habere perfectiorem modum generationis. Cum igitur perfectius sit super aliam materiam generare suam speciem, quam super abscissam a seipso, videtur quod animata non deberent absciendere semen, sed generare super aliam materiam.
Præterea, Videtur quod decisio seminis nullo modo sit actus generativæ. Cum enim generativa sit ad salutem speciei, actus enim videtur esse qui inducit formam specificam : decisio autem non præparat nisi propriam materiam : ergo non erit actus proprius generativæ.
Præterea, Ex hoc etiam vídetur, quod generativa non sit in generante : oportet enim, quod virtus conjuncta sit actui suo in eodem : actus autem gene-
rationis est in subjecto : ergo virtus generativa erit in ipso etiam ut in subjecto. Cum igitur semen per substantiam sit separatum a generante, virtus generativa subjecto et ratione distare videbitur ab ipso generante.
SOLUTIO. Sicut dicit Avicenna in ultimo cap. libri sexti de Naturalibus, ab anima quæ est in toto corpore virtus generativa emanat in organum generationis, quæ virtus influit semini virtutem generationis, quæ generat membra secundum unamquamque virtutem congruam actioni illius, ita quod unumquodque membrum sit aptum ad recipiendum virtutem propriam quæ apparet in eo. Et secundum hoc dicimus, quod virtus generativa prima quæ est pars vegetabilis animæ, est in generante, et in animalibus quidem situm habet in determinato organo generationis : in plantis autem in quibus secundum omnem partem est vis imprægnans et imprægnata, non habet determinatum situm, sed est in toto corpore plantæ : et hujus causa patebit infra. Sed in semine est vis generativa causata ab illa quæ nec anima est, nec pars animæ, licet actione animæ operetur.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod descindere semen a superfluo quartæ digestionis actus est generativæ primæ, quæ pars animæ est. Et hoc est tam in animalibus, quam in plantis. Sed generativæ secundæ quæ est in semine, non est actus ille : quia aliter semen a semine descenderetur.
Ad ALUD dicendum, quod semen est duplex, scilicet materiale, et effectivum, quod tamen effectivum pars est materiae secundum subjectum primum in quo salvatur : et primum, id est, materiale descinditur a femina per attractum sanguinis menstrui, vel alicujus humoris qui est loco ejus. Secundum autem, scilicet effectivum descinditur a viro in omnibus animalibus, de quibus est masculus et femina. Sicut a utem dicit Philosophus
<--- Page Split --->
in X Metaphysicae 1, masculinum et femininum accidunt omnibus animalibus : sed in libro de Animalibus excipit quoddam genus piscis, in quo non est umquam visus masculus : et hoc necesse est contingere propter similitudinem partium illius piscis : quando enim corpus animatum omnino est simile in partibus, vel minimam habet diversitatem, tunc superfluum cibi ab ultima digestione accipit virtutem ad proferendum tale corpus, et non est necesse ut a virtute organi specialis recipiat aliquem influxum ultra haec : et ideo cum organa generationis influentia virtutem specialem superfluae quartae digestionis faciant distinctionem maris et feminae, non erit in tali animali distinctio sexus. Et ideo dicunt quidam Philosophi experimentatores, quod hoc genus piscis est anguilla, in qua numquam apparuit masculus vel femina.
Ad aliud dicendum, quod femina non solum generat in se ex semine alio quod est effectivum, sed etiam ex semine proprio quod est materiale.
Ad aliud dicendum, quod sicut corpus organicum diffinitur in comparatione ad animam, et anima diffinitur in comparatione ad corpus organicum : ita diffinitur passivum ad efficiens, et efficiens ad passivum. Et similiter femininum, ad masculinum, et masculinum ad femininum. Sunt enim ad idem operantia, unum effective, et alterum materialiter. Et cum illud ad quod operantur, sit finis, diffinientur ambo per idem. Et quia illud unius rationis est per quod diffinitur, non omnino sunt æquivoca virtus generativa in masculo, et virtus generativa in femina, et per consequens nec etiam vegetativa erit æquivoca in illis.
Ad aliud dicendum, quod decisio seminis est in plantis : decisio enim seminis in genere est separatio quaedam nutrimenti a cibo, quod est natum sustinere individuum, in quo separato, per generatio-
nem salvatur species. Talis autem separatio fit in planta : quia id unde fit generatio, separatur ab eo quod est cibus maxime ad sustentationem corporis plantæ. Sed verum est, quod planta non ejicit semen extra se. Vel dicatur melius, quod in planta est duplex generatio. Quarum una est per quam ad ipsam plantam generantem redit juventus ejus : et in ista generatione generatum semper est pars generantis, et ideo ista fit de nutrimento ipso ipsius plantæ. Alia est generatio plantæ similis in specie per quam non salvatur nisi species plantæ, et non individuum : et haec fit per semen decisum a nutrimento, et extra plantam projectum, sicut patet in nucleiis et fructibus.
Ad aliud dicendum, quod descendere semen est separare ipsum a nutrimento, et influere ei virtutem generativam materialem vel effectivam, qui influxus fit a generativa quæ vel est in toto corpore generantis, vel in organo speciali.
Ad aliud dicendum, quod in plantis sine dubio multiplex est generatio, hoc est, multorum : et hoc contingit propter qualitatem et similitudinem corporis plantæ in partibus : ex hoc enim accidit, quod nutrimentum quod est aptum nutrire partem unam, est etiam aptum nutrire partem alteram. Et ex hoc iterum contingit, quod nulla differentia est inter humidum radicale, et humidum nutrimentale in ipsis. Et ex hoc contingit ulterius, quod ex humido nutrimentali potest esse generativa partium in plantis : cujus signum est, quod partes ejus abscissæ recrescent, quod non fit in animalibus habentibus multam diversitatem in organis. Dicimus igitur, quod ex nutrimento in quo dominatur humidum aquosum quod est facile digestibile, producuntur folia. Ex nutrimento vero in quo dominatur subtile terrenum bene commiscibile, producuntur virgæ et surculi. Ex illo autem in quo dominatur subtile aereum cum aqueo digestibili fa-
<--- Page Split --->
cile et maturabili, generantur fructus, et sic de aliis.
d s. Ad aliud dicendum, quod in plantis non est distinctio masculi et feminae per sexum, sed per proprietates, quae proprietates sunt formam speciei et figuram imprimere, et haec impressa recipere : et ideo ambae istae proprietates adunantur in planta una, ut dicit Philosophus in primo de Vegetabilibus et plantis. Calidi tantum et sicci est imprimere et quasi sigillare formam et figuram : calidum enim est penetrativum, et siccum terminativum : et cum haec sint ubique in planta, proprietas masculi ubique erit in planta. Proprietates autem feminae sunt frigidum et humidum : et humidum est figura et speciei receptivum, frigidum vero per coagulationem humidi aquosi eorumdem est retentivum : et istae proprietates similiter ubique sunt in planta. Et ideo dicit Philosophus, quod planta ubique est impragnans et impraegnata. Quod autem non distinguitur sexus in plantis, hoc est propter aequalitatem corporis planta in partibus. Ex hoc enim contingit, quod nutrimentum assimilatum parti uni, est etiam assimilatum alteri : et assimilatum parti, est etiam assimilatum toti : et quod est potentia pars, est potentia totum : et cum nutrimentum in planta ubique sit potentia pars, ubique erit potentia totum : et sic ubique generatio. Quod autem idem sit in planta humidum nutrimenti, et humidum generationis, patet per experimentum : quia partes abscissarecrescunt, quod non fieret si esset humidum diversum : et ideo cum ad humidum nutrimenti non exigatur distinctio sexus, sed tantum calor agens cum virtute animae et virtute coelesti, etiam adgenerationem planta non exigitur nisi calor agens cum virtute animae et coeli. Et hoc est quod dixit Letineon, quod omnium vegetabilium terra est mater, et sol pater.
Ad 9. Ad aliud dicendum, quod distinctio maris et feminae duplex est, scilicet per proprietatem et sexum. Per sexum est in
animalibus, per proprietatem autem in plantis. Et hoc est ideo, quod anima sensibilis diversas habet virtutes et operationes, præcipue ubi perfecta est : et ideo exigit magnam diversitatem partium in corpore quo utuntur ut organo in illis virtutibus et operationibus. Et cum talia sint difficilioris generationis secundum naturam, contingit ex hoc quod nutrimentum assimilatum parti uni, non est assimilatum parti alteri : et quod est assimilatum parti, non est assimilatum toti. Ulterius quod est potentia pars, non est potentia totum : et quia species non salvatur nisi in eo quod est potentia totum, oportet talia habere speciale organum in quo sit virtus animæ, quæ trahat partem cibi a toto corpore, et faciat ipsum potentia totum vel materialiter vel effective, ut supra diximus : et distinctio horum organorum facit distinctionem sexus in animalibus. Et hoc patet ex hoc, quia si sunt animalia similia in partibus, quorum facilis est generatio, et præcipue quæ non sunt completa in numero sensuum, multa eorum generantur ex putrefactione et virtute stellarum, ut dicit Aristoteles in libro de Animalibus.
Ad aliud dicendum, quod perfectiorem habent generationem animata quam inanimata, tam ex parte agentis, quam ex parte materiae. Ex parte agentis : quia in illis agit qualitas activa, sicut calidum et frigidum tantum : in istis autem non sufficit hoc, sed cum calore oportet addere virtutem animae et virtutem cœli. Ex parte materiae vero : quia illa generando præparant materiam : in istis autem oportet esse materiam ante præparatam. Quod vero illa non generant de sua substantia, hujus causa est : quia homogenia sunt, et in homogeniis nihil est quod sit in potentia ad formam, sed totum est in actu : in animatis autem sunt quædam partes potentia, et quædam actu : nutrimentum enim assimilatum est pars potentia et non actu : et cum generatio fiat ex potentia ente et non actu, in his quæ sunt animata, dcbet
<--- Page Split --->
fieri generatio ex talibus partibus : in illis autem quae non sunt animata, non potest fieri : quia omnes partes eorum sunt actu : et ex ente actu non fit generaratio : et ideo oportet, quod generent speciem suam super naturam alienam, quae est extra ipsa.
Ad aliud dicendum est secundum supra dicta, quod prima virtus generativa quae pars animae est, in organo est et in generante : et hinc est actus ille primus qui est decisio seminis. Sed ab hac virtute influxa est alia virtus in semen, cujus est convertere substantiam seminis in similitudinem speciei primi generantis, et iste est actus secundus, et virtus haec non est in generante, sed in semine.
Per hoc patet solutio ad ultimum.
ARTICULUS III.
Quid generatur ?
Tertio quaeritur, Quid generatur, et ex quo ?
Et hic occurrit illa disputatio, Utrum anima sit ex traduce, quemadmodum dixit Apollinaris quidam haereticus ?
Et, Utrum anima sit in semine, sicut videtur dicere quidam Philosophus ?
Et, Utrum anima sit per creationem et infusionem, vel per actum naturae qui est generatio ?
Et si hoc universaliter quaerendum est de omni anima, vel tantum de anima humana ?
Et si specialiter de anima humana quae infundendo creatur, tunc assignanda erit hujus ratio.
Dicit igitur Apollinaris, ut refert. Gregorius Nyssenus in libro de Homine, animas ab animabus generari, sicut corpora a corporibus : provenire enim animam
secundum successionem primi hominis in eo quia ex illo sunt omnes secundum corporalem successionem, nec subjacere animas ut primogenitas, neque nunc creari.
Et hujus ponit talem rationem : quia
Si dicatur, quod anima creatur a Deo, erit Deus cooperator adulterorum : pueri etenim illi ex his generantur.
Alia ratio sua est haec : quia requievit Deus ab omnibus operibus suis quae coeperat facere 1 : ergo nunc non creat animas, sed per generationem fiunt.
Ista etiam disputatio multum tangitur ab Augustino in libris super Genesim ad litteram. Et una ratio quae potissima videtur, talis est : quia fides Catholica supponit, quod pueri trahunt peccatum originale a parentibus : subjectum autem proprium peccati nihil aliud est nisi anima. Cum igitur peccatum trahunt ex traduce, videntur etiam animam trahere ex traduce : et ita anima filii descenditur ab anima parentum.
Item, Omne quod in primo sui essendi principio immaculatum est, commaculationem videtur habere ex suis principiis primis : anima est hujusmodi : ergo commaculationem ex suis principiis primis habere videtur : sed a Deo non potest habere ullam commaculationem : ergo Deus non erit proximum principium animae : et ita erit anima ex traduce.
Item, Omne quod consequitur actus alicujus efficientis, per esse causatur ab illo efficiente : anima rationalis semper consequitur actum generationis qui est actus parentum generativum : ergo per esse causatur a parentibus generantibus. Major probatur per diffinitionem efficientis : quia efficiens est, ut dicit Boetius, qui movet et operatur ad hoc ut aliquid sit. Minor patet sensu.
Sed cum quaestio nostra sit de omni anima, et non tantum de anima rationali, quaerunt quidam probantes e contrario nullam animam esse nisi per infusionem,
<--- Page Split --->
nec vegetabilem, nec sensibilem, neque rationalem, adhibentes suae opinioni has rationes. Dicit Avicenna : « Cum creatur materia corporis, cum sit dignum fieri instrumentum animae, et ejus regnum : tunc causa separata quae solet dare unamquamque animam, creat animam : ergo ut animas creet et sine corporibus, quibus propria sit creatio unius et non alterius, impossibile est. » Ex hoc accipitur, quod anima creatur a Deo, sed non creatur nisi corpore organizato, eo quod uni corpori debeatur una, et alteri alia.
Item, Avicenna in VII de Naturalibus dicit : « Accipiendo animam, hoc est, aptitudinem instrumenti comitatur : quia creatur a causis separatis id quod est anima. Hoc autem non convenit in anima tantum, sed in omnibus formis habentibus initium, quarum esse non praeponderat super earum non esse, nisi quia materia acceptior est quantum ad illas, et dignior illis, scilicet recipiendis. » Ex hoc iterum accipitur, quod non solum anima, sed omnis forma est per creationem vel infusionem primae causae.
Item, Ibidem, « Attribuens esse animae non est corpus, nec corporalis virtus, sed est sine dubio essentia existens nuda a materiis et mensuris. »
Item, Ibidem, in cap. de diluvii, quae numerantur in Timaeo Platonis : « Dator formarum dat virtutes agentes, et matrix facit ad meliorationem. Quod enim matrix sit largiens causas, non est sententia Peripateticorum, sed formae et virtutes substantiales veniunt a principiis intransmutabilibus aternis. »
Item, Aristoteles in libro de Causis proprietatum elementorum dicit, quod in hab itatoribus climatis primi, quod est propinquius lineae aequalitatis, hoc est, aequinoctiali, propter assiduam fixionem motus solis accidit siccitas, et minoratur in eis frigiditas et humiditas : quare calefiunt matrices mulierum earum, et communicant eis nigredinem corporum et crispitudinem capillorum : quod est, quia aqua viri quando cadit in mulie-
rem, decoquit eam matrix caliditate sua, et commiscetur aqua illa cum sanguine matricis donec sit frustum. Deinde formatur, et fit in ea spiritus vitae jussu Dei.
Item, In libro de Motu cordis : « Inest semen vitae principium quod extrinsecis quidem adminiculis trahitur ad actum mixti. Igitur ad vegetationem primi continentis beneficio exterius indurata vaporem ingenitum exhalare non permittunt, quae si spiritum consequuntur, habile fit corpus animatum necessario : hujus enim mixturae a summo omnium creatore sunt, et statim anima infunditur. »
Item, In II Machabaeorum, vii, 22 et 23, dicit mater filiis suis : Nescio qualiter in utero meo apparuistis : neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam, et singulorum membra non ego ipsa compegi : sed enim mundi Creator, qui formavit hominis nativitatem, quique omnium invenit originem, et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges ejus.
Sunt etiam rationes pro hac parte facientes, ut videtur. Dicit enim Philosophus in VI Topicorum, quod eadem est ratio animae et omnis animae. Si igitur una anima est per infusionem, erit omnis anima per infusionem : sed prime causa primorum vegetativorum et primorum animalium et primi hominis sunt datae per creationem : ergo et omnes animae.
Praeterea, Ex principiis naturalibus sic ostenditur : In materia quae est subjectum generationis et corruptionis in corporibus animatis non videmus agentia et patientia, nisi qualitates primas elementales : harum autem non est nisi duplex effectus. Aut enim una est agens, et altera patiens : tunc enim agens vincendo patientem transmutat eam ad se invicem, sicut in generatione elementorum. Aut ambe sunt agentes et patientes : et tunc utraque remittit alteram, et
<--- Page Split --->
ex eis non producitur nisi effectus mixti. Anima vero et quælibet pars formæ substantialis compositi, nec est simplex elementum, nec mixta tantum ex elementis. Ergo non causantur ab illis.
Si forte diceretur, quod causantur a forma substantiali quæ est in agente. Contra hoc est, quod formæ substantialiles nec activæ nec passivæ sunt. Si enim essent activæ et passivæ, tunc ea quæ habent formas substantiales, quando appropinquarent sibi invicem, corrumperent se per actionem formæ substantialis. Et hoc nos non videmus. Ergo non potest dici, quod causentur a formis substantialibus, cum illæ nec activæ nec passivæ sunt. Et istæ sunt rationes Theodori et Avicennæ.
Item, Nihil agit ultra speciem suam : ergo calidum, frigidum, humidum, siccum, quæ sunt in materia, non agunt nisi similia suæ speciei : sed forma substantialis et anima præcipue non sunt de speciebus illarum qualitatum. Quod probatur sic : nam formæ substantiales non habent contrarium, illæ autem qualitates habent contrarium : ergo anima et formæ substantiales non fiunt nec aguntur ab illis. Cum igitur nihil sit activum et passivum in natura, nisi calidum, frigidum, humidum, vel siccum, nulla forma substantialis et præcipue anima fiet ab illis principiis naturalibus. Si vero diceretur, quod aliquid potest agere ultra speciem suam, probatur quod non : quia si in specie agentis non terminaretur actio, tunc non esset ratio quare in aliquo terminaretur : et sic procederetur in infinitum. Præterea, Actio et passio sunt inter contraria : ergo tamdiu durat actio agentis, quamdiu est contrarium in patiente : sed suscepta specie agentis non est ultra contrarium in patiente : ergo tunc terminatur actio : et sic videtur sequi quod prius conclusum est.
Item, Principium in naturis est,
quod ex non substantiis non fiat substantia. Cum ergo qualitates primæ sint non substantiæ, ex ipsis non fient formæ substantiales : ergo multo magis nec anima.
Item, Dicit Philosophus4, quod nihil exit in actum nisi per illud quod est in acu. Et probatur sic : si enim detur, quod exit in actum per id quod est in potentia, tunc non exibit in actum, nisi per id quod est in potentia illa. A potentia vero non potest esse nisi potentia : et ita accipiendo potentiam accipiet actum, quod est impossibile. Præterea accipiendo potentiam habebit duas potentias, quod est superfluum in natura. Item de potentia educente aliam potentiam esset similis quæstio, Quid educeret eam? Hoc enim esset in actu, vel potentia. Et si esset in actu, tunc verificaretur propositio, videlicet quod nihil educitur in actum nisi per hoc quod est in actu. Si autem esset in potentia, tunc de illa esset quæstio, Per quid educeretur? Et sic iretur in infinitum. Ergo hæc erit probata, scilicet quod omne quod educitur in actum, educitur per id quod est in actu. Illud igitur educens aut est in materia generabilium et corruptibilium, aut extra. Si est in materia, tunc de ipsa eadem erit quæstio, Quid ipsum fecerit in materia? Nulla enim forma est in materia generabilium et corruptibilium, nisi facta et generata : et deficiente illo iterum eadem erit quæstio, Utrum sit in materia, vel extra? Et ibitur in infinitum, nisi detur aliquid existens extra materiam educens materiam in actum. Ergo videtur, quod omnes formæ substantiales sint a datore formarum, qui est forma nuda a materia et mensura materiali.
Amplius, Omne quod est non deficiens et inquietum semper reiteratum secundum unum modum, necesse est reducere illud ad principium immobile æternum : gencratio formarum substan-
<--- Page Split --->
tialium et præcipue animæ est talis : ergo necesse est ipsam reduci ad principium immobile et æternum, quod est Deus. Major patet ex hoc quod agens quandoque, et quandoque non, non potest esse causa essendi semper eodem modo. Minor probatur sic ex hoc quod cursus generationis ad formam substantialem semper est eodem modo.
Amplius, Si prime qualitates facerent formas substantiales, tunc ubi essent potentiores, efficacius efficerent eas. Sed in simplicibus, ut scribitur in fine libri de Sensu et sensato, sunt potentiores quam in mixtis. Ergo potius facerent ibi animas, quam in mixtis.
Amplius, In rationibus ita est quod differentiae specificae potestate omnes sunt in genere, et non educuntur de ipso genere per virtutem aliquam quae est in genere, sed potius per intellectum virtutem generis distinguentem per differentias oppositas : ergo similiter erit in naturis, quod formae substantiales quae potentia in materia sunt, non educuntur ex ipsa per virtutem aliquam, quae est in materia, sed per lumen intelligentiae separate, quae est causa prima illustrans omnia sua causata per dationem formarum substantialium.
Item, Hoc etiam videtur velle dicere Philosophus in secundo Physicorum 1 : ibi enim assignando differentiam inter metaphysicum et physicum, dicit quod metaphysicus nullam formam separatam a materia considerat : sed physicus licet consideret aliquam quae est in materia, non tamen ex materia, sed est separata a materia, sic dicens : « Physicus est circa haec quae sunt separate quidem species in materia : homo enim hominem ex materia generat et sol. Quomodo autem habeat se hic separabilis, et quid sit, philosophiae primea opus est determinare. » Ex hoc accipitur; quod homo et sol generant id quod est in homine ex materia : et non generant
animam rationalem quae est substantia separata a materia, sed est a substantiis perpetuis ingenerabilibus et incorruptibilibus, de quibus pertinet considerare ad primum Philosophum.
Si forte diceretur, quemadmodum Aristoteles vult dicere, quod anima ve getabilis et anima sensibilis sunt in semine, sed non anima rationalis. Contra hoc sic objicitur : Anima vegetabilis et anima sensibilis non possunt accipi nisi tribus modis, scilicet in genere, specie, et virtute, quae potentia vocatur. Si igitur est in semine, erit ibi secundum aliquem istorum modorum. Non primo modo : quia anima accepta ut genus non est nisi in intellectu, et non habet subjectum determinatum in natura. Similiter nec secundo modo : anima enim accepta per speciem est substantia dans esse et rationem ei in quo est, sicut supra habitum est in diffinitione : et secundum hoc semen in quo esset anima vegetabilis, esset planta : et illud in quo esset sensibilis, esset animal, quod patet esse falsum. Praeterea, Anima sic accepta est actus corporis physici organici potentia vitam habentis. Cum igitur semen non sit tale corpus, non erit in ipso anima per hunc modum. Similiter nec tertio modo : quia virtus quae est in potentia animae, est de consequentibus secundum naturam speciem animae : et ideo si non est in semine anima aliqua secundum speciem, et non erit in aliqua virtute ejus.
Item, Corrupto subjecto alicujus, de necessitate corrumpitur forma substantialis quae est in ipso : sed quidquid est in semine, movet ad seminis transmutationem : ergo per consequens ad seminis corruptionem : si ergo anima vegetabilis et sensibilis essent in semine, moverent ad suiipsius corruptionem, quod falsum est : quia secundum naturam nihil movet ad corruptionem sui.
<--- Page Split --->
Item, Detur quod anima quae est in semine, generat animam : aut ergo generabit eamdem animam, aut aliam. Si eamdem, tunc idem generat seipsum, quod est impossibile apud omnem naturam : quia sic idem esset et non esset simul : quia generans est, et quod generatur, non est. Si autem generat aliam : aut salvatur cum illa generata, aut perit. Si primo modo, tunc duae animae ejusdem speciei existentes erunt in eodem corpore. Si secundo modo, quaeritur, Quo destruente periit? et non erifacile assignare rationem etiam volentibus fingere.
Item, Ars imitatur naturam : sed in arte faciens est omnino extra materiam in quam inducit formam artis : ergo et in natura faciens formam substantialem, omnino erit extra materiam. Cum igitur semen sit materia animati, et anima forma substantialis, faciens animam non erit in semine.
Item, Philosophus assignat differentiam inter mechanicum architectum, et usualem in secundo Physicorum', hanc scilicet, quod architectus considerat materiam super quam potest inducere formam artis, ut faber ferrum, et aes, ex quibus facit gladium : quoniam non potest facere ex lana et lino. Usualis autem non considerat materiam, sed utitur ea tamquam praeparata ab architecto, ut miles utitur gladio. Et similiter se habent factor franorum et equester. Et ex hoc patet, cum similitudo sit inter artem et naturam, quod non est ejusdem virtutis in specie facere aliquid et uti eo. Cum igitur animae animalis et plantse sit uti corpore organico, non erit ejusdem facere ipsum : ergo anima non est in semine existens, ut faciat corpus organicum vel animam. Et istae rationes sunt ad hoc quod necesse sit ponere datorem formarum, ut posuerunt Plato, Avi-
cenna, Theodorus, et alii sequentes eos.
SED QUIA Aristotelis philosophia vadit Sed com in contrarium, ponamus rationes ejus sic :
Omne transmutans materiam secundum substantiam necesse est, quod conjunctum sit illi : illud quod facit formam substantialem est transmutans materiam secundum substantiam : ergo necesse est, quod conjunctum sit illi. MAJOR probatur ex eo quod inter agens et patiens non potest esse medium, sicut probatur in primo de Generatione et Corruptione2, et in septimo Physicorum3. MINOR probatur ex hoc quod nulla est alia transmutatio substantialis quae dicitur generatio nisi factio formae super materiam.
Item, Causae separatae agentes aut agunt per motum corporum naturalem, aut per se. Si primo modo, tunc nullam formam inducunt super materiam, nisi per motus illorum corporum : et sic ex illa materia generantium et corrumpentium non moventur immediate, nisi per calidum et frigidum, humidum et siccum inducerentur forma substantiates proximae. Si vero agerent per se, tunc omnis actio eorum erit secundum modum substantiae agentis : substantia autem agens per se est separata a materia : ergo formae sic factae ab eis, non erunt conjungibiles materia generabilium et corruptibilium, et sic nihil prosunt ad generationem.
Item, Probatur in secundo de Celo et Mundo 4, quod semper potentia moventis proportionetur potentiae mobilis, et e contra. Ergo mobile incorruptibile erit movens incorruptibile per proximum, et corruptibile erit movens corruptibile : generalbia autem et corruptibilia corrumpuntur omnia de necessitate tempore determinato : ergo secundum substantiam non moventur a motore in-
<--- Page Split --->
corruptibili proximo : ergo nec a causis separatis : quia illæ substantiæ omnes sunt incorruptibiles.
- Item, Causa uno modo se habens secundum naturam, non potest esse causa proxima diversimode se habentium, ut probatur in secundo de Generatione et Corruptione 1. Cum igitur substantiæ separatæ in se uno modo se habeant, non erunt causæ diversimode se habentium : omnia autem generalbia et corruptibilia secundum suas formas diversimode se habent secundum esse et non esse : ergo causæ separatæ non erunt causæ proximæ illorum.
Si forte dicatur, quod per se non creant formas, sed per motum superiorum, et per motum elementorum, tunc reditur ad propositum : quia bene conceditur, quod causæ separatæ sunt primæ causæ agentes in naturam, sed non proxime facientes formas substantiales generantium et corrumpentium.
- Item, Mutationis perpetuæ sive motus perpetui et non perpetui non potest esse eadem causa agens proxima : quod patet ex hoc, quia cum motus proportionetur causæ proximæ secundum naturam, oporteret quod perpetuum et non perpetuum proportionarentur eidem secundum naturam, quod non potest esse. Inde proceditur sic : Motus coelestium est motus perpetuus, generatio vero cujuslibet rei non est perpetua : ergo secundum naturam non sunt ab eodem agente proximo.
Si forte dicatur, quod etiam generatio est inquieta et infinita, ut probatur in secundo de Generatione et Corruptione 2 : nihil est ad propositum : quia illa infinita est secundum successionem omnium generabilium : nos autem quærimus de causa agente proxima hujus formæ generabilis, vel illius.
a causis separatis, sed per motum cælestium corporum et elementorum. Propter quod etiam generationis continuatio assimilatur continuationi soni in cithara, in qua non continuatur sonus in una chorda, vel duabus, vel tribus, sed in omnibus : sicut quando non sonat una, tunc sonat alia.
Item, In superioribus videmus, quod licet omnia sint incorruptibilia secundum naturam, nec sint in potentia nisi ad unum tantum, tamen propter diversitatem motus localis in eis non potest esse motor proximus : ergo multo minus in inferioribus quæ diversitatem habent a superioribus, tam in motu quam in substantia, erit idem agens proximum : et sic in inferioribus non sunt formæ separatæ vel substantiæ facientes formas proxime.
Præterea, Specialiter de hoc quod est de proposito, scilicet de infusione animæ objicitur sic : Quidquid est causa efficiens generationis, hoc agendo inducit formam substantialem : semen est causa efficiens generationis : ergo agendo inducit substantialem formam : forma autem substantialis est anima : ergo agendo inducit illam. PRIMA probatur ex diffinitione efficientis supra posita. SECUNDA scribitur in secundo Physicorum 3.
Item, Quidquid movet et operatur ad hoc ut aliquid fiat, et quiescit facta illa operatione sua, includit illud ut finem : semen in generatione animatorum movet et operatur ad hoc ut ducatur anima in corpus organicum, et illo facto quiescit : ergo est causa efficiens generationis animatorum secundum formam quæ est anima. PRIMA probatur per diffinitionem agentis. SECUNDA scribitur in libro XVI de Animalibus, ubi dicitur, quod semen facit hoc in sanguine menstruo, quod coagulum in lacte.
Præterea, Infinitatio generis per successionem non est immediate et proxime
- Præterea, Videtur quod anima sit in semine. Dicit enim in secundo de
<--- Page Split --->
Anima i, quod nihil alitur nisi quod vitam habet et animam : embrya concepta aluntur : ergo habent vitam et animam. Si non creditur PRIMÆ propter auctoritatem, tunc probatur per supra dicta, ubi habitum est, quod ubi cibo actus est nutritiva potentiae, quae est pars animae vegetabilis. Similiter SECUNDA scribitur expresse in multis locis libri de Animalibus. Similiter in primo de Somno et vigilia dicitur, quod embrya quiescunt in matricibus quinque mensibus propter multum fluxum nutrimenti in superiora. Si autem non crederetur hoc, tunc sic probatur : Omne quod accipit augmentum absque hoc quod rarificatur in substantia, necesse est, quod hoc fiat pernutrimentum additum sibi : semina accepta sic augentur : hoc ergo fit per nutrimentum additum sibi : et sic sequitur, quod habent vitam et animam.
Item, In primo de Somno et vigilia2 dicitur : Manifestum est, quod necessarium est animali cum sensum habeat primum, alimentum suscipere atque augmentum : sed semina concepta suscipiunt alimentum et augmentum, ut probatum est : ergo habent sensum. Et prius probatum est, quod habent animam vegetabilem : ergo habent sensibilem animam et vegetabilem.
Item, Virtus formativa organorum est virtus animæ in semine : ergo in semine est virtus animæ : sed virtus animæ non est sine substantia animæ : ergo in semine est substantia animæ et virtus ejus. PRIMA probatur per Avicennam qui dicit, quod primum quod emanat ab anima ut sperma, est semen et virtus generationis qua generat membra secundum unamquamque virtutem congruam actioni illius.
Præterea, Constat quod semen agit et movet in generatione. Aut ergo principium motus hujus est in semine,
aut extra illud. Si extra illud, quaeratur in quo. Si dicatur, quod in matrice, hoc erit contra Avicennam qui dicit, quod matrix non facit nisi ad meliorationem, et quod in ea non est nisi virtus formativa. Præterea ad propositum non erit : quia nos loquimur hic generaliter de vegetabilibus animalibus : et constat, quod semina plantarum non projiciuntur in matricem a materia : ergo oportet, quod principium hujus actionis sit intra semen ipsum. Aut ergo ipsa est calidum, aut frigidum, aut anima, vel corporea virtus vel incorporea. Si corporea virtus, tunc non potest esse frigidum : quia hoc non est principium vitæ et generationis et motus, sed potius immobilitatis, ut dicit Avicenna. Nec calidum potest esse : illius enim est alterare in infinitum quousque est combustibile et calefactibile, ut dicit Aristoteles in secundo de Anima contra Empedoclem 3. Ergo erit virtus incorporea. Virtus autem incorporea non est nisi in anima. Ergo in semine est virtus animæ : et cum nulla virtutum animæ sit separata a substantia animæ, in semine erit substantia animæ.
Præterea, Ponantur rationes Aristotelis positæ in littera libri XVI de Animalibus 4. Quarum una hæc est quam dicit sub his verbis : Volumus inquirere illud quod facit membra in generatione. Illud ergo aut est res extrinseca operatrix, aut ex spermate pars animæ. Et dicere, quod est extrinsecus operator quorumdăm interiorum membrorum vel exteriorum corporis, est falsum : quia non incipit movere nisi secundum contactum : et si non posset movere, non posset alterare. Manifestum est ergo, quod in embryo ne est ista virtus : quoniam si non est in eo, necessario est distincta vel divisa. Et dicere quod est res divisa, falsum est.
Item, Probat Philosophus ibidem
<--- Page Split --->
consequenter, quod eadem anima facit corpus quæ recipit ipsum semen. Et ratio sua colligitur ex hoc quod membra corporis non fiunt simul, sed successive, primo cor, et postea alia. Supponit etiam, quod quodlibet factum per naturam necesse est habere formalorem conjunctum sibi et intrinsecum. Vis ergo formativa cordis aut parit formationes cordis, aut non. Si parit, tunc non erit aliquid formans cætera membra : quia illa formantur ex corde. Si vero non parit, tunc eadem virtus quæ formavit unum membrum, et alterum formabit, manens post formatum membrum. Ergo virtus formativa manet post singula membra formata, conservans et regens illud quod formatum est : quia non est alterius conservare et regere, quam ejus cujus est formare. Sed regere et conservare formatum est animæ. Quod probatur ex hoc quod dicitur in fine primi de Anima 1, quod anima continet corpus, qua egrediente corpus exspirat et marcescit. Ergo eadem erit formatrix membromum : et sic eadem anima erit in semine et in corpore organizato.
- Item, Philosophus ibi dicit, quod anima est in semine sicut artificiatum in artifice. Si forte velit aliquis dicere propter hoc, quod embrya ante infusionem animæ moventur et crescunt ad modum plantæ : quia sicut plantæ præparatur nutrimentum in terra ab extra, ita in matre ab anima matris præparatur concepto nutrimentum : et ex illo nutrimento formantur membra, sicut etiam post partum mater præparat nutrimentum jam nato : hoc est contra dictum omnium Philosophorum naturalium. Dicit enim Aristoteles in libro XVI de Animalibus fecminam dare materiam, et marem dare illud quod creat. Item, Cum exiverit semen a masculo, et intraverit matricem mulieris, frequentabit superfluitatem mundam valde sanguinis menstrui. Item, ibidem, Sustentatio embryo-
nis erit ex virtute maris, quæ est in semine. Item, Hoc non tantum sensui, sed rationi est manifestum : quoniam conceptum sustentatur ex semine maris. Item, ibidem, Manifestum est, quod materia est ex fecmina, et principium motus est ex masculo. Item, ibidem, Rectum est quærere quæstionem gravem dicendo, quod si talis anima est in fecmina, et superfluitas fecminæ est materia, qua de causa fecmina indiget mare, et non generat per se sine mare? Causa ergo illius est, quia inter animalia et arbores est differentia sensus. Ergo non potest esse manus, aut caro, vel aliud membrum, nisi sit in eo anima sensibilis aut actu aut potentia : quoniam simpliciter erit sicut membrum mortui. Si vero mas est factio illius animæ, quando dividitur mas a fecmina, non potest fecmina per se generare animal : quoniam virtus est maris, sicut narravimus in quæstione gravi. Item, Avicenna in suo libro XI de Animalibus magnam et longam ponens disputationem de altercatione Galeni et Aristotelis, sic dicit : In spermate est virtus maturativa et informativa, et illa virtus erit potens generare membra, sicut est potens generare ossa, nervos, et venas : quoniam generatio est impertinens ad matricem. Item, ibidem, Stultus est qui dicit, quod eodem modo operatur matrix sicut furnus in coctura panis : quia licet matrix sit calidissima, ejus tamen superficies interior est humida valde ex sua substantia : et ideo non est de sua natura assare aliquam substantiam. Item, Avicenna in cap. de diluviiis, quæ numerantur in Timæo Platonis : Omnia ista generantur ex complexione elementorum, et matrix nihil facit nisi retinere. Item, ibidem, Matrix non facit nisi ad meliorationem, et non format.
SOLUTIO. Sine præjudicio aliorum non discedimus a nostra positione quam su-
<--- Page Split --->
pra posuimus in quaestione de creatione, scilicet quod formae omnes praeter animam rationalem potentia sunt in materia ipsa generabilium et corruptibilium, et educuntur per actionem calidi et frigidi humidii et sicci in commixtionem. De anima autem sola rationali dicimus, quod ipsa infundendo creatur, et creando infunditur a prima causa, quae est ipse Deus gloriosus et sublimis. Dicimus etiam, quod anima plantae et brutii sunt in semine potentia, non actu, et non potentia materiali tantum, sed potentia efficientis et operantis. Sic autem non est de anima rationali, quae est anima hominis, quae est creata ad imaginem Dei, quare in sui substantia imaginem Dei habet, nec habet efficientem nisi solum Deum. In semine igitur hominis est virtus formativa membrorum corporis humani, quibus formatis per creationem infunditur anima a Deo.
Quorum omnium ratio patebit in solutione singulorum objectorum.
Dictur e r g o a d primum , sicutdiciGregoriusNyssenusrespondensApolli - n a r i , quodinhisquiinadulteriogene - rantur , providentiærationemrelinqua - m u s , ignotanobisexistenti . Siautemopereturquidprovidentiaquidem , o m - ninonovitDeusquodgigniturvelvitævelsibiipsiutilefuturum . Etproptereaconceditanimationemhancfieri . Suffi - ciensautemargumentumhujusaccepi - musillumSalomonemquifuitexeaquæfuitUriæ 1 , etaDavidgeneratum . P o s - setetiamdici , quoddistinguendumestopusnaturæaboperevoluntatis . A d u l - teriummalumest , quiaestconcubitusillicitus : opusautemnaturæquodestformatiocorporisetinfusioanimæ , quamoperaturDeuscooperandonaturæ , nonestmalum : ipseenimDeustotiusnaturæmotorestprimus , etideodebetnaturæcooperari .
ADALIUDestresponsumsupra 2 , q u a - literDeusrequievitabomnioperequodfecerat .
Ad 10 quod objicitur de Augustino, dicendum quod anima non est ex traduce, sed corpus quod generatur, duplici corruptione corruptum est, scilicet passionis, et vitii : et ex illa corruptione quae est vitii, dicit Augustinus in libro de Nuptiis et concupiscentia 3, quod tamquam ex filia peccati causatur originale in anima, cum tamen tantum poena sit in corpore. Quod tamen qualiter fiat, expressius determinari habet in quaestione de originali peccato.
Adaliuddicendum , quodverumqui - demestanimamstatimcumest , essecommaculatamoriginalipeccato : sedillamcommaculationemnontrahitapa - rentibustamquamsitextraduce , sedpotiussequituripsamunionemanimæadcorpus , sicutliquoraliquispuruscorruptionemcontrahitavaseinquoest . Subtilestamenrationesomniumhorumponihabentinquæstionedeoriginalipeccato 4 .
Adaliuddicendum , quodestduplexefficiens : unusquioperaturrem , etaliusquioperaturadrem . Etdeprimotenetquodobjectumest , desecundoveronon . BonitasenimDeicooperaturvoluntatioperantiadsesemper : q u a n - documqueenimaliquisfacitquodinseest , Deusinfuditeigratiam . EtsimilitereadembonitasDeicooperaturnaturæingerationehominis : quandocumqueenimnaturasufficienterformavitorganacorporishumani , Deuscreandoinfunditanimamrationalem : ethocnonestexpotestateefficientisnaturæ , sedexordinecooperationisDeiadopusnatu - r æ .
Adsequentesverorationesquævi - denturessephysicæ , dicendumquodsivoluerimussustinereAvicennam , d i c e -
<--- Page Split --->
mus quod causæ separatæ, scilicet motores orbium, non habent actum in natura nisi per opera naturae, et idcirco illæ non creant formas nisi per motum superiorum, et per motum elementorum, et per materiae transmutationem.
Similiter dicendum est ad sequentem auctoritatem Avicennæ.
mæ, quia non est eadem ratio vegetabilis et sensibilis. Similiter non est eadem ratio operis restaurantis naturam et operis, quod est per naturae propagationem : opus autem restaurans naturam est per creationem, sed propagatio est a natura : et hoc satis discussum est in quaestione de operibus sex dierum.
d 8. Ad tertium dicendum, quod causa prima agens in natura est causa secunda nuda a materia et mensuris, sed non causa agens proxime formam substantialem.
d 9. Ad quartam auctoritatem ipsius dicendum, quod bene conceditur, quod matrix non habet virtutem formativam : sed hoc quod dicit, quod forma et virtutes substantiales veniunt a principiis intransmutabilibus aeternis, non sic debet intelligi, quod illa principia immediate sunt causa formarum substantialium, sed quod sunt causæ primæ agentes quibus tota natura accipit virtutem agendi.
d 10. Ad illud quod objicitur de dicto Aristotelis, dicendum quod hoc plane verum est : sed ipse non loquitur nisi de infusione animæ rationalis : et hanc concedimus immediate esse a Deo, et non ab alia causa.
d 11. Ad m quod objicitur de libro de Motu cordis, dicendum quod si generaliter loqueretur de anima, dicendum quod summus omnium creator infundit animam ut causa prima movens, sed natura ut causa proxima. Si vero loquitur de anima rationali tantum, tunc plane verum est quod dicit.
d 12. Ad m quod objicitur de libro secundo Machabeorum, vn, 22 et 23, dicendum quod verum est : quia ibi non loquitur nisi de anima rationali.
Ad rationes vero inductas dicentes, quod eadem est ratio animæ et omnis animæ, dicendum quod verum est quantum ad naturam animæ in genere, sed non est verum quantum ad species ani-
Ad aliud dicendum, quod in veritate causa agentes et patientes in natura non sunt nisi qualitates primæ in se vel in mixto : sed moventes causæ sunt plures : motus enim cœli non est a talibus causis. Sed quia hoc non est ad propositum, dicimus quod formæ substantiales sunt a qualitatibus primis agentibus et passionibus : licet enim calidum tantum sit agens, non tamen agit tantum a virtute calidi ignei : quia hoc est consumptivum, ut dicitur in libro de Substantia orbis 1 : agit enim cum virtute calidi cœli, et cum virtute calidi animæ, ut supra habitum est, et expresse scribitur in libro de Animalibus 2, et in libro de Substantia orbis : et virtute ejus est inductivum formarum substantialium, et diversificatur in agendo secundum quod diversimode recipitur a lumine descendente a stellis. Diversitas autem illius luminis descensus causatur ex diversitate situs stellarum ex propinquatione et elongatione earum ad invicem.
Ad aliud dicendum, quod ista propositio, Nihil agit ultra speciem suam, si absolute intelligatur, falsa est. Miscibilia enim in mixto agunt ad actum mixti, qui est præter actum miscibilium. Si vero intelligatur specialiter de actione simplicium, adhuc falsa est : quia simplicia non semper agunt in simplici virtute, sed quandoque in virtute sua, et in virtute cœli, et in virtute animæ. Si autem intelligatur de simplici agente in virtute simplici, sic vera est, et non facit ad propositum.
Ad rationem per quam probatur, dicendum quod tenet tantum quando sim-
<--- Page Split --->
plex in virtute simplici agit, in omnibus aliis non procedit in infinitum actio, sed terminatur quando generatur conveniens secundum proportionem agentis et materiæ. Dico autem proportionem agentis et materiae, quia calidum et humidum moventia in generatione diversas accipiunt proportiones ad formas substantiales inducendas ex diversitate luminis descendentis a sublimi de stellis, et ex diversitate materiae, quæ quandoque commixtionem tantum nata est suscipere, et tunc generantur mineralia : quandoque autem commixtionem et complexionem, non tamen ad æquale, sed in qua dominatur substantia terrestris dura, et tunc generantur plantæ : quandoque autem complexionem accedentem ad æquale : et tunc generantur animalia 1. Et sic etiam intelligitur quod dicit Philosophus, quod omnis generatio est ex convenienti. Conveniens autem supponit proportionem agentis et materiae ad formam quæ inducitur. Et hoc idem ponit Avicenna in VI de Naturalibus, in actione ignis, qui cuidam materiae non communicat nisi calorem, alicui autem calorem et lumen, et alicui calorem, lumen, et speciem, secundum quod magis et minus materia apta est suscipere impressiones quæ sunt ab igne.
Ad 16. Ad aliud dicendum, quod haec propositio absolute intellecta, Ex non substantiis non fit substantia, falsa est. Sed si intelligatur, quod ex non substantiis non fit substantia constitutive, ut scilicet non substantia sit pars substantiae faciens esse ejus, sic vera est, et sic supponitur a Philosophis : quia ly ex habet nominare materiale principium : si vero ly ex causam efficientem nominat, falsa est : quia qualitates primæ transmutant materiam in generatione substantiarum.
Ad aliud dicendum, quod haec propositio vera est, quod nihil educitur in actum nisi per hoc quod est actu : sed non
oporteret, quod sit in actu simili secundum speciem, sicut expresse videtur in lumine et coloribus postquam fuerint in potentia : nec tamen est in aliqua specie coloris : quia si esset in specie una, tunc non faceret actu esse colorem qui est in specie alia. Et propter hoc quandocumque dicitur, quod nihil educitur in actum nisi per illud quod est in actu, oportet quod intelligatur de actu agentis, et non de actu formae. Et tunc propositio verificatur quinque modis. Quandoque enim illud quod est in potentia non est pars agentis, est tamen natum suscipere substantiam et formam agentis : et tunc agens quod est in actu, educit illud quod est in potentia in substantiam et speciem suam, sicut patet in circulari generatione elementorum. Quandoque vero illud quod est in potentia, pars est agentis nata suscipere substantiam et rationem ipsius agentis : et tunc necesse est, quod ab agente primo influat virtus in id quod est in potentia, quæ sit effectiva formæ et speciei, sicut est in generatione plantarum et animalium ex seminibus. Tertio modo, id quod est in potentia ens pars agentis, habet in se virtutem agendi ex diversis specie commixtam, sicut est in generatione muli ex semine asini et equæ. Quarto modo, illud quod est in potentia, nullo modo est pars agentis, nec ejusdem materiae cum ipso, sed proportionatur ei secundum esse formale tantum : et hoc modo se habet in coloribus et lumine. Et similis modus est in agente, intellectu, et phantasmatibus, a quibus abstrahuntur universalia : et in hoc casu inducitur propositio a Philosopho in tertio de Anima 2. Quinto modo, illud quod est in potentia, habet in se agens quod est in actu per multiplicem virtutem conjunctam sibi ex cœlo et elementis, per quas virtutes proportionatur secundum convenientiam : et sic qualitates primæ sunt in actu in materia
<--- Page Split --->
mineralium et eorum quæ generantur ex 3 in putrefactione. Patet ergo, quod non oportet agens esse in simili specie et forma cum eo quod educitur de potentia.
Ad hoc autem quod quæritur, Utrum hoc sit in materia, vel extra? Dicendum, quod quandoque sic, et quandoque non. In generationibus enim omnibus est in materia, sed in intellectu et intelligibilibus et sole et lumine et coloribus non est sic.
Ad hoc autem quod objicitur de illo, quod materia est eadem cum educto, et ibitur in infinitum, dicendum quod non est verum. Actio enim inferiorum non reducitur ad alia inferiora anteriora sicut procedit objectio, sed ad motum superiorum a quibus inferiora accipiunt virtutem agendi, speciem, et formam, et superiora accipiunt a motoribus, et motores a motore primo, et ibi est status.
Ad aliud dicendum, quod nos bene concedimus continuationem generationis reduci ad principia stabilia, hoc est, ad motus superiorum : sed superiora non causant formas substantiales per se sola, sed per motum inferiorum, ut prius habitum est.
Ad aliud dicendum, quod argumentum illud non tenet, nisi diceremus formas substantiales commixtorum causari a qualitatibus primis in quantum sunt simplices et primorum simplicium : nos autem hoc non dicimus, ut patet ex prædictis.
Ad aliud dicendum, quod in rationibus genus est forma generalis quæ habet convenientiam cum materia aliqua, et similiter differentia est ens in ratione : et sunt ista forma de consequentibus, et non de constituentibus esse. Quod patet per hoc, quod prædicatur utraque earum de toto, quod non posset fieri nisi totum consequeretur : partes enim constituentes esse non prædicantur de toto : quia totum compositum non est materia, neque forma. Et ideo non est mirum si
in rationibus agit intellectus : quia rationalia denudata sunt a materia et ex parte potentiae quae est genus, et ex parte differentiae quae est actus. Et similiter in naturalibus agunt principia naturalia quae sunt in materia ipsa, eo quod naturalia omnia tam ex parte potentiae quae est materia, quam ex parte actus qui est forma, conjuncta sunt materiae.
Ad aliud dicendum, quod Philosophus loquitur ibi de anima rationali, de qua jam diximus, quod non est ex materia, sed per creationem a Deo.
Ad id quod quæritur, Utrum anima sit in semine ?
Dicimus, quod anima rationalis, hoc est, anima hominis cum omnibus potentiis suis vegetabilibus, et sensibilibus, et rationabilibus, non est in semine sicut in effectivo, neque per substantiam, sed creatur a Deo, et infunditur corpori. Nos enim dicimus, quod in homine est una substantia quæ est anima, et non tres substantiæ, et ideo non possumus dicere, quod ex hoc substantia in parte creetur a Deo quantum ad rationales potentias, et in parte educatur ex substantia seminis quantum ad potentias sensibiles et vegetabiles : sed totam dicimus creari a Deo, et infundi corpori. Sed animas brutorum et vegetabilium ponimus per generationem educi ex materia seminis.
Ad hoc autem quod quæritur, Utrum sint in semine, vel non? Dicimus, quod sint ibi per aliquem modum, et per aliquem non. Sicut enim habetur in libro XVI de Animalibus, non sunt ibi actu, sed sunt ibi in potentia efficientis et materiae.
Et si quæratur, Quid sit illud efficiens, utrum sit anima, vel non? Dicimus secundum Philosophum, quod ipsum non est anima, sed est calidum, et materia est humidum commixtum secundum complexionem seminis et naturam. Calidum autem est, eo quod agit multiplici virtute, ut habetur expresse in libro de Animalibus, scilicet in virtute ignis se-
<--- Page Split --->
cundum quam habet attrahere subtilia apta animationi, et in virtute cœeli secundum quam ponit esse proprium formae et speciei, et in virtute animae secundum quod recipit a virtute generativa patris vim informativam et generativam organorum. Et ideo dicit Philosophus, quod anima est in semine sicut artificialum in artifice. Artificialum in artifice non est secundum esse et speciem suam, sed sicut in officio suo, in quo est ratio operis : quae ratio est proportio efficientis ad opus. Et similiter anima sensibilis et vegetabilis sunt in semine sicut in effectivo, in quo est proportio ad talem formam et speciem secundum naturam. Supra vero ostendimus qualiter contingit, quod calidum elementare efficitur subjectum calidi cœeli et calidi animae. Concedimus igitur bene, quod anima non est in semine, neque per genus, neque per speciem, neque per virtutem, quae sit pars animae, quemadmodum dictum est.
Ad aliud dicendum, quod non in omnibus ars imitatur naturam : quia non potest : sed in hoc tantum, quod quaerat materiam aptam formae quam vult inducere, et adaptat eam praeparando illi formae sicut et natura : in hoc autem non potest imitari eam, quod efficiatur principium intrinsecum sicut natura.
Ad aliud dicendum, quod bene concedimus hoc, quod non eadem virtus utitur et facit. Nec nos dicimus animam esse per substantiam in semine, ut patet ex praehabitis.
Ad object. Ad alia omnia quae objiciuntur per 1 ad 8. Aristotelem contra datorem formarum in generatione, concedimus de plano : sicut enim habetur in VII primae philosophiae 1, idem numero non potest esse a duobus agentibus immediate, ita quod unum agat formam, et alterum materiam ipsius : quia agentium separato-
rum per substantiam et actum separati sunt effectus per substantiam : non enim posset poni uniens si qualitates agentes et patientes facerent materiam compositorum in natura, et substantiae separatae facerent formam substantialem, nec posset esse unum compositum ex materia et forma : et ideo non credimus verum esse quod dicitur de formarum datore.
Ad in vero quod objicitur specialiter Ad 1 de anima, et probatur, quod sit in semine, dicimus quod concedimus duo prima quae probant semen esse causam efficientem generationis. Sed dicimus, quod secus est in anima hominis : haec enim secundum partem principalem sui absoluta est a materia, et non est alicujus partis corporis actus. Et ideo cum comparatio ipsius non dependeat a corpore, principium non potest habere a virtutibus corporalibus, sicut expresse probatur in libro XVI de Animalibus, et quomodo anima rationalis dicitur anima, quae sola egreditur ab extrinseco, scilicet a Deo creante. Unde virtus quae est in semine hominis, non est nisi formativa et generativa organorum.
Ad aliud vero quod supra in tertio Ad 10 1 objicitur, dicendum quod sicut etiam supra notavimus in quaestione de nutritiva, tractus nutrimenti est duplex, scilicet ad factionem organorum, et ad salutem factorum organorum per restaurationem deperditi. Et primus tractus est virtutis generativae, secundus vero nutritivae : et de hoc secundo intendit Philosophus cum dicit in secundo de Anima 2, quod nihil alitur nisi quod habet vitam et animam. De primo autem tractu intelligit quod dicit in libro primo de Somno et vigilia, quod sicut ipse dicit in libro de Animalibus 3, primo in generatione formantur membra superiora, post cor, et postea inferiora : et propter hoc in quinque primis mensibus magnus est fluxus nutrimenti in superiora attracti
<--- Page Split --->
per virtutem formativam quae est in semine.
abject. AD RATIONEM quae probat hoc, dicendum est, quod sic est sicut concludit ratio : sed tractus ille nutrimenti est a formativa virtute : et ideo dicit Philosophus circa finem libri XVI de Animalibus, quod semen assimilatur filio egredienti de domo patris : ille enim cum egreditur, partem cibi sumit quam portat secum de domo patris, et in domo propria per lucrum et negotiationem multiplicat cibum illum, ut sufficiat sibi. Sic semen humidum quoddam in quo salvatur virtus formativa, trahit secum de corpore masculi generantis : et cum est in matrice, negotiatur circa sanguinem menstrui extrahendo purius ex eo ad multiplicationem sui humidi, ut ex eo possit perfici formatio suorum organorum.
quod sit eadem virtus informativa faciens quodlibet organum, et contingens ipsum factum : virtus enim informativa, organo facto, manet in humido radicali, quod est in organis : et sicut prius erat tractivum sanguinis menstrui, ex quo multiplicato humido seminali facit organum, ita postea per attractum humidi nutrimentalis restaurat deperditum in organis factis. Et hoc est quod dicit Avicenna in VI de Naturalibus, quod virtus generativa postquam perfecit corpus, sic committit illud salvandum et augendum virtuti nutritivae et augmentativae.
Ad omnia vero sequentia argumenta Ad object 14 et 15. patet de facili solutio per praedicta.
Et per hoc patet solutio ad duo sequentia.
ARTICULUS IV.
abject. AD ALIUD dicendum, quod virtus cor- 12. porea quae est in calido, agit in semine, sed agit, ut dictum est, triplici virtute : et propter hoc dictum Aristotelis contra Empedoclem non obviat, nisi diceremus, quod calidum agit in virtute ignis tantum. Nec dicimus, quod virtus formativa sit in anima matris vel in matrice : quia huic expresse contradicunt auctoritates naturalis philosophiae.
abject. AD ALIUD dicendum, quod primam ra- 13. tionem Philosophi bene concedimus : necesse est enim, ut secundum naturam agens tangat patiens : et quod movetur secundum naturam, habeat motorem intraneum sibi conjunctum vel talem extrinsecum, cujus actus et motus sit per aptitudinem naturae. Et hoc dico propter dictum Aristotelis in VIII Physicorum 1, qui dicit, quod motus sursum et deorsum sunt a generantibus grave et leve, quorum generantium actus est ipsius levis et gravis secundum naturam : sed non intendit dicere, quod eadem-anima sit quae facit corpus et regit ipsum, et
Utrum instrumentum generativae est calidum ?
Quarto, Quaeritur de instrumento generativae.
Et videtur esse calidum : quia calidum est principium vitae.
Sed contra hoc est.
Quod dicitur in libro de Substantia orbis 2, quod calidum ignis est consumptivum et non vivificativum.
Praeterea, Non videtur tantum esse calidum : quia dicit Philosophus, quod etiam humidum est principium vitae.
Praeterea, Videtur esse frigidum : frigidi enim, ut dicit Avicenna, est congelare in figuram et substantiam membromum.
Er quia de hoc jam saepius supra disputatum est, dicendum est ut supra, quod calidum est instrumentum principale secundum quod est conjunctum calido cœeli, et calido animae : et secun-
<--- Page Split --->
dario frigidum est instrumentum, quibus duobus obediunt humidum et siccum. Quod autem adjuncta debeat his esse vis animæ et vis cœli, patet per Aristotelem in libro XVI de Animalibus, ubi sic dicit : « Durities et mollities et viscositas et omnia accidentia similiter erunt in membris animatis ex calore et frigiditate : mixtio autem ex qua quoddam erit caro, et quoddam os, non erit ex calore et frigiditate, sed erit ex motu generationis secundum quod id quod est in actu, est ex illo quod est in potentia : sicut accidit in rebus artificialibus, quoniam calidum et frigidum faciunt durum et molle in ferro : gladius autem efficitur ex motu instrumenti, quod movet secundum scientiam artificis, quoniam ars est principium et forma illius quod erit ' . »
per videtur esse in actu : generativa autem non semper est in actu : in principio enim aetatis non est generatio, nec in fine, sed in medio tantum.
SED CONTRA HOC est, quod
In quolibet animato species et finis denominatur a forma substantiali : formam autem substantialem non inducit nisi generativa, ut jam habitum est.
Præterea, Hoc dicit expresse Philosophus in II de Anima, sic : Quoniam autem a sine omnia appellari justum est : finis autem est generare ut ipsum, utique erit anima, generativa autem prima '. » Alibi dicit, quod unumquodque perfectum est cum potest producere ex se alterum tale quale ipsum est.
Præterea, Dicit Avicenna, quod appetitus generationis est res quæ est a Deo, ut salvetur species et forma generativa.
ARTICULUS V.
Utrum generativa est finis vegetativa?
Quinto quaeritur, Quare generativa dicitur finis a quo est denominatio inter vires animæ vegetabilis ?
Et videtur, quod non sit finis.
Finis enim est in quo quiescit efficiens : generativa autem principium habet motus postquam movetur nutritiva et augmentativa, coñducendo ad debitam quantitatem : et sic ille potius erit finis.
Præterea, Generativa si est finis, debet contineri intra efficientem : generatio autem semper est ad alterum, et non ad idem.
Præterea quaeritur, Si generativa finis est in vegetabilibus, utrum sit idem quod forma et differentia constitutiva? Et videtur, quod non : forma enim sem-
Quæritur etiam juxta hoc, Utrum ejusdem speciei sit in omnibus generantibus ?
Et videtur, quod sic : quia si potentia diffiniuntur per actus, et actus per objecta, tunc cum in omnibus sit generare ex superfluo nutrimenti, videbitur in omnibus esse ejusdem rationis generativa.
SOLUTIO. Dicendum est, quod generaSolut tiva finis est a quo denominatur et diffinitur vegetabilis anima. Et ratio est haec : quia nutrimentum non attingit nisi restaurationem materiae individui. Et cum materia non sit finis, nutritiva non potest esse finis. Et idem judicium est de augmentativa, quae conducit ad perfectionem et figuram quantitatis quae accidit substantiae, et ideo non est finis : generativa autem ad salutem formae et speciei quae simpliciter finis est, ideo generativa dicitur esse finis. Et hoc dico in his in quibus vegetativa est ut species, et haec est in plantis solum.
<--- Page Split --->
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod generativa quiescit in specie, et post speciem non est motus aliquis ad speciem. Sed nutritiva est ad restaurationem partis materiae, et vegetativa ad conductionem quantitatis debite : et sic licet in eodem sequantur generationem, tamen quia non sunt ad idem, non impediunt quin generatio sit finis.
Ad ALIUD dicendum, quod generatio in eodem praeedit nutritivam et augmentativam, et generatum committitur eis. Sed generativa quae est ad alterum in eadem specie, sequitur nutritivam et augmentativam, et subserviunt ei nutritiva et augmentativa. Et haec habet duplicem finem : unum quem consequitur in motu uno qui est generatio unius, alium quem consequitur in omnibus moribus qui est salus speciei per successionem in omnibus.
Ad ALIUD dicendum, quod generativa dicitur finis, eo quod ipsa attingit duplex perfectum, scilicet in actu, et subjectum in actu. In actu attingit formam specificam quam inducit. In subjecto autem attingit statum, qui medius est inter naturam deficientem, et profectum ipsius. In profectu enim naturae nihil de nutrimento est superfluum, et propter hoc totum cedit in substantiam.
Praeterea, Corpus quantum ad complexionem et robur membrorum non est completum : et ideo etiamsi descinderetur semen, non esset conveniens generationi, sicut dicit Philosophus in libro de Animalibus. In statu autem naturae deficientis vincit frigidum et siccum : et per siccum quidem diminuitur semen, per frigidum autem efficitur non conveniens generationi. Et propter hoc generativa non agit nisi in statu perfecto. Et tamen dicitur finis propter hanc duplicem perfectionem quam attingit. Forma vero est ipsa anima vegetabilis, et ipsa est potentia.
Quare autem in vegetabilibus multiformis sit generatio, supra est expeditum.
Ad hoc quod juxta hoc quaeritur, Ad quaest. Utrum generativa in omnibus sit ejusdem speciei ? jam supra respondimus in questione de nutritiva.
Dicimus enim, quod non. Et convenientia actus et subjecti non est nisi in genere. Non enim ejusdem speciei est superfluum ex quo est generatio in plantis et animalibus, nec in una specie planta et alia. Et similiter est in forma inducta per actum. Et propter hoc in nullis quae non sunt ejusdem speciei, est generatio ejusdem speciei, etc.