QUÆSTIO XVI.
Utrum instrumentum augmentativæ sit humidum et siccum ?
Deinde Quæritur de instrumento virtutis augmentativæ.
Et videtur, quod ipsum sit humidum et siccum : augmenti enim est deducere ad magnitudinem et figuram : sed secundum Philosophum humidi est suscipere figuram, et sicci retinere : ergo videtur proprium instrumentum virtutis augmentativæ esse humidum et siccum.
quæ dura sunt, et convertere cibum in substantiam et quantitatem aucti, quam convertere cibi substantiam in substantiam nutriti tantum. Primum facit vis augmentativa per suum instrumentum, et secundum vis nutritiva per suum etiam instrumentum : ergo majoris virtutis calor erit instrumentum augmentativæ quam nutritivæ.
Sed contra. Sed contra hoc est, quod
Omne instrumentum est activum et reducitur ad causam efficientem : hæc autem passiva sunt : ergo non possunt esse instrumentum.
Præterea, Avicenna probat, quod major calor est instrumentum augmentativæ quam nutritivæ : sicut majoris virtutis est extendere membra radicalia
Quod concedimus, dicentes tamen, soluti quod calor ejus agit in triplici virtute, scilicet ignis, cœli, et animæ, sicut dictum est supra : et huic calori obedit frigiditas coagulans, et illis ambobus obediunt humidum et siccum recipiendo et tenendo figuram.