QUÆSTIO XV.
De augente et aucto.
Deinde quæritur de augente et aucto.
Et quæruntur duo.
Primo enim quæritur ex parte augentis, Utrum sit corporeum vel incorporeum ?
Secundo autem quæritur ex parte aucti, Utrum augeatur secundum quamlibet partem, vel secundum aliquam tantum ?
ARTICULUS I.
Utrum augens sit corporeum vel incorporeum ?
quod est contra Philosophum, qui dicit, quod advenit cuilibet parti secundum speciem.
- Item, Aut manet corporeum, aut non manet. Si manet, tunc videtur expresse sequi, quod duo corpora erunt in eodem loco. Si non manet, ergo cum non corpus non facit corpus constitutum, non erit auctum per illud.
Ad primum sumantur rationes Aristotelis in primo de Generatione et Corruptione t.
- Si id quod auget, est incorporeum, sequeretur quod ex non corpore fieret corpus, et ex non quanto quantum. Si autem corporeum est, aut hoc est potentia tantum, aut actu. Si potentia tantum, ergo cum ipsum sit materia aucti, erit aliqua materia vacua sine forma, quod falsum est. Si autem est corporeum actu, aut recipitur in toto crescente, aut in parte crescentis. Si in toto, necesse erit duo corpora esse in eodem loco : si in parle, tunc non fieret augmentum æqualiter secundum omnem partem,
Propter istas rationes et similes dixerunt quidam, quod de substantia augentis non transit in id quod augetur, sed tantum per ipsum refocillatur calor naturalis, qui confortatus dilatat substantiam in qua est.
SED CONTRA HOC est :
Dictum Augustini, qui expresse dicit, quod nutrimentum transit in substantiam nutriti.
Præterea, Secundum hoc non esset generatio : quia generatio non est nisi de superfluo nutrimenti quarta digestione digesti, quod virtutem generativam in vasis seminariis accepit.
Præterea, Hoc est expresse contra Philosophum in primo de Generatione et
<--- Page Split --->
Corruptione, cap. de augmento, ubi sic dicit, quod adveniente aliquo oportet augeri, recedente autem diminui 1.
Praeterea, In Deuteronomio, VIII, 3, et Matth. III, 4, dicitur : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Per hoc enim quod dicit, Non in solo pane, innuit quod corpus vivit ex pane. Hoc etiam patet ex Glossa super eumdem locum Deuteronomii, quae dicit sic : « Significat geminam humanae naturae substantiam. Homo enim ex anima constat et corpore : quod ex terra est, et terreno alitur cibo : anima vero vivit de verbo Dei. »
Praeterea, Id quod augetur per calorem tantum, nullo addito augetur per rarefactionem. Si igitur augetur sic corpus humanum, tunc oporteret, quod corpus tanto esset rarius et subtilius, quanto est senius, cujus contrarium videmus ad oculum.
solutio. Solutio. Dicimus, quod augmentum fit ex adveniente aliquo augente quod transmutatur in substantiam aucti. Sed sicut habitum est supra, virtus augmentaliva est in aucto, non in augente : augmentativa autem virtutis est extendere substantiam radicalium membrorum, et in ipsis transmutare ad se cibum advenientem, Item notandum, quod cibus adveniens secundum totam substantiam suam transmutatur in id quod augetur : et propter hoc oportet ipsum corrumpi secundum formam quam prius habuit. Unde Philosophus dicit : « Ingrediens generatur species, sed corrumpitur haec patiens 2. » Probatum autem est supra in quaestione de materia, quod corrupta forma substantiali in aliqua materia, nullum de accidentibus et consequentibus manet idem numero, neque quantitas, neque qualitas. Aliter enim oporteret materiam quandoque esse actu infinitum : non enim finitur per formas
accidentales, sed per substantialem tantum. Et dico infinitam prout infinitum est determinatum in esse : et si finiretur per formas accidentales, oporteret tot species esse in aliquo, quot sunt accidentia : et multa alia inconvenientia sequerentur quae supra posita sunt. Unde relinquitur materiam solam esse subjectam transmutationi substantiali et ipsam solam manere eamdem numero in utroque terminorum transmutationis, diversam tamen per esse.
Dicimus igitur ad primum, quod augens secundum quod est augens, est potentia pars aucti, quae est caro, vel os, vel utrumque : et non tantum potentia pars sed potentia quanta, neutrum tamen actu.
Et ad hoc quod objicitur, quod cum ipsum sit materia aucti, videtur aliqua materia esse vacua a forma substantiali et quantitate. Dicendum, quod hoc non sequitur, nisi posset probari, quod inter non carnem quantam quae potentia est caro quanta, et carnem quantam esset aliquod medium : sed cum illa sint contradictoria quantum ad terminos, patet quod inter ea nullum est medium. Et sic patet, quod inter amissionem formae substantialis et quantitatis cibi, et acceplionem formae substantialis et quantitatis cibati nullum est medium. Et sic patet, quod materia numquam est sine forma substantiali et quantitate cibi vel cibati.
Et si objicitur, quod secundum hoc augmentum non erit motus : quia est de non subjecto ad subjectum, hoc est, de non quanto ad quantum. Dicendum, quod motus cibi non est augmentum, sed transmutatio substantialis. Nec tamen est generatio : quia non est in speciem quae non est, sed potius in speciem augmentati, quae praexistit. Augmentum autem est in augmentato, quod de minori quantitate movetur ad majorem.
<--- Page Split --->
AD ILLUD autem quod objicitur, quod non quantum non est quantum continue, dicendum quod hoc est falsum : non quantum enim actu, potentia tamen quantum, constitutive facit quantum : et talis est materia cibi. Unde licet non ferat quantitatem actualem, cum tamen additur substantialiter ad cibatum, efficitur quantitas major in cibato : quantitas enim est mensura substantiae secundum partes materiae : et ideo necesse est ipsam extendi multiplicatis partibus materiae, et decrescere deperditis partibus materiae. Et hoc dico materiae partibus eodem modo se habentibus in situ, scilicet quod per rarefactionem una non distet ab alia, nec per inspissationem contrahatur.
Ad alud dicendum, quod non manet corpus nisi potentia, et efficitur actu, quando accipit corporeitatem ejus quod augetur. Idem autem quod est potentia corpus, non autem actu, bene potest esse pars constitutiva corporis materialis,
Ad ea quae objiciuntur contra hoc quod nihil transeat de substantia cibi ad cibatum, concedimus de plano.
ARTICULUS II.
Utrum auctum augetur secundum quamlibet partem ?
Secundo quaeritur de aucto, Utrum augeatur secundum quamlibet partem, vel secundum aliquam tantum ?
Et dicit Philosophus expresse 1, quod quælibet pars secundum speciem augetur, et non quælibet secundum materiam. Et dictum est supra quid appelletur pars secundum speciem, et quid pars secundum materiam.
- Videtur autem falsum quod dicit Philosophus, ex dicto Avicennæ supra inducto, scilicet quod augmentativa plus
addit longitudini quam latitudini vel spissitudini de cibo. Cum igitur species membrorum sit secundum latum et spissum sicut secundum longum, videtur fieri non proportionabiliter augmentum secundum quamlibet partem secundum speciem.
- Præterea quidam objiciunt sic : Si additio fit cuilibet particulæ, oportet, quod aliquid cuilibet particulæ addatur. Constat autem, quod hoc erit divisibile : quia aliter non posset esse distributum ad quamlibet particulam. Accipiatur ergo particula carnis, in qua fit additio, signata minima quantum ad actum dividentis et non quantum ad actum divisibilis : calor enim dividit carnem nutriendam, et dividit nutrimentum addendo cuilibet parti carnis partem nutrimenti : et accipiatur minima signata in carne, et in nutrimento minima. Cum igitur nihil sit minus minimo, tanta erit pars nutrimenti additi, quanta est caro cui fit additio : et si tantum tanto additur, efficitur duplum : ergo videtur, quod omne quod augetur, crescat in duplum. Si forte dicatur, quod calor in minora dividit nutrimentum quam nutritum : hoc constat esse falsum : quia utrumque dividit in minora quam potest dividere. Præterea concedatur hoc, et ponamus in decima parte esse minorem partem nutrimenti quam partem nutriti cui additur, tunc sequetur, quod quolibet nutritum in qualibet nutritione efficietur in decima parte majus quam fuerit prius : et hoc est plane falsum. Si forte dicatur, quod in nutrito sit deperditio, et id quod additur, reslaurat illud deperditum : et ideo non est necesse crescere in duplum. Contra : Ei quod deperditur, nulla fit additio, sed ei quod manet. Cum ergo addatur cuicumque particulæ manentis, sequitur idem quod prius.
Propter hoc dicunt quidam, quod sine dubio nutrimentum additur cuilibet particulæ, et tanta est in quantitate pars nutrimenti quanta pars nutriti : sed nutri-
<--- Page Split --->
mentum est liquor subtilis parum habens de materia, caro autem est substantia grossa. Unde quando nutrimentum accipit substantiam carnis, contrahitur in minus, sicut omne subtile quando efficitur grossum, fit in minori loco et in minori quantitate. SED CONTRA : Ponamus, quod in viginti partibus efficiatur minus : tunc addatur vigesima : ergo id quod nutritur, in qualibet nutritione crescit secundum abjectionem vigesimae, quod ad oculum est falsum.
stantialem, illa nova de necessitate alia erit numero a forma quae est in nutrito : et ita oporteret, quod essent ibi duae carnes per duas formas carnis, et duo ossa per duas formas ossis. Si vero daretur, quod accipit quidem eamdem formam carnis numero quae est in nutrito, sed novam quantitatem : tunc sequeretur de necessitate, quod in eodem numero per substantiam essent duae quantitates, et sic quælibet pars carnis cui fit additio, habebit duas quantitates, et sic quælibet pars ossis duas quantitates numero.
Solutio. Dicendum, quod duplex est augmentum, scilicet generale quod est secundum quamcunque quantitatem : et de hoc loquitur Philosophus in primo de Generatione et Corruptione. Et est augmentum speciale quod perducit corpus animatum ad perfectam quantitatem et figuram : et hoc specialiter est in extensione radicalium membrorum per additionem cibi.
DICENDUM ergo, quod Avicenna intelligit de hac secunda augmentatione : secundum utramque autem augmentationem fit additio cuilibet particulae proportionate, ita scilicet quod majori membro plus, et minori minus.
Ad alud dicendum, quod calor dividit in minima et nutritum et nutriens : subinducit enim undique cibum in corpus nutritum, et nihil prohibet quin pars cibi tantæ sit dimensionis, quantæ est pars corporis nutriti antequam addatur ei. Sed quia, ut supra habitum est in quæstione de nutritiva, cibus non additur cibato ita quod maneat in forma propria substantiali, nec quod acquirat formam novam substantialem quæ prius non fuit, sed accipiendo formam quæ actu est in nutrito, ideo etiam non additur manens in quantitate quam habet, nec accipiendo aliquam quantitatem novam, sed accipiendo quantitatem ejus quod nutritur : et ideo non est necesse augmentari in duplum, vel in triplum, vel etiam in aliquo. Si enim dabitur, quod ipsum accipiat formam novam sub-
Si forte dicatur, quod quantitas nova generata in parte addita, unitur quantitati antiquæ quæ fuit in nutrito prius. CONTRA : Quantitas illa nova aut est ante unionem illam, aut non. Si non : tunc non unitur : quia nihil unitur quod non est. Si vero est : tunc ei quod nutritur, non advenit materia cibi sola, sed materia quanta cibi. Materia autem cibi quanta non est, nisi sit in aliqua forma substantiali. Ergo advenit materia cibi in forma substantiali et quantitate, quod utique est impossibile. Unde nihil remanet dicendum nisi hoc solum, quod materia cibi adveniens accipit eamdem formam substantialem numero quæ est in nutrito, et eamden quantitatem,et qualitatem, et idem ubi.
Si vero quaeritur, Qualiter lit tunc augmentum ?
Dicendum, quod per calorem naturalem extendentem membra radicalia in omnem dimensionem et plus in longum : et ideo cum extensio fortior est quam multitudo partium additarum possit inspissare, est corpus nutritum subtile et rarum, sicut sunt corpora puerorum. Quando autem utrumque proportionatum est utrique, est corpus medio modo se habens, sicut sunt corpora juvenum. Quando vero stat extensio, et nihilominus ingeruntur partes materiales per cibum, tunc necesse est corpora fieri spissa et grossa et solida propter humidis consumplionem, sicut sunt corpora senum."
<--- Page Split --->