ARTICULUS I.

quia secundum hoc oporteret, quod quantitas a quantitate esset activa et passiva, et accideret ex hoc quod in aliqua essent activa et passiva invicem et mobilia physice, quod totum falsum est.

Quæ sunt principia motus augmenti ?

Ad primum proceditur sic :

  1. Motus principia sunt in eodem genere in quo ponitur motus ipse : motus autem augmenti ponitur in quantitate : ergo principia ejus erunt in quantitate : sed principia sunt contraria inter quae est motus : ergo contraria erunt in quantitate, quod est contra Philosophum in Prædicamentis.

  2. Item, Nullus motus est inter talia principia, quorum unum manet in reliquo : augmentatio est inter talia principia : ergo non est motus. PRIMA probatur ex hoc quod omnis motus abjicit terminum a quo, et movetur ab ipso, et sumit terminum ad quem, et quiescit in illo. Unde si terminus a quo esset in termino ad quem, oporteret quod abjiceret aliquid, et quiesceret in eodem ipso idem motus numero, quod est impossibile. SECUNDA probatur per sensum : quia videmus, quod cum aliquid accipit incrementum, non abjicit quantitatem quam prius habuit : parvum enim per substantiam et quantitatem est in magno.

  3. Præterea, Quidam objiciunt in hunc modum : quia in diversis motibus specie et genere, diversa sunt moventia specie et genere : sed alteratio et augmentatio sunt diversi motus specie et genere : ergo habebunt diversa moventia specie et genere : sed qualitates activæ et passivæ sunt moventes in alteratione : ergo non erunt principia moventia in augmentatione. Cum igitur non inveniatur ibi prius nisi substantia et quantitas, et substantia per eamdem rationem non moveat, non erit ibi movens nisi quantitas : sed hoc est impossibile :

Et propter istam rationem dixerunt quidam mirabiles homines, quod cum in motu augmenti non sit nisi materia, et duo termini quantitatis moveri non possunt, quod materia movet. SED CONTRA : In eodem motu numero non est ejusdem. movere et moveri : et materia in motu augmenti est moveri : ergo non movebit secundum eumdem motum. Et ad hoc dicunt, quod materia movet mota, non per se. Et ad hoc sequitur duplex inconveniens. Quorum unum est, quod ubicumque est movens motum, si ibi est movens tantum, illud erit magis movens quam movens motum. Quæratur ergo, Quid sit in motu augmenti movens tantum? Aut enim hoc erit substantia, vel forma, aut qualitas, aut quantitas, aut materia. Et patet, quod non substantia, vel forma, nec qualitas : per hoc quod ipsi supponunt, quod movens per se est in eodem genere cum moto : nec est quantitas per rationem prius habitam : ergo erit materia, et materia non movet nisi mota : ergo primum movens erit movens motum, quod est impossibile. Præterea, Quid est motum tantum? constat, quod non nisi materia : ergo idem erit movens motum, et movens tantum. Secundum inconveniens est, quod nihil erit movens in generatione : forma enim substantialis nec est activa, nec passiva, et nihil movet physice nisi quod est activum et passivum.

  1. Præterea, Quæritur de hoc quod dicit Philosophus in secundo de Calo et Mundo : « Dico quod sursum est principium latitudinis, et ante est principium profunditatis, et non omne principium nisi unde motus primus in quo est motus. Unde principium motus augmenti est sursum, et principium motus localis est dextrum, et principium motus

<--- Page Split --->

sensibilis est ante 4. » Secundum hoc enim videtur, quod idem sit principium motus localis, et augmenti : sed quorumcumque motuum sunt principia eadem specie, illi motus sunt idem specie : ergo augmentum et loci mutatio quæ est ad sursum, sunt idem specie.

  1. Praeterea, Cum dextrum et sinistrum sint principia a quibus est primus motus primi mobilis, videtur quod motus qui magis competit omni animato, deberet esse a dextra in sinistram, quam a sursum in deorsum : talis est autem motus augmenti, eo quod ille convenit plantis et animalibus, et non motus localis qui est a dextra in sinistram : ergo motus augmenti magis debet esse principium dextrum quam sursum.

  2. Praeterea quaeritur, Quare dicatur principium motus augmenti sursum, et non deorsum ?

  3. Praeterea, Cum augmentum sit ante et retro, dextrorsum et sinistrorsum, et sursum et deorsum, videtur quod haec omnia sint principia motus augmenti.

JUXTA hoc iterum quaeritur, Utrum augmentum sit motus vel mutatio quaedam ?

Et videtur, quod mutatio tantum. Cum enim aliquid accipit incrementum, quaelibet quantitas quam accipit, est alia numero et specie a praecedenti : et cum quælibet species sit terminativa motus, videtur quod in augmento accipiantur quantitates infinitæ per ordinem in infinitis instantibus. Cum ergo mobile in instanti sit in motum esse, et non moveatur, ut probatum est in sexto Physicorum, augmentum videtur esse mutationes multæ instantanee, et non motus.

Solutio. Dicendum, quod augmentum motus est animati proprie, ut habitum est, et est secundum quantitatem, et sunt ejus termini imperfectum et perfectum secundum figuram et magnitudinem debitam corpori animato.

Ad primum igitur dicendum, quod quantitati secundum quod est quantitas, nihil est contrarium in genere et specie : et hoc est quantitati in se consideratae prout consideratur in praedicamentis. Sed quantitati prout consideratur perfecta vel imperfecta in comparatione ad vires organorum, nihil prohibet aliquid esse contrarium. Contraria enim inter quæ est motus, non sunt unius rationis in omnibus motibus : quandoque enim unum contrarium simul movet, et est terminus motus secundum esse speciei contrariae, et secundum hoc tantum primæ qualitates sunt contrariae activæ et passivæ. Calidum enim movet frigidum, et est terminus motus ejus quod est calefactum. Quandoque autem est contrarium ut terminus motus, sed non ut contrario agens et movens id quod movetur, sicut album et nigrum sunt contraria : album enim et nigrum sunt passiva ab invicem et activa. Quandoque enim unum est in specie nullo modo activum, et alterum non habet esse speciei, sed privationis, sicut est in genere substantiae in qua unum, ut dicit Philosophus in fine primi Physicorum 2, sufficit absentia et præsentia facere mutationem. Aliquando etiam unum per suum esse materiale non contrariatur alteri, sed per rationem quam habet ex proportione ad figuram secundum naturam et proportionem ad vigorem virtutis cujus est materia : et hoc modo perfectum et imperfectum sunt contraria in quantitate animati corporis, in quo solo est motus augmenti secundum propriam augmenti rationem.

Ad aliud dicendum, quod licet minus quantum salvetur in majori secundum esse materiale, secundum quod non est terminus motus, tamen non salvatur in ipso secundum rationem imperfecti secundum quod erat terminus motus, ut patet ex prædictis : si enim minus et majus secundum esse quanti possunt

<--- Page Split --->

esse termini motus, esset motus in mathematicis, quod impossibile est.

Ad 3. Ad id quod objicitur de movente, dicendum quod expresse dicit Aristoteles in secundo de Anima ', quod vis augmentativa movet, et calor est causa, quorum neutrum est in genere quantitatis : motus enim non distinguitur ad genus vel speciem ex movente, sed ex termino in quo est motus. Et haec propositio, quod in diversis motibus specie et genere diversa sunt moventia specie et genere, plane falsa est, si generaliter intelligatur. Si vero intelligatur de movente quod est efficiens et species, tunc vera est, sicut est calidum movens ad calidum : sed de nullo quod est movens ut efficiens tantum, est vera : quod patet : quia calidum movet ad substantiam, et movet ad quantitatem et ad qualitatem, prout efficitur instrumentum diversarum virtutum moventium. Concedimus autem, quod materia nullo modo movet.

Ad aliud dicendum, quod Philosophus non intendit in libro de Coio et Mundo loqui generaliter, sed intendit investigare dextrum et sinistrum, et sursum et deorsum, et ante et retro in corporibus animatis, in quibus illa sunt per figuram et virtutem distincta, ut videatur secundum quem modum dextrum et sinistrum sint in coelo : et idcirco dicit esse dextrum unde est motus in animalibus, qui est motus processivus : et non sinistrum, quia in illa parte est defectus virtutis motivae in animalibus. Et ante dicit esse principium motus sensibilis : sensus enim est susceptivus specierum sensibilium sine materia, praesente tamen materia : et principium talis motus non est nisi a natura ubi sunt sensus : licet enim tactus sit retro sicut ante, tamen motus ejus non est motus sensus proprie : quia non est speciei sine materia, sed polius per materiae contactum. Et de hoc sermo erit infra in tractatu

de sensibus. Principium autem motus augmenti in animato est sursum non simpliciter, sed sursum in animato : et illius causa est, quia ultimum virtutis augmentativa determinatur sursum : ex natura enim alimenti facile accipiunt augmentum membra inferiora. Similiter ad latum et spissum non exigitur nisi positio parlis cibi cum parte substantiae, ad quod etiam sufficit nutritiva, ut prius habitum est. Sed summum posse est in prolongatione membrorum radicalium : et ad hoc principaliter est virtus augmentativa.

Et si objiciatur, quod sursum in plantis est locus radicum, et illuc est facilis descensus nutrimenti ad augmentum.

Dicendum, quod sursum determinatur ab ipso quod est principium longitudinis, et hoc tam in toto corpore, quam in membris animati corporis : unde sursum est hoc in quod extenduntur membra secundum longitudinem, sive sint posita sursum, sive deorsum in corpore.

Ad aliud dicendum, quod non oportet si primus motus est a dextra in sinistram in coelo, quod propter hoc generalis sit in aliis : eo quod ille est causa omnium motuum et non unius solum : et unumquodque recipit motus causatos ab illo secundum proportionem convenientem suae naturae.

Ad aliud dicendum, quod deorsum Ad 6 non potest esse principium motus augmenti : eo quod ad illud non determinatur ultimum potentiae augmentative. Per hoc idem patet solutio ad sequens.

Ad id quod ulterius quaeritur, Utrum Ad q augmentum sit motus vel mutatio tantum ? Dicendum, quod motus.

Ad id autem quod objicitur in contrarium, dicendum quod est quanlum fluens, et quantum stans in specie et esse quanti. Id autem quod augmentatur, accipit continue quantum fluens in fieri

<--- Page Split --->

ab imperfecto ad perfectum : et cum nullum accipiat ut stans determinatum in specie, in nullo accidit quiescere : et cum nullum sit indivisibile, in nullo accidit moveri in nunc : sed si acciperetur quantum stans in specie, tunc uteretur illo ut termino in quo non est motus, sed in motum esse : et sic sequeretur objectio.

ARTICULUS II.

Utrum motus augmentativæ sit ad omnes partes æqualiter, vel plus ad unam ?

SOLUTIO. Secundum auctoritates scientiae naturalis dicendum, quod vis augmentativa præcipue operatur ad extensionem membrorum radicalium ad perfectam figuram et magnitudinem ipsorum, et secundum quod illa sunt in toto corpore, ita augmentum est in toto corpore. Sed ultimum ejus secundum quod ipsa virtus, determinatur in sursum, quod est principium longitudinis membrorum. Est etiam augmentum per cibum additum, ad quod etiam sufficit nutritiva per se sola : et illud non est in corpore animato.

Ex hoc patet solutio ad totum.

Secundo quaeritur, Utrum motus iste æqualiter sit ad omnem partem, vel plus ad unam ?

Et videtur, quod æqualiter ad omnem partem : quia

ARTICULUS III.

Utrum ejusdem virtutis sit diminuere, cujus est augmentare ?

  1. Hoc expresse dicit Philosophus in II de Anima 1.

  2. Item, In primo de Generatione et Corruptione dicit, quod quælibet pars secundum speciem augmentatur, et non quælibet secundum materiam 2. Ergo cum partes secundum speciem sint ubique in corpore, motus augmentativæ erit ad omnem partem.

Деостра. SED CONTRA :

  1. Avicenna dicit, quod principaliter est sursum secundum longitudinem membrorum : ergo non est æqualiter ad omnem partem.

  2. Præterea, Si esset ad omnem partem æqualiter, tunc non staret augmentum : per totam enim vitam fit attenuatio et dilatatio quarumdam partium corporis : omnes autem dicunt quod augmentum stet in perfectione figuræ et magnitudinis membrorum.

Tertio quaeritur, Utrum ejusdem virtutis sit diminuere, cujus est augmentare ?

Et videtur, quod sic.

  1. Contraria enim sunt ejusdem potentiae, sicut vitium et virtus, ignorantia et scientia : ergo cum augmentatio et diminutio sint contrariae, erunt ejusdem virtutis animae.

  2. Item, Visus est visibilis et invisiibilis, auditus soni et silentii, ut dicitur in secundo de Anima 3 : ergo similiter erit hoc in partibus animæ vegetabilis : et sic augmentativa vis erit augmentationis et diminutionis.

  3. Præterea, Quidam objiciunt sic volentes ostendere diminutionem esse motum naturalem : Diminutio aut erit Violentus motus, aut naturalis, aut voluntarius. Constat autem, quod nec

<--- Page Split --->

violentus, nec voluntarius. Ergo naturalis : ergo habebit motorem in natura. Cum autem idem sit susceptibile augmenti et diminutionis, et ostensum est, quod non nisi animatum est susceptibile augmenti, tunc etiam nihil erit susceptibile diminutionis nisi animatum proprie : et cum omnis motus animati sit a motore qui est anima, diminutio erit ab aliqua virtute animae.

Videtur enim, quod non stet :

  1. Continue enim additur cibus corporeus et quantus : ergo sicut nutritiva continue ingerit substantiam, sic videtur augmentativa ingerere quantum : et sicut est continua dissolutio et restauratio substantiae, ita videtur esse continua dissolutio et restauratio quanti : et sic videtur augmentativa non stare, sicut nec nutritiva.

Solutio. Solutio. Ad hoc dicendum, quod diminutio est motus quidam naturalis in animato et in inanimato, si communiter diminutio sumatur : vel in animato tantum, si proprie sumatur : sed non erit ab anima nisi a virtute deficiente : sicut etiam naturalis potentia causatur a victoria formae supra materiam, naturalis autem impotentia causatur a defectu illius.

A 1 1. Dicatur ergo ad primum, quod contraria sunt ejusdem potentiae passivae, sed non ejusdem activae. Dicitur enim in libro IV Meteororum, quod contrariorum sunt causae contrariae, sed non contrariorum materia contraria, sed eadem.

Ad aliud dicendum est, quod virtutes apprehensivae passivae potentiae sunt, et ideo sunt contrariorum : sed virtutes animae vegetabilis omnes sunt activae : et ideo non est simile de illis.

Ad aliud dicendum, quod diminutio est motus naturalis a calore naturali consumente, et non ab anima nisi sicut a virtute deficiente.

ARTICULUS IV.

Utrum stet motus augmenti ?

Quarto quæritur, Quare stet motus augmenti quandoque ?

  1. Item, Omnis virtus crescit et fortior efficitur ad multiplicationem materiae propriæ, sicut patet in calore, qui in majori igne est major, et in minori minor: ergo similiter in animato videtur, quod quanto plus crescit, tanto fortior efficitur calor naturalis in ipso: sed quanto plus ingeritur de nutrimento, tanto major est materia: ergo tanto major erit calor: calor autem est instrumentum augmentativæ virtutis: ergo tanto magis augmentabit.

Sed contra :

  1. Quæcumque contraria nata sunt fieri circa idem, necesse est unum quiescere quandoque, ut aliud insit: augmentum et diminutio sunt contraria nata fieri circa idem: ergo ad hoc ut quandoque insit diminutio, augmentum stare oportet.

  2. Item, In continuo non est infinitum secundum additionem, sed secundum divisionem tantum, ut dicitur in tertio Physicorum 1. Cum igitur augmentum sit per additionem, necesse est stare quandoque.

  3. Item, Omne instrumentum virtutis corporeæ ex nimia frequentatione operationis hebetatur et retunditur : tale instrumentum est calor naturalis : ergo aliquando retunditur et hebetatur ita quod aliquando sit impotentior. Cum igitur maximæ difficultatis sit extendere membra radicalia propter duritiem eorum, aliquando hebetatur et impotens erit ad hoc : et sic stabit augmentum.

  4. Item, Omnis virtus organica finita

<--- Page Split --->

est secundum suum posse ad opus : sed tales sunt virtutes animae praecipue vegetabilis : ergo necesse est etiam subjectum in quantitate et figura esse finitum.

  1. Præterea, Natura non abundat superfluis : cum ergo corroborata sit virtus animati in tanto, non faciet natura majus : quia abundaret superfluis.

solo. Solutio. Dicendum, quod augmentum stat tribus rationibus. Quarum prima sumitur ex calore naturali, qui est in membris radicalibus, cujus posse in extendendo limitatum est, ut supra est determinatum. Secunda est ex parte materie membrorum radicalium, cui licet addatur nutrimentum, tamen non est extendibilis ultra debitam speciei quantitatem. Tertia est ex temperatione mobilis ad motorem, hoc est, organi ad virtutem animae, quae est in ipso : hoc enim in tanta quantitate et tali figura, virtuti animae est proportionatum.

d. t. Ad primum igitur dicatur, quod finis nutritivae est salvare individuum : et hunc finem non sequitur nisi continue nutriendo sicut continua fit deperditio. Finis autem augmentativae, ut prachabitum est in diffinitione, est perfectio secundum magnitudinem et figuram organorum : et ideo cum consequitur illum, quiescit in illo : quia supervacuum esset ultra movere : omnis enim virtus quiescit in fine suo, quando perfecte consequitur ipsum. Unde etiam nutritiva subservit augmentativae ministrando plus de nutrimento longitudini, quam latitudini vel спissitudini quoadusque stet augmentativa : ex tunc enim incipiunt plus inspissari et dilatari membra, ex majori fluxu nutrimenti ad dimensiones illas.

Ad aliud dicendum, quod virtus crescit in multiplicatione propriae materia, sed non alienae. Propria materia caloris naturalis est substantia radicalium membrorum : substantia autem humidii nutrimentalis ingeritur ab extrinseco : et propter hoc non est proprie propria : et ideo calor remittitur in illo quanto magis multiplicabitur.

Sed adhuc quaeritur, Utrum illo tempore quo augetur animal, continue augeatur, vel non ?

Et videtur, quod sic :

  1. Calor enim naturalis semper agit convertendo nutrimentum : ergo semper fit additio : ergo in qualibet hora et in qualibet momento.

  2. Præterea, Non esset ratio quare nunc potius quam alia hora augeretur : ergo continue augetur.

Sed si hoc concedatur, erit contra Sed contra. Philosophum in VIII Physicorum dicentem, quod non sequitur, si aliquid tantum auctum est in aliquo tempore, sicut in anno ad digitum vel duos, quod in qualibet parte temporis augmentum sit secundum partem proportionalem illius totalis quantitatis.

Solutio. Dicendum, quod non augetur Solutio. continue, sed quandoque additur quanto, et quandoque non.

Ad primum autem dicendum, quod caAd t. lor non semper agit, sed quandoque disponit, ut postea fiat facilior additio.

Ad aliud dicendum, quod ratio diffeAd 2. rentiae est : quia non eodem modo id cui additur, in qualibet hora est dispositum, nec etiam id quod additur : et secundum hoc discontinuatur additio.

<--- Page Split --->