QUÆSTIO XIII.

De augmentativa in se.

Consequenter quæritur de parte animæ vegetabilis, quæ dicitur augmentaliva in se.

Et quæruntur quatuor, quorum primum est de augmentativa in se.

Secundum, De motu augmenti.

Tertium, De augmentante et augmentato.

Quartum, De instrumento.

De augmentativa in se quæruntur duo, quorum primum est, Utrum sit virtus animæ tantum, vel etiam aliorum inanimatorum ?

Secundum, Si est virtus animæ tantum, tunc quæritur quid sit ?

<--- Page Split --->

ARTICULUS I.

Utrum augmentativa sit virtus animæ tantum, vel etiam aliorum inanimatorum ?

Ad primum proceditur sic:

  1. Dicit Philosophus in II de Anima : « Aqua quidem igni alimentum est : ignis autem non alit aquam 1. » Et in libro secundo de Generatione et Corruptione dicit, quod aqua augmentat ignem 2 : et si in quolibet augmentata est vis augmentativa, tunc videtur, quod in igne sit vis augmentativa.

  2. Præterea, Hoc videtur ex diffinitione augmenti, quæ est : Augmentum est præexistentis magnitudinis additamentum : additur enim magnitudini ignis, quando aliquid transmutatur in ipsum.

  3. Juxta hoc iterum quæritur, Utrum ignis possit augere aquam ? Et videtur, quod sic : si enim ignis transit in aquam, additur aliquid magnitudini aquæ : et ita videtur augeri.

  4. Præterea, Illud augmentatur, quod efficitur in majori quantitate : ergo videtur, quod in omni rarefactibili sit virtus augmentativa, et non tantum in animatis.

Iulio. SOLUTIO. Dicendum 3, quod si vis augd 1. mentativa proprie sumatur, est tantum in auimatis : tunc enim proprie est faciens majorem quantitatem ex aliquo extrinseco quod convertitur in substantiam rei augmentatæ, ita quod res aucta maneat in sua specie, et forma, et res augens eamdem numero speciem et formam ac-

cipiat : large autem quælibet vis activa consumpliva substantiarum sibi appositarum, et generaliva suæ speciei in ipsam et per hoc augens suum subjectum, dicitur vis augmentativa, sicut est virtus caloris ignei in igne : et hoc modo dicitur ignis augmentari : non tamen augmentatur proprie : quia non eadem numero species ignis efficitur in majori quanto, sed potius nova species ignis generatur a materia aquæ : et hanc generationem novam consequitur major quantitas : neque aqua augens hoc modo ignem additur sic ei ut subintret quamlibet partem ignis, sed sufficit si additur ei in parte una.

Et per hoc patet solutio ad primum.

Ad ALIUD dicendum, quod intelligitur additamentum fieri cuilibet parti secundum speciem per subinductionem augentis in auctum, sed non observatur hoc quando aqua auget ignem.

Ad ILLUD quod quæritur juxta hoc, dicendum quod secundum antiquos Philosophos, Empedocles scilicet, nullum elementorum augetur et alitur nisi ignis, et nullum alit et auget nisi aqua : cujus ratio est, quia in aucto oportet esse vim activam transmutativam corporis in se, et oportet in ipso esse naturam rari porosi receptivi : et oportet tertio esse materiam sicci terminantis illud quod receptum est : et hæc tria in nullo clemento conveniunt nisi in igne. In augmentante autem oportet esse materiam humidis subtiliis penetrativi, sicut dicit Aristoteles in II de Generatione et Corruptione 4 de humido quod est impletivum : quia non determinatur quidem in se, sed bene terminabile est ad terminum alterius corporis : quod sequitur tangens subtile ut repletum est in partibus et partium partibus. Oportet autem augens esse incorporale aucto : et hæc non conveniunt ali-

4 II de Anima, tex. com. 43. 3 II de Generatione et Corruptione, tex. com. 37. 2 Pro hæc solutione Doctoris vide Averroem

in I de Cælo et Mundo, tex. com. 22 (Nota edit. Lagd.) 4 II de Generatione et Corruptione, tex. com.

<--- Page Split --->

cui in elementis nisi aquæ tantum : humidum enim aereum non est incorporale.

Ad 4. Ad ultimum dicendum, quod impropriissime sumitur augmentum et rarefac tio : quia nihil præexistenti magnitudini extrinsecus est additum, per quod efficiatur in majori quantitate.

ARTICULUS II.

Quid sit vis augmentativa ?

Secundo quæritur, Quid sit vis augmentativa ?

Et sumatur diffinitio Avicennæ in sexto de Naturalibus, quæ talis est : Augmentativa est vis augens corpus in quo est ex corpore quod ipsa assimilat illi augmento proportionabili in omnibus dimensionibus suis, quæ sunt longitudo, latitudo, et spissitudo, ut perducat rem ad perfectionem.

Et videtur quod non sit vis augens corpus :

  1. Dicit enim Philosophus in quarto Topicorum, quod si aliquid ponitur in alio ut in genere, considerandum est si secundum omne tempus sequitur idem in quo ponitur : et si non sequitur secundum omne tempus, tunc non erit genus illud quod positum est pro genere : sed non est semper vis augens corpus : ergo male ponitur ut diffinitivum augmentativæ.

  2. Præterea, Idem videtur diffiniri per idem, quando diffinitur vis augmentativa per vim augmentem corpus.

  3. Præterea, Hoc videtur esse falsum, quod dicit, Augens corpus in quo est : intelligitur enim tantum : si enim illud augetur cujus substantia efficitur in majori quantitate, cum substantia cibi effici-

tur sub quantitate cibati, quæ major est quam sua quantitas fuerit, videtur tunc cibus augmentari, et non tantum corpus in quo est vis augmentativa.

  1. Præterea, Augmentativa non videtur corpus assimilare, sed potius nutritiva, ut habitum est in prædictis : ergo male videtur dicere, quod ipsa assimilat illi.

  2. Præterea, Hoc videtur expresse falsum quod dicit, Augmento proportionabili in omnibus dimensionibus suis. Videmus enim multos, quorum latitudo et spissitudo non respondent longitudini secundum proportionem.

  3. Præterea, Videtur in hoc contradicere sibiipsi : quia in alio loco dicit ejusdem libri, quod nutritiva apponit in latitudinem membrorum, et in spissitudinem eorum augmentum manifestum in grossitie, longitudini vero non addet. Augmentativa vero addit multo plus longitudini quam latitudini.

  4. Præterea quæritur, Quæ dicatur proportio ibi ? Patet enim, quod proportio non est nisi secundum æquale, vel minus, vel majus determinata. Quod non secundum æquale sit, planum est videre : quia longitudo quæ non est æqualis latitudini nec spissitudini, secundum majus et minus determinata, non potest vocari proportio in hoc loco : videmus enim eumdem hominem crescere et diminui secundum latum et profundum, et non secundum longum. Si ergo in diminutione non fuerunt latitudo et spissitudo proportionatæ longitudini, etiam in cremento non fuerunt proportionatæ, et e converso.

Si forte dicatur, quod proportio accipitur hic hoc modo ut sumitur ratio in secundo de Anima 1, cum dicitur : Omnium natura constantium terminus est et ratio magnitudinis et augmenti : quæratur tunc, Quæ sunt natura constantia ? Et si dicatur, quod constantia per speciem et formam. CONTRA : Quorum una

<--- Page Split --->

est virtus secundum speciem et formam, eorum una erit operatio virtutis secundum speciem illam : sed una operatio dicitur ab uno termino secundum rationem : ergo oporteret, quod vis augmentativa in qualibet specie una haberet terminum unum secundum rationem : et hoc manifeste falsum est : videmus enim unum hominem bicubitum esse, et alterum tricubitum, qui non sunt idem terminus quantitatis secundum rationem.

  1. Praeterea quaeritur, Quid, dicatur hic ratio magnitudinis et augmenti? Si enim ratio sumatur pro specie, tunc nihil videtur dicere. Quare etiam rerum natura constantium, ut mathematicorum, est alia ratio et species quantitatis. Si vero sumatur pro proportione, tunc redit eadem quaestio quae prius fuit.

Praeterea, Quid est quod dicitur, Itatio magnitudinis et augmenti ? Hoc enim videtur idem esse.

  1. Praeterea, Videtur falsum quod dicit, Ut perducat rem ad perfectionem. Hoc enim videtur magis esse proprium virtutis dantis speciem et formam secundum quam est perfectio, et haec est generaliva.

Solutio. Dicendum quod haec diffinitio bona est et physice data : est enim per proprium actum per quem debet diffiniri virtus, et per propriam materiam actus, et per proprium finem. Hoc enim quod dicitur, Vis augens, ponit proprium actum virtutis augmentative, Cum autem sit duplex materia ipsius actus : una circa quam operatur augmentum, illa supponitur cum dicitur, Corpus in quo est. Alia ex qua operatur augmentum, et illa tangitur, cum dicitur, Ex corpore quod ipsa assimilat illi. Finis vero est duplex etiam, scilicet forma in qua terminatur actus, et ille supponitur cum dicitur in diffinitione, Augmento proportionabili in omnibus dimensionibus suis, quae sunt longitudo latitudo, et spissitudo : motus enim augmentativus termi-

natur ad magnitudinem sic proportionatam secundum longum, latum, et spissum. Alius enim finis est qui intenditur a movente, et ille supponitur, cum dicitur, Ut perducat rem ad perfectionem.

DICATUR ergo ad primum, quod hoc quod dicitur, Augens, non posuit genus virtutis augmentative, sed proprium actum, qui licet non semper sequatur virtutem, tamen est actus per se, et quicscit virtus ab ipso cum pervenit ad finem intentum a movente, sicut infra explanabilur, cum quaeretur, Quare animal non semper augetur, sicut semper nutritur ?

Ad aliud dicendum, quod ly augens non supponit idem, sed actum, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod augmentativa non auget nisi id in quo est, et non cibum : ad hoc enim quod aliquid augeatur, oportet manere idem numero secundum substantiam : cibus autem non manet, sed accipit substantiam aucti.

Ad aliud dicendum, quod assimilatio in nutritiva et augmentativa est diversimode secundum diversos terminos nutritiva et augmentativa. Unde nutritiva assimilat, ut sit potentia substantia, in qua salvetur esse individui : augmentativa vero assimilat, ut sit potentia quantum, extendens individuum ad majorem quantitatem.

Ad aliud dicendum, quod proportio non sumitur ibi secundum comparationem dimensionis ad dimensionem in se, sed secundum operationem omnium dimensionum in comparatione ad figuram, quae debetur corpori ex hoc quod est subjectum talis animae, secundum quod corpus humanum dicitur a Philosopho in libro de Animalibus longum et rectum, et alia corpora animalium non sunt adeo lata secundum quantitatem suae magnitudinis, sed sunt magis spissa : latitudo enim est a dextra in sinistram : et spissitudo ab ante et retro, longitudo autem deorsum ad sursum, ut dicitur in secundo de Cælo et Mundo 1.

<--- Page Split --->

Ad 6. Ad aliud dicendum, quod virtus est ultimum potentiae in re : et ideo eum ultimum potentiae nutritivae sit salvare per restaurationem deperditi, de potentia nutritiva nihil invenitur ultra ultimum illud. Cum ergo majoris difficultatis sit extendere majus ad id quod salvatum est, oportet quod hoc sit alterius virtutis, quae est augmentativa : et ideo nutritiva non ponit augmentum per se, nec in latitudine, nec in spissitudine, sed per accidens : quia id quod restituit, quantum est : non tamen in eo quod quantum est, restituit, sed in eo quod substantia. Et ita solvunt quidam. Sed melius dici potest, quod ut supra habitum est, quaedam partes sunt in corpore animato, in quarum extensione principaliter est augmentum naturale, et illae sunt ossa, et nervi, et venae : et illas extendere difficillimum est, eo quod sunt durae : et ideo etiam extensae non revertuntur : non enim videmus, quod homo efficiatur minus longus quam fuit per aliquam diminutionem : et sic est etiam in latitudine, et spissitudine substantiae radicalis. Haec igitur augmentatio proprie est virtutis augmentativae et est secundum naturam : et in hac etiam expresse apparet quod dicit Avicenna, quod multo plus additur longitudini, quam latitudini et spissitudini. Alia ratio est augmentatio in partibus quae sunt ex humido nutrimentali, quae non sunt ut vas, sed potius ut factae in vase ut fluentes et refluentes : et secundum has saepe accidit ingrossatio et attenuatio : et haec augmentatio pertinet ad nutritivam : quia est tantum a nutrimento majori vel minori, sicut etiam videmus in parvulis : quia calor eorum est fortis, et corpus rarum : et propter hoc de nutrimento eorum plus transit ad superiora membra, et efficiuntur superiora membra eorum majora inferioribus secundum proportionem corporis sui. Postea vero cum corpus inspissatur, et calor efficitur debilior, non transit ad superiora membra in nutrimento nisi quod est subtile et penetrativum et leve,

et totum residuum transit ad inferiora : et ideo inferiora efficiuntur majora superioribus secundum proportionem sui corporis.

Ad aliud dicendum, quod proportio sumitur hic in comparatione ad figuram quae debetur corpori talis animae, sicut dictum est : et licet fiat ingrossatio et attenuatio in partibus humidi nutrimentalis, non tamen variatur dimensio radicalium membrorum.

Ad aliud dicendum, quod illud quod prop or tio ab Avicenna dicitur, vocatur ratio ab Aristotele : et vis est in hoc quod dicit Philosophus, Natura constantium : non enim constant nisi quae per naturam diversa sunt, et uniuntur in composito per mixtionem : et si illa simul stare debeant, necesse est adesse aliquid continens ea : hoc autem est forma, quae dicitur natura, et in animatis est anima. Terminus vero dicitur respectu ejus quod auget : in hoc enim non auget quocumque modo, sed alteratur ad terminum speciei et figurae ejus quod augetur. Et ideo hoc verbum dicit Philosophus contra Empedoclem, qui dicebat augmentum fieri ab igne tantum : et reprobat ejus dictum, eo quod ignis non alterat ad terminum speciei et figurae inanimati corporis, sed in infinitum quousque fit combustibile, et non relinquitur, quod sit tantum ponere augmenti et virtutis animae quae dicitur augmentativa. Respectu vero magnitudinis dicitur proportio magnitudinis, et dicitur proportio potentiae ad actum, et etiam proportio figurae et magnitudinis ad formam et virtutem formae. Dico autem proportionem potentiae ad actum mensuram substantiae quae est in humido radicali, ex quo fiunt membra radicalia ad tantam et tantam extensionem secundum longum, latum, et spissum. Mensura autem illa est in duobus, scilicet in calido activo, et humido passivo : calidum enim activum in semine quod est activum, ut praehabitum est, virtute ignis elementa-

<--- Page Split --->