QUÆSTIO XII.
Utrum calor sit instrumentum virtutis nutritivae ?
Deinde, Quæritur de instrumento virtutis nutritivæ, quod dicitur ab omnibus esse calor.
Sed hoc non videtur esse verum :
Calor enim est consumptivus : et virtutis nutritivæ est salvare et conservare : cum igitur operatio instrumenti non debeat esse contraria operationi virtutis, non videbitur calor instrumentum virtutis nutritivæ.
Præterea, Calor non videtur nisi calefacere et dissolvere : in nutrito autem videmus, quod ipsum coadunatur in carnem et ossa : ergo videtur in ipso operari aliqua alia virtus quam calor.
Item, Philosophus dicit in libro XVI de Animalibus, quod humidum est causa vitæ. Cum igitur nutritiva sit ad conservationem vitæ individui, videtur quod instrumentum ejus debeat esse humidum.
Præterea, In præcedentì quæstione habitum est, quod humidum radicale quod est in membris formalibus et radicalibus, est convertens et, humidum nutrimentale convertibile : cum igitur non sit convertens ut virtus animæ, erit convertens ut instrumentum.
Præterea, Necesse est ut aliquid operetur in cibo ad inceptionem specierum et figurarum membrorum corporis : et hoc non potest esse calor.
SOLUTIO. Dicimus, quod primum inAd t et 2. strumentum nutritivæ est calor naturalis : sed calor ille est in triplici virtute, ut dicit Aristoteles expresse in libro XVI de Animalibus sic : « Natura quæ est conveniens elemento terminanti, scilicet ignis, non generat aliam, nec apparet sustentata nisi sustentetur in rebus humidis aut siccis : et præter hanc calor solis, et calor animalis, sunt in corpore, et non in spernate tantum, sed in qualibet superfluitate aliarum superfluitatum naturae. » Appellat autem superfluitatem hic hujusmodi materiam seminis, et sanguinem, et humores. Calor enim digestivus qui congregat homogenias partes sibi, hoc est, subtile, spirituale, dulce, humidum, et disgregat heterogenia sibi, hoc est, grossum, terrestre, aquosum, expellendo, ille est de natura ignis. Sed calor qui est principium vivificabilitatis in parte cibi, quæ incorporatur, proprie calor cœlestis est, et præcipue qui est a lumine solis. Calor vero digestivus ab anima alterans secundum rationem ad speciem carnis, et ad speciem ossis, non usque ad cineres, dicitur calor animalis ab anima. Et calor quidem est unus in subjecto, sed triplex in virtute, scilicet elementi, cœli, et animæ. Et cum istæ sint operationes principales animæ vegetativæ, ponitur calor sic in triplici virtute, ut proprium instrumen-
<--- Page Split --->
tum ejus : et ideo redarguit Aristoteles Empedoclem in II de Anima 1 de hoc quod dicebat tantum calorem ignis esse causam augmenti, dicens : « Quid est continens in contraria quæ feruntur ignem et terram ? Distraheretur enim nisi aliquid sit prohibens. Si vero sic erit, hoc est anima et causa alimenti et augmenti. » Et ibidem dicit infra, quod ignis est concausa quodammodo, et non causa simpliciter, sed anima. Et ex hoc patet, quod necesse est calorem agere in virtute animæ.
Item, Etiam in libro XVI de Animalibus probat, quod necesse est eum agere in virtute cœli, sic : « Calor ignis consumptivus est et destructivus substantiae : calor autem naturalis conservativus est et principium vitæ : igitur agit in virtute cœli : quia calor cœli principium vitæ est. » Frigiditas autem quæ est in corpore humano, ut dicit Avicenna, obsequitur secundario, quædam membra coagulando : frigiditatis enim proprium est coagulare humidum, continendo hu-
midum intra. Et his duabus virtutibus obsequuntur duæ virtutes passivæ, scilicet humidum, et siccum : et hoc duobus modis, scilicet ad substantiam membrorum, et ad figuram et speciem eorumdem. Ad substantiam : humidum enim per actionem digerentis caloris et frigidi continentis continuat siccum : siccum autem per actionem eorumdem terminat humidum. Ad figuram vero et speciem membrorum : quia humidum eo quod cedit imprimenti circumstando ipsum, ut dicitur in IV Meteororum, 2 receptivum est speciei et figurae, sed non retentivum : siccum autem receptivum male et bene retentivum est : et ideo commixtum ex humido et sicco, bene est receptivum propter humidum, et bene retentivum propter siccum.
Ex his patet solutio ad duo prima.
Ad TERTIUM vero dicendum, quod humidum est causa vitæ ut materia : omnes enim causæ longioris vitæ consistunt in humido difficulter siccabili, et in calido difficulter infrigidabili 3.