QUÆSTIO IX.
De nutritiva in se.
Deinde, Quæritur de partibus vegetabilis.
Et quæruntur duo, scilicet de partibus sigillatim, et de partibus in communi.
De partibus sigillatim quæruntur tria, scilicet de nutritiva, augmentativa, et generativa.
De nutritiva autem quæruntur quatuor.
Quorum primum est de nutritiva in se.
Secundum, De motu ejus.
Tertium, De nutritivo et nutriente.
Quartum, De instrumento ejus.
Circa primum quæruntur tria.
Primo enim quæritur,.Quid sit ?
Secundo, Utrum sit una vel plures ?
Tertio, Si plures sint nutritivæ, utrum sint ejusdem speciei vel non ?
ARTICULUS I.
Quid sit potentia nutritiva ?
Ad primum proceditur sic :
Dicit Avicenna in libro VI de Naturalibus, quod nutritiva est vis animæ vegetabilis convertens corpus a*corporeitate in qua erat, in similitudinem corporis in quo est, et unit ei cibum per restaurationem ejus quod solutum est in illo.
Sed contra hanc diffinitionem proceditur sic :
Generativa proprie est virtus convertens corpus a corporeitate in qua est, eo quod inducit aliam speciem : et propter hoc videtur, quod haec non sit propria differentia diffinitiva nutritivæ.
Item, Cum corporeitas species sit quantitatis, videtur magis proprium augmentativæ transmutare corporeitatem cibi et inducere sibi quantitatem cibati, quam ipsius nutritivæ. Et hoc videtur ex illo verbo Philosophi in libro primo de Generatione et Corruptione, u bi dicitur : Secundum id, igitur quod potentia utrumque, verbi gratia, quanta caro, auget : quantam enim oportet generari carnem : secundum id autem quod solum caro, nutrit : et sic nutritio et au-
<--- Page Split --->
g mentatio ratione differunt 4. Item, infra, Secundum id quod advenit potentia est quanta caro, augibile est carnis : secundum id autem quod solum potentia caro, nutrimentum. Et hoc patet, quod mutare corporeitatem cibati corporis est augmentativæ et nutritivæ.
Præterea, Nutritiva non semper ponit restaurationem deperditi : quia non semper fit deperditio : sed nutrimentum objicitur calori naturali ne consumat substantiam.
Item, Si vis ejus est salvare individuum, cum a fine sit denominatio et diffinitio, ut dicit Philosophus 2, ab illo videtur potius debere diffiniri.
Præterea, Cum nutritiva convertat corpus digerendo, et digestio fit, ut habetur in IV Meteororum 3, completio a naturali et proprio calore facta ex contrajacentibus passionibus, videtur quod potius deberet dicere, a passionibus sive qualitatibus in quibus erat prius, quam a corporeitate in qua erat prius. Cum enim conversio sit motus a contrario in contrarium, et corporeitas non habeat contrajacens contrarium, videtur quod potius sit convertens a qualitatibus, quam a corporeitate.
Præterea, Aristoteles vult, quod nutritiva transmutat cibum secundum substantiam in substantiam cibati : et sic videtur debere dicere, Convertens cibum a forma substantiali in qua erat prius.
Julio. Solutio. Dicimus, quod praebabita diffinitio bona est et physica : diffinitur enim potentia physici per actum quem habet supra propriam materiam, et in comparatione ad finem, et per suum subjectum in quo est : haec autem omnia tanguntur in prædicta diffinitione. Quod enim dicitur, Vis animæ vegetabilis, tangit subjectum, per quod proprie naturalis substantia et naturalis passio debet diffiniri. Per hoc autem quod dicitur,
Convertens, tangitur proprius actus ejus : conversio enim haec sonat versionem in se ex alio, et non aliud quod non erat prius. Per hoc autem quod dicitur, Corpus a corporeitate in qua erat prius, tangitur propria materia ipsius, et effectus quem consequitur in ipsa. Cum autem duplex sit finis, scilicet finis operis, et intentionis, per hoc quod dicitur, In similitudinem corporis in quo est, et unit ei cibum, tangitur finis operis, finis enim operis est in quo sistit opus efficientis. Per hoc vero quod dicitur, Per restaurationem ejus quod solutum est in illo, tangitur finis intentionis, qui est finis ultimus movens intentionem efficientis.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod conversio proprie est generativæ, sed transmutatio a specie in speciem aliam. Dicimus enim, quod conversio est versio alicujus ad se, non in aliud : sicut illud quod nutritur, cibum convertit ad se per actum nutritivæ, et non convertit ipsum in aliquam speciem novam, quæ prius non fuerat, sed in carnem, nervum, et os, quæ prius fuerunt.
Ad ALIUD dicendum, quod corporeitas non sumitur hic metaphysice, sed potius physice : et ideo dicit hic speciem corporis quod est cibus : et sic proprie convenit nutritivæ.
Ad ALIUD dicendum, quod per actionem caloris dividentis id quod nutritur ad subinductionem nutrimenti semper aliqua fit deperditio secundum materiam, licet non secundum speciem. Et quod dicit Philosophus in libro de Morte et vita, intelligitur sic, quod calor naturalis destrueretur consummando subjectum, si non objiceretur ei nutrimentale humidum.
Ad ALIUD jam patet solutio per explanationem diffinitionis in duplici fine. Salus enim individui includitur in restauratione deperditi : cum enim species nu-
Ad 1.
Ad 2.
Ad 3
Ad 4.
<--- Page Split --->
tritivi non possit salvari nisi in materia, et partes secundum materiam deperdantur per actionem caloris, non relinquitur modus salutis speciei in eo quod nutritur, nisi per nutrimentum restauretur deperditum in partibus materiae. Et hoc infra erit magis manifestum.
ARTICULUS II.
Utrum sit una nutritiva, an plures ?
Ad 5. Ad alud dicendum, quod corporeitas supponit hic speciem corporis physic: sed secundum speciem solam substantialem non potest esse motus : quia nihil habet contrarium, et omnis motus est de contrario in contrarium : nihilominus tamen quia nutrimentum est diffinitum a fine, et haec est mutatio cibi substantiae, et unio substantialis ad cibatum, potius diffinitur a corporeitate secundum quod est species physici corporis, quam a passionibus sive a qualitatibus. Licet enim alterando agat in conversione cibi, tamen alteratio est propter conversionem substantiae, et digestio quae diffinitur in libro Meteororum, sumpta est generaliter, prout habet sub se contentas species calidi digerentis, sive illud calidum sit extrinsecum, sive intrinsecum. Et hoc patet in penpasi : in penpasi enim quae est digestio alimenti in fructibus, est calor intrinsecus digerens. In ephesi autem quae est digestio ad totum a calore humido, est calor extrinsecus : et ideo proprie dicitur ephesis in elixatis, ut ibidem dicit Philosophus. In opthesi vero quae est digestio a causalitate sicca et aliena, et proprie dicitur in assatis, est calor digerens extrinsecus et siccus, ut calor ignis : et propter hoc illa digestio non semper convertit ad substantiam digerentis, sicut facit calor digestivus animati corporis, sed complet humidum ejus quod digeritur, removendo ipsum a passionibus frigidi, quod est causativum indigestionis.
Ad 6. Ad ultimum patet solutio ex hoc quod corporeitas supponit speciem cibi.
Secundo quaeritur, Utrum sit una nutritiva, an plures ?
Et videtur, quod una.
Unius enim actus indifferentis secundum speciem una est potentia indifferens secundum speciem; sed nutritivae est actus unus non diversificatus in membris nisi secundum materiam : ergo nutritiva erit una.
Item, Videtur per simile probari in radiis solis : radius enim non differt ex hoc quod quasdam materias indurat, et quasdam liquat : ergo similiter nutritiva non accipit differentiam ex hoc quod est nutrire os, vel carnem, manum, vel pedem.
Item, Natura expedit se paucioribus quantum potest. Cum igitur sufficiat una nutritiva cum diversa complexione nutritivorum membrorum, non erunt plures in uno corpore animato.
Item, In secundo de Anima 1 dicit Philosophus, quod sunt tria opera vegetabilis animae, scilicet alimento uti, et augmentare, et generare, et non subdividit alimento uti: ergo videtur, quod in toto corpore usus hujus alimenti sit ejusdem rationis,
Sed contra :
- Diversi motus secundum speciem, diversos exigunt motores secundum speciem : sed in corpore animato diversi sunt motus nutritionis specie : ergo di- versae erunt nutritivae moventes. Major patet: quia alius est motor sursum, et alius deorsum, et alius ad substantiam, et alius ad quantitatem. Minor probatur ex hoc quod motus distinguitur penes terminum, sicut motus substantiae qui est ad substantiam, motus augmenti
<--- Page Split --->
nutrimenti, propter hoc non erunt ejusdem rationis.
Sed contra. SED CONTRA :
Species motus non distinguuntur penes fines in specie, sed penes fines in genere, sicut dicimus alium motum esse substantiae, alium quantitatis, alium in ubi. Cum igitur non sit conversio cibi nisi in substantiam tantum, non erit diversitas motus secundum illam et illam substantiam, in quam fit conversio.
Solutio. Ad 1.
SOLUTIO. Secundum prius dicta, termini qui sunt ad finem et sunt termini particularium operum, non proprie secundum speciem distinguunt operationem efficientis : et ideo cum tales termini sint, cum dicitur nutrire os, nutrire carnem, istae virtutes non proprie differunt specie, sed numero et materia.
Ex hoc patet solutio ad primum.
Ad alud dicendum, quod organa proprie sunt membra officialia, quae ad aliquod officium speciale sunt ordinata, ut oculus ad visum : et idcirco nervus, et
os, et hujusmodi non sunt organa nutritiva potentiae, sed potius materia circa quam operatur nutritiva in aliquo organo existens, ut in hepate, vel in corde. Vel dicatur, quod diversorum organorum quae sunt diversorum finium, sunt diversae potentiae : sed non oportet, quod diversorum organorum eumdem habentium finem, diversae sint virtutes.
Ad alud dicendum, quod alia est reductio istarum virium ad nutritivam, quam virium animae ad animam, et membromum ad cor : vires enim reducuntur ad animam ut ad substantiam et subjectum in quo sunt : membra autem ad cor ut ad principium ex quo generantur, et a quo accipiunt influxum vitae : sed istae vires reducuntur ad nutritivam sicut quaedam instrumenta in quibus operatur nutritiva. Nec hoc est verum, quod species motus distinguuntur penes genera : quia in substantia est duplex motus, generatio scilicet et corruptio, in quantitate est augmentum et diminutio.