QUESTIO VIII.

De vegetabili.

Consequenter quaerendum est de singulis harum differentiarum, vegetabilis, sensibilis, et rationalis.

Et primo de vegetabili, circa quod quaeruntur duo, scilicet de vegetabili in se, et de partibus ejus.

De vegetabili autem in se quaeruntur duo : quorum primum est, Utrum vegetabile sit unius rationis et speciei in plantis, brutis, et hominibus ?

Secundum, De divisione ejus per nutritivum, et augmentativum, et generativum.

<--- Page Split --->

ARTICULUS I.

  1. Præterea, Vitis et oliva sunt diversæ species plantarum : ergo eadem ratione vegetabile diceretur secundum diversas rationes de illis.

Utrum vegetabile sit unius rationis et speciei in plantis, brutis, et hominibus ?

Ad primum proceditur sic :

  1. Dicit enim Philosophus in libro primo de Vegetabilibus : « Vita communiter in animalibus et in plantis inventa est, in animalibus manifesta apparens, in plantis autem occulta, non evidens. » Vita igitur quæ communis est in animalibus et in plantis, aut est communis communitate vocis tantum, aut vocis et rationis. Non primo modo : quia sic æquivoce diceretur. Si autem secundo modo, tunc erit unius rationis in animali et planta, et ita erit unius speciei : non enim sunt unius rationis quæ non sunt unius speciei.

  2. Præterea, Hoc videtur per illud quod sequitur : « In animalibus est manifesta apparens, in plantis autem occulta, non evidens. » Occultum enim et manifestum non variant speciem, cum sint accidentia.

  3. Item, Potentiae diffiniuntur per actus : ergo eorumdem actuum specie idem erit principium specie : sed in animalibus et in plantis est alimento uti et augmentari et generare, quæ sunt unius rationis opera : ergo vegetativum in utroque erit unius rationis.

  4. Si forte dicatur, quod planta est alia species quam animal, et etiam vegetabile in ipsis est alterius rationis, videtur quod hoc non sit verum : quia animal univoce dicitur de homine et asino, licet sint diversæ species : ergo videtur, quod similiter anima possit esse ejusdem speciei, licet animata differant specie vel genere.

SED CONTRA : Dicit Philosophus in VI Sed contra. Topicorum, quod Dionysii vitæ diffinitio, scilicet quod vita est motus generis nutribilis naturam assequens, peccat : quia vita non secundum unam speciem videtur dici : sed altera animalibus quidem, altera autem plantis inest. Dionysii autem diffinitio est, quod vita unius rationis sit in speciebus illis. Ergo vita non est unius rationis et speciei in animalibus et plantis : ergo nec anima quæ est principium vitæ.

  1. Item, Dicit, quod vita inest plantis per vegetabile, animalibus autem per sensibile primum, scilicet tactum : si ergo non est ab uno in animalibus et plantis, non erit unius rationis.

  2. Item, Anima est substantia dans rationem et speciem corpori animato : sed anima non dat plantis eamdem specciem quam dat animalibus : ergo non est ejusdem speciei et rationis hinc inde.

SOLUTIO. Ad hoc dicendum, quod non est ejusdem rationis vegetabile in plantis et animalibus, sicut probant rationes ultimæ : est enim in plantis species, in animalibus autem potentia tantum et non species.

Ad PRIMUM ergo dicendum, sicut dicit Philosophus1, quod ratio animalis secundum unumquodque est altera : habet enim animal duplicem rationem : unam secundum quod est abstractum per rationem ab omnibus animalibus, et sic diffinitur per principia rationis, quæ sunt genus et differentia : et cum hoc modo sit prædicatum commune de omnibus subjectis sibi speciebus, dicetur in hac ratione univoce de illis. Aliam autem habet secundum quod est in 'unoquoque animali : et tunc cum sic habeat in natu-

<--- Page Split --->

ra esse, diffinietur per principia illius esse naturalis. Et cum non sint eadem principia hujus animalis et illius, non habibit eamdem rationem animal secundum quod est in illis. Et similiter dicimus de vita. Unde quod dicit Philosophus, quod communiter inventa est, etc., intelligitur de communitate generis remoti, et non de communitate formae quae est species faciens esse in natura.

est, quod anima vegetabilis secundum naturam non est unius rationis in omnibus plantis, sed in vite est anima dans ei esse vitis et rationem secundum speciem et formam, et in oliva est vegetabilis anima faciens olivam, dans ei esse et rationem et secundum speciem et formam, et sic de aliis. Unde vegetabile quod dicitur de ipsis, dicitur in ratione generis, et non in ratione speciei.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod manifestum et occultum hic supponunt duas differentias specificas, scilicet sensibile, et insensibile, et ita secundum supposita non secundum accidentia, licet nomina eorum ab accidente imposita esse videantur.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod actus non sunt ejusdem rationis in animalibus et plantis, nisi secundum genus : cum enim operationes trahantur in speciem per objecta, si operationes essent ejusdem rationis, etiam objecta essent. Objectum autem est alimentum, quod secundum substantiam est objectum nutritiva : secundum autem quantitatem, augmentativa : et secundum quod est superfluum in individuo, necessarium est speciei generativa. Cum igitur nutriens plantam sit assimilatum planta, et nutriens animal sit assimilatum animali, patet quod illud quod nutrit hinc et inde, non est in eadem specie nutrimenti : aliter enim ex nutrimento ejusdem speciei aptum natum esset fieri lignum et caro, quod falsum est. Similiter generativa in planta generat lignum ex superfluo nutrimenti in planta, ex quo aptum natum est fieri lignum : in animali autem generat carnes et ossa animati corporis, quae apta nata sunt fieri ex superfluo nutrimento animalis.

Ad 4. Ad aliud dicendum, quod animal si accipiatur ut prædicatum universale, habet unam rationem generis ad omnes species suas, sed secundum quod est in unoquoque per esse naturae, habet aliam et aliam rationem, ut habitum est supra.

Ad 5. Ad ultimum dicendum, quod verum

ARTICULUS II.

Utrum nutritivum, augmentativum, et generativum non differant nisi per accidens ?

Deinde, Quæritur de divisione vegetabilis per nutritivum, et augmentativum, et generativum.

Et videtur, quod ista tria non differant nisi per accidens.

  1. Potentiae distinguuntur per actus, et actus per objecta : ergo secundum differentiam objectorum erit differentia actuum potentiarum. Sed objectum ut est necessarium ad substantiam individui, et ut est quantum, et ut est superfluum, non differt nisi secundum accidens. Ergo et opera et potentia non differunt nisi secundum accidens.

  2. Praeterea, Potentiae accidentales sunt, quae quandoque adsunt, et quandoque non : sed augmentativa et generativa quandoque adsunt, et quandoque non : ergo sunt accidentales.

  3. Praeterea, Divisio subjecti in accidentia est quando dividitur aliquid in se completum in id quod habet esse in ipso : sed anima vegetabilis est quoddam in se completum, est enim forma et substantia vegetabilium : sed generativum et augmentativum habent esse in vegetabili : ergo sunt accidentia : et divisio animæ hujus in ea erit divisio subjecti in accidentia.

<--- Page Split --->

  1. Praeterea, Nutritivum, augmentativum, et generativum videntur dicere potentias naturales vegetativi : sed naturalis potentia est species qualitatis : et sic iterum redit, quod sit divisio subjecti in accidentia : quia omnis species est accidens. Et ex hoc etiam videtur haberi, quod partes animae universaliter sunt accidentia.

  2. Praeterea quaeritur juxta hoc, Quid causet multitudinem partium in anima? Cum enim anima vegetabilis secundum se sit substantia indivisibilis, non videtur esse causa et principium multitudinis partium : et sic divisio ejus per haec non est divisio per partes.

  3. Praeterea, Videtur insufficiens haec divisio : ponantur enim quatuor animae, scilicet attractiva, retentiva, digestiva, et expulsiva. Et si dicatur, quod istae subserviunt nutritiva, videtur quod hoc non sit verum. In generativa enim est attractiva seminis ad locum generationis, et expulsiva per membra genitalia.

  4. Praeterea quaeritur, Qualiter subserviunt? Non enim inveniuntur, ut videtur, in omnibus vegetabilibus : si enim digestiva separat purum ab impuro, non videtur esse digestiva in illis vegetabilibus in quibus de puro nihil expellitur, sicut in omnibus plantis. Et si forte dicatur, quod sit expulsio ad corticem per distillationem resinarum et gummi, hoc nihil est : quia de tali expulsiva non loquimur hic : in quibus enim est expulsiva, videbimus quod sunt membra fecipientia superfluitatem quae expelli debet, et via per quas expellitur : quae non videmus in plantis. Cum igitur natura non deficiat in necessariis, si plantae habuissent hanc virtutem, natura fecisset eis hujusmodi organa.

bultio. Solutio. Dicendum, quod istae sunt partes potentiales ipsius animae vegetabilis, et dividitur in eas sicut totum potestativum in particulares potestates.

Ad 1. AD PRIMUM ergo quod objicitur, dicimus quod objectum habet substantia-

lem differentiam si ut objectum consideratur : potentia enim corpus non de necessitate est existens sub majori quantitate quam prius fuit : et ideo cibus secundum quod ex eo fit corpus cibatum , et cibus secundum quod ex eo fit majus in quantitate , praecipue secundum longitudinem, quam prius habuit, habent differentiam secundum substantialem formam objecti. Et hoc patet ex differentia finium : finis enim nutritiva est per incorporationem sibi salvare corpus animatum : sed finis augmentativa est per incorporationem quanti cibi conducere corpus ad perfectam magnitudinem secundum figuram. Unde augmentativa majori calore indiget, qui sufficiat extendendo organa, et addendo cibum, conducere ad magnitudinem debitam speciei. Et magis infra hoc patebit. Similiter superfluum nutrimenti super quod operatur generativa, est potentia tantum corpus organicum , non addibile alii corpori sicut fuit cibus nutritiva e at augmentativa : et propter hoc oportet, quod in isto maxime virtus operetur transmutativa seminis et formativa organorum. Sic igitur patet, quod hoc nutrimentum idem sit secundum substantiam materiae, non tamen idem est secundum speciei rationem. Alia enim virtus est in ipso a virtute nutritiva, quae est in hepate, vel in corde : et alia a virtute augmentativa, quae est in fonte caloris facta, in corde scilicet : et alia a virtute generativa quae est in vasis seminariis : et per has virtutes descendentes in cibum cibus trahitur in diversas rationes, quae fiunt ei specificae secundum quod ad diversas potentias vegetabiliter comparatur.

Ad aliud dicendum, quod vis generativa semper adest, sed non semper operatur : et hoc contingit vel ex debilitate organi, ut in juvenibus : vel ex defectu materiae seminis. Similiter augmentativa semper adest : sed impeditur tum propter debilitatem instrumenti, cum ex parte ejus quod debet augeri, sicut sub-

<--- Page Split --->

tilius infra explanabitur. Unde contingit impediri per accidens ab opere : et hoc non facit accidentalem esse virtutem.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod vegetabile secundum quod ut totum potestativum consideratur, non habet perfectionem nisi in partibus suis : et ideo quando anima dividitur per ista, non omnino dividitur per accidentalia : imo sicut se habent membra corporis ad corpora, ita se habent vires animæ ad animam. Quod patet ex verbo Philosophi in II de Anima 4, ubi dicit, quod sicut anima tota est actus totius corporis, ita partes sunt actus partium : et ideo si oculus esset animal, visus esset anima ejus. Nec hoc est verum, quod omne consequens aliquid, sit accidentale, nisi intelligatur de consecutione secundum tempus : secundum rationem enim partes semper consequuntur totum, quæ tamen relationem simul sunt et secundum materiam prius : et sic est de omnibus consequentibus, in quibus id quod consequitur, habet perfectionem secundum substantiam et posse.

Ad 4. Ad aliud dicendum, quod cum dicitur potentia naturalis, duo dicuntur : per ly potentia enim supponitur ens qualitatis : per ly naturalis vero supponitur causa necessaria ejus in subjecto. Et hinc etiam est, quod potentia naturalis non adest et abest, sed semper adest, quia causam necessariam supponit in subjecto : et ideo non est omnino accidens, sed propria passio fluens de principio substantiae : et sic se habent omnes vires animæ ad animam. Unde patet, quod non sunt accidentales, sed naturales proprie et immediate fluentes ex ipsa substantia animæ.

Ad 5. Ad aliud dicendum, quod omnis forma naturalis est in ratione triplicis causæ, ut supra diximus, scilicet formalis, et efficientis, et finalis. Et secundum quod anima est ut efficiens operationes animati, sic habet vires in quibus perficitur causalitas sua in efficiendo opera. Im-

perfectum enim efficiens est, quod non potest omnia opera potentialia fieri secundum naturam in subjecto. Unde causa multitudinis virium in una substantia animæ est, quod anima comparatur ad corpus ut efficiens : quia corpus unum quidem est per substantiam, sed multum per organa. In anima vero rationali secus est per intellectum quem recipit anima non ex comparatione corporis, sed ex comparatione ad Deum causantem. Et hoc videtur innui in libro de Causis, ubi dicitur, quod omnis substantia nobilis habet tres operationes : nam ex operationibus ejus est operatio animalis, et operatio intellectualis, et operatio divina. Anima enim nobilis dicitur hic anima integra, ut dicit Philosophus. Dicit enim Alexander in libro de Intellectu et intelligibili, quod sola anima hominis est integra, et hoc ex comparatione ad corpus : habet enim operationem divinam, et animalem. Esse enim divinum est esse salvatum et perfectum secundum possibilitatem naturae : esse autem salvatum in individuo est etiam in specie : perfectum autem est corroborata virtute secundum perfectionem magnitudinis subjecti : et ideo anima nobilis consequitur esse divinum secundum possibilitatem sui per tria opera vegetativæ partis 2. Operatio autem animalis est propria operatio animæ secundum quam distinguitur a natura : non enim secundum esse divinum distinguitur, eo quod omnia moventur ad illud : et propter illud agit quidquid agit. Unde operatio animæ est secundum quod movet corpus secundum locum : et cum ille motus non sit sine apprehensione sensibili, sensus et motus secundum locum sunt operationes proprie animales : et in his anima est causa corporis, et superior, eo quod corpus recipit impressiones ab anima ad consequendum hæc duo : et ideo oculus non videns non est oculus nisi æquivoce : et pes non mobilis, non est pes nisi æquivoce. Est

<--- Page Split --->

etiam anima nobilis nihilominus, ut dicit Philosophus, creata a Deo ut instrumentum intelligentiae : et cum intelligentiae sint substantiae separatae, recipiet anima impressionem ab eis. Et utrum illa impressio sit opus intellectus agentis vel modi revelationum et prophetiae, sicut dicit Augustinus in libro XII super Genesim ad litteram, modo non determinamus. Hoc autem constat, quod operatio intellectualis est in anima non ex comparatione ad corpus, sed potius ex comparatione ad intelligentiam primam et intelligentias secundas : et ideo in hac comparatione ad intelligentias anima inferior facta est, eo quod recipit impressiones ab ipsis.

Ad alud dicendum, quod illa quatuor quae ponuntur, non sunt partes animae : anima enim est influens impressiones in corpus, ut jam habitum est : et illae impressiones sunt receptae a corpore, et dicuntur virtutes fixae membris quae sunt substantialiter partes animae : sed fundantur in ipsis naturalibus et calore et complexione membrorum, et ideo variantur et debilitantur et juvantur secundum variationem membrorum. Unde attrahere, digerere, retinere, et expellere, nutrive sunt potentiae : et ipsa una existens per diversitatem activarum et passivarum qualitatum operatur omnia illa : per calidum enim et siccum, quibus viget attractiva attrahit, per frigidum autem et siccum retinet, per calidum vero digerens in humido per similitudinem glixationis, ut dicitur in IV Meteororum, digerit et convertit cibum ad corpus : sed

per calidum, ventosum, et humidum lubricans expellit. Similiter et quandoque expellit per frigidum, humidum lubricans inducens: sed hoc fit per accidens : unde talis expulsio frequenter est indigesti cibi: quia frigus circumstans impedit actionem caloris naturalis digerentis cibum, ne possit attrahere humidum subtile et purum, et consumere partem humidi aquei, ex quorum consumptione et attractione grossum terrestre et impurum inspisset. Qualiter tamen qualitates activae et passivae subserviunt partibus animae vegetabilis, infra melius explanabitur.

Ad hoc quod objicitur de expulsiva, quod non sit in animatis omnibus, dicendum quod verum est hoc: natura enim non abundat superfluis: et ideo cum plantae trahant cibum digestivum digestione prima, in qua grossum et impurum separatur a subtili puro et convenienti, non indigent ventre vel expulsione: quia sicut dicit Philosophus in libro de Animalibus, terra est eis pro ventre. Et causa hujus est, quia trahunt cibum per poros, et non recipiunt grossum, ut animalia. Et causa hujus est debilitas caloris naturalis in plantis, qui attractum cibum grossum in planta non posset digerere. Hujus autem signum est, quod ex modico frigore exteriori restringuntur pori plantae, et densatur succus, et fluunt folia: et ideo etiam, quia attrahit cibum in radice, non tam ex calore sui, quam ex calore vaporum qui sunt in terra.

<--- Page Split --->