QUÆSTIO VII.
Utrum vegetabile, sensibile, et rationale sint una substantia in homine? et, Utrum in quolibet animato sint plures animæ ?
Deinde quæritur de istis differentiis animæ, vegetabili, sensibili, et rationali, utrum sint una substantia in homine vel non ? et, Utrum in quolibet animato sint plures animæ ?
Et quæruntur tria, quorum primum est, utrum ista tria in homine sint substantia una, vel diversæ ?
Secundum, Utrum quodlibet istorum vel aliquod sit potentia plura, multiplicabile in actu per divisionem corporis in quo est.
Tertium, Utrum anima quæ continet hæc tria,sit simplex,vel composita?
ARTICULUS 1.
Utrum vegetabile, sensibile, et rationale in homine sint substantia una vel diversæ 1 ?
Ad primum proceditur sic : et videtur, quod in homine ista tria sint una substantia.
Unius enim perfectibilis una est perfectio : sed corpus est perfectibile unum : ergo anima quæ est ejus perfecrio, erit una.
Item, Possibilium non differentium substantia actus indifferentes sunt secundum substantiam : sed corpus huma-
num est possibile indifferens secundum substantiam : ergo actus ejus indifferentes erunt secundum substantiam : sed vegetabile, sensibile, et rationale actus sunt hominis : ergo non differunt secundum substantiam. Quod autem illa tria sint actus hominis, probatur ex hoc quod forma et actus est id quod movet ad opera, et sic faciunt vegetabile et sensibile in homine.
Item, Aristoteles in XII Metaphysicae 2 investigat numerum motorum ex numero mobilium. Ergo secundum numerum mobilium est numerus motorum : ergo etiam unius mobilis substantia et numero unus erit motor substantia et numero.
Item, Dicit Philosophus in II de Anima 3, quod sicut trigonus in tetragono est, sic vegetativum in sensitivo
<--- Page Split --->
est, et sensitivum in rationali : sed trigonus in tetragon o existens non est distinctum ab illo per substantiam : ergo similiter vegetativum et sensitivum non sunt distincta per substantiam a rationali : ergo sunt una substantia.
Præterea, Est objectio Avicennae, quod in quibuscumque unum existens in actu retrahit alterum ab actu et operatione, uniuntur in aliquo uno secundum substantiam : sed sic est, quod potentiae sensibiles animæ in actu existentes retrahunt potentias animæ rationalis ab actu et operatione, et e converso : ergo uniuntur secundum substantiam in aliquo uno.
Item, Si vegetabile, sensibile, et rationale ponantur diversa secundum substantiam, hoc erit propter operationes diversas : sed in vegetabili inveniumtur operationes diversæ, similiter in sensibili et rationali : ergo eadem ratione illæ sunt multæ substantiæ.
Præterea, Quæritur secundum Philosophum in fine primi de Anima 1, si hæc multa sunt, Quid est quod continet animam, si partibilis apta nata est? Non enim corpus : videtur enim contrarium magis, scilicet animam corpus continere : egrediente enim anima corpus exspirat et marcescit. Si igitur allerum aliquid ipsam contineat, unumque faciat, illud magis utique est anima. Ex hoc accipitur, quod Philosophus reputat inconveniens, quod aliqua multa secundum quod multa possint esse anima una, sed necesse est ea uniri.
Item, Philosophus in XVI de Animalibus : « Anima una est in corpore, et quodlibet membrum communicationem habet cum anima. »
Item, Avicenna in quarto et in sexto de Naturalibus dicit, quod ex una anima secundum substantiam emanant diversæ virtutes, quarum quædam habent colligantiam in corpore, ut sensus, et quædam non, ut intellectus.
Item, Philosophus in fine primi de Anima : « Si namque tota anima totum corpus continet, oportet unamquamque etiam partem continere quid corporis 2. » Hoc autem videtur impossibile : quam enim partem corporis et quomodo intellectus continet, grave est etiam fingere. Ex hoc etiam accipitur, quod Philosophus vult, quod una est tota anima in homine, cujus parles sunt vegetabile, sensibile, et rationale.
Item, Averroes in commento ibidem dicit, quod anima est una secundum substantiam, et diversa agit diversis virtutibus. In hoc enim anima distinguitur a natura : quia natura est ad unum per unam virtutem, anima vero ad plura per plures virtutes.
Ex his omnibus accipitur, quod sententia omnium Philosophorum est, quod vegetabile, sensibile, et rationale in homine sunt una substantia. Et hoc expresse dicit Augustinus in libro de Spiritu et anima.
SED CONTRA :
Rei corruptibilis et incorruptibilis numquam est eadem essentia et substantia : sed so'a anima rationalis incorrupibilis est, cæteræ vero corruptibiles : ergo numquam earum est substantia una. MAJOR patet : quia si corruptibilis et incorruptibilis esset substantia eadem, oporteret quod idem numero esset corruptibile et incorruptibile. MINOR vero ponitur in secundo de Anima 3, ubi dicit Philosophus, quod anima sola rationalis separatur ab aliis sicut perpetuum a corruptibili.
Item, Separabile a corpore et inseparabile, numquam erunt substantia una : quia aliter idem essent separabile et inseparabile. Sed rationalis est separabilis a corpore, vegetabile vero et sensibile non. Ergo non sunt unius substantiæ.
Item, Si ratio et sensus sunt idem
<--- Page Split --->
in substantia, ergo ubicumque est invenire sensum, est invenire rationem. Sed in oculo est sensus : ergo in oculo erit ratio, quod falsum est.
Item, Sicut differunt operationes, sic etiam potentiae a quibus procedunt operationes illae : et sicut differunt potentiae, ita et essentiae respondentes potentiis illis : sed potentiae multae sunt : ergo et essentiae et substantiae.
Item, Aristoteles in libro XVI de Animalibus : « Ex eo quod diximus in secundo de Anima, sciat qui voluerit, quod necessario est in concepto prius anima cibativa, et cum creverit, in eo anima sensibilis per quam dicitur animal, et non est animal et homo simul, neque equus et animal : sed complementum erit in ultimo, quia ex hoc complementum habet proprium suae generationis 4. » Ex hoc accipitur, quod vegetabile et sensibile praecedunt se invicem tempore : sed quae praecedunt se tempore, non sunt ejusdem substantiae : ergo sensibile et vegetabile non sunt ejusdem substantiae : ergo multo minus haec ulterius erunt ejusdem substantiae cum rationali.
Item, Ens ab agente extrinseco qui est extra materiam, et ens ab intrinseco cductum de materia, non sunt ejusdem substantiae : quia aliter idem secundum substantiam esset a duobus agentibus non conjunctis in operatione. Sed intellectus est ens ab agente extrinseco : sensibilis autem et vegetabilis ab intrinseco, ut dicitur in XVI de Animalibus. Ergo non sunt ejusdem substantiae.
Item, Actus eductus de materia ens in potentia in illa, non est idem in substantia cum actu qui nec educitur de materia, nec est in potentia illa : sed vegetabile et sensibile sunt educta de materia, et existentia in potentia, rationale vero non : ergo non sunt idem in substantia. Hoc autem probat Philoso-
phus in libro XVI de Animalibus sic : « Nos dicimus, quod anima cibativa est in semine, et in concepto animalis quod est divisum ab animali : et manifestum est, quod illa anima est in eis in potentia, in actu-autem non, antequam adveniat cibus, et faciat operationem anima : quoniam videtur, quod omne quod est conceptum, vivit in principio sicut vivunt arbores 2. » Et sequitur dicere de dispositione animae sensibilis : quoniam necessarium est, ut ista animae sint prius in potentia, aut non sint prius in potentia, et aut quod nullum eorum sit extra, aut quaedam sint, quaedam non. Et manifestum est, quoniam impossibile est dicere, quod omnia sint ante in semine ex ipsis rationibus, quas diximus supra in libro de Anima : quoniam quando operatio principiorum fuerit corruptibilis, non possent illa principia sine corpore esse. Verbi gratia, quoniam ambulatio non potest esse sine pedibus : est ergo impossibile, quod intret in corpus ab extrinseco, scilicet vegetabile et sensibile, quoniam corpus est superfluitas cibi alterati. Et sequitur dicere, quod intellectus tantum intrat ab extrinseco, et quia ipse solus est divinus : quoniam operatio ejus non habet communicationem cum operatione corporali aliquo modo. Ex hoc accipitur, quod sensibile et vegetabile sunt actus materiales educti de materia : et ideo operationes illorum non possunt expleri sine corporalibus instrumentis. Intellectus autem, eo quod operatio ejus expletur sine instrumentis corporalibus, ideo non erit eductus de materia, nec actus materialis.
- Praeterea, Si sunt unum, oporteret quod aliquo modo unirentur.
Et de hoc sunt tres sententiae diversae. Prima enim est Philosophi, qui dicit sic : « Trigonus unitur tetragon o cum est in ipso 3.
<--- Page Split --->
SED CONTRA :
Trigonus est pars tetragonì quando est in ipso : et corrupto trigono corrumpitur tetragonus : ergo videtur, quod corrupto sensitivo corrumpatur intelleclivum, quod falsum est.
Item, Secundum hoc intellectiva anima componitur ex vegetativo et sensitivo et rationali. Queratur ergo do ipsis componentibus : nihil enim componitur ex uno. Cum igitur anima bruti habeat sensitivam et vegetabilem, et vegetabile sit unum componentium, sensibile autem sit aliud componens illud : ergo sensibile aut erit idem cum vegetabili, aut omnino diversum ab ipso, aut in se habens vegetabile et quoddam aliud. Si primo modo, tunc unum oportet tantum esse componens, quod falsum est. Si secundo modo, tunc inveniretur sensitivum sine vegetativo, quod est contra Philosophum. Si tertio modo, sequuntur duo inconvenientia, quorum unum est, quod componens non differt a composito. Alterum est : quia de illo quod ibi est praeter vegetativum, est eadem quaestio. Utrum in illo scilicet sit vegetativum et quoddam aliud, vel vegetativum solum, et sic ibitur in infinitum.
Propter hoc dicunt quidam alii, quod in homine anima rationalis sola sit actus, sensibilis autem et vegetabilis sunt dispositiones, et in bruto sensibilis est actus, et vegetabilis dispositio.
SED CONTRA :
- Omnis actus per dispositionem ens in materia quaerit ultimatam dispositionem per quam conjungatur materiae. Veritas hujus patet per inductionem : ignis enim actus non erit in materia ignis, nisi per calidissimum et rarissimum, quae sunt dispositiones ultimae. Si igitur anima sensibilis est dispositio ad rationalem, aut est ultimata, aut non. Si primo modo, tunc cum talis dispositio trahat semper secum formam in eadem
materia, oporteret necessario, quod omne sensibile esset rationale, quod est contra sensum et contra Philosophum. Si autem secundo modo, oportet quod sensibili addatur aliqua dispositio per quam fiat ultimata, et illa dispositio majori ratione erit alia quam sensibilis : et sic habemus plures differentias animae quam vegetabile, sensibile, et rationale. Eadem esset prorsus objectio de vegetabili in comparatione ad sensibile in bruto.
Item, Nulla forma ens actu substantialis unius substantiae, potest esse dispositio materialis ad actum substantialem alterius substantiae. Veritas hujus patet per inductionem : forma enim substantialis ignis non est dispositio ad formam substantialem aquae. Cum igitur anima sensibilis sit actus substantialis in bruto, non potest esse dispositio materialis in homine.
Item, Potentia et actus oppositionem quamdam habent. Igitur sicut potentia materialis nullius est actus, ita actus substantialis nullius debet esse potentia materialis : sed sensibile est actus substantialis bruti : ergo non potest esse dispositio materialis ad animam rationalem : quia omnis dispositio materialis etiam potentia ad materiam reducitur.
Item, Anima secundum se diffinitur, quod est actus corporis potentia vitam habentis 1 : ergo convenit omni animae : ergo nulla videtur esse actus potentiae quae est anima, sed potius potentiae quae est corpus : et sic iterum una non erit dispositio nec potentia ad alteram.
Item, Si forte dicatur, quod sensitiva non disponit ad hoc quod anima rationalis sit in corpore, sed quod operetur in ipso, eo quod intellectus humanus non intelligit sine phantasmate, ut videtur dicere Philosophus 2. CONTRA : Operatio animae in corpore reducitur ad
<--- Page Split --->
actum secundum, esse autem animam in corpore reducitur ad actum primum : sed secundum ordinatur ad primum : ergo si est dispositio ad operationes, erit dispositio ad esse, quod improbatum est : ergo nullo modo erit dispositio. Praeterea, Sicut se habet operatio ad operationem, ita virtus ad virtutem, et essentia ad essentiam : ergo si operatio disponit ad operationem, et virtus ad virtutem, et essentia ad essentiam, et hoc improbatum est : ergo nihil est dictu, quod disponat ad operationem, et non ad esse.
Propter hoc venit tertia opinio et dicit, quod in veritate tres substantiae sunt in homine, vegetabilis, sensibilis, et rationalis. Et vegetabile est substantia, quae est traduce, per quam vivit homo vita qua communicat cum plantis. Sensibile autem est substantia, quae est ex virtute activa masculi et stellis et orbe declivi. Intellectus vero sive anima rationalis est substantia, quae est immediate a Deo, et ad imaginem Dei creata. Et iste tres uniuntur in actu illo, qui est perficere corpus humanum, et ideo sunt unus actus.
Et isti ponunt exemplum, quod bene contingit tria uniri in actu uno, quae sunt diversa secundum substantiam et naturam, sicut radius ignis et radius stelle et radius solis uniuntur in illumnando, cum tamen radius ignis corruptibilis sit, radius autem solis et stelle non : et sic dicunt, quod licet vegetabile et sensibile corruptibilia sint, uniuntur tamen intellectuali in perfectione humani corporis.
Ponunt etiam rationem pro se sic : Si vegetabile et sensibile non essent nisi potentiae rationalis et non substantiae diverse ab ipsa, aut essent naturales, aut accidentales. Si primo modo, tunc cum naturalis potentia semper sequatur id cujus est potentia, anima rationalis èxuta a corpore retineret potentias illas, et sic
anima post mortem sentiret, quod absurdum est dicere. Et si diceretur, quod haberet quidem potentiam, sed non egredientem in actum, sequeretur quod illa potentia esset vana. Praeterea hoc esset contra Philosophum 1, qui dicit, quod intellectus solus separatur sicut perpetuum a corruptibili.
SED CONTRA :
Quaeratur de illo sensibili, quod per substantiam divisum est a vegetabili, utrum in intellectu ejus claudatur vegetable, aut non? Si sic, tunc sequeretur, quod in sensitivo semper esset vegetabile : et redibit quaestio eadem de illo vegetativo et sensitivo, utrum sint distincta per substantiam, aut non? Et sic procedetur in infinitum. Si autem non est in ipso vegetativum, ergo sensibile non ponit de necessitate vivum, quod vivere est vegetabilis primo, ut dicit Philosophus : et sic non valet processus ille, est sensibile, ergo est vivum.
Praeterea, Philosophus in libro de Causis in prima propositione dicit in commento, quod causa secunda habet in prima quod est, et quod causa est. Et dicit ibidem, quod vegetabile est ut causa prima, et sensibile ut causa secunda : et ita videtur, quod sensibile non potest abstrahi per intellectum a vegetabili, licet possit fieri e converso.
Praeterea, Boetius in libro Divisionum dicit, quod potentia inferior semper sit in superiori : et quidquid potest inferior, potest et superior, sed non convertitur. Ergo videtur, quod in eadem substantia numero sit potentia ad opera vegetative et sensitivae : quia quidquid potest vegetabile, potest sensibile, sed non convertitur.
SOLUTIO. Dicendum, quod secundum solutio. omnes Philosophos etiam naturales, vegetabile, sensibile, et rationale sunt in homine substantia una, et anima una, et actus unus.
<--- Page Split --->
Ad object.1 Ad PRIMUM autem quod contra hoc objicitur, dicendum quod corruptibile et incorruptibile per se et in se et secundum idem numquam est substantia una : et sic non est anima rationalis corruptibilis et incorruptibilis. Anima enim rationalis est substantia una et incorruptibilis tantum existens, ex qua fluunt quaedam potentiae operantes sine instrumentis corporalibus. Unde corruptio non est ex parte animae, sed ex parte organorum est : et corruptio operationis non potentiae operantis : aliter enim oporteret ipsam rationalem animam dicere diversas substantias : in motu enim processivo hominis movent intellectus et voluntas, quorum utrumque rationalis animae est : et cum operatio illa non sit absoluta a corpore, eo quod ambulatio non posset esse sine pedibus, principia illius operationis erunt operantia in instrumentis corporalibus : et si potentia animae corrumperetur propter corruptionem operationis, oporteret nos dicere, quod aliqua pars animae rationalis corrumperetur : et ita una pars animae cum alia essent diversae substantiae.
Præterea, Secundum omnes Philosophos intellectus practicus sive actualis totus innititur corpori, et præcipue in mechanicis, eo quod actuale bonum non acquiritur sine operatione corporis : nec tamen ideo dicimus ipsum secundum substantiam corrumpi corrupto corpore, vel esse diversæ substantiæ ab aliis partibus animæ rationalis : corruptio enim hæc accidit ex parte corporis, et non ex parte partium animæ, sicut et debilitas operationis accidit ex debilitate organi, et non ex debilitate virtutis organi. Dicit enim Philosophus 1, quod si senior accipiat juvenis oculum, videbit utique sicut juvenis. Hoc tamen melius patebit infra, cum de immortalitate animæ rationalis disputabitur.
Ad object.2 Ad ALIUD dicendum eodem modo, quod potentiae animæ rationalis sepa-
rantur quidem secundum quod sunt in substantia animæ, sed secundum operationes ex organis deficientibus corrumpuntur.
Ad ALIUD dicendum, quod non sequiAd ctur, quod si sensibile et rationale sint idem in substantia, quod ubicumque sit sensus, quod ibi sit etiam ratio : sed sequitur, quod ubi est sensus in homine, quod ibi est substantia animæ rationalis : quia sensus et ratio uniuntur in homine in substantia una.
Ad ALIUD dicendum, quod hæc est Ad o falsa, quod sicut differunt operationes, quod ita differant virtutes a quibus sunt opera : nisi intelligatur hoc modo quo virtutes per opera diffiniuntur. Verum etiam est, quod diversa opera in specie, diversas ponunt virtutes in specie : sed non oportet, quod sicut diversa opera specie, non reducuntur ad unam virtutem, quod sic diversæ virtutes non reducantur ad unam substantiam. Aliter enim oporteret tot esse substantias animæ, quot sunt virtutes particulares et potentiae. Et hic fuit error quorumdam Pythagoricorum dicentium, quod in quolibet corpore animato sunt infinitæ animæ : quarum quaedam sedent in cerebro, ut intellectus et ratio : quaedam in hepate, ut nutritiva : quaedam in membris genitalibus, ut generativa, et sic de aliis. Et iste error improbatus est ab Avicenna in VI de Naturalibus.
Ad ALIUD dicendum, quod PhilosoAd o phus non intendit dicere, quod anima vegetabilis vel sensibilis sint in semine sicut actus in potentia, sed sunt in ipso, ut ibidem dicit, sicut artificium in artifice : et non intendit dicere, quod anima vegetabilis sit ante sensibilem in homine tempore, sed quod prius manifestantur operationes ejus : et hoc nihil prohibet, quin anima rationalis sit substantia una cum sensibili et vegetabili : et tamen prius tempore sunt opera vegetabilis quam sensibilis, et sensibilis quam ra-
<--- Page Split --->
tionalis. Utrum autem anima vegetabilis et sensibilis sint in semine, vel ex semine, et quomodo sint, et quomodo non, quaeretur infra cum disputabitur de potentia generaliva.
Apet. AdALIUDdicendum , quodpropositioveraest , quodensabagenteextrinseco , e t c . : sedhæcfalsaest , quodanimave - getabilisetsensibilisinhominesintabagenteintrinseco : substantiaenimani - mærationalissecundumsetotamestpercreationem , quæinfunditurcorporiorganico , etinquibusdampartibusejusoperaturoperavegetativæ , etinquibus - damsensitivæ .
Ad hoc quod objicitur de Philosopho, dicendum quod ipse ibi intendit reddere causam maris et fecminæ, et ostendere, quod in plantis sufficit ad vegetabile materia seminis cum virtute cœlesti sine operatione masculi. In brutis vero oportet in materia esse semen masculi, quod substantificat et movet materiam : quia aliter non egrederetur animal sensibile. Præter hoc in hominibus propter diversam virtutem ipsius intellectus exigitur creator extrinsecus ipsius animæ. Et hæc omnia patebunt infra, cum disputabitur de potentia generaliva.
Per hoc etiam patet solutio ad sequentia.
a p e t . 8 AdALIUDquodobjiciturdemodounionisistorumtrium , dicendumquodtriplexestmodusunioniseorum , scilicetutpotentiæetactus , etutcausæprimæetsequentium , etutpartiumvirtualiumintoto . Dicoautemutpotentiæetactus , sicquodmateriadicaturpotentia , etformaactus , secundumquodgenuspo - tentia , etdifferentiaconstitutivaactus : relatioenimdifferentiæadgenusestrelatioactusadpotentiam , etpropterhocimmediateunitureiadconstituen - dumspeciem : etsicutdifferentiapote - stateestingenere , actuautemnon , nisiquandocumgenereconstituitspeciem , sicsensitivumestinvegetativo . EtistamunionemtangitAvicenna , quidicit , quodvegetabiletribusmodisconsidera -
tur, scilicet ut genus, et ut species, et ut potentia. Ut genus, secundum quod dicitur contrahi per sensibile et rationale ad constituendam speciem brutì vel hominis. Ut species, secundum quod constituit speciem plantæ. Ut potentia autem, secundum quod est pars virtualis consequens substantiam animæ sensibilis et rationalis.
Secundusmodusunionisistarumestutcausæprimæetconsequentium : etistemodusunionistangiturinprincipiodecausis . Cumenimprimacausasit , quæinfluitnoninfluentesecunda : s e - cundaautem , quænoninfluitsinepri - m a , secundumquodsubstituitsuamremmagisquamprima : patet , quodvegetabileestutcausaprima , etsensi - bileunitureiutcausasecunda , etratio - naleunitursensibiliutcausatertia : potestenimperintellectumvegetabileabstrahiasensibilietinfluerecausalita - temsineipso : sedsensibilenonpotestabstrahiavegetabili : etcademestcom - paratiorationalisadsensibile .
Tertiusautemmodusunionisistorumestutpartiumvirtualiumintoto : ethuncmodumunionistangitBoetiusinDivisionibus : etvideturinnuiinexem - ploPhilosophidetrigonoettetragono : trigonumenimnonestintetragonose - cundumesseproprium , sedsecundumessetetragoni : distinguibileenimesttrigonumperdivisionemtetragoni .
Etestibisimilitudoduplex , etunomododissimilitudo : estenimsimilitudoquantitaliscontinuæetpartiumejusadtotumpotestativumetpartesejus , inhocquodsicutintotocontinuoinclu - dunturpartessecundumessentiamethabentactuminipsoetesseetnonperse , itaintotopotestativosuntpartespotestatumparticularium , quæpartesviresvelvirtutesdicuntur , etnonsecun - dumesseetspeciempropriam , sedse - cundumesseetspeciemsuitotius : v e - getabileenimquodestparsrationalisanimæ , nonestspeciesanimæ , sedparshujustotiusquodestanimarationalis .
<--- Page Split --->
Et hæc similitudo sumitur ex comparatione totius ad totum secundum continentiam partium, secundum quam minus semper est in majore, et attenditur a Philosopho in secundo de Anima 1.
Secunda similitudo est in modo divisionis : sicut enim continuum dividitur in plura, sic et totum potestativum dividitur in plura potentialia secundum ea in quae potest. Sed in hoc est differentia : quia continuum dividitur per intranea, et ideo non manet unum quando divisum est : potestativum autem non dividitur per intranea, sed objecta potentiae, secundum quod potest in duo, vel tria, vel quatuor, et ideo manet unum respectu illorum. Differentia etiam est in hoc quod partes continui non possunt signari nisi per divisionem continui. Sed partes potestativi signantur per operationes. Secundum autem duos primos modos unionis per intellectum vegetabile est ante sensibile, et sensibile ante rationale : sed secundum tertium modum vegetabile per naturam sequitur sensibile, et sensibile per naturam sequitur rationale, ut pars suum totum, licet tempore operationes vegetabiles praecedant operationes sensibiles, et sensibiles operationes praecedant operationes rationales.
Ad 1D vero quod dicitur contra objecta, dicendum quod sensibile quod est pars ejus, rationalis secundum quod est pars ejus, non corrumpitur, ut patet ex supra dictis.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod sensibile non est compositum ex vegetabili et aliquo alio, ut rationale compositum est ex sensibili et aliquo alio : nulla enim differentia composita ex genere est : si enim composita esset, non posset esse composita nisi ex genere et differentia. Et ad hoc sequuuntur tria inconvenientia, quorum primum est, quod differentia esset species, quia compositum est ex genere et differentia. Secundum est,
quod eadem quaestio esset de differentia quae componit differentiam, et iterut in infinitum. Tertium est, quia genus bis poneretur in diffinitione speciei, scilicet per se secundum quod differentia constituit speciem, et secundum quod differentia constituit differentiam. Et adhuc sequeretur, quod differentia esset diffinibilis per differentiam, et sic differentia esset prior differentia, et posterior. Et ideo quia omnia haec valde inconvenientia sunt et absurda, non potest dici, quod differentia sit composita.
Dicendum igitur, quod sensibilis anima species animæ est et composita, ut supra dictum est, et similiter anima rationalis : sed sensibilis et rationalis constituentia has species, simplicia sunt : et tamen ab intellectu vegetabilis non potest abstrahi sensibile, quia vegetabile semper intelligitur in sensibili : sed non intelligitur in ipso sicut pars essentialis speciei quæ est genus, sed intelligitur in ipso ut potentia a qua educitur actus, sine qua actus talis non potest educi. Differentiæ enim potestative sunt in genere et educuntur ex ipso, et non possunt educi, nisi ex tali potentia : et ideo comparatio differentiæ ad genus est comparatio actus ad potentiam, quæ præcedit ipsum secundum rationem et naturam, et in hoc differt a forma naturali et a propria passione : forma enim naturalis educitur de materia et de potentia quæ præcedit ipsam tempore, non natura et ratione : sed convenit in hoc cum eadem, quod sicut materia non est pars formæ, ita genus non est pars differentiæ. Propria vero passio comparatur ad subjectum constitutum et completum ut ad id quod est prius tempore et ratione, et in hoc convenit cum differentia in comparatione ad genus : sed differt in hoc, quia ipsum subjectum diffinit passionem propriam, secundum quod dicimus, quod impar est numerus medium habens, sed genus non diffinit dif-
<--- Page Split --->
ferentiam : convenit enim in hoc quod subjectum non est pars essentialis passionis, sed id sine quo passio non intelligitur.
Bcrunda batentia.
Ad illud quod dicitur, quod una est dispositio ad alteram, dicimus falsum esse simpliciter, ut bene probatum est in objiciendo.
tia sententia. Ad 1.
Ad illud quod objicitur de tribus substantiis in homine, quarum una est ex traduce, alia ex stellis, tertia a Deo creante, dicendum quod non est verum, nec secundum philosophiam est dictum : quia philosophia contradicit, et Aristoteles, et Avicenna, et Sancti contradicunt, ut Boetius et Augustinus. Neque valet simile inductum, duabus rationibus, quarum una est, quod illuminantia conveniunt in actu illuminandi, et idcirco uniri possunt in opere, sed diversa sunt secundum substantiam : sed vegetabilis, sensibilis, et rationalis in opere non conveniunt, sicut patet inspicienti opera vegetabilis, sensibilis, et rationalis. Unde secundum eos manebunt diverse secundum opera et secundum substantias, et sic nullo modo unitæ. Alia ratio est quare non valet simile : quia propter hoc conveniunt ignis, stella, et sol in illuminando : quia aliquid unum commune generatur ab ipsis, quod facit actu esse perspicuum, verbi gratia, lumen quod est actus lucidi secundum quod est lucidum, ut dicitur in secundo de Anima : sed non unum tale generatur a vegetabili, sensibili, et rationali, qüæ differunt substantia et ratione secundum istos, quod faciat actu hominem vel corpus humanum.
Ad 2.
Ad aliud dicendum, quod in veritate vegetabile et sensibile non sunt nisi potentiæ animæ rationalis, naturaliter consequentes ipsam. Qualiter autem maneant vel corrumpantur ex parte post mortem hominis, partim patet ex prædictis, sed subtilius infra discutietur.
ARTICULUS II.
Utrum quodlibet istorum, scilicet vegetabile, sensibile, et rationale, vel aliquod sit potentia plura, multiplicabile in actu per divisionem corporis ?
Secundo quaeritur, Utrum quodlibet istorum, scilicet vegetabile, sensibile, et rationale, vel aliquod sit potentia plura, multiplicabile in actu per divisionem corporis in quo est ?
De hoc enim disputat Augustinus propter divisionem quorumdam vermium, in quibus videtur eadem anima numero manere in utraque parte. Quod etiam dicit Anselmus in Monologio : vult enim, quod proprium Dei sit esse ubique : sed creatura spiritualis quæ est anima, in pluribus locis possit esse, licet non ubique.
Quæremus ergo de hoc. Videtur enim, quod
Anima una numero sit in utraque parte post divisionem corporis. Hujus signum videtur in plantis. Cum enim planta dividitur, frequenter contingit, quod utraque pars convalescit et germinat : tunc enim indivisa non fuit, nisi una anima maneat post divisionem.
Item, Ea quæ dividuntur, per accidens vel per se dividuntur. Per se, ut quanta : per accidens vero ea quæ distinctionem habent in quanto, ut altitudo, et hujusmodi. Sed anima neutro modo divisibilis est. Ergo videtur, quod una maneat in omnibus partibus divisi corporis.
Præterea, Videmus quod in planta duæ animæ conjunguntur in unam : ad conjunctionem enim corporis sequitur conjunctio animarum : sed videmus in insita planta, quod unitur cum stipite : ergo videtur etiam uniri cum anima.
<--- Page Split --->
Quæst. 1. SED TUNC quæritur, Utrum insita mutatur in stipitem, vel stipes in insitam, vel ambæ in tertiam quæ sit ex his?
tia tantum, videtùr quod neutrum eorum generabitur ex ipsis.
Et videtur, quod stipes mutetur in insitam.
Si enim duo corpora animata permutantur ad se invicem, illud accipit dominium quod magis nutritur et augetur: sed insita magis nutritur et augetur, quam stipes : ergo stipes mutatur in insitam.
Præterea, Secundum naturam insitæ dicuntur fructus et folia, et non secundum naturam stipitis : cum igitur talia generentur ex superfluo nutrimento, totum erit secundum naturam insitæ : ergo videtur natura insitæ vincere in operibus animæ : ergo vincit etiam in ipsa anima.
Præterea, In insita aut remanet anima quam prius habuit, aut non. Si non remanet, tunc non esset in ea operatio animæ, nutriti scilicet, et augmentari, et generare, quod est contra sensum : ergo remanet : et ita videtur convertere animam et trahere eam ad se.
SED CONTRA hoc videtur, quod
- Radix est causa vitæ, ut dicit Philosophus in libro de Vegetabilibus : ergo ubi diversa radix specie, erit diversitas vitæ specie : et ita videtur, quod ibi sit species vitæ radicis, et non in stipite.
PRÆTEREA quæritur i n divisione a n i - Quæmalium , sicut serpentium , anguillarum , e t quorumdam vermium annulosorum , utrum maneat u n a anima , v e l pluresnumero ?
Dicit enim Philosophus 1, quod sunt plures numero hac ratione : quia quæ differunt loco, differunt numero : sed ista differunt loco : ergo et numero.
Præterea, Forma non habet multiplicationem vel divisionem, nisi per subjectum in quo est : ergo a divisione subjecti et numero dividitur et numeratur anima.
Si forte dicatur, quod anima non est nisi in parte una vel in neutra, in reliqua vero vel in utraque remanent quædam species et virtutes affixæ illis, quibus movet ad tempus tales partes animalium : sicut vis projectiva remanet in medio, per quod fit projectio, etiam cessante primo projiciente : et ideo etiam talia animalia non convalescunt. CONTRA hoc est, quod nos videmus motum processivum et sensum in utraque parte : si enim tangantur, incurvantur et fugiunt partes : et hoc non posset fieri nisi virtute animæ.
Item, Nutrimentum assimilatur corpori : sed corpus unius naturae non nutrit corpus alterius naturae, nisi transmutetur in illud : sed nutrimentum assimilatum est stipiti in radice : ergo non nutrit insitam nisi prius transmutetur in stipitem : sed nutrit insitam : ergo insita mutatur in speciem stipitis.
Sed videtur contra iterum, quod ambæ transmutentur in tertiam : ex duobus enim componentibus non fit alterum compositum, sed tantum quod est ex utroque. Veritas hujus patet per inductionem in omnibus compositis. Cum igitur insita et stipes sint duo componen-
JUXTA hoc quæritur, Utrum similiter Quæ sit in anima rationali in homine ? Legitur enim in vita beati Pauli, quod post abscissionem capitis lingua sua clare et aperte nominavit nomen Domini Jesu Christi. Similiter legitur de beato Dionysio, quod portavit per longum spatium caput abscissum in manibus. Similiter videtur in aliis decollatis lingua palpitare post abscissionem capitis.
SOLUTIO. Dicendum, quod in plantis solu una anima actu, potentia est plures, sicut forma materialis, et per divisionem plantæ fit actu plures. Quod autem con-
<--- Page Split --->
valescit planta divisa, est propter similitudinem partium ejus : licet enim radices habeant ori similitudinem, tamen figura radicis non multum diversificatur a figura stipitis et ramorum : radix enim trahit nutrimentum per poros, qui etiam sunt in ramo : et ideo frequenter contingit, quod ramus fixus in loco nutrimenti incipit trahere nutrimentum ut radix, et convalescit. Hujus autem signum est, quod cortex inspissatus circa radicem plantæ, propter hoc quod oppilatur in poris, impedit attractum nutrimenti, et propter hoc minus fructificat planta, et tandem arescit. Videtur etiam propter hoc, quod si scindatur radix in plantis antiquis, et scissuræ imponatur lapis, ne iterum possit concludi, incipiet radix trahere nutrimentum sicut prius per operationem pororum in medio radicis, et planta incipiet germinare et virere, nisi forte superiores partes ita desiccatae sint, quod non possint trahere nutrimentum quod est in radice : tunc enim a radice pullulabunt surculi per quos redit ad radicem inventus. Et similiter dicendum videtur in animalibus quibusdam, quæ sunt similia in partibus corporis, ut anguillæ, et serpentes, et rugosa propter hoc solum. Sed quia non videntur convalescere divisa, hoc contingit ideo, quia pullum animalis corpus est ita simile in partibus, quin semper dissimilitudinem habeat in ore, et ideo propter defectum oris quo accipit cibum, et defectum membri quo digerit cibum, cognoscuntur deficere partes, licet utraque habeat animam sensibilem.
Ad iLLUD ergo quod dicitur de Augustino et Anselmo, dicendum quod ipsi intelligunt, quod in utraque parte divisi est anima una per rationem, et non per numerum una.
Ad i. Ad aLUD dicendum, quod illa divisio est causa numeri in corpore, et per consequens causa numeri in anima. Ad 2. Ad aLUD dicendum, quod illa duplex divisio quae ponitur, est divisio quanti per se, et per accidens. Sed non omnis
forma dividitur ut quantum : ut quantum enim dividitur, quod dividitur in partem majorem et minorem, quarum neutra æqualis est toti : sed forma substantialis materialis dividitur divisione materiae, ita quod ipsa secundum totam sui rationem et totum esse manet in utraque parte. Et hoc dico quando divisio non corrumpit speciem, sicut est de auro : et ideo quælibet pars auri est aurum : sed non quælibet pars asini est asinus : quia divisio auri non corrumpit speciem auri, sed divisio asini corrumpit speciem asini.
Ad aLUD dicendum, quod neutra plantarum mutatur ad alteram : sic enim dicit Philosophus : « Planta quedam nascitur in terra, et quedam in alia planta.»
Ad iLLUD autem quod objicitur, dicenAd quest. dum quod non sufficit hoc quod planta Ad i. sumat plus de alimento ad conversionem
Ad aLUD dicendum, quod causa ejus quod fructus et folia sunt secundum naturam insite, est quod nutrimentum acceptum ut in proximo digerente digeritur in organis insite, quæ ne fiant in stipite, impedita sunt per insertionem in stipite. Si enim stipes talia organa haberet, folia et fructus sequerentur naturam ejus.
Ad aLUD dicendum, quod remanet Anima quam prius habuit, sed non sequitur, quod convertat animam in se : nihil enim prohibet, quin planta locum habens in planta alia accipiat nutrimentum digestum ab illa, et digerat illud ulterius secundum quod convenit sibi.
Ad iLLUD quod opponitur, dicendum Ad object. quod radix est causa vitæ : sed radix dicitur quod primo trahit nutrimentum : et nihil prohibet, quod sit radix una in terra et alia in planta, secundum quod radix dicitur hoc quod per similitudinem oris primo trahit sive accipit cibum.
Ad aLUD dicendum, quod nutrimenAd object. tum assimilatum uni non nutrit aliud, nisi ulterius per aliquam digestionem as-
<--- Page Split --->
similetur illi, sicut fit in alia planta accipiente cibum ab alia planta.
Ad object. 3. Ad aliud autem dicendum, quod componentia constituunt tertium, quando unum est ut materia, et alterum ut forma : sed non est sic in insertione plantae in plantam.
Ad quest. 2. Ad aliud dicendum, quod animalia quaedam divisa animam habent in utraque parte differentem per numerum, et non per speciem, sicut dictum est, et vivunt ad tempus, praecipue si dividantur in loco diaphragmatis sive parietis, et in tempore calido : quia tunc in inferiori parte remanet calor diu propter membra digestionis, in superiori autem diu manet propter cor. Unde si abscindatur caput a talibus animalibus, cito redditur caput immotum, eo quod a se non habet calorem vitalem tenentem vitam.
Ad quest. 3. Ad aliud quod juxta hoc quaeritur, Utrum similiter sit in homine?
Dicendum, quod non : anima enim rationalis non est forma materialis, quae sic dividatur divisione corporis : principales enim partes ejus non sunt in organo aliquo corporis, sicut intellectus, ratio et voluntas.
Ad illud quod objicitur de sanctis, dicendum quod miraculosa fuerunt illa, et virtus operata est ea potius quam anima.
Ad illud quod objicitur de aliis interfectis, dicendum quod in nervis motivis remanet virtus quaedam, quae non est pars animae, sed causata ab anima, et est corporea, quae post mortem post breve tempus in incerto movet quaedam membra.
ARTICULUS III.
Utrum anima humana quae continet in se vegetabile, sensibile, et rationale, sit simplex, vel composita ?
Tertio quaeritur, Utrum anima humana quae continet in se vegetabile, sensibile, et rationale, sit simplex, vel composita ?
Et hic potest adduci tota disputatio quae supra habita est de simplicitate Angeli. Sed quia quidam probant animam esse compositam ex materia et forma, ponemus rationes eorum.
Et prima sit ista : Anima, hoc est, substantia quae est anima, aut habet formam, aut non. Si non, cum esse sit a forma, videtur quod non haberet esse. Si autem habet esse, tunc habebit formam : et forma non est sine materia : igitur habet etiam materiam.
Item, Omnis species constituta in natura habet formam : anima est talis species : ergo habet formam : et forma non est sine materia : ergo, etc.
Item, Omnes species tam spirituales quam corporales conveniunt in hoc quod sunt substantiae : ergo necesse est eis inesse substantiam communiter quae dat eis communem intellectum substantialitatis : hoc autem non potest esse forma, quia formis differunt a se invicem omnes substantiae naturales : ergo non erit nisi materia : ergo omnium substantiarum erit communis materia : ergo et animae : et materia non est sine forma : ergo, etc.
Item, Substantiae in corpore sunt multarum actionum et operationum : omnis autem actio et operatio a forma est : ergo anima habet formam, quae cum non sit misi materia, habebit etiam materiam.
Item, Substantia naturalis vel est forma, vel materia, vel compositum : sed
<--- Page Split --->
anima non est materia tantum, quia materia per se non habet esse : nec forma tantum, quia forma non habet esse nisi in materia tantum : ergo relinquitur, quod sit composita ex materia et forma.
Item, Omne quod est hoc aliquid, differens ab alio, quod etiam est hoc aliquid, differt per formam quae est in ipso : anima est hoc aliquid, differens a substantia corporea et ab Angelis : ergo differt ab illis per formam quae est in ipsa : sed forma non est sine materia : ergo, etc.
Item, Nihil intelligitur nisi per formam : quod enim non habet formam, indeterminatum est et infinitum, cum omnis finitas et omnis determinatio sit a forma. Cum igitur anima intelligitur finita et determinata, habebit formam : sed forma non est sine materia : ergo, etc.
Item, Multiplicitas quae est in anima, scilicet quod ipsa est sentiens, intelligens, nutriens, et movens secundum locum, non potest esse a materia : ergo erit a forma : non autem a forma substantiali, quia unius tantum .una est forma substantialis : ergo est a formis accidentalibus, quae multae sunt in homine. Formae autem accidentales non sunt nisi in composito ex materia et forma, ut saepius probatum est supra. Ergo anima erit composita ex materia et forma.
Praeterea, Cum dicitur esse sensibile, esse rationale, ly rationale et ly sensitivum dicunt formas specificantes esse : et cum tale esse habeat anima, ipsa habebit esse specificatum per formam : et inde ut prius.
Item, Quaecumque sunt species coequaeve in uno genere, per unam rationem participant illud genus : sed substantia corporea substantia est composita ex materia forma : ergo oportet, quod incorporea substantia etiam sit composita ex materia et forma. Si enim diceretur simplex, cum simplex sit ante compositum, non posset esse coequaeva spe-
cies cum substantia corporea, quae est composita.
Item, Substantiae omnes cum resolvuntur in sua principia, aut resolvuntur in unum, aut in duo, aut in plura duobus. Constat autem, quod non in unum, quia unum non potest facere compositum. Ergo in duo, vel in plura. Si in duo : ergo in duas materias, vel in duas formas, vel in unam materiam et unam formam. Non in duas formas, nec in duas materias : quia nec materia cum materia, nec forma cum forma facit compositum. Si autem in unam materiam et unam formam, tunc habetur propositum, quod scilicet sit anima composita ex materia et forma. Si autem in plura duobus fit resolutio : tunc aut esset materia una et forma multae, aut multae materiae et una forma, aut multae materiae et multae formae. Si primo modo, tunc quodlibet compositum esset multa : quia quaelibet una forma facit unum per se. Si vero secundo modo, tunc unius formae actu essent multae materiae : et sic idem numero esset in diversis substantiis. Si tertio modo, tunc aut multae materiae et multae formae essent unius rationis, aut multarum. Si primo modo, tunc omnes essent superflue praeter unam materiam et unam formam. Si secundo modo, tunc oporteret ponere multa principia materialia, et multa formalia similiter, quod absurdum est dicere. Illae enim materiae aut differunt invicem, aut non. Si primo modo, cum omnis differentia sit per formam, tunc illae primae materiae jam haberent formas, et sic non essent primae, quia compositum ex materia et forma non est principium. Si secundo modo, tunc omnes essent una materia, et sic reditur ad primum.
Item, Dicit Philosophus in libro de Causis, quod intelligentia et anima est habens hyle, quoniam est forma : sed causa prima non habet hyle, quia est esse tantum.
Item, Alexander in libro de Intellectu et intelligibili dicit, quod anima
<--- Page Split --->
habet intellectum hylealem : hyleale autem est materiale : ergo anima composita est ex materia et forma.
- Item, Numerus causatur ex divisione continui : et in numero post unum sequuntur duo : ergo videtur, quod in entibus post primum principium quod simpliciter est unum, deberent sequi duo causata ab ipso quæ sunt principia compositionis rerum : et hæc sunt materia et forma : ergo cum anima sit de consequentibus post principia, tum ipsa erit ex materia et forma.
Solutio. Solutio omnium harum objectionum et similium habetur ex quaestione de simplicitate Angeli. Dicimus enim animam esse compositam, sed non ex materia et
forma, sed ex eo quod est et quo est. Et quid appellamus quod est et quo est, et quomodo quod est differt a materia et quo est a forma, explanavimus ibidem. Sunt tamen qui dicunt animam causari ex materia prima, et unam esse materiam spiritualium et corporalium, propter supra habitas rationes : et hoc dicit expresse Collectanus, cujus rationes sunt præhabitaæ. Sed quia hoc non est verum secundum Philosophum naturalem, non videtur nobis ita dicendum esse. Quomodo etiam anima sit simplex, et quomodo composita, ibidem diximus. Præterea in quaestione de cælo distinximus quatuor modos simplicitatis in articulo, ubi quæritur, Utrum cœlum sit simplex, vel compositum ?